Capitulum 8
DE DOMINATIONIBUS ET VIRTUTIBUS ET POTESTATIBUS, ET DE MEDIA EARUM HIERARCHIA.
TRANSEUNDUM autem nunc nobis in mediam cœlestium intellectuum dispositionem, Dominationes illas supermundanis oculis, quantum possibile, explorantibus, et vere potentia speculamina divinarum Potestatum et Virtutum. Etenim unaquæque super nos essentiarum cognominatio, Dei imitatorias earum signat deiformes proprietates. Igitur sanctarum Dominationum manifestativam nominationem, æstimo declarare absolutam quamdam et omni pedestri minoratione liberam anagogen, nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo eam universaliter inclinatam, liberaliter severam dominationem, omni minutivæ servituti superpositam, superiorem subjectione omni, et remotam ab universa dissimilitudine, et dominationis incessanter appetentem, et ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile, et se ipsam et quæ post eam sunt, optime et speciose conformantem, ad nullum vane videntium, sed ad proprie "ON universale conversam, et dominicæ semper deiformitatis in participatione, secundum quod possibile est ipsi, factam.
Ipsam vero sanctarum Virtutum, fortem quamdam et incommutabilem virilitatem in omnes secundum earum deiformitatem operationes, ad nullam susceptionem inditarum ei divinarum illuminationum imbecilliter infirmatam, potenter in imitationem Dei reductam, non relinquentem suimet imbecillitate deiformem motum, sed firmiter ferentem in superessentialem et potentificam virtutem, et ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam; et ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam, ad secunda vero, virtutem dans et deiformiter provenientem.1
Ipsam autem sanctarum Potestatum, æquipotentem divinarum Dominationum et Virtutum, bene ornatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem, et ordinatum supermundanæ et intellectualis potestatis, non tyrannice in ea quæ inferiora sunt, potestativis virtutibus præcipitatæ, sed potenter in divina post bene ordinatas reductæ, et post eam deiformiter reducentis, et ad potentificam causalem potentiam quantum fas est assimilatæ, et eam, ut possibile, angelis revelantis in bene ordinatis per ipsam ordinibus potestativa virtute.
Has habens deiformes proprietates, media cœlestium animorum dispositio purgatur quidem et illuminatur et perficitur, quemadmodum dictum est, a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchicam dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis. Itaque, per alium dictum venientem in alium angelum auditum, symbolum faciemus a longe superperfectæ et per processionem occultæ in sequentia perfectionis. Nam sapientes circa sacras nostras immolationes, aiunt per se ipsas lucentes divinorum plenitudines, per alias contemplativarum participationum perfectiores esse. Sic æstimo et angelicorum ordinium immediatam participationem primo in Deum extentorum, perfectiorem esse per medietatem perfectorum. Propter quod et a nostra sacerdotali traditione, perfectivæ et lucificæ et purgativæ virtutes, primi intellectus nominantur inferiorum, tanquam per se in omnium superessentiale principium reductorum, et mysticarum purgationum et illuminationum et perfectionum, in participatione, secundum quod eis fas, factorum. Hoc enim est omnino divina ordinatione divinitus promulgatum, per prima secunda divinis participare illuminationibus.
Invenies autem et hoc multoties a theologis expressum. Quando enim divina et paterna humanitas Israel nutritive pro sacra ejus salute corripiens, et ulciscentibus et immanibus nationibus in correctionem tradens, omnigena provisorum in melius transductione, et captivitatem dimisit, et ad priorem clementer reduxit beneficentiam: videt theologorum unus Zacharias unum primorum, ut æstimo, et circa Deum angelorum (communis enim, ut dixi, est omnibus hæc angelica cognominatio) ab ipso Deo discentem de hoc consolatoria, ut dictum est, verba; alterum2
Zach. n, 3 et seq. vero subjectorum angelorum, in occursum primi prævenientem tanquam ad illuminationis susceptionem et perceptionem, deinde ab ipso divinum consilium tanquam a summo sacerdote eruditum, et hoc docere theologum conversum, quoniam fructuose habitabitur Jerusalem a multitudine hominum.3 Alter autem theologorum, Ezechiel, et ab ipsa inquit hoc sacratissime promulgatum esse Cherubim, superfirmata gloriosissima Divinitate. Ipsum enim Israel, ut dictum est, dux exercitus humanitas per disciplinas in melius traducens, justitia divina corrigentibus respondetur, correctos justificavit. Hoc docetur primo modo post Cherubim lumbos sapphiro præcinctus, qui poderem juxta symbolum hierarchicum induebatur. Reliquos autem angelos, qui secures habebant, divina ordinatio imperat a priore doceri de hoc divinum judicium. Et quidem enim dixit mediam pertransire Jerusalem, et dare signum in frontibus correctorum virorum; aliis autem : Ibid. 5, 6. Exite in civitatem post eum, et percutite, et nolite parcere oculis vestris; ad omnes autem super quos est signum, ne appropinquetis. Quid fortassis quis dixerit de dicente angelo ad Daniel, Exivit sermo? aut de ipso primo ignem ex medio Cherubim recipiente? aut illud ejusdem, abundantius in ordinis angelici ostensionem, quoniam et Cherub immittit ignem in manus sanctam stolam induti? Ibid. 7. aut de vocante divinissimum Gabriel, et dicente ei, Fac illum intelligere visionem? aut quæcumque alia a sacris theologis dicta sunt de cœlestium hierarchiarum deiformi ornatu, ad quem nostræ hierarchiæ ordinatio, secundum quod possibile est, assimilata, angelicam pulchritudinem quantum in characteribus habebit, formata per eum, et reducta ad superessentialem simul omnis hierarchiæ principem ?
Footnotes
Chapter 55 of 142