Articulus 21
QUATENUS DEUS MULTA CREANDO MULTIPLICARI DICATUR.
HOC quidem sufficienter. In rationis autem speculationem proveniamus, id est, redeamus nunc « in speculationem » ac considerationem « rationis » inceptam. Unde alia habet translatio : Jam unde cœpit, recurrat oratio, id est, sermo. Communia et unita discretionis divinæ nomina, secundum quod nobis possibile, replicantes : id est, revolventes et denuo perpendentes quantum « nobis » est « possibile, nomina communia », id est absoluta, cunctis personis ac Deitati indifferenter convenientia, nomina quoque « unita », id est personis competentia quoad ea in quibus uniuntur et unum sunt.
Et ut aperte de omnibus deinceps prædefiniamus, id est, ut consequenter de singulis his determinemus, discretionem divinam dicimus, ut dictum est, pulchras Divinitatis processiones, hoc est principia emanationum Dei ad extra, secundum quas dicitur Deus quodammodo multiplicari, et a rebus discretus, id est distinctus, decernitur. Illa quoque principia quamvis realiter idem sint, ratione tamen distincta censentur. De distinctione autem personarum penes emanationes ad intra et relativas proprietates, dictum est paulo ante. At vero processiones Dei ad extra intelligi possunt vel ipsæ bonitates creatæ, seu dona et beneficia a Deo procedentia, quæ non sunt idem in re cum discretione quæ est in Deo; vel ipsæ collationes seu distributiones activæ et effluxivæ donorum illorum, quæ emanationes penes terminos suos atque effectus secundum rationem tantum possunt distingui. Et juxta hæc intelligenda sunt, quæ hic et alibi scripta sunt aliqualiter intricate.
Donans enim omnibus quæ sunt et supereminens omnium bonorum participationes, id est, Deus tribuens universis « quæ sunt participationes bonorum omnium, et supereminens » omnibus illis, unite quidem discernitur, id est, cognoscitur esse unus et indivisus in se, plurificatur vero singulariter, id est, sic in suis plurificatur effectibus, quod tamen in se vere et essentialiter permanet unus et indivisus, et de se et ex se maxime hic, hoc est individuus et singularis, secundum quosdam: imo secundum Henricum, Deus in se est singularitas quædam. Aliis tamen apparet, etiam Magistro primo libro, quod singulare non competit proprie in divinis, quum deitas seu divina essentia communicabilis sit, imo æternaliter communicatur Patri, Filio et Spiritui Sancto, et toti superviventissimæ Trinitati communis. Et multiplicatur ex uno irremeabiliter, id est, ex sua propria unitate ac unica potestate procedit in multos effectus irrecessibiliter, ita quod a se et a sua unitate nusquam et nunquam recedit nec deficit. Hinc alia littera continet, Nusquam discedendo; alia, Irregressibiliter*;1 alia, Inegressive.*
Ut quoniam ǒv est Deus superessentialiter, hoc est, utputa quia sibi competit « superessentialiter », superexcellentissime, et prorsus incommiscibiliter et multipliciter esse, donat autem esse his quæ sunt, et adducit totis essentias, vel, ut alii habent, « totas essentias », quia in creatione nihil supponitur, idcirco non formæ tantum, sed et materiæ causa est. Multiplicari dicitur unum ǒv illud ex se, id est propria causalitate et fecunditate in suis effectibus: ideo additur, adductione multorum exsistentium quidem ab ente nihil minus illo et uno, id est, ab ipso Deo nihilo minus exsistente et remanente in se « uno », sicque uno multiplicato et adunato, id est in suis causatis plurificato « et adunato », quia in omnibus unum est, et ad unum per rationem reducitur, juxta processionem, id est, secundum quod influendo in plura procedit, et plenum in discretione, id est, perfectum in rerum distinctione, et plenum in quolibet ente, omnibus essendo quæ sunt, id est, exsistendo in se, ex infinita exuberantia sui est ceteris omnibus causa ratioque essendi: et ita est non solum sibi ipsi et ad beatitudinem suam, sed aliis quoque, sicut in Proverbiis scriptum est:2 Fili, si sapiens fueris tibi, et proximis sapiens eris. Superessentialiter remotum, id est ab omnibus separatum, et potenti totorum processione, id est in vigorosa emanatione entium totalium seu integrorum ab ipso, et non minorata fusione, id est non minus conferente quam competit rebus pro tunc, in diminutorum sui traditione, id est in communicatione donorum suorum minori. Namque quamvis sint in uno majora, in alio minora, in unoquoque tamen largitur largiflue secundum gradum naturæ illius. Vel, « indiminutorum », una est dictio: ut sit sensus, « fusione non minorata traditione indiminutorum sui », id est donorum suorum, in quibus tribuit interdum se ipsum non diminutum, qui dat omnibus affluenter.3
Sed et unum ǒv, et omni parti et toti, uni et multitudini, ab uno tradens: id est, Deus « tradens », id est, dona impendens, « ab uno », id est a se ipso, seu propria pietate et amore, tam totis quam partibus, « et uni », quod est principium multitudinis, omni « multitudini » ipsi, quum et ipse sit « unum »; unum est eodem modo superessentialiter, id est, invariabiliter habens se, neque pars de multitudis, neque ex partibus totum.
Et sic neque unum est, neque unum habet, id est, non « est unum » contentum in aliquo genere, neque per modum comprehensibilem nobis, nec « habet unum » tanquam partem sui. Longe autem his inest super unum, id est, in rebus creatis valde dissimiliter est primum ens, quod non solum est unum, sed etiam « super unum », id est incomprehensibiliter et supersimplicissime unum, (sicut non solum est ens, sed item super ens,) ab his quæ sunt unum, id est, a rebus creatis « quæ sunt unum » contentum in ordine universi, et per se vel reductive in genere; et multitudo impartibilis, sine plenitudine superplenitudo, id est, « multitudo impartibilis », quæ non potest dividi in partes quantitativas aut integrales, nec constitutivas aut essentiales, et « superplenitudo », id est incomparabiliter et superessentialiter plenitudo, « sine plenitudine » limitata [vel] mensurata, omne unum et multitudinem est adducens, id est causans, et perficiens et constituens.
Iterum ex se deificatione secundum virtutem uniuscujusque deiformi deorum multorum factorum, videtur quidem esse et dicitur Dei unius discretio et multiplicatio: id est, « discretio unius Dei », scilicet distinctio Dei, qui in se ipso est unus et simplex, « et multiplicatio » ejus in suis effectibus, « videtur » facta seu accepta proportionabiliter deificationi « deiformi deorum multorum, secundum virtutem uniuscujusque » illorum ex Deo: quia secundum hoc dicuntur multi dii, secundum quod assimilationem veri Dei participant. Hinc alia translatio habet sic: Rursus, quum ex ipsius deificientia, dum singuli imaginem Dei in se nituntur exprimere, multi fiunt dii.
