Articulus 48
DEMONSTRATIO EORUM QUÆ PAULO ANTE DICTA SUNT, QUOD SCILICET SECUNDA HIERARCHIA RECIPIT ILLUMINATIONES PER PRIMAM.
INVENIENS autem et hoc multoties a theologis expressum.1 Frequenter quippe theologi, id est auctores Scripturæ, hoc protestantur in libris sacris, quod unus angelus docet, mittit, illuminat alium, imo et præcipit ei, haud dubium quin superior inferiori. Quod consequenter ex testimoniis comprobat Scripturarum.
Quando enim divina et paterna humanitas, id est pietas Dei: humanum namque uno modo est idem quod pium; Israel conversibiliter pro sacra ejus salute corripiens, id est, Israeliticum populum paterne castigans, tanquam in populo illo familiariter habitans, præsertim in templo et cordibus devotorum, et ulciscentibus et immanibus nationibus in correctionem tradens, id est, plebem illam exponens Chaldæis, qui erant valde crudeles et vindicativi, « in correctionem », id est, ad hoc ut pro suis corrigerentur excessibus, et castigati salvarentur.2 Illa enim fuit intentio piissimi Dei Patris, quamvis plurimi Judæorum illorum in suis sceleribus obstinati non pœnituerunt: propter quod æternaliter perierunt. De quibus apud Jeremiam Dominus dixit: Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti:3 numquid super his non visitabo, et in gente tali non ulciscetur anima mea? Porro de immanitate atque ferocia Chaldæorum scriptum est apud Joelem: Gens ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis, dentes ejus ut dentes leonis.4 De quorum maxima ferocitate plura scribuntur a Joele. Unde in Daniele Azarias deprompsit:56 Dedisti nos in manibus iniquorum et pessimorum. Quam misericorditer vero consuevit Deus Israeliticum populum castigare, innuitur secundo libro Machabæorum, quo legitur: Non sicut in aliis nationibus Dominus patienter exspectat, ut eas, quum judicii dies venerit, in plenitudine peccatorum puniat :7 ita in nobis statuit; corripiens vero in adversis, populum suum non derelinquit. Hinc subditur : omnigena provisorum in melius traductione, in captivitatem dimisit, id est, plebem illam captivari permisit, imo et fecit, « traductione provisorum omnigena in melius », id est traditione providorum patrum omnino perfecta, ut scilicet captivatio illa eis esset medicinalis, sic quod vexatio ipsis tribueret intellectum, juxta illud in Jeremia :89 Castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius;10 non autem te faciam in consummationem; et ad priorem clementer reduxit beneficentiam, id est, populum illum de captivitate illa Babylonica liberavit, deditque eis beneficia consueta, id est, dare tunc cœpit de novo, saltem quibusdam.
Vidit theologorum unus Zacharias unum primorum, ut æstimo, et circa Deum angelorum.11 Iste Zacharias est unus duodecim Prophetarum minorum, penultimusque eorum : qui fuit in Judæa post reditum a Babylonica captivitate. Et visio ejus de qua hic sermo, fuit ei ostensa septuagesimo et ultimo captivitatis illius anno, quæ tot annis duravit, prout Jeremias prædixit.12 « Vidit » itaque Zacharias imaginaria visione « unum primorum angelorum », exsistentium « circa Deum », id est pertinentium ad primam hierarchiam, quæ dicitur collocata in vestibulis Deitatis et immediate circa Deum, ut capitulo præcedenti expositum est.13 Et quasi quis diceret, Cur spiritum illum nominas angelum, quum angelus sit nomen chori infimæ hierarchiæ? respondet: Communis enim, ut dixi, est omnibus hæc angelica cognominatio, id est, nomen angeli commune est universis spiritibus cœlestibus, cujuscumque sint ordinis, ut patuit supra quinto capitulo. Vidit ergo Zacharias unum angelorum ab ipso Deo discentem de hoc, id est de liberatione filiorum Israel a captivitate præfata, consolatoria, ut dictum est, verba.
