Capitulum 4
DE OPTIMO, LUMINE, BONO, AMORE, ECSTASI, ZELO; ET QUIA MALUM NEQUE "ON, NEQUE EX EO QUOD EST, NEQUE IN EXSISTENTIBUS.
SI commodum ergo, in eam jam sermone divinam nominationem redeamus quam remote theologi superdivinæ Deitati ab omnibus segregant, ipsam (ut arbitror) divinam subsistentiam, bonitatem dicentes, et quia exsistendo optimum, ut essentiale optimum in omnia quæ sunt extendit bonitatem. Etenim, sicut quidem qui secundum nos est sol, non cogitans aut præeligens, sed eo esse, illuminat omnia quæ participare lumen ejus secundum propriam potentia sunt rationem; sic et optimum, super solem ut super obscuram imaginem, excellenter principale exemplum, ipsa subsistentia omnibus exsistentibus proportionaliter supermittit totius bonitatis radios.
Per quos substitere invisibiles et intellectuales omnes et essentiæ et virtutes et operationes. Per eos sunt, et vitam habent non deficientem, et non minoratam omni corruptione et morte, et materia et generatione purgatæ, et ab inconstantia et fluxu et aliud aliter ferente mutabilitate sursum positæ. Et incorporales et immateriales intelliguntur, et ut intellectus supermundane intelligunt, et exsistentium proprie illuminantur rationes, et iterum in cognata, quæ propria sunt, deferunt. Et habitationem ex bonitate habent, et fundamentum eis inde est, et continentia, et custodia, et refectio bonorum. Et ejus appetentes, et esse et bene esse habent, et ad eam (ut possibile) reformatæ et bene specificatæ sunt, et his quæ post se sunt, communicant, ut divina lex suggerit, in eas ex bono prodeuntibus donis. Inde eis superornati ordines, ad se invicem unitates, inter se invicem locationes, inconfusæ discretiones; ad meliores reductivæ minorum virtutes, circa secunda providentiæ majorum, propriarum uniuscujusque virtutum custodiæ, et circa eas non labentes ambitus, circa appetitum optimi immutabilitates et sublimitates, et quæcumque alia dicta sunt a nobis in eo de Angelicis proprietatibus et ordinationibus. Sed quæcumque ipsius cœlestis hierarchiæ sunt angelicæ mundationes et supermundani luciducatus et consummationes totius angelicæ perfectionis, ex causalissima et fontali sunt bonitate: ex qua et deiforme eis donatum est, et elucere in eis occultam bonitatem, et esse angelos, tanquam enuntiatores divini silentii, et ut luminaria clara in adytis exsistentis interpretativa, præmissos. — Sed et post illos sacros et sanctos intellectus, animæ et quæcumque sunt animarum bona, per summe optimam sunt bonitatem: amatrices eas esse habendi essentialem vitam, insolubile ipsum esse, et posse ad angelicas intentas vitas, per eas ut optimas ductrices, in omnium optimorum bonitatem principalem reduci, et inde emanantium illuminationum in participatione fieri secundum summam analogiam, et deiformitatis donationem ut virtus participare, et quæcumque alia a nobis in his quæ sunt de anima, enumerata sunt.
Sed et de ipsis, si oportet dicere, irrationabilibus animabus aut animalibus, quæcumque aerem secant, et quæcumque in terra gradiuntur, et quæcumque in terram extenduntur, et in aquis vitam aut in mari et in terra sortientia, et quæcumque sub terra cooperta vivunt et obruta, et simpliciter quæcumque sensibilem habent animam aut vitam, et hæc omnia per optimum animantur et vivificantur. Et germina omnia nutritivam et motivam habent vitam ex optimo. Et quæcumque sit inanimalis et non vitalis essentia, per optimum est, et per ipsum essentialem habitum sortita. Si autem et super omnia exsistentia est, quomodo igitur est optimum, et informe formificat? Et in se solo et non essentiale, essentiæ excellentia est; et non vivens, superans vita; et non intelligens, superans sapientia; et quæcumque in optimo informium sunt supereminentissimæ specificationis. Et si justum dicere, optimum quod est super omnia exsistentia, et id quod non ὅν, appetit, et contendit quoquomodo in optimo esse, et hoc esse ente superessentiali juxta omnium ablationem. — Sed (quod quidem nos in medio prætermissum effugit) et cœlestium principum et sublimitatum causa optimum non aucta et nominativa, et omnino immutabili eadem latitudine, et consonantium, si sic oportet dicere, maxima cœlesti via motuum; et sideralium ordinum et decorositatum et luminum et collocationum; et singularum stellarum permeabilis multimodæ motionis; et ejus quæ est duorum luminarium quæ Eloquia vocant magna, ab eisdem in eadem circummeabilis revolubilitatis, secundum quæ apud nos dies et noctes terminatæ, et menses et anni mensurati;1 temporis et eorum quæ in tempore sunt, circulares motus segregant, et numerant, et ordinant, et continent.