Est vero nihil minus principalis Deus, et superdeus superessentialiter unus, id est, nihilo minus « est » verus, « unus », summus « et principalis Deus », qui dicitur « superdeus », ut modo expositum est; Deus impartibilis, id est indivisibilis, impartibilibus unitus, id est indivisibilibus ac simplicibus, ut angelis, conjunctus gratiose et gloriose; sibimetipsi et multis incommixtus. Quum enim in sua natura sit supersimplicissimus, et omnino immaterialis invariabilisque essentia, et purus ac separatissimus actus, nulli est commiscibilis neque permixtus. Idcirco in libro de Causis dicitur ac probatur: B Causa prima regit res omnes præterquam quod commisceatur eis. Et non multiplicatus per plurificationem suæ veræ ac propriæ deitatis.
Et hoc supernaturaliter intelligens, videlicet Paulus supernaturaliter a Deo illuminatus, communis noster et magister et in divinam illuminationem manuductor, id est, conversor noster ad fidem, et deinde nos instruens, disponens et manuducens ad « illuminationem » præclaram et contemplationem sublimem, multus in divina, id est copiosus in Scripturis, et ad contemplandum ac penetrandum divina præcipuus, lumen mundi, hæc ait divinitus in sacris suis litteris, id est in una epistolarum suarum, ad Corinthios scilicet.
Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cœlo sive in terra, id est, quamvis sint quidam « qui dii » vocantur, tam « in cœlo » quam « in terra », hoc est a cœlestibus civibus ac terrenis. Aliqui quoque habitantes in cœlo, dii appellantur, et quidam in terra degentes. Nempe de hominibus præsidentibus atque judicibus in Exodo legitur: Diis non detrahes; et rursus: Dominus applicabitur ad deos. De hominibus autem divinis, in Psalmo: Ego dixi, Dii estis; et: Deus stetit in synagoga deorum. Siquidem sunt dii multi et domini multi, per participationem et auctoritatem commissam ac coarctatam. Gentiles quoque colunt plures deos. Sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipsum, id est, nos Christiani et veri Deicolæ, habemus et colimus unum verum4567
Deum Patrem, cui quotidie dicimus:8 Pater noster qui es in cœlis. Quod etiam de persona Patris specialiter accipi potest: « ex quo » tanquam ex causa efficienti, sunt cuncta creata, « et nos in ipsum » ordinamur ac tendimus reductique sumus. Et unus Dominus Jesus Christus, qui etiam est Deus; nec tamen Pater9 et Christus sunt duo Dii duove Domini, quum in utroque sit deitas una ac indivisa potestas; per quem omnia, et nos per ipsum, quasi per causam formalem, formantem, exemplarem. Omnia enim per ipsum facta sunt.
Etenim in divinis unitates discretionum potentantur, id est, « unitates » seu uniones « in divinis » sunt potentiores discretionibus.10 Græci quippe genitivo pro ablativo frequenter utuntur. Unitates autem dicuntur hic perfectiones et bonitates, seu attributa divinæ naturæ, præsertim quæ per apparitionem vocantur principia emanationum ad extra: ut bonitas, sapientia, potentia: quæ omnia in Deo sunt unum, et in ipso uniri dicuntur, scilicet quod ex diversis creatis cognoscuntur esse unitim in Deo. Hæ unitates potentiores sunt discretionibus, id est participationibus et distinctis earum effectibus, per quos et ex quorum consideratione illæ unitates distingui dicuntur secundum rationem. Unde per discretiones, quidam intelligunt ipsas distinctiones: quibus unitates sunt potiores, quia secundum rem, unum, distinctio vero solum est secundum rationem. Et anteprincipantur: quia priores atque ex parte rei; discretiones autem, ex parte rationis. Hinc alia translatio planius habet: In divinis, conjunctiones discretionibus excellunt, etc.
Et nihilo minus sunt unitiva, id est, non obstante hujusmodi distinctione, manet in Deo ipsa unitio, et attributa quæ identificantur in re, etiam post unius irremeabilem et singularem discretionem, id est « post discretionem » et multiplicationem increati « unius » in suis effectibus « irremeabilem et singularem », id est inegressibilem ac simplicissimam, quoniam unum illud primum altissimum sic in effectibus suis multiplicatur, quod tamen in se ipso et in sua essentia purissime et inviolabiliter manet irrecessibile a se ipso ac propria unitate.
Has nos socias et unitas totius Divinitatis discretiones, sive decoras processiones, id est appellationes Dei per earum respectum et comparationem ad emanationes ad extra, ex manifestantibus eas in Eloquiis divinis nominibus laudare, secundum quod nobis possibile est tentabimus: id est, conabimur « laudare », id est per modum laudis describere, istas Dei nominationes et processus ad extra, imo Deum sub eis, prout poterimus, « ex nominibus divinis manifestantibus eas » nobis in Scripturis. Quæ processiones ex parte causæ ac fontis sunt sociæ et unitæ, quia ex uno principio fluunt, suntque communes toti Divinitati, utputa tribus personis superdignissimis. Hoc (ut dictum est) præcognito, omnem beneficam Dei nominationem, id est omne nomen Dei absolutum, impositum ab emanatione Dei ad extra, pia et benefactiva, seu illam designans, in quacumque ponitur divinarum personarum, id est, cuicumque divinæ increatæ personæ adscribatur, in tota eam recipere divina universitate, id est ipsum convenire tam Deo essentialiter sumpto, quam et cuilibet adorandæ personæ. Quod etiam verum est de nominibus significantibus relationes ad extra, quæ non sunt reales, sed tantum rationis in Deo, ut Dominus, Rex, Creator, etc. Inobservate, id est communiter seu indistincte.
