Articulus 54
DEO CURAM ET PROVIDENTIAM ESSE OMNIUM, ET QUOMODO PER ANGELOS QUÆQUE DISPONAT SEU ADMINISTRET.
UNUM est enim omnium principium: nam ordo rerum superius sistit in uno, quod est actus purus, ideoque incircumscriptibilis et perfectus; et providentia una : quæ est providentia universalis, æterna, distinctissima et perfecta, in mente consistens divina : quam negare, est enormissimum scelus. Propter quod Dominus dixit Ezechieli : Peccatum filiorum Israel magnum est valde nimis; dixerunt enim, Dereliquit Dominus terram, et Dominus nos non videt.1 De quo in libro Job habetur : Absit a Deo impietas, et ab
Omnipotente iniquitas; opus namque hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet. Quem enim constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?2
Et nullo modo œstimandum est, Judæos quidem pleniter duxisse Divinitatem, id est, nequaquam credendum est quod verus Deus duxit « Judæos pleniter », id est immediate per se sine obsequiis subjectarum creaturarum :3 imo per angelos duxit eos in eremo, et alibi sic eos direxit. Et quamvis scriptum sit, Do45 minus præcedebat filios Israel ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis ;6 tamen ad insinuandum quod Dominus fecit hoc angelo mediante ac Dei imperium exsequente, scriptum est in Exodo : Tollens se angelus Dei qui præcedebat filios Israel, abiit post eos, et pariter cum eo columna nubis.7 Rursum quoque in Exodo Dominus dixit ad Moysen :8 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, etc. Angelos autem specialiter aut æque honorabiliter, aut oppositos aut deos quosdam alteros imperare aliis gentibus. Hoc est, nemo putet sic Deum verum tribuisse ducatum præsidentiamque Judæis, quod alias gentes seclusit a sua providentia ac suo dominio, ita quod angeli soli præsint ac imperent aliis gentibus specialiter aut æque honorabiliter, sicut Deus Judæis, ita quod sint cultu latriæ honorandi a gentibus quibus præsunt, quemadmodum Dominus a Judæis : nec tenendum est, quod Judæi et gentes regantur a diis principiisque contrariis, ita quod Judæi regantur a deo lucis, gentes a principe tenebrarum, creatore corporalium rerum ; aut quosdam alios deos imperare gentilibus, ut Jovem, Neptunum, Apollinem, ut dixerunt idololatræ.
At vero Manichæi posuerunt duo effectiva rerum principia. Porphyrius autem Platonicus concessit legem Judæorum datam a vero Deo, et quod Deus Judæos sibi soli applicuit, volens solus coli ab eis, aliis vero nationibus licentiam dederit colere deos, ut in libro de Civitate Dei narrat et reprobat Augustinus. Hos errores vanos et frivolos S. Dionysius hic confutat, quum et Apostolus sit locutus : An Judæorum Deus tantum?9 nonne et gentium? Jeremias quoque, Leges (inquit) gentium vanæ sunt ;10 Moyses item, Qui sacrificaverit nisi Domino soli, moriatur.11 Et iterum ait Scriptura : Dii qui non fecerunt cœlum et terram, pereant de terra.12 Hinc subditur :
Sed et eloquium illud, id est verbum illud in Deuteronomii cantico scriptum et antea tactum : Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel ;13 pars autem Domini populus ejus, Jacob funiculus hereditatis ejus ; secundum ipsam sacram intelligentiam accipiendum, id est, exponendum et intelligendum est sicut ibi et alibi docet Scriptura. Non ut partiente Deo cum aliis diis aut angelis nostrum ducatum, id est, non sic quasi ipso « Deo » vero « partiente », id est dividente, « ducatum nostrum », id est principatum seu præsidentiam generis humani, et Israel in gentis principatum et ducatum contento, hoc est, quasi Israelitico populo retento ac reservato ipsi Altissimo Deo « in principatum et ducatum