Alterum vero subjectorum angelorum, in occursum primi prævenientem, id est, Zacharias vidit in eadem prophetica apparitione, « alterum angelorum subjectorum », id est alium quemdam de numero angelorum inferiorum, ascendentem « in occursum primi », id est angeli illius superioris qui videbatur de cœlo descendere, tanquam ad illuminationis susceptionem et perceptionem, id est ad accipiendum illustrationem ab illo angelo superiori.
Et deinde ab ipso divinum consilium tanquam a summo sacerdote eruditum, id est, Zacharias tunc etiam vidit angelum illum inferiorem « eruditum ab ipso » angelo superiori, « tanquam a summo sacerdote », id est, sicut in lege Moysis inferiores sacerdotes docebantur a pontifice, ad quem spectabat in difficilioribus respondere, ut in Deuteronomio legitur;14 vel, « tanquam a summo sacerdote », id est a valde sublimi angelo, dante sacra responsa ac divina respondente oracula; « consilium divinum », id est sententiam Dei de re petita, ut statim dicetur; et hoc docere theologum conversum : id est, Zacharias tunc vidit « conversum », id est angelum illum inferiorem vertentem se ab angelo illo15 superiori cujus illuminationi et allocutioni fuit intentus, ad ipsum Zachariam, « et docere theologum », utpote Zachariam prophetam, « hoc », id est responsum istud quod subditur : quoniam fructuose habitabitur Jerusalem, id est, quod civitas illa metropolis in Judæa, puta Jerusalem, inhabitabitur copiose et opulenter, a multitudine hominum, id est præ nimia hominum multiplicatione in ea. Sic habet antiqua translatio. Porro Hieronymus transtulit : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum. Sed sensus redit in idem : quoniam sensus est, quod præ frequentia habitatorum urbis illius, tanta esset securitas seu copia populi, quod munimento murorum non indigerent; vel omnes inter mœnia civitatis capi et commorari non possent, juxta illud in Isaia :16 Angustus mihi est locus, fac spatium mihi ut habitem.
Præterea, ut ista clarius intelligantur, oportet verba Zachariæ recolere, qui in principio sui libri loquitur : Dixit angelus : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem et urbium Juda quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. Et respondit Dominus angelo verba bona, verba consolatoria.1718 Rursus quoque ibidem habetur : Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur.192021 Et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum. Ex quibus datur intellectus textus istius.
Consequenter sanctus hic auctor idem probat auctoritate Ezechielis.
Alter autem theologorum, Ezechiel, et ab ipsa inquit hoc sacratissime promulgatum esse Cherubim, superfirmata gloriosissima Divinitate : id est, alius theologus, puta « Ezechiel, inquit hoc », id est divinum consilium istud, « sacratissime promulgatum esse » ipsi « Cherubim », id est alicui spiritui exsistenti de medio ordine supremæ hierarchiæ : qui ordo Cherubim appellatur ; « ab ipsa superfirmata », id est firmissima ac omnipotenti, « gloriosissima Divinitate » : quod consilium patefactum est a Cherubim angelo inferiori, a quo etiam manifestatum est Ezechieli. Porro, de quo ordine fuerit angelus supremæ hierarchiæ, de quo jam ante locutus est Zacharias, non exprimit Dionysius, nec de hoc aliquid audeo dicere assertive : sed sicut infra docet hic Sanctus angelum illum qui purgavit labia Isaiæ carbone ignito, missum fuisse ab uno de ordine Seraphim, ideoque ipsum quoque ab illo missum, vocatum Seraphim esse ;22 sic angelus iste inferior, qui docuit Zachariam de habitatione filiorum Israel in Jerusalem et templi constructione, forsitan fuit de ordine Throni, qui interpretatur sedes seu mansio Dei.