TRANSLATIO MARSILII FICINI
IPSA per se bonitas a sacris celebratur tanquam definiens atque exprimens totam Deitatis supremæ substantiam, quidquid tandem exsistit.11 Quid enim aliud ex sacra Theologia discere licet, quando supernum ipsum Deum ait exponendo dixisse : Quid me interrogas de bono? nullus bonus nisi solus Deus. Hoc igitur et alibi a nobis discussum est atque demonstratum, omnes semper denominationes Deo dignas, non divisim per partes, sed tota, perfecta, integra, plena Deitate, a sanctis Eloquiis celebrari, ipsasque omnes individue et absolute, præter omnem discriminis observantiam, integra videlicet ratione, universæ integritati perfectæ totiusque Deitatis attribui.1213 Jam vero, quemadmodum in Theologicis institutionibus admonuimus, nisi quis hoc de tota Deitate dictum confiteatur, scindere audet temeritate nefanda unitatem ipsam superunitam.141516 Dicendum igitur de tota Deitate hoc accipi oportere.17 Nempe Verbum quoque ipsum natura bonum, Ego, inquit, bonus sum.18 Atque alius ex Prophetis divinitus occupatus, canit Spiritum bonum. Huc tendit et illud :19 Ego sum qui sum. Nisi de tota dictum Deitate consentiant, sed per unam dumtaxat partem circumscribere annitantur, quonam modo illud accipient, Hæc ait qui est, qui erat, qui venturus est, qui est omnipotens?20 item illud, Tu autem idem ipse es? necnon et illud, Spiritus veritatis, qui est, qui a Patre procedit? Atqui nisi totam Deitatem esse vitam dicant et vivificam, quonam modo verum est Verbum sacrum quod ait, Quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult, vivificat?21 et illud, Spiritus est qui vivificat? Jam vero, quod tota Deitas habeat omnium dominatum, perspicue patet. Nempe de fecunda Patris deitate, vel deitate Filii, non facile narratu est, ut arbitror, quam multis Theologiæ locis prædicetur Dominus, de Filio pariter atque Patre. Spiritus quin etiam Dominus est.22 Ipsum quoque pulchrum atque sapiens, in tota Deitate laudatur; lumen præterea, potestasque deifica similiter atque causa.23 Cuncta summatim quæ totius Deitatis supremæ sunt, sacræ Litteræ in universam Deitatem referunt celebrandam.24 Quæ personis divinis communia sunt, Litteræ sacræ aliquando summatim comprehendunt, velut quando dicuntur, Omnia sunt ex Deo;25 aliquando discursione et quasi distinctione quadam, ut quando dixerit quispiam, Omnia per ipsum atque in ipso creata sunt, et in eo cuncta consistunt; rursus illud, Emittes Spiritum tuum, et creabuntur.26 Atque ut summatim dicatur, Verbum ipsum supreme divinum inquit, Ego et Pater unum sumus;27 et, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt; et quando sic Patrem alloquitur :28 Mea omnia tua sunt, atque tua sunt et mea. Præterea, quæcumque Patris sunt atque Filii, Spiritui quoque supreme divino communicabiliter uniteque attribuuntur : deificas operationes, venerationem, fontanam indeficientemque causam, optimorum munerum distributionem. Jam vero neminem arbitror ex his qui in divinis Eloquiis recta immutabilique intelligentia sunt educati, huic sententiæ contradicturum, quod videlicet quæcumque Deo digna censentur, toti Divinitati insunt ratione divinitatis absolutissima. Quum igitur hæc in præsentia quidem breviter atque ex parte, alibi vero sufficienter, sacrorum Eloquiorum testimonio ostenderimus atque distinxerimus, deinceps quamcumque divinam denominationem integram explicare tentemus, hanc ad totam Divinitatem pertinere putandum.
Si quis autem objecerit confusionem nos hac ratione contra distinctionem Divinitati convenientem introducere, nos hunc arbitramur se vera dicere nunquam persuasurum.2930313233343536373839 Si enim is est qui omnino sacris Litteris resistat, a philosophia quoque nostra procul admodum aberit. Atqui nisi curæ illi sit divina sanctorum Eloquiorum sapientia, quonam pacto nobis curæ erit ad theologicam scientiam hunc adducere? Sin autem sacrorum Eloquiorum veritatem quasi signum spectat, hac et nos regula luceque freti, ad rationem nostram pro viribus contra objecta reddendam, indeclinabili sententia jam pergemus, principio dicentes, Theologiam alia quidem unite, alia vero discrete nobis tradere: quare neque unita dividere fas est, neque discreta confundere; sed ipsam sequendo, quantum vires suppetunt, ad divinos splendores nos conferre expedit. Jam vero nos illinc divinas explicationes suscipientes tanquam regulam quamdam veritatis pulcherrimam, quæ ibi posita sunt, [in] nobis ipsis conservare studemus, nec addentes quidquam, nec minuentes, nec etiam permutantes, in servandis divinis Eloquiis nos interim conservati, atque ab ipsis ad conservandos eorum observatores corroborati. Communia quidem toti Divinitati sunt, quemadmodum in Theologicis institutionibus latius ex sacris Litteris demonstravimus: ipsum quod dicitur superbonum, super deitatem, super essentiam, super vitam, super sapientiam, et quæcumque in excellenti quadam negatione consistunt; quorum in ordine sunt etiam quæ ad expressionem causæ pertinent, scilicet bonum, pulchrum, ens, vivificum, sapiens, et quæcumque nomina ex beneficis ipsius donis, bonorum omnium causæ tribuuntur. Discreta vero in Divinitate sunt, superessentiale Patris nomen, resque ipsa propria Patri, itemque Filii, Spiritusque Sancti:40 quippe quum nulla in his conversio aut omnino communitas inducatur. Discreta præterea est perfecta immutabilisque Jesu substantia cum nostra natura communicans, et quæcumque substantialia mysteria sunt ad ipsam Jesu substantiam humanitatemque benignissimam pertinentia.
Operæ pretium vero est, ut arbitror, ut planius resumentes, perfectum divinæ unionis distinctionisque modum exponamus, quo sermo nobis omnis sit conspicuus, veritatem quidem omnem obscuritatemque devitans, distincte vero et manifeste et ordinate pro viribus propria digerens. Theologicæ traditionis nostræ præceptores appellant, ut alibi dixi, unitates quidem divinas, excellentes quasdam ipsius plusquam ineffabilis et supra modum incognitæ singularitatis stabilitatisve firmitates, secretas penitus nusquamve prodeuntes; discretiones autem vocant beneficas supremæ Divinitatis progressiones atque expressiones. Jam vero Eloquiorum sacrorum observatores tradunt unionis modo dictæ propria quædam, rursumque discretionis proprias quasdam uniones atque discretiones. Velut in unione divina, sive natura illa essentiam superante, commune quidem est unicæ principalique Trinitati: exsistentia essentiam superans, Deitas divinitate superior, bonitas bonitate præstantior; item identitas ipsa totius proprietatis omnia superantis, omnia superans; unitas quoque principio eminentior; præterea ineffabile, vicissimque multis vocibus prædicabile; ignoratio quin etiam, ac vicissim per omnia intelligibile; omnium positio, omniumve negatio; excellentia quoque omnem positionem ablationemque excedens; personarum præterea ratione principii dominantium, si dicere ita licet, mansio in se invicem atque sedes integre supra modum unita, nullaque ex parte confusa.