gentis », id est, ad hoc quod Deus populum illum servaret ut ei dumtaxat dominaretur ; sed ut ipsa quidem una simul omnium excelsa providentia, hoc est, sic intelligenda est illa auctoritas, « ut providentia ipsa excelsa », id est divina et increata providentia, in se « una » et simplex, « omnium » pariter provisiva, et cuncta « simul » gubernans, omnes homines salutariter propriorum angelorum restitutoriis manuductionibus distribuente, id est, providentia illa deputante salubriter ac dante homines universos ac singulos « manuductionibus restitutoriis », id est directionibus reductivis et conversivis in Deum, « angelorum propriorum » :14 quia et unicuique personæ deputavit proprium angelum de infimo choro, atque cuilibet genti proprium angelum de ordine tertio : qui ad hoc hominibus sunt concessi, ut eos reducant ac ducant per viam salutis, et qui per culpam subjecti erant diabolo, per angelorum directionem suo restituantur Creatori ac legitimo Domino, cui soli debent servire de jure, quamvis frequenter aliis obsequantur de facto ; solo fere ultra omnes Israel in veri Dei illuminationem et cognitionem converso, id est, quasi seu pene « solo » Israelitico populo « converso » et reducto in agnitionem et « illuminationem veri Dei », ceteris nationibus ad idololatriam et alia scelera magna declinantibus et prolapsis. Sicque propter sua facinora sunt abjecti. Populus vero Israel, quantum ad prædestinatos et electos ex ipso, a Deo assumptus est in gentem peculiarem : quod originaliter ac principaliter adscribendum est infinitæ misericordiæ Dei, quamvis secundario et tanquam causæ meritoriæ, attribuatur meritis patrum eorum, obedientiisque istorum. Quæ omnia sunt effectus et signa prædestinationis æternæ ac pietatis divinæ. Idcirco Moyses locutus est Israeli :15 Patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos. Et iterum testatus est : Ne dicas in corde tuo :16 Propter justitias meas introduxit me Dominus.
Unde Theologia quidem se ipsum possedisse Israel in veri Dei famulatum significans : hoc est, « Theologia », id est divina Scriptura, « significans se ipsum », id est ipsummet Deum, « possedisse » per gratiam suam « Israel », id est Israeliticam plebem, « in famulatum veri Dei », id est ad cultum divinum : Facta est portio Domini, ait, id est, Theologia ipsa testatur quod Israel est « portio Domini », id est pars generis humani a Deo electa ad ejus obsequia, juxta illud Deuteronomii : Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram.17 Per Isaiam quoque loquitur Deus : Hereditas mea Israel. Nempe, quum Deus decrevit naturam humanam assumere ex posteritate sanctorum patriarcharum Abraham, Isaac et Jacob, multis gratiis ac privilegiis illum populum decoravit.18 Propter quod dixit Psalmista :19 Non fecit taliter omni nationi.
Ostendens autem et eum viritim ceteris gentibus distribuisse cuidam sanctorum angelorum, in cognoscendum per eum unum omnium principium, Michaelem dixit Judaicum duxisse populum.20 Id est : Deus testatus est « Michaelem duxisse », id est direxisse, « Judaicum populum », tanquam Synagogæ principem ac rectorem, « ostendens » ipsum Deum « distribuisse viritim », id est singulatim, « ceteris gentibus cuidam angelorum », id est unamquamque gentem commisisse alicui sanctorum angelorum. Quod enim de una gente Hebræorum, et uno ejus custode Michaele disseruit, de aliis etiam dedit intelligi. « In cognoscendum per eum unum omnium principium », id est, ad hoc ut unaquæque gens per illuminationem et directionem angeli sibi præsidentis, agnosceret unum universorum esse conditorem, provisorem ac judicem. Unde habetur apud Joelem :21 Multa sunt nimis castra Domini (id est agmina seu supposita angelorum), fortia, et facientia verbum ejus.22