Ipsum enim Israel, ut dictum est, dux exercitus humanitas per disciplinas in melius traducens, justitia divina corrigentibus respondetur, correctos justificavit. Hoc est : « Humanitas », id est pietas Dei, « dux exercitus », id est princeps et ductrix Israeliticæ plebis, « traducens » plebem illam « in melius », id est ad vitam emendatiorem, « per disciplinas », id est castigationes paternas et per salubres doctrinas, juxta illud Isaiæ : In tribulatione murmuris doctrina tua eis. Unde Jeremias ait : Castigasti me, Domine, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus. Hinc in Job docetur : Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes : quoniam ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt. Quæ pietas Dei « respondetur », id est correspondenter impenditur, « corrigentibus », id est peccata sua per paterna Dei flagella delentibus, « divina justitia », id est ex consideratione justi judicii Judicis summi ; vel, « divina justitia », id est, exigente æquitate divina, quæ hoc judicat justum, seu condecens bonitatem divinam, ut pœnitentibus et patienter patientibus virgam paternam, indulgeatur et misericordia impendatur, juxta illud Nahum : Non consurget duplex tribulatio. Ideo subditur : « correctos justificavit », id est, justos judicavit ac coronavit. Ideo dicitur in libro Sapientiæ : Qui abjicit disciplinam, infelix est. Quamobrem Salomon dixit : Qui confessus fuerit scelera sua, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Hoc totum in populo Judæorum tempore Babylonicæ captivitatis impletum est : in qua multa præfigurata sunt mystice. Nam et ipsa fuit figura captivitatis spiritualis sub jugo peccati, et servitute ac potestate diabolii, a quibus per gratiam Dei pœnitentiamque eripimur. Quam captivitatem Deus per Jeremiam prædixit duraturam annis septuaginta : Quum cœperint, inquiens, impleri in Babylone anni septuaginta, succitabo super vos verbum meum bonum. Hinc Daniel narrat : Ego Daniel intellexi in libris numerum annorum de quo
Nahum 1, 9. Sap. iii, 11. Prov. xxviii, 13.
Quamobrem Salomon dixit : Qui confessus fuerit scelera sua, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Hoc totum in populo Judæorum tempore Babylonicæ captivitatis impletum est : in qua multa præfigurata sunt mystice. Nam et ipsa fuit figura captivitatis spiritualis sub jugo peccati, et servitute ac potestate diabolii, a quibus per gratiam Dei pœnitentiamque eripimur. Quam captivitatem Deus per Jeremiam prædixit duraturam annis septuaginta : Quum cœperint, inquiens, impleri in Babylone anni septuaginta, succitabo super vos verbum meum bonum. Hinc Daniel narrat : Ego Daniel intellexi in libris numerum annorum de quo
Is. xxvi, 16.
Jer. xxxi, 18.
Job v, 17, 18.
Jer. xxix, 10.
Dan. ix, 2. factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem anni septuaginta.