Quemadmodum lumina lampadum, ut sensibilibus propriisque utamur exemplis, in domo una quum sint, et tota in totis mutuo sunt, et sincera interim exactaque a se invicem discretione propria secernuntur, discretione quidem conjuncta, et vicissim unione inter se discreta. Quando in aula eadem lampades accensæ sunt plures, videmus omnium lumina ad unum aliquod conjuncta lumen, unumque splendorem individuum præferentia; neque posset (ut arbitror) aliquis lampadis hujus lumen ab aliis ex aere cuncta lumina continente secernere, et alterum absque altero cernere, quippe quum tota in totis sine mixtione sint inserta. Jam vero si quis lampadem unam e medio tollat, lumen quoque proprium ejus totum, abeuntem lampadem comitabitur, neque quidquam aliorum luminum secum trahens, neque ex suo ceteris aliquid linquens. Erat enim (ut diximus) illic totorum ad tota exacta quidem unio, nec ullo modo commixta, nec ulla ex parte confusa. Id quidem ita se habet, quamvis lumen sit in corpore aut aere, atque ex igne materiali dependeat. Unionem igitur illam essentia superiorem transcendere dicimus, non uniones tantum quæ fiunt in corpore, sed eas etiam quæ in animis ipsis conficiuntur, imo et illas quæ efficiuntur in mentibus: quas quidem tota illa divina et supercœlestia lumina per tota, ratione plusquam mundana, sincere admodum possident, participatione quadam unitatis illius omnibus eminentis, et unicuique pro cujusque modo se ipsam impertientis. — Est autem discretio apud supremam theologiam, non solum quam modo dicebam, quia videlicet juxta ipsam unitatem divina quælibet subsistentia puram et impermixtam suam sibi servat proprietatem; sed etiam quoniam divina illic generatio invicem non connectitur. Nempe superessentialis deitatis fons solus est Pater, neque Pater est Filius, neque Filius est Pater. Sacri igitur hymni sua unicuique divinarum personarum pie planeque conservant. Hæc quidem per ineffabilem unitatem atque exsistentiam uniones et discretiones exsistunt.
Si autem divina quoque discretio est beneficus unitatis divinæ progressus se ipsam plusquam unite bonitate sua propagantis atque multiplicantis; unitæ quidem sunt in discretione divina traditiones ipsæ donorum a rebus penitus absolutæ, sive essentia, sive vita, seu sapientia inde procedat, ceteraque causæ omnium bonitatis munera, juxta quæ ex participationibus atque participantibus celebrantur quæ participantur, interim nequaquam participata. Jam sane commune unitumque est et unum toti penitus Deitati, ipsam videlicet omnem totamque ab unoquoque participante sumi, atque a nullo interim ulla ex parte percipi: quemadmodum circuli centrum ab omnibus circumfusis rectis in circulo lineis; atque veluti sigilli figuramenta plurima, principalis figuræ participia sunt, ubi et in singulis figurationibus idem totumque sigillum est, et in nullo ex parte rursus exsistit ulla. Superminet autem hæc incommunicabile illud Deitatis omnium auctoris, propterea quod neque tactus illius est ullus, nec alia quævis ad participantia permixta communio. Objiciet forte quispiam, sigillum nec idem nec totum in totis formationibus esse. Sed sigillum non est in causa: illud namque se totum idemque imprimit unicuique. Differentia vero participantium dissimiles unius totiusque et ejusdem exemplaris primi reddit effigies. Si enim subjecta sint mollia formatuque facilia, et lævia figurisque vacua, neque resistentia duraque, neque fluxa rursus et inconstantia; figuram certe puram et expressam permansuramque reportabunt. Si quid vero ex his quæ diximus præparamentis defuerit, defectus ejusmodi erit in causa ut et figura minime congruat exemplari, et obscura contingat, atque ut cetera quoque accidant quotcumque participationis ineptitudine fiunt.
In ipsa quidem operatione divina erga nos benefica, munus hoc discretum est, quod videlicet supersubstantiale Dei Verbum secundum nos et ex nobis integram atque veram assumpsit naturam; item quod gessit et pertulit quotcumque divinitatis ipsius factæ jam humanæ propria sunt atque præcipua. In his enim Pater et Spiritus nullam habuere communionem: nisi forte quis dixerit in benefica clementique voluntate circa assumptionem ejusmodi consensisse, rursumque convenisse simul in omni operatione divina ineffabili penitus et excelsa, humanam naturam exsuperante, quam gessit Dei Verbum secundum quidem nos factum homo, sed divinitate penitus immutabile. Hac igitur et nos ratione unire et discernere divina disserendo studemus, quemadmodum ipsa divina conjuncta sunt atque discreta.
Sed harum unionum atque discretionum rationes Deo dignas quascumque in divinis Eloquiis invenimus, in Theologicis institutionibus propria seorsim de singulis distinguentes, pro viribus exposuimus: alia quidem vera ratione evolventes et explicantes, atque ita sacrum tranquillumque intellectum ad perspicua sacrorum Eloquiorum spectacula perducentes; aliis autem tanquam mysticis, ex traditione divina super intellectualem actionem intendentes. Divina enim omnia, etiam quæ nobis patuerunt, solis participationibus cognoscuntur. Hoc ipsum vero, qualia in se ipsis exsistant secundum proprium principium atque sedem, super intelligentiam exstat, omnemque essentiam et notitiam supereminet. Veluti si superessentiale illud atque secretum, appellamus Deum, aut vitam, aut essentiam, vel lumen, vel rationem atque Verbum, nihil intelligimus aliud quam aliquas in nos ex eo profluentes participationes atque virtutes, quæ videlicet divini nos aliquid faciant, vel essentiam, aut vitam, aut sapientiam largiantur; ipsi vero secretæ naturæ, per quamdam omnium intellectualium actionum vacationem penitus absolutam appropinquamus, nullam jam adspicientes deificentiam, aut vitam, aut essentiam, quæ omnino similis sit ipsi omnium causæ cuncta prorsus per omnem excellentiam superanti.
Accepimus insuper a sanctis Eloquiis, Patrem quidem esse fontanam (ut ita dixerim) deitatem; Filium vero Spiritumque, fecundæ deitatis, si modo ita licet loqui, germina divinitus pullulantia, et quasi flores et supersubstantialia lumina. Sed qua ratione hæc sint, nec loqui nec intelligere possumus. Hactenus vero nostra omnis intellectualis actio se extendit, ut videlicet excogitet omnem Patris ipsius ac Filii rationem, ab ipsa ratione patris filiique prima omnibus eminente, et nobis et virtutibus supercœlestibus esse tributam: ex qua quidem intellectus divinam imaginem præferentes, et dii et deorum filii et deorum patres fiunt atque nominantur, dum videlicet id Patris Filiique munus spiritualiter ubique peragitur, id est incorporea, immateriali, intelligibili ratione: ipso interim divino Spiritu quidquid intelligibile, immateriale, divinum fingitur, excellentissime superante; similiterque Patre atque Filio ab omni divino patris filiique officio eminenter exceptis. Neque enim est effectibus ad causas similitudo perfecta: sed habent quidem effectus quas præferre possunt imagines causarum; ipsæ vero causæ segregatæ ab effectibus in se superius exstant, ipsa videlicet sua ratione principii. Atque ut exemplis nostris utamur, voluptates et dolores efficere quidem dicuntur ut oblectemur atque doleamus, ipsa vero neque lætantur neque mœrent; atque et ignis quum calefaciat uritque, neque uri tamen neque calefieri dici solet. Tum vero si quis dixerit ipsam vitam vivere, vel lumen ipsum illuminari, meo quidem judicio non recte loquetur, nisi forte alia quadam conditione hæc acceperit, quoniam videlicet quæ pertinent ad effectus, ratione quadam essentiali atque exuberante in causis præexsistunt.
Præterea, quod inter omnia theologiæ mysteria apparet evidentissimum, quod videlicet Jesus formatus est in natura nostra divinitus, ineffabile prorsus est omni sermoni, omnique ignotum intelligentiæ, ipsi quoque antiquissimorum angelorum primo. Jam vero quod essentiam virilem assumpserit, accepimus in mysteriis. Ignoramus autem quo pacto ex virgineis sanguinibus lege quadam non naturali formatus fuerit; et quomodo siccis pedibus corporale pondus materiæque gravitatem habentibus, liquidam instabilemque substantiam perambulaverit; aliaque perfecerit quotcumque supernaturalem Jesu naturam rationemque declarant. Hæc autem et nos alibi satis tractavimus, et inclytus præceptor noster in Theologicis elementis supra naturæ modum mirabiliter celebravit. Quæ ipse vel a theologis sanctis accepit, vel artificiosa Litterarum sacrarum indagatione perspexit, frequenti circa illas exercitatione studioque diuturno, aut etiam diviniori quadam inspiratione percepit: non solum discens divina, sed patiens, atque ex quadam ad illa compassione, si modo ita loqui licet, ad indocibilem secretamque eorum unionem ac fidem denique consummatus. Sed ut plurimas beatasque contemplationes excellentis ipsius intelligentiæ paucissimis afferamus, hæc de Jesu in Theologicis elementis summatim collectis inquit.
« Jesu divinitas, quæ omnium causa est, et implet omnia, ac partes consonas universitati conservat, neque pars neque totum est;41 rursusque et pars est et totum, utpote quæ partem omnem et omne totum in se ipsa comprehenderit, et eminenter habeat atque præhabeat. Perfecta quidem est in rebus imperfectis, utpote perfectionis princeps; in rebus vero perfectis imperfecta, quippe quum perfectionem excellentia origineque præcedat. Præterea in rebus carentibus specie, species est specifica, tanquam principium speciei; in speciebus autem specie carens, ut speciem superans. Essentia quin etiam totis procul a contagione essentiis insidens; atque super essentiam exstans, ab omni essentia penitus absoluta. Universa principia ordinesque determinans; et super omne principium ordinemque locata. Mensura entium est, et ævum; atque super ævum, et ante ævum. Plena quidem in rebus egenis; in plenis autem exuberans. Ineffabilis, non pronuntiabilis; super intellectum, super vitam, super essentiam. Supernaturale munus supernaturaliter habet; superessentiale, superessentiali etiam ratione. Quamobrem quando usque ad naturam ob summam benignitatem venit, vereque substantiam nostræ carnis accepit, summusque ille Deus vir est appellatus (propitia vero sint quæ in præsentia intellectum sermonemque superantia laudantur a nobis), tunc quoque in his supernaturale et superessentiale munus emicuit: non solum quia immutabiliter et inconfuse nobis communicavit, nihil in exuberanti sua plenitudine ab ineffabili exinanitione perpessus; sed etiam quia (quod novitatum omnium est maxime novum) in naturalibus nostris supernaturalis erat, in his quæ nostræ sunt essentiæ, super essentiam, omnia nostra ex nobis et super nos possidens excellenter. »
Sed de his satis. Ad ipsum sermonis nostri signum jam pergamus, communia conjunctaque divinæ discretionis nomina pro viribus tractaturi. Ut autem perspicue de omnibus quæ sequuntur, ante definiamus, discretionem divinam (ut dictum est) appellamus beneficas Deitatis processiones. Quum enim omnibus quæ sunt dum eminet, bonorum cunctorum consortia largiatur, unite quidem discernitur, amplificatur autem unice, ac dum multiplicatur non discedit ab uno. Puta, quoniam Deus est ens (ut ita dixerim) superenter, largitur autem esse his quæ sunt omnibus, et omnes producit essentias: unum illud ens multiplicari dicitur, dum entia ex se multa producit; manet ille nihilo minus in multiplicatione unus, et in processione unitus, et in descriptione plenus, propterea quod ab omnibus entibus superenter sit absolutus, et unico actu producat omnia, atque indiminuta profusione indeficientia ipsius munera largiatur.42 Atqui quum sit unum, omnique parti et toti, uni et multitudini, participationem unius impertiat, unum permanet eodem pacto, superessentiali videlicet ratione, nec pars est multitudinis alicujus, nec aliquod ex partibus totum. Sicque nec unum est, nec unius particeps, neque habet unum; longeque ab his exsistit super unum illud quod entibus inest, multitudo quin etiam impartibilis, inexplebilis, superplena, omne unum multitudinemque producens et perficiens atque continens. Præterea ex deifico Dei actu quo unusquisque pro facultate sua deiformis evadit, dii plures efficiuntur: qua quidem in re videtur et dicitur Deus ipse unus discerni quodammodo atque multiplicari. Est autem nihilo minus Deus ipse divinitatis princeps, et divinitate qualibet essentiaque sublimior, Deus unus, in distributis inde diis non distributus, sed unitus ipse sibi, nec permixtus multis, nec in multiplicatis multiplicatus. Id sane mirabiliter contemplatus communis ille noster præceptorisque nostri dux, qui ad divinam illuminationem nos provexit, divinis abundans, et mundi lumen, hæc in sanctis litteris suis divinitus afflatus ait: Siquidem sunt qui dicuntur dii, vel in cœlo vel in terra (quemadmodum profecto sunt dii multi et domini multi): unus tamen nobis est Deus Pater, ex quo omnia, et nos ad ipsum; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia;43 et nos per ipsum. In rebus nempe divinis uniones excedunt discretiones atque ducunt, nihiloque minus divina secum sunt unita post discretionem participem unitatis, et ab ipso uno minime discedentem. Has itaque nos communes unitasque totius Deitatis distinctiones, sive beneficas ex Deo processiones, ex divinis cognomentis declarantibus eas in sanctis Litteris, pro viribus celebrare conabimur, quando videlicet hoc, ut alibi dictum est, prius definierimus, omnem beneficam appellationem Dei, de quacumque divinarum personarum dicatur, absque ulla distinctionis observatione, in tota simul accipi Deitate.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
PER se bonitas laudatur a sacra Scriptura, ut conveniens cuilibet divinarum personarum, et eas ab omni exsistente distinguens. Hoc autem ostenditur in Luca, ubi ipse Dominus ait cuidam:44 Quid me interrogas de bono?45 nemo bonus nisi solus Deus. Alibi autem ostendimus omnia nomina divina essentialia indifferenter attribui a Scripturis omnibus personis divinis. Et sicut commemoravimus in libro de Divinis characteribus, si quis vellet dicere quod hoc non sit dictum de tota Trinitate, sed particulariter de aliqua vel aliquibus personis: respondemus ei, quod ipse Filius naturaliter bonus dicitur, ut ibi:46 Ego sum pastor bonus; et in Psalmo: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.47 Similiter si quis dixerit quod in Exodo de una sola persona dictum sit, Ego sum qui sum;4849 revincetur ex hoc quod dicitur in Apocalypsi, Qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens;5051 et in Psalmo, Tu autem idem ipse es; et in Joanne, Spiritus veritatis qui a Patre procedit. Item si dicatur quod non quælibet persona divina est vita, quomodo verum erit quod dicitur, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic etiam Filius quos vult, vivificat?52 Dominatio autem multis in locis Scripturæ attribuitur Patri et Filio: sed et Spiritus Sanctus Dominus dicitur.