Quæ si quis dixerit de ipso per se solari radio?2 Ex optimo enim lumen, et imago bonitatis. Deinde et lucis voce laudatur optimum, velut in imagine principalis forma manifestata. Sic enim omnium summitas divina bonitas a sublimissimis et maximis essentiis usque ad novissima pervenit, et adhuc super omnes est, neque his quæ sursum sunt anticipantibus ejus excellentiam, neque his quæ deorsum sunt ambitum transgredientibus; sed et illuminat potentia omnia, et quæ non sunt facit, et vivificat, et continet, et perficit; et mensura est exsistentium, et æternitas, et numerus, et ordo, et ambitus, et causa, et finis. Sic et divinæ bonitatis significativa imago, magnus hic et plenus luce et semper lumine sol, secundum multam consonantiam boni, et omnia quæcumque participare eum possunt, illuminat, et superextentum habet lumen in omnia, expandens in visibilem mundum sursumque et deorsum propriorum radiorum claritates. Et si quid eas non participat, hoc non infirmitatis aut brevitatis est illuminativæ ejus distributionis, sed per assumptionis luminis importunitatem non repansorum in luminis participationem. Itaque multa sic se habentium radius transiens, quæ post illa illuminat, et nihil est visibilium quo non recipiatur secundum propriæ claritatis superexcellentem magnitudinem. Sed et ad generationem sensibilium corporum committitur, et ad vitam ea movet, et nutrit, et auget, et perficit, et purgat, et renovat. Et mensura est et numerus horarum, dierum, et totius secundum nos temporis, lux. Illa enim est lux, etsi tunc imperfecta erat, quam quidem divinus dixit Moyses et ipsam illam terminasse primam secundum nos dierum trinitatem.3
Et sic quidem omnia ad semetipsam bonitas convertit, et principaliter congregatrix est dispersorum ut principalis et unifica Deitas; et omnia ipsam ut principium, ut continentiam, ut finem appetunt.4 Et optimum est, ut Eloquia aiunt, ex quo omnia subsistunt et sunt, tanquam ex causa perfectissima adducta; et in quo omnia constituta sunt, tanquam in omnipotenti consulto custodita et comprehensa; et in quod omnia convertuntur, sicut in propriam singula summitatem. Et illud concupiscunt omnia: intellectualia quidem et rationalia, scienter; sensualia vero, sensibiliter; sensus autem expertia, tantum insito motu vitalis appetitus; inanimalia autem et tantummodo exsistentia, ad solam essentialem participationem opportunitate. Secundum hanc significatoriæ imaginis rationem, et lux congregat et convertit ad se ipsam omnia visibilia, mota, illuminata, caleficata, omnino ab ipsius splendoribus comprehensa; ac per hoc et sol, quia omnia soluta facit, et congregat dispersa. Et omnia eum sensibilia desiderant, aut ut videndi, aut ut movendi, et illuminandi, et calefaciendi, et omnino comprehendendi a lumine appetentia. Et neque ibi dico juxta antiquitatis verbum, quia deus est sol, solusque creator hujuscemodi universitatis, proprie procurat manifestum mundum;5 sed quia invisibilia Dei a creatura mundi facturis intellecta conspiciuntur, et æterna ejus virtus divinitatis.
Sed hæc quidem in Symbolica theologia. Nunc autem intelligibile optimi lucivocum nobis laudandum et dicendum, quia lux invisibilis optimus dicitur: omnem quidem supercœlestem intellectum implendo invisibili lumine; omnem vero ignorantiam et errorem abigendo ex omnibus quibuscumque inest animabus, et omnibus ipse sacro lumine tradendo et intellectuales earum oculos repurgando circumposita eis ex ignorantia caligine, et removendo et replicando multa gravitate tenebras condensas; et tradendo primo quidem claritate moderata, deinde illis tanquam degustantibus lumen et magis desiderantibus, magis semetipsam intus dando et copiose illucendo, quia dilexerunt multum, et semper extendendo eas in ea quæ ante sunt, juxta suam inspiciunt analogiam.6 Lux igitur invisibilis dicitur super omnem lucem optimum, ut radius fontalis et supermanans luminis effusio, omnem supermundanum et circummundanum et immundanum intellectum ex plenitudine sua illuminans, et intellectuales eorum totas revocans virtutes; et omnes continens superordinando, et omnia superans superincumbendo; et simpliciter omnem illuminatricis virtutis dominationem, tanquam principalis lucis et plus quam lucis in semetipsa comprehendens et superans et intendens; et intellectualia et rationalia omnia congregans, et perdita faciens: etenim, sicut ignorantia separatrix errantium est, ita invisibilis luminis præsentia congregatrix et unitrix illuminatorum est et perfectiva, et adhuc conversiva ad vere ὄν, ex multorum opinione vanorum convertens, varios vultus, aut potius dicendum phantasias, in unam veram et puram et uniformem congregans scientiam, et una et unitrice luce implicans.