Hoc docetur primus post Cherubim lumbos sapphiro præcinctus, qui poderem juxta symbolum hierarchicum induebatur. Primus ille post Cherubim, videtur fuisse spiritus quidam angelicus, qui in revelatione horum mox a Cherubim fuit illuminatus, et per quem descendit revelatio eorumdem usque ad Ezechielem. Fuit autem primus ille indutus (ut in visione apparuit) « poderem », quæ est vestis sacerdotalis, ad designandum quod instar sacerdotis, aliis (de quibus statim dicetur) angelis præfuit. Fuit quoque ad « lumbos sapphiro præcinctus », ad insinuandum puritatem ac dignitatem naturæ angelicæ, munditiam etiam castitatis ad sacerdotes spectantis, contra vitia carnis, quæ vigent in lumbis. Propterea additur: « juxta symbolum hierarchicum », id est secundum morem sensibilium signorum quæ in actibus hierarchialibus adhibentur in ecclesiastica hierarchia, atque in apparitionibus quæ per angelos ostenduntur hominibus. Reliquos autem angelos, qui secures habebant, divina ordinatio imperat a priore doceri de hoc divinum judicium: hoc est, « ordinatio divina », id est Deus ordinans universa, « imperat a priore », id est, jussit ab angelo qui post Cherubim exstitit prior, « doceri angelos reliquos » habentes in manibus suis « secures » ad occidendum iniquos, « judicium divinum », id est censuram Dei de illo negotio quod exercere deberent circa transgressores prætactos. Ei quidem enim dixit pertransire mediam Jerusalem, id est, angelo illi primo post Cherubim, Deus per Cherubim, seu ipsi Cherubim Deo committente, præcepit ut iret per medium urbis Jerusalem, et dare signum in frontes correctorum virorum, id est scribere signum Thau in frontibus virorum qui pœnituerunt de propriis culpis, et gemebant de alienis. Aliis autem, id est, inferioribus qui habebant secures præcepit Dominus: Exite in civitatem post eum, id est post angelum scribentem signum Thau in frontibus inhabitantium Jerusalem, et percutite, et nolite parcere oculis vestris; ad omnes autem super quos est signum Thau, ne appropinquetis, id est, nullum eorum in quorum frontibus est signum Thau occidatis neque lædatis.
Verum, ut ista clarius intelligantur, recolenda est scriptura in qua ista habentur. Nam auctor ista allegat secundum translationem Septuaginta interpretum, qua tunc utebatur Ecclesia. At vero secundum translationem Hieronymi, ita habemus: Ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus. Et vocavit Dominus virum indutum lineis, et dixit ad eum: Transi per mediam civitatem, et signa Thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus. Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite. Non parcat oculus vester.23 Omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis.
Deinde idem probatur aliis multis auctoritatibus et exemplis, quod scilicet angeli primæ hierarchiæ revelant quædam et imperant angelis mediæ hierarchiæ, et angeli mediæ hierarchiæ, angelis tertiæ ac infimæ hierarchiæ, et illi hominibus ecclesiasticæ hierarchiæ personis.
Quid fortasse quis dixerit, id est, quid potest aliquis dicere, de dicente angelo ad Daniel, Exivit sermo, id est de angelo qui dixit ad Danielem, Exivit sermo?24 De hoc Daniel ita refert: Quumque orarem, Gabriel dixit ad me: Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem veni ut indicarem tibi.25 De isto (inquam) negotio nil aliud dici potest, nisi quod superior angelus docet inferiorem.
Nam et paulo ante in eodem Propheta legitur: Factum est quum ego Daniel viderem visionem, et quærerem intelligentiam ejus, audivi vocem dicentem:26 Gabriel, fac istum intelligere visionem.27 Et ille qui dixit hoc Gabrieli, fuit angelus superior eo: imo, secundum quosdam, fuit Michael, qui tunc princeps exstitit Synagogæ. Aut de ipso primo ignem ex medio Cherubim recipiente? id est, quid potest quis dicere de angelo illo superiori et primo post Cherubim, induto podere, qui ex medio Cherubim ignem accepit? Unde in Ezechiele legitur: Dixit Dominus ad virum qui indutus erat lineis: Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus Cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter Cherubim, et effunde super civitatem. Ex quo constat, quod angelus altior jussit hoc angelo inferiori, Deo desuper committente. Nec oportet hæc isto in loco planius explanare, quia ad hoc solum hic allegantur ut pateat quod inter angelos est ordo hierarchicus, ut prolatum est sæpius. Aut illud ejusdem, abundantius in ordinis angelici ostensionem, hoc est, « aut » quid designat « illud » oraculum « ejusdem » visionis ipsius Ezechielis, « abundantius », id est, quod evidentius valet ad declarandum propositum, quod scilicet superior angelus inferiorem illustrat et dirigit, quoniam et Cherub immittit ignem in manus sanctam stolam induti, id est, quod Cherub legitur ibi ignem misisse in manus angeli stola induti? Sic namque in Ezechiele scriptum est: Extendit Cherub manum suam de medio Cherubim ad ignem, et dedit in manus angeli induti lineis.28 Quo probatur, quod ille indutus stola seu lineis, fuit inferior ipso Cherub a quo ignem accepit.