Attribuuntur etiam toti Trinitati pulchritudo, et sapientia, et lumen, et deificatio, et causalitas rerum. Et generaliter omnia vocabula pure essentialia, Deo convenientia secundum divinam naturam, attribuuntur omnibus personis, quandoque conjunctim, quandoque divisim:5354 conjunctim, ut quum dicuntur omnia ex Deo esse;55 divisim, ut quum dicitur, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia;56 et, Emittes Spiritum tuum, et creabuntur. Et ut breviter dicam, divinum ait Verbum, Ego et Pater unum sumus;57 et, Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt. Quæcumque opera sunt Patris et Filii, etiam Spiritui Sancto communicabiliter uniteque attribuuntur. Itaque deificas operationes, venerationemque, fontanam indeficientemque causam, nullus in Scripturis exercitatus negabit esse Trinitati toti communia, nisi habeat perversam intentionem. Quum ergo ista hic quidem breviter, alias sufficienter tractaverimus, quæcumque nomina divina essentialia inferius tractaturi sumus, toti Trinitati ipsa attribuenda decrevimus.
Si autem aliquis nos putet per hoc inducere confusionem in distinctione personali, respondemus quod non poterit hoc ostendere veraciter. Si autem sacram Scripturam non recipit, valde contrarius est nostræ intentioni. Et si sapientiam divinam non curat discere ex Scripturis, nos quomodo curabimus ipsum, aut ad theologicam scientiam manuducemus?5859 Si autem secundum assertionem Scripturarum procedit, nos illis tanquam canone et lumine utentes, quanto rectius possimus, ista inconfuse tractabimus. — Deinde aggreditur principalem materiam hujus capituli, ostendens quod in Scriptura quædam attribuuntur Deo unitive, id est secundum trium personarum unitatem essentialem, quæ omnia, ut dictum est, omnibus personis sunt communia; quædam autem discretive, id est cum significatione vel cum nominatione proprietatum singularum personarum, ut sunt: innascibilitas, paternitas, generatio (actio), filiatio, verbum, vel generatio (passio), principium notionaliter sumptum, vel spiratio (passio), cum significationibus syncategorematum notionalium, ut sunt, in, de, apud, ex, a, cum verbis et participiis, et quibuslibet aliis vocabulis quolibet modo personalem distinctionem notantibus. Dicit ergo diligenter cavendum ne vel unita, id est essentialia, divisim dicantur, vel discreta, id est personalia, confundantur: quin potius ea quæ de his docet Scriptura, serventur præcise, sine additamento vel diminutione seu corruptione perversa. Deinde enumerat vocabula aliqua essentialia et aliqua personalia, tanquam exemplificans de quibus dixerit, addens etiam discretivis ea quæ denotant incarnati Verbi mysteria.
Deinde procedit ad pleniorem dictorum vocabulorum declarationem, assignans aliud genus unitionis et discretionis in divinis, scilicet secundum essentiam et processum ad creata, ostendens quod secundum sacras Scripturas, in unitate divinæ essentiæ sit discretio personarum, et in personis discretis sit specialis unitio et specialis discretio, videlicet quod Trinitati toti uniformiter conveniunt essentialia, ut: essentia, Deitas, bonitas, identitas, et omnium exsistentium simplicitatem excedens et proprie Deo congruens unitas ineffabilis, etc.
Hujus unitionis discretionem et discretionis unitionem declarat per elegans exemplum. Verbi gratia: Esto quod in una domo sint plura luminaria. Omnium ipsorum lumina in uno lumine uniuntur et unam claritatem efficiunt; nec posset aliquis luminarium illorum lumina ab invicem discernere in aere omnia lumina continente. Quod tamen luminaria in ipsa unitione proprias retinent discretiones,
A. inde patet, quod si aliquod lumen illorum de domo auferatur, tantum lumen suum secum abducit præcise, nihil coavellens de lumine aliorum luminarium. Quod ergo in aere corporali et igne corporeo apparet secundum creaturæ corporeæ possibilitatem, multo fortius sciendum est de supersubstantiali Deitate, quæ non solum corporeas, sed et mentales unitiones incorporaliter excedit. — Non solum autem dicta discretio inconfusa, est in personis divinis in unitione essentiali: sed et personarum nulla est alia, neque Pater Filius, neque Filius Pater, neque Pater aut Filius est
B. Spiritus Sanctus, aut econverso; et singulæ personæ habent propria distinctiva, quæ possumus breviter colligere. Proprium est Patri, propria auctoritate æternaliter esse, et Patrem esse, et Filium æternaliter generare, et Spiritum Sanctum cum Filio æternaliter spirare, et a nullo esse aut aliquid accipere. Proprium est Filio, a solo Patre esse et habere quidquid est vel habet, et cum Patre Spiritum Sanctum spirare. Proprium est Spiritui Sancto, a Patre simul et a Filio esse et habere quidquid est vel habet, et nullum de se exsistentem æternaliter habere: et hæc omnia, non ex munere gratiæ, sed ex proprietate divinæ naturæ.