Aperte nos edocens, id est, Theologia per hoc nos manifeste informans, unam esse omnium providentiam, id est Deum habere generalem, imo et distinctam provisionem omnium hominum, imo et rerum universarum. Providentia tamen Dei, proprie dicitur respectu rationalium et intellectualium creaturarum, quarum et curam habet. Propter quod dixit Apostolus :23 Numquid cura est Deo de bobus? Aliorum vero præscientiam habet. Providentiam, inquam, simul omnibus invisibilibus et visibilibus virtutibus superessentialiter supercollocatam, id est incomprehensibiliter superiorem et præeminentem omnibus rerum naturis ac viribus, non causatam nec dependentem a rebus, sed causam earum, nec tamen imponentem rebus necessitatem, imo unumquodque regentem secundum illius naturam. Hæc providentia est una in mente divina, cujus exsecutores sunt causæ secundæ. De qua subtiliter ac profunde tractat Boetius in libro de Consolatione philosophiæ. Omnes autem per singulas gentes imperantes angelos, in ipsam ut proprium principium, sequentes voluntate essentiali quasque virtutes extendere. Hoc est : Theologia docet « angelos imperantes per gentes singulas », id est, præsidentes gentibus quibuscumque,24
« extendere », id est reducere seu erigere, « virtutes quasque », id est quaslibet potestates humanas ac vires rationales, « sequentes », id est, obtemperantes angelicis inspirationibus, ac imitantes obedientiam angelorum promptissimam, « in ipsam » providentiam Dei, ut illam fideliter credant, et ei se sapienter committant, superfluam curam et terrenorum accumulationem vitantes (juxta illud Matthæi : Nolite solliciti esse in crastinum), seu « in ipsum »25 Deum omnium provisorem, « ut » in « proprium principium », id est tanquam ad Creatorem. Sequentes, inquam, non ficte, sed vere et ex animo : propter quod subditur, « voluntate essentiali », id est libera et innata, juxta illud primi Paralipomenon : Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario.26
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
DEINCEPS tractemus de ultima hierarchiarum, quæ continet Principatus, Archangelos, et Angelos. Nomen ergo Principatuum, signat principalitatem mentium illius ordinis respectu inferiorum, ut qui ordinatione convenienti principali virtuti, in quantum est infima hierarchiarum, deducunt Archangelos et Angelos ad Deum, qui est superprincipalis princeps; et ipsæ ad eumdem convertuntur, et quas adducunt, et se, secundum singularum possibilitatem, Deo conformant, et per ornatum suarum principalium virtutum, supersubstantialem divinæ ordinationis principatum quodammodo repræsentant.
Nomen vero Archangelorum, qui cum Principatibus in eadem hierarchia ordinantur, signat eos medium ipsius hierarchiæ ordinem habere, scilicet inferiorem Principatibus et superiorem Angelis, juxta quod quælibet hierarchia habet et primas et medias et infimas virtutes. Sic ergo medius ordo Archangelorum communicat utrique extremo ordini suæ hierarchiæ : ordini Principatuum, in quantum et ipse convertitur principaliter ad supersubstantialem principatum, scilicet Deum, et illi secundum suam possibilitatem conformatur, et Angelos inferiores simplificat, ordinate et invisibiliter eos reducendo ad Deum; ordini autem angelico communicat, in quantum revelativus est cœlestium, divinas quidem illuminationes hierarchice suscipiens per alias virtutes superiores se, et easdem nuntians Angelis, et per Angelos manifestans hominibus, secundum capacitatem uniuscujusque divinitus illuminatorum.