Hoc optimum laudatur a sacris theologis et ut bonum et ut pulchrum, et ut dilectio et ut dilectissimum, et quæcumque aliæ dicendæ sunt formificæ et gratiosæ speciositatis divinæ nominationes. Bonum autem et pulchrum non separandum in ipsa in uno omnia comprehendente causa. Hæc enim in exsistentibus omnibus in participationes et participantia dividentes, pulchrum quidem esse dicimus pulchri particeps; pulchritudinem vero, participationem pulchrificæ omnium bonorum causæ. Superessentiale autem bonum, pulchrum quidem dicitur, propter ab eo omnibus exsistentibus traditam proprie unicuique pulchritudinem, et velut omnium bene compactionis et claritatis causale, instar luminis fulminans simul omnibus pulchrificas fontalis radii sui traditiones, et velut omnia ad se ipsum vocans (inde et pulchrum dicitur), et velut tota in totis in se congregans; et bonum vero, sicut omne bonum simul, et plus quam bonum, et semper ὄν, secundum eadem et similiter bonum: neque factum, neque solutum; neque auctum, neque tabidum; neque hic quidem bonum, hic vero malum; neque tum quidem, tum vero non; neque ad hæc quidem bonum, ad hæc autem malum; neque ibi quidem, ibi autem non; tanquam quibusdam quidem totum bonum, quibusdam vero non bonum: sed ut ipsum per ipsum, cum ipso, uniforme semper ὄν bonum, et ut omnis boni fontem et pulchritudinem supereminenter in semetipso præferens. Simpla enim et superexcellenti omnium bonorum natura, omnis pulchritudo et omne bonum uniformiter secundum causam ante subsistit.
Ex bono ipso omnibus exsistentibus esse secundum propriam rationem singula quæque bona; et per bonum omnium copulationes et societates et amicitiæ, et bono omnia adunantur. Et principium omnium bonum, velut factivum causale, et movens omnia, et continens ea propriæ pulchritudinis amore; et summum omnium dilectissimum, velut perfectivum causale (propter bonum enim omnia fiunt), et exemplabile, quia secundum ipsum omnia segregantur. Ideo et ipsum est optimo bonum: quia bonum et optimum juxta omnem causam omnia concupiscunt, et non est quid exsistentium quod non participat bonum et pulchrum. Audebit autem et hoc ratio dicere, quia et quod non ὅν, participat bonum et optimum. Tunc enim et hoc bonum et optimum, quum in Deo secundum omnium ablationem superessentialiter laudatur. Hoc unum bonum et optimum, singulariter est omnium multorum bonorum et optimorum causale. Ex hoc omnium exsistentium essentiales subsistentiæ, unitates, discretiones, immutabilitates, alteritates, similitudines, dissimilitudines; societates contrariorum, distinctiones unitorum; providentiæ superiorum, vicissitudines æquiformium, conversiones inferiorum omnium in semetipsis custoditivæ, et immutabiles habitationes et collocationes; et iterum omnium in omnibus propriæ unicuique societates et compaginationes et inconfusæ amicitiæ, et harmoniæ universitatis; in universo concretiones insolubiles, continentiæ exsistentium non deficientes, susceptiones faciendorum; status omnes et motus, alii intellectualium, alii animarum, alii corporum: status enim et motus est omnibus, super omnem statum et omnem motum, collocans unumquodque in suimet ratione, et movens in proprium motum.
Et moveri quidem dicuntur divini animi: circulariter quidem, uniti non inchoantibus et non terminatis illuminationibus boni et optimi; in directum vero, quandocumque proveniunt in subjectorum providentiam, recta omnia terminantes; oblique, quia et providentes inferioribus, irreversibiliter manent in immutabilitate, circa immutabilitatