Articulus 47
DE HIERARCHICIS SECUNDÆ HIERARCHIÆ ACTIBUS.
HÆC de expositione nominum et proprietatum ordinum mediæ hierarchiæ sunt dicta. De quorum hierarchicis actibus adhuc subinfertur:
Has habens deiformes proprietates, media cœlestium animorum dispositio, id est, hierarchia supernorum spirituum media habens vires et actiones præfatas, purgatur quidem et illuminatur et perficitur, quemadmodum dictum est, a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchiam . Prima enim hierarchia suscipit primo loco et primo gradu perfectionis illuminationes a Deo, deinde ipsa illuminat hierarchiam secundam ac mediam secundo gradu ac loco.1 Et per mediam illam secunda illuminatione delatis :2 id est, illuminationibus transfusis a Deo, mediante prima hierarchia, hierarchiæ secundæ, « secunda illuminatione », id est illustratione facta mediæ hierarchiæ loco secundo. Prima enim illuminatio facta primæ hierarchiæ est immediate a Deo; deinde secundo loco prima hierarchia illuminat mediam.
Itaque, per alium dictum venientem in alium angelum auditum, symbolum faciemus a longe superperfectæ et per processionem occultæ in sequentia perfectionis. Hic probat quod dixit, videlicet unum seu inferiorem angelum illuminari per alium, puta superiorem. « Itaque, dictum per alium », id est sermonem prolatum per alium unum, « auditum venientem in alium angelum », cui ille alter loquebatur, « faciemus symbolum », id est signum et evidens ac quasi sensibile argumentum, « perfectionis » divinæ et increatæ « a longe superperfectæ », id est in infinitum perfectæ et longe perfectioris quam capere valeamus, « et occultæ », id est invisibilis ac nobis non notæ, nisi multum imperfecte, « per processionem in sequentia », id est per emanationem et diffusionem bonitatum suarum in creaturas : per quam processionem ipsa aliquiter innotescit, et excellentia sapientiæ suæ pulchre ostenditur, qua tam ordinate omnia agit, et per angelorum ministeria taliter operatur. Etenim sapientes circa sacras nostras immolationes, aiunt, id est, periti in evangelica lege, et circa sacramenta ac sacrificia ejus bene instructi, dicunt, per se ipsas lucentes divinorum plenitudines, id est illuminationes divinas ex sua natura limpidiores et pleniores, et per consequens magis lucidas ac intelligibiles, per alias contemplativarum participationum esse perfectiores, id est, per hoc esse et fieri magis aptas ad intelligendum ab inferioribus, quod a media hierarchia participatæ sunt, et receptæ a prima hierarchia :3 quia per hoc magis contractæ et particulariores effectæ sunt, ideoque capacitati inferiorum magis proportionatæ, ut frequenter est declaratum. Sic æstimo et angelicorum ordinum immediatam participationem primo in Deum extentorum, perfectiorem esse per medietatem extentorum : id est, puto quod illuminationes angelorum primæ hierarchiæ, quæ immediate ad Deum erectæ sunt et reductæ, sint perfectiores illuminationibus aliarum hierarchiarum, quæ extenduntur et reducuntur in Deum per primam hierarchiam, quantum ad cognitionem divinorum effectuum, non quoad beatificam divinæ essentiæ visionem ac fruitionem.4
Propter quod et a nostra sacerdotali traditione, perfectivæ et lucificæ et purgativæ virtutes, primi intellectus nominantur inferiorum : id est, ob causam hanc « intellectus primi », id est mentes supernæ in prima hierarchia locatæ, « nominantur a nostra sacerdotali traditione », id est a scriptura quam nobis tradiderunt sancti et sapientissimi sacerdotes evangelicæ legis, « virtutes perfectivæ, et lucificæ », id est illuminativæ, « et purgativæ inferiorum », utpote hierarchiarum et ordinum sequentium; tanquam per se in omnium superessentiale principium reductorum, id est tanquam conversorum in Deum, qui est universorum « principium » effectivum « superessentiale », quia omnem rerum ordinem et categoriam prædicamentalem transcendens, « per se », id est per intellectus et angelos hierarchiæ supremæ, et teletarchicarum purgationum et illuminationum et perfectionum, in participatione, secundum quod eis fas est, factorum, id est, inferiorum illorum ordinum « factorum », id est constituto rum, « in participatione purgationum et illuminationum et perfectionum teletarchicarum », id est divinarum, quas sortiuntur a Deo mediante prima hierarchia, « secundum quod eis est fas », id est possibile, quia non valent eas recipere in tanta universalitate et puritate ac eminentia, sicut mentes primæ hierarchiæ eas a Deo immediate suscipiunt.56
Hoc enim est omnino a divina taxiarchia divinitus promulgatum, id est a summa et increata virtute omnium ordinativa, institutum ac manifestatum.7 Taxiarchia interpretatur principium ordinis, seu princeps ordinationis, secundum Lincolniensem. Hoc itaque divina lege omnia ordinante, sancitum est, per prima et secunda divinis participare illuminationibus, id est inferiora per superiora suscipere illuminationes supernas hierarchicas in cognitione secretorum operum Dei. Verumtamen lumen gratiæ gratum facientis, fides, spes, caritas, ac ceteræ virtutes infusæ, lumenque gloriæ et beatifica visio, sunt efficienter immediate a Deo, quamvis creatura possit in talibus dispositive cooperari. Nec dubium quin omnes Beati multa divinorum operum intuentur immediate in Deo, divinam videndo essentiam; inferiores tamen non tot et tanta, neque tam clare ut superiores: idcirco in talibus a superioribus illustrantur.
Footnotes
Chapter 59 of 142