Angeli enim, ut dictum est, completive terminant inferius omnes hierarchias cœlestium mentium, juxta quod infima proprietas cœlestium ordinum eis ex nominis significatione attribuitur, et illi potius a nobis specialiter vocantur angeli, quam superiores, qui tamen cœlestia manifestant, eo quod ipsorum principatus manifestius quantum ad nos exercetur, et familiarius mundo. Ut enim dictum est, prima hierarchia, quæ occulto divino præceteris appropinquat, occultius regit hierarchiam secundam. Secunda vero hierarchia manifestius regit tertiam, quam ipsa regatur a prima, sed occultius quam infima regat hierarchiam ecclesiasticam. Infima autem hierarchia, quæ continet Principatus, Archangelos et Angelos, immediate præsidet ecclesiasticæ hierarchiæ : ita tamen, quod ordo Principatuum, mediantibus ordinibus Angelorum et Archangelorum; et Archangelorum ordo, mediante ordine Angelorum; Angelorum vero ordo, proprie et immediate, ut secundum regiminis seriem, ordinate fiant ad Deum sursumactio, et conversio, et communio, et unitio. Et quidem divini luminis distributio, a Deo indita est omnibus hierarchiis angelicis et humanis, ordinatissime superveniens ad communicandum omnibus personis hierarchicis. Hinc est quod sacra Scriptura ostendit nostram hierarchiam regi ab infimo ordine, qui dicitur et est Angelorum, dicente angelo ad Danielem : Consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, id est Judaici.27 Et rursus in Daniele :28 Nemo est adjutor meus in his omnibus, nisi Michael princeps vester. Ostendit etiam sacra Scriptura, aliis nationibus gentium præesse alios sanctos angelos, ut in Deuteronomio: Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, id est sanctorum angelorum.29
Si quis autem quærat, Quomodo soli Hebræi eo tempore per fidem unius Dei illuminati sunt, ex quo aliæ nationes habuerunt rectores sanctos angelos sicut ipsi?30 respondemus, quod non fuit culpa seu defectus in angelis recte gubernantibus alias nationes gentium, de eo quod ipsæ gentes idola coluerunt, sed in ipsis gentibus, quæ propriis motivibus decidentes [erant] et aversæ a doctrina inspirationis angelicæ, qua Deum cognoscere et colere invitabantur, tum propter carnales voluptates, tum propter mentis superbiam quam conceperant ex his quæ recta de Deo cognoverant. Ex quibus etiam ratione convincebantur, quod Deus merito sit summe venerandus. Sed quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.31 Quod autem non angeli custodes, sed ipsi idololatræ de errore suo sint accusabiles, colligitur ex eo quod etiam ipse populus Hebræus, tam ab angelis, quam a lege et Prophetis instructus, per propriam aversionem aberravit, juxta illud Osee: Scientiam Dei repulisti; et illud Jeremiæ, Abierunt in voluptatibus suis, in pravitate cordis sui mali; et illud, Non audiemus32 ex te sermonem, sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro.33 Item non sunt culpandi angeli custodes de humana pravitate, quia non est suum, cogere nos invitos ad bona. Utimur enim libero arbitrio, quod est simpliciter incoactum. Neque nostræ virtutis est, divinorum lumina revelationem acquirere vel extorque; sed unus, et simplex, et semper eodem modo se habens, ac omnem intelligibilem et increatam simplicitatem incomparabiliter excedens fons æternæ sapientiæ (de quo in Ecclesiastico, Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis), omnibus intellectibus superradiat, et juxta intellectualiter videntium dissimilitudinem et varietatem, de plenitudine luminis sui singulis aut nullam participationem sibi eos conformantem distribuit, aut participationes differentes, scilicet parvas et magnas, aut obscuras aut claras, secundum quod mentes magis aut minus in fontem illum ex-