Aut de vocante divinissimum Gabriel, id est, quid dici potest de angelo vocante Gabrielem valde divinum, et dicente ei, Fac illum intelligere visionem, id est, tu, o Gabriel, fac illum, videlicet Danielem, intelligere visionem? Præterea Gabriel appellatur hic divinissimus, non quia de prima aut secunda fuit hierarchia, ut aliqui putaverunt, prout Magi-
Aster Sententiarum recitat libro secundo; sed quia Verbi æterni incarnationem annuntiavit gloriosissimæ et excellentissimæ Virgini, ejusdem quoque Verbi incarnati passionem apertissime prænuntiavit Danieli, ut in Daniele habetur.2930
Aut quæcumque alia a sacris theologis dicta sunt de cœlestium hierarchiarum deiformi ornatu? id est, alia quæque similia a sanctis Prophetis et aliis authenticis viris expressa et scripta « de ornatu », id est decore et ordinatione inviolabili cœlestium, idem testantur, quod scilicet angeli angelis præsunt, denuntiant, influunt, imperant. Ad quem, videlicet angelicæ hierarchiæ ornatum, nostræ hierarchiæ ordinatio, id est dispositio ecclesiasticæ hierarchiæ, secundum quod possibile est, assimilata, id est, secundum quod decuit conformata, angelicam pulchritudinem quantum in characteribus, id est imaginibus, habet , id est, angelorum pulcherrimæ ordinationi conformatur, et eam nunc « habet » in spe et inchoatione ac aliqua imitatione, quantum in imaginibus et figuris et sensibilibus signis potest haberi, præsertim in imaginibus summæ Trinitatis, hoc est in rationabilibus mentibus per caritatem et gratiam, per contemplationem et dilectionis fervorem, ac per alia diversa præclara et peralta Spiritus Sancti charismata; formata per eum, et reducta ad superessentialem simul omnis hierarchiæ principem: id est, ecclesiastica hierarchia « per eum », id est per ornatum angelicæ hierarchiæ, « formata » est, id est decorata et qualificata ac ministerialiter instituta, fontaliter autem et principaliter a Spiritu Sancto. Christus quoque in terra Ecclesiam suam ordinate instituit ac distinxit; plenius autem post ascensionem, misso desuper Spiritu Sancto.31 Quosdam enim dedit Apostolos, quosdam Prophetas, quosdam doctores, etc., prout ad Corinthios scribit Apostolus.32 Angeli demum formant, informant, regunt, custodiunt, afficiuntque Ecclesiam, saltem dispositive: per habebit quos et reducitur finaliter ad Deum, qui est superessentialis fons, institutor, radix, conservator et consummator omnis hierarchiæ, tam angelicæ quam humanæ.
Circa capitulum hoc possent aliqua quæri, præsertim de locutionibus angelorum, et coaptatione hominum electorum ad diversos choros ac ordines angelorum. De quibus et consimilibus circa finem opusculi hujus intendo aliqua scribere.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
POST primam hierarchiam tractandum est de media, intellectualiter contemplando tres ordines ipsius, scilicet Dominationes, Virtutes, et Potestates. Quodlibet autem istorum trium nominum, signat aliquam ipsius ordinis proprietatem, per quam ipsius ordinis substantiæ Deo conformantur. Nomen ergo Dominationum signat substantias illius ordinis ab omni inhonesta servitute et indecenti subjectione liberas, ad Deum sursumagi per primam hierarchiam, et nulla violentia premi secundum varias hujus mundi miserias, sed habere indissolubilem dominationem, supereminentem omni servituti indebitæ, non valentem ab aliquo violenter subjici, et segregate excedentem omnem mutabilitatem, eo quod una sit illarum dominatio, et indesinenter desiderans Deum, qui est princeps dominationis, et ad ipsius similitudinem et imitationem, secundum suam possibilitatem, et se ipsas et inferiores suos, per bonas gratias et operationes informant, et toto desiderio et contemplatione, non ad ea quæ vane apparent bona, sed ad vere exsistens bonum, convertuntur, et secundum suam capacitatem conformitate Dei, qui est princeps dominationis, semper participant.