C. Item, secundum quod dictum est supra, quod processiones Thearchiæ sive discretiones quibus divina bonitas summe simplex in se ipsa, quasi se ipsam multiplicat varie et multipliciter se communicando creaturis, sive per essentiam, sive per vitam, sive per sapientiam, aut justitiam, aut alia sua munera: hæc tamen omnia in Deitate unita, uniformiter et communiter uniuntur in qualibet divinarum personarum, et sunt omnes singularum personarum participationes retentæ a singulis, et nullam retinentes, neque singulis singulæ, sed singulis omnes attributæ: sicut punctum, quod est centrum circuli, ab omnibus lineis circumferentiæ integre et uniformiter participatur; et multæ sigilli impressiones uniformiter participant exemplari una forma ipsius sigilli, et non una impressio una parte, et alia altera. Sed hæc et hujusmodi exempla incomparabiliter excedit divinæ simplicitatis impartibilitas, cui nec per contactum nec alio modo intelligibili conjunguntur participantia. Quod si quis contra exemplum de sigillo positum objiciat, quod sigillum quamvis unum et idem, facit tamen sæpe et inæquales et in aliquo dissimiles impressiones: respondeo, quod illa dissimilitudo non provenit ex sigillo, quod unum et idem et uniformiter, quantum in se est, omnibus impressis se ingerit, sed ex aptitudine vel ineptitudine recipientium impressiones.
Item ad discretionem divinorum pertinent mysteria Verbi incarnati, per quæ omnia Verbum incarnatum a Patre et Spiritu Sancto discretum est, excepto quod tota Trinitas incarnationem Verbi operata est, et ipse Jesus homo, secundum quod Deus est. Secundum vero modos prædictos studemus mentaliter divina et unire et discernere.
Harum autem et unitionum et discretionum causas Deo convenientes quascumque in sacris Scripturis invenimus, in libro de Divinis characteribus exposuimus, tractando de qualibet persona æterna proprie sibi convenientia, vel de qualibet dictarum vel unitionum vel discretionum proprie ei competentia. Et hoc fecimus, intelligibilia quidem intelligibiliter declarando, superintellectualibus vero nos (ut possibile est) uniendo superintellectualiter. Divina enim omnia per ipsorum solas participationes a nobis perceptas cognoscimus. Ipsa autem Dei invisibilia secundum quod in se sunt, in naturæ suæ proprietate et plenitudine, super mentem sunt, et super omnem substantiam et cognitionem, sicut supersubstantiale occultum. Et quum dicimus Deum esse aut vitam, aut substantiam, aut lumen, aut rationem, nihil aliud his nominibus intelligimus nisi processus Dei in nos et participationes suæ plenitudinis quibus nos aut justificat, aut substantificat, aut vivificat, aut sapientificat. Nos autem participationibus subvecti, divinæ plenitudini nos ignote et superintellectualiter immittimus, ab omnibus intellectualibus absoluti, nullam videntes deificationem, aut vitam, aut substantiam, quæ aliqua proportione sit comparabilis causæ omnium, ab omnibus per excessum segregatæ.
Rursus ex Scripturis colligimus quod Pater est Deus supersubstantialiter præbens Filio originem per generationem, Spiritui Sancto per spirationem; et Filius et Spiritus Sanctus sunt quasi quædam pullulationes a Patre naturaliter originem habentes, et quasi quidam flores et lumina supersubstantialia ab ipso Patre luminum exsistentia. Quomodo autem hæc sunt, neque dicere neque cogitare possibile est; sed omnis virtus nostræ intellectualis operationis ad hoc tantum provenit, quod omnis spiritualis paternitas vel filiatio quæ est in angelis vel in hominibus, nobis et ipsis est a divina paternitate ab omnibus segregata, et a divina filiatione, ex qua dii et deorum filii et patres fiunt et nominantur deiformes mentes. Et hujusmodi paternitas et filiatio non carnaliter, sed spiritualiter fieri intelligantur, et incorporaliter et immaterialiter et intelligibiliter: ita tamen quod Spiritus divinus hoc efficiens, intelligatur super omnem intelligibilem immaterialitatem et deificationem collocari, et Pater æternus et ejus Filius æternus ab omni paternitate spirituali per excessum segregari. Non diligens autem proportionalis est comparatio causæ propriæ ad causata: sed causata, sunt qualescumque ipsius imagines contingentes; ipsæ autem causæ a causatis segregantur et supercollocantur per naturam suæ causalitatis. Verbi gratia: delectationes et tristitiæ faciunt delectari et tristari, ipsæ tamen non delectantur neque tristantur; et ignis calefaciens et urens, non dicitur calefieri nec uri. Ita et si quis dicat per se vitam vivere, per se lumen illuminari, videtur non recte et proprie dicere, nisi forte intendat dicere quod vita et lumen causatorum abundanter et supersubstantialiter præinsunt per se vitæ et per se lumini.
Sed compositio Jesu secundum humanitatem, quam compositionem in eo operata est Deitas, ineffabilis est omni verbo, et ignota omni menti, etiam summo Seraphim. Siquidem quod Verbum Dei verus homo substantialiter factum sit, in mysterio docti sumus: sed ignoramus quomodo præter naturam, alia ignota lege compositum sit ex seminibus Virginis; et quomodo pedibus siccis et naturaliter ponderosis, ambulavit super aquam humidam et fluidam; et alia quæ supernaturaliter fecisse legitur. De his autem alibi diligenter tractavimus. Sed et Hierotheus in theologicis obscuris commentis de eis supernaturaliter tractavit: quæ ipse didicit sive per aliorum doctrinam, sive per studium Scripturarum, sive per divinam inspirationem et divinorum experientiam, ad indocibilem et mysticam ipsorum unitionem et fidem [perfectus]. Ex quibus ista commemoro.