Si quis autem quærat, Quomodo soli Hebræi eo tempore per fidem unius Dei illuminati sunt, ex quo aliæ nationes habuerunt rectores sanctos angelos sicut ipsi? respondemus, quod non fuit culpa seu defectus in angelis recte gubernantibus alias nationes gentium, de eo quod ipsæ gentes idola coluerunt, sed in ipsis gentibus, quæ propriis motivibus decidentes [erant] et aversæ a doctrina inspirationis angelicæ, qua Deum cognoscere et colere invitabantur, tum propter carnales voluptates, tum propter mentis superbiam quam conceperant ex his quæ recta de Deo cognoverant. Ex quibus etiam ratione convincebantur, quod Deus merito sit summe venerandus. Sed quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quod autem non angeli custodes, sed ipsi idololatræ de errore suo sint accusabiles, colligitur ex eo quod etiam ipse populus Hebræus, tam ab angelis, quam a lege et Prophetis instructus, per propriam aversionem aberravit, juxta illud Osee: Scientiam Dei repulisti; et illud Jeremiæ, Abierunt in voluptatibus suis, in pravitate cordis sui mali; et illud, Non audiemus ex te sermonem, sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro. Item non sunt culpandi angeli custodes de humana pravitate, quia non est suum, cogere nos invitos ad bona. Utimur enim libero arbitrio, quod est simpliciter incoactum. Neque nostræ virtutis est, divinorum lumina revelationem acquirere vel extorque; sed unus, et simplex, et semper eodem modo se habens, ac omnem intelligibilem et increatam simplicitatem incomparabiliter excedens fons æternæ sapientiæ (de quo in Ecclesiastico, Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis34), omnibus intellectibus superradiat, et juxta intellectualiter videntium dissimilitudinem et varietatem, de plenitudine luminis sui singulis aut nullam participationem sibi eos conformantem distribuit, aut participationes differentes, scilicet parvas et magnas, aut obscuras aut claras, secundum quod mentes magis aut minus in fontem illum ex-
Si quis autem quærat, Quomodo soli Hebræi eo tempore per fidem unius Dei illuminati sunt, ex quo aliæ nationes habuerunt rectores sanctos angelos sicut ipsi? respondemus, quod non fuit culpa seu defectus in angelis recte gubernantibus alias nationes gentium, de eo quod ipsæ gentes idola coluerunt, sed in ipsis gentibus, quæ propriis motivibus decidentes [erant] et aversæ a doctrina inspirationis angelicæ, qua Deum cognoscere et colere invitabantur, tum propter carnales voluptates, tum propter mentis superbiam quam conceperant ex his quæ recta de Deo cognoverant. Ex quibus etiam ratione convincebantur, quod Deus merito sit summe venerandus. Sed quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quod autem non angeli custodes, sed ipsi idololatræ de errore suo sint accusabiles, colligitur ex eo quod etiam ipse populus Hebræus, tam ab angelis, quam a lege et Prophetis instructus, per propriam aversionem aberravit, juxta illud Osee: Scientiam Dei repulisti; et illud Jeremiæ, Abierunt in voluptatibus suis, in pravitate cordis sui mali; et illud, Non audiemus ex te sermonem, sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro. Item non sunt culpandi angeli custodes de humana pravitate, quia non est suum, cogere nos invitos ad bona. Utimur enim libero arbitrio, quod est simpliciter incoactum. Neque nostræ virtutis est, divinorum lumina revelationem acquirere vel extorque; sed unus, et simplex, et semper eodem modo se habens, ac omnem intelligibilem et increatam simplicitatem incomparabiliter excedens fons æternæ sapientiæ (de quo in Ecclesiastico, Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis), omnibus intellectibus superradiat, et juxta intellectualiter videntium dissimilitudinem et varietatem, de plenitudine luminis sui singulis aut nullam participationem sibi eos conformantem distribuit, aut participationes differentes, scilicet parvas et magnas, aut obscuras aut claras, secundum quod mentes magis aut minus in fontem illum ex-