Nomen vero Virtutum signat robustam quamdam et inconcussam fortitudinem ad exercendas omnes operationes quæ suo ordini congruunt, juxta gratias et virtutes suas, quibus illius ordinis substantiæ Deo conformantur, neque in aliquo debiliter infirmatam, quominus possit efficaciter suscipere quaslibet illuminationes sibi divinitus inditas, sed potenter divinas operationes secundum suam congruentiam imitantem, nulla pusillanimitate derelinquentem motum quo Deo conformatur, sed firmiter tendentem ad Dei virtutem, quæ supersubstantialis est et effectrix omnis virtutis; et effectivam imaginem ejusdem divinæ virtutis secundum suam possibilitatem, conformando et inferiores suos divinæ virtuti, et fortiter conversam ad divinam virtutem, quæ est principalis virtus, et ad inferiores suos procedentem distributione virtutis deiformis.
Nominatio vero Potestatum signat ordinariam potestatem substantiarum illius ordinis, quæ Dominationibus et Virtutibus coordinantur, id est, in eadem hierarchia cum illis collocantur, ad divinas susceptiones sine ulla ordinis confusione vel perturbatione; et signat esse in eisdem ordinationem invisibilem et supermundanam potestatis intellectualis, ordinate sursumactis, non abutentibus virtute sua tyrannice ad inferiores, sed potenter simul et benigne sursumagentibus ad feliciorem Dei cognitionem, amorem et imitationem, infimam hierarchiam, quæ continet Principatus, Archangelos, et Angelos, et ad Deum qui est princeps omnis potestatis, et causat omnem potestatem, assimilatis, et facientibus Deum angelis inferioribus se resplendere, quantum ipsis angelis possibile est capere, in tribus ordinibus infimæ hierarchiæ angelicæ, qui a Potestatibus bene ordinantur.
D Has habens deiformes proprietates, media cœlestium mentium hierarchia, ut dictum est, purgatur, illuminatur et perficitur a Deitate, illuminationibus sibi secundario inditis per primam hierarchiam, et ipsa prima mediante per secundam luculentiam a Deo delatis. Quod autem una cœlestis mens alia superiore mediante illuminetur, exemplo Scripturarum ostendemus. Sicut enim inter homines illi perfectius edocti sunt qui Salvatorem immediate audierunt, quam qui eisdem sanctis Apostolis et discipulis Domini mediantibus didicerunt; ita est in mentibus cœlestibus, quia clarius et perfectius illuminantur qui in Deum immediate extenduntur, quam qui eisdem mediantibus a Deo illuminantur. Unde traditio Apostolorum docet, quod primæ intelligentiæ sunt et dicuntur purgativæ et illuminativæ et perfectivæ inferiorum, eo quod ipsæ sursumagunt inferiores ad Deum, qui est superprincipale principium omnium, et faciunt eas participes divinarum purgationum et illuminationum et perfectionum, secundum singularum capacitatem. Generaliter siquidem a Deo ordinatum est, ut per superiores, inferiores participent divinis illuminationibus. Et hoc colligitur ex subjunctis exemplis Scripturarum.