« Deitas Jesu est causa omnium ut sint, et « adimpletiva per collocatas species singularium rerum: quæ salvat partes universitatis « harmoniace ordinatas; et ipsa deitas neque « est pars universitatis neque totum per essentiam, et est utrumque per causam, ipsa in se præaccipiendo, superhabendo et præhabendo.60 Perfecta in imperfectis, ut perfectio principalis; imperfecta in perfectis, non per defectum perfectionis, ut sunt creaturæ imperfectæ, sed per excessum præperfecta. Item forma causaliter, quia formam facit in his quæ carent forma, sicut principalis creator" et dator formæ;61 informis, super omnem formam. Item substantia omnibus substantiis causaliter; et ab omnibus substantiis supersubstantialiter segregata. Inconfuse discernens omnia rerum principia et ordinationes; et collocatur super omnem principatum et ordinem. Et certis mensuris cuncta terminat et temporibus; et super ævum, et ante ævum. In omnibus est minus habentibus ipsa plena; et in plenis plena et superans omnem plenitudinem. Indicibilis, ineffabilis; super mentem, vitam, substantiam. Supernaturaliter habet supernaturalitatem, supersubstantialiter supersubstantialitatem. Unde quia Dominus Jesus de supernaturalitate venit usque ad naturam humanam benigne, ideo et vere homo est, et vere Deus super omnia exsistens, et hanc suam propitiationem super mentem laudamus. In nostra autem natura constituitur supernaturaliter et supersubstantialiter: non solum in eo quod nostra assumens, divina inconfuse tenuit, nullam divinæ plenitudinis passus diminutionem per assumptæ humanitatis naturam; sed et in eo quod simul erat naturalis et naturalia agens, et supernaturalis et supernaturalia agens, et substantialis et supersubstantialia agens, omnia nostra super nos habens. »
Deinde prosequamur capituli intentionem, explanantes divina nomina quæ communiter tribus personis conveniunt, et variis processibus et distributionibus supersimplicis Deitatis. Quasi discretionem quamdam faciendo de multiplicibus ipsius simplicitatis participationibus, unitive eam discernunt, et multipliciter et discrete uniunt, unitate divina in multiplici sui participatione manente inegressibili. Et dum dicitur præsubstantialiter exsistens, et dat esse omnibus exsistentibus, multiplicari dicitur summe unum exsistens, quia ex ipso omnia exsistentia in esse deducuntur: ille tamen manet et unus in multiplicatione et in processione, et plenus in particulari distributione, eo quod sit ab omnibus supersubstantialiter segregatus; et ab ipso unitive omnia in esse deducuntur, et distributiones suæ neque plenitudinem minuunt, neque invicem [minuuntur]. Tradens se unum totum omni parti, omni toti, omni uni, omni multitudini, unum indivisibiliter et substantialiter est, neque pars alicujus est multitudinis, neque totum aliquibus partibus, neque unum est, neque habet unum: quia nihil intellectuale est vel in se habet, sed incomparabiliter est super unum quod est in exsistentibus. Et ipse causaliter est multitudo, sed impartibilis, secundum essentiæ suæ summam simplicitatem; et ipse est superplenitudo sine repletione, omne unum et omnem multitudinem ad esse adducens et perficiens, et in esse continens. Item ex his quæ fiunt multis exsistentium, scilicet angelis et hominibus, deificatione gratiæ vel gloriæ, qua Deo conformantur secundum variam singulorum virtutem, videtur et dicitur fieri discretio et multiplicatio simplicis Deitatis. Verumtamen quotlibet et quantaslibet distributiones generativæ gratiæ vel gloriæ Deus creaturis impertiatur, ipse nihilo minus semper manet uniformiter in plenitudine suæ principalis et omnia superantis divinitatis supersubstantialis, et summe unus, indivisibilis in divisibilibus, sibi ipsi unitus, et multis communicatur non multiplicatus. Hinc est quod B. Paulus, qui est lumen mundi, a Deo motus dicit: Etsi sunt qui dicantur dii multi et domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo;62 et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. In divinis siquidem unitiones naturaliter præveniunt discretiones, et in nullo dissolvuntur per eas. Et nos tentabimus, secundum facultatem nostram, juxta testimonia sacræ Scripturæ laudare declarando istas discretiones (scilicet processus in creaturas) quæ communes sunt omnibus æternis personis et in singulis uniuntur, postquam tetigi de personali discretione divinæ unitatis, quæ vere est etiam vita ingressibilis, et natura et causalitate præcedens discretionem processuum in creaturas: unde etiam prius de illa tractavi in libro de Divinis characteribus; post in libro isto, de ista. Hoc autem repeto, quod nomina Dei essentialia, de quacumque dicantur persona divina, singulis indifferenter conveniunt, juxta quod supra determinatum est.
Footnotes
-
*inegressibiliter ↩
-
Cf. in Pror. ix, 12. ↩
-
Jacob. I, 5. ↩
-
Ibid. 1. ↩
-
Ps. lxxxi, 6. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Exod. xxii, 28. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
1 Cor. viii, 5, 6. ↩
-
Joann. 1, 3. ↩
-
Matth. 17: Luc. 18: 13, ↩
-
Joans. 1: 11. ↩
-
Matth. 18: 13; ↩
-
Agn. 1: 8. ↩
-
Ecl. 18: 14. ↩
-
Pr. 18: 16. ↩
-
Pr. 18: 26. ↩
-
Joans. 18: 26. ↩
-
Hud. 1: 25. ↩
-
Hud. 1: 34. ↩
-
Joann. v, 21. ↩
-
1 Car. 18: 12. ↩
-
Colun. 18: 16. ↩
-
Pr. 18: 30. ↩
-
Joans. 1: 30. ↩
-
Hud. 1: 31. ↩
-
Hud. 1: 33. ↩
-
Hud. 1: 34. ↩
-
1 Cor. xi, 12. Colos. i, 16. Ps. ciii, 30. Joann. x, 30. Ibid. xvii, 10. Ibid. xvi, 15. ↩
-
Matth. xi, 13; ↩
-
Joann. x, 11. ↩
-
Ps. cxlii, 10. ↩
-
Ezech. xvi, 14. ↩
-
Apoc. i, 8. ↩
-
Ps. cxviii, 26. ↩
-
Joann. xv, 26. ↩
-
Joann. v, 44. ↩
-
Matth. xix, 17; ↩
-
Luc. xviii, 19. ↩
-
*ipsæ propriæ* ↩
-
et sancto- ↩
-
« diacriti- ↩
-
1 Cor. viii, 5, 6. ↩
-
Luc. xviii, 19; ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Joann. x, 11. ↩
-
Ps. cxlii, 10. ↩
-
Apoc. i, 8. ↩
-
Exod. vi, 14. ↩
-
Joann. xv, 26. ↩
-
Ps. ci, 28. ↩
-
Joann. v, 21. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
1 Cor. xi, 12. ↩
-
Ps. ciii, 30. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
Joann. xvii, 10. ↩
-
Exod. iii, 14. ↩
-
1 Cor. viii, 5, 6. ↩
-
SANCTISSIMI HIEROTHEI EX STÖCHEOSIEUS THEOLOGICIS. ↩
-
"monus" ↩
-
1 Cor. viii, 5, 6. ↩
Chapter 24 of 143