Si quis autem quærat, Quomodo soli Hebræi eo tempore per fidem unius Dei illuminati sunt, ex quo aliæ nationes habuerunt rectores sanctos angelos sicut ipsi? respondemus, quod non fuit culpa seu defectus in angelis recte gubernantibus alias nationes gentium, de eo quod ipsæ gentes idola coluerunt, sed in ipsis gentibus, quæ propriis motivibus decidentes [erant] et aversæ a doctrina inspirationis angelicæ, qua Deum cognoscere et colere invitabantur, tum propter carnales voluptates, tum propter mentis superbiam quam conceperant ex his quæ recta de Deo cognoverant. Ex quibus etiam ratione convincebantur, quod Deus merito sit summe venerandus. Sed quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quod autem non angeli custodes, sed ipsi idololatræ de errore suo sint accusabiles, colligitur ex eo quod etiam ipse populus Hebræus, tam ab angelis, quam a lege et Prophetis instructus, per propriam aversionem aberravit, juxta illud Osee: Scientiam Dei repulisti; et illud Jeremiæ, Abierunt in voluptatibus suis, in pravitate cordis sui mali; et illud, Non audiemus ex te sermonem, sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro. Item non sunt culpandi angeli custodes de humana pravitate, quia non est suum, cogere nos invitos ad bona. Utimur enim libero arbitrio, quod est simpliciter incoactum. Neque nostræ virtutis est, divinorum lumina revelationem acquirere vel extorque; sed unus, et simplex, et semper eodem modo se habens, ac omnem intelligibilem et increatam simplicitatem incomparabiliter excedens fons æternæ sapientiæ (de quo in Ecclesiastico, Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis), omnibus intellectibus superradiat, et juxta intellectualiter videntium dissimilitudinem et varietatem, de plenitudine luminis sui singulis aut nullam participationem sibi eos conformantem distribuit, aut participationes differentes, scilicet parvas et magnas, aut obscuras aut claras, secundum quod mentes magis aut minus in fontem illum extenduntur, et magis aut minus capaces ipsius luminis efficiuntur. Quod autem non solum Hebræis, sed neque aliis gentibus (ex quibus nos sumus, qui ad infinitam et copiosam divini luminis superabundantiam, tempore gratiæ omnibus paratæ expositam, per fidem respeximus) non præfuerunt dæmones, sed quod unum sit omnium principium, et ad illud sursumagebant sancti angeli, singuli de singulis gentibus suo regimini divinitus commissis, eos qui ipsorum angelorum inspirationes recipiebant et sequebantur, exemplo Melchisedech colligi potest, qui fuit summus sacerdos Dei amantissimus, non alicujus idoli, sed altissimi Dei. Theologi enim Deum sapientes, non tantum vocant Melchisedech amicum Dei, sed et vere sacerdotem: ut credentibus aperte signarent, quod non solum ipse ad verum Deum erat conversus, sed et aliis, tanquam hierarcha, ducatum præbebat, reducendo eos ad veram et solam principalem Divinitatem. Hæc autem commemoravimus tibi episcopo et prudenti, tanquam scienti Scripturas sacras, quod divina provisio quæ omnibus providet, et divina potestas quæ omnibus dominatur, deferebatur per visiones imaginarias Pharaoni, ab angelo præsidente Ægyptiis, et principi Babyloniorum, ab angelo sancto sibi et regno suo præsidente; et famuli veri Dei, scilicet Joseph et Daniel, erant a Deo constituti illis temporibus, illis gentibus doctores et interpretes visionum imaginariarum formatarum in dictis principibus ab angelis ipsis et eorum regnis præsidentibus, angelicæ annuntiationis a Deo primo principio revelatæ sanctis viris, scilicet Joseph et Danieli, Deo proximis, per medios angelos. test, qui fuit summus sacerdos Dei amantis-simus, non alicujus idoli, sed altissimi Dei. Theologi enim Deum sapientes, non tantum vocant Melchisedech amicum Dei, sed et vere sacerdotem: ut credentibus aperte signarent, quod non solum ipse ad verum Deum erat conversus, sed et aliis, tanquam hierarcha, ducatum præbebat, reducendo eos ad veram et solam principalem Divinitatem. Hæc autem commemoravimus tibi episcopo et prudenti, tanquam scienti Scripturas sacras, quod divina provisio quæ omnibus providet, et divina potestas quæ omnibus dominatur, deferebatur per visiones imaginarias Pharaoni, ab angelo præsidente