Legitur in Zacharia, quod benigna Dei justitia, per salutarem castigationem ad se Israelem convertens, promittit relaxationem captivitatis Babylonicæ. In quo facto designatur universalis electorum correctio per mundi adversitates, et ad emendatiorem et purgatiorem vitam deductio. Ibi enim legitur quod unus angelus, quem arbitror esse de primis qui circa Deum sunt, didicit a Deo verba bona et consolatoria de restitutione captivitatis et habitatione Jerusalem.3334 Et alius angelus, ab illo tanquam ab hierarcha suo, discens divinum consilium, docuit Zachariam quod Jerusalem reædificaretur, et a multitudine hominum habitaretur. Item, sicut colligitur ex Ezechiele, quando, ut dictum est, paterna Dei benignitas filios Israel per disciplinam divinæ justitiæ punitos, a pœna inflicta judicavit absolvendos, Divinitatis sententia super hoc revelata est Cherubim, et post Cherubim, angelo qui juxta significationem signorum hierarchicorum, dicitur esse vestitus lineis, et atramentarium habere scriptoris in lumbis. Angeli autem (qui designantur ibi per sex viros habentes in manibus vasa interitus) per signum viri lineis induti a Deo docti, docentur Dei judicium de puniendis transgressoribus, et aliis salvandis qui essent signati Thau in frontibus, dum eis dicitur: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite. Non parcat oculus vester, nec misereamini: senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem super quem videritis Thau, non occidatis. Item legitur in Daniele, quod angelus qui revelavit ei Dominicæ mysteria incarnationis, dixit Danieli: Egressus est sermo, ego autem veni ut indicarem tibi.35 Ubi innuitur quod ad alium primo egressus est sermo, qui per alium indicatur Danieli. Item rursus in Ezechiele legitur, quod unus angelus assumpsit ignem in medio Cherubim, et quod dedit illum ignem in manus alterius angeli, qui designatur per virum indutum lineis:3637 ubi ostenditur, quod aliquis Cherub superior influit Cherub inferiori, et ille alii inferiori.38 Item legitur in Daniele, quod quidam angelus, tanquam superior, injunxit Gabrieli, tanquam inferiori, ut faceret Danielem intelligere visionem:3940 quam quidem ille superior docuit Gabrielem, et Gabriel Danielem. Item colligi potest ex aliis Scripturæ testimoniis, quæ tractant de deiformi bono ornatu cœlestium hierarchiarum, cui nostræ hierarchiæ ordinatio secundum mortalium possibilitatem assimilata, et angelicum decorem in se imaginarie repræsentans, per ipsum sursumagitur ad Deum, qui est substantialis princeps universæ hierarchiæ.
Footnotes
-
*Invenies* ↩
-
*nutritive* ↩
-
Jer. v, 3, 9. ↩
-
Joel 1, 6. ↩
-
Dan. III, 32. ↩
-
Dan. i, 2-11. ↩
-
II Mach. VI, 14-16. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
*transductione, et captivitatem* ↩
-
Jer. xxx, 11. ↩
-
*Videt* ↩
-
Zach. 1, 12. ↩
-
Jer. xxv, 11; xxix, 10. ↩
-
*alias om. Et* ↩
-
Deut. xvii, 8-13. ↩
-
Is. xlix, 20. ↩
-
Zach. i, 12. ↩
-
Zach. 1, 12, 13. ↩
-
Zach. 1, 13. ↩
-
Zach. i, 13. ↩
-
Jer. xxv, 1, 3, 4. ↩
-
cap. xiii. Is. vi, 6, 7. ↩
-
Ezech. IX, 2-6. ↩
-
*fortassis ↩
-
Dan. IX, 20-23. ↩
-
Dan. VIII, 15, 16. ↩
-
Dan. viii, 16. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Luc. 1, 26 et seq. ↩
-
I Cor. xii, 28; ↩
-
Ephes. iv, 11. ↩
-
Ibid. 11, 3 et seq. ↩
-
Zach. 1, 13. ↩
-
Dan. 11, 23. ↩
-
Ezech. x, 1-4. ↩
-
Ezech. x, 7. ↩
-
Ezech. x, 5, 6. ↩
-
Dan. 11, 16. ↩
-
Ezech. x, 17-26. ↩
Chapter 60 of 142