Ægyptiis, et principi Babyloniorum, ab angelo sancto sibi et regno suo præsidente; et famuli veri Dei, scilicet Joseph et Daniel, erant a Deo constituti illis temporibus, illis gentibus doctores et interpretes visionum imaginariarum formatarum in dictis principibus ab angelis ipsis et eorum regnis præsidentibus, angelicæ annuntiationis a Deo primo principio revelatæ sanctis viris, scilicet Joseph et Danieli, Deo proximis, per medios angelos. test, qui fuit summus sacerdos Dei amantis-simus, non alicujus idoli, sed altissimi Dei. Theologi enim Deum sapientes, non tantum vocant Melchisedech amicum Dei, sed et vere sacerdotem: ut credentibus aperte signarent, quod non solum ipse ad verum Deum erat conversus, sed et aliis, tanquam hierarcha, ducatum præbebat, reducendo eos ad veram et solam principalem Divinitatem. Hæc autem commemoravimus tibi episcopo et prudenti, tanquam scienti Scripturas sacras, quod divina provisio quæ omnibus providet, et divina potestas quæ omnibus dominatur, deferebatur per visiones imaginarias Pharaoni, ab angelo præsidente Ægyptiis, et principi Babyloniorum, ab angelo sancto sibi et regno suo præsidente; et famuli veri Dei, scilicet Joseph et Daniel, erant a Deo constituti illis temporibus, illis gentibus doctores et interpretes visionum imaginariarum formatarum in dictis principibus ab angelis ipsis et eorum regnis præsidentibus, angelicæ annuntiationis a Deo primo principio revelatæ sanctis viris, scilicet Joseph et Danieli, Deo proximis, per medios angelos. Unum est enim omnium principium ad essendum, et providentia ad gubernandum; et nunquam arbitrandum est, quod una et principalis Deitas quasi per particularem sortem dominationis principetur Judæis, aliis vero gentibus propria auctoritate dominentur aut angeli boni, æquales in suis potestatibus, aut sibimet oppositi, aut dæmones. Sed scriptura illa, Constituit terminos populorum juxta numerum35 filiorum Israel, sic intelligenda est, non quasi Deus inter se et alios deos aut angelos dividat principatum hominum, sibi in propriam hereditatem assumendo solam gentem Israel, quam ipse fecerit et rexerit; sed quod una et singulari divina universorum exprovidentia, omnes hominum nationes, ad procurandam earum salutem, sub singulis sanctis angelis eas ad cœlestia provocantibus ordinante, solus pene (præter omnes nationes ante tempus Incarnationis) populus Israel ad illuminationem et cognitionem veri Dei conversus est. Unde Scriptura, ostendens dictum populum Israel a vero Deo hereditarie possessum per fidem et specialem cultum, dicit : Pars autem Domini populus ejus.36 In quo ostenditur, populum Israel, sicut et alias nationes, divinitus ordinatum esse sub quodam sancto angelo, dicendo Michaelem ducem esse populi Judaici, ut per ipsum reduceretur ad cultum unius principii universorum : plane per hoc nos docens, unam esse universalem providentiam universarum invisibilium et visibilium virtutum, intellectualiter superlocatam omnibus ; omnes autem angelos sanctos qui singulis gentibus præsident, ad ipsam tanquam ad proprium principium, juxta singulorum electorum capacitatem, extendere eos qui inspirationes suas acceptarent et imitarentur.37
Footnotes
-
Ezech. ix, 9; viii, 12. ↩
-
Job xxxiv, 10, 11, 13. ↩
-
* alias om. est ↩
-
Dan. ii, 29. ↩
-
Dan. ii, 31-35. ↩
-
Exod. xiii, 21. ↩
-
Exod. xiv, 19. ↩
-
Exod. xxiii, 20-23. ↩
-
Rom. III, 29. ↩
-
Jer. x, 3. ↩
-
Exod. xxii, 20. ↩
-
Jer. x, 11. ↩
-
Deut. XXXII, 8, 9. ↩
-
* et gentis ↩
-
Deut. x, 15. ↩
-
Deut. ix, 4. ↩
-
Deut. vii, 6; xiv, 2; xxvi, 18. ↩
-
Is. xix, 25. ↩
-
Ps. cXLVII, 20. ↩
-
Dan. x, 21; xii, 1. ↩
-
Joel vii, 11. ↩
-
Joel ii, 11. ↩
-
I Cor. ix, 9. ↩
-
* Israelem ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
1 Par. xxviii, 9. ↩
-
Dan. xu, t. ↩
-
Dan. x, 21. ↩
-
Deut. xxxii, 8. ↩
-
Osee iv, 6. ↩
-
Rom. i, 21. ↩
-
Jer. vii, 24. ↩
-
Jer. xliv, 16, 17. ↩
-
Eccli. i, 5. ↩
-
Deut. xxxii, 8. ↩
-
Deut. xxxii, 9. ↩
-
Dan. x, 21; xii, 1. ↩
Chapter 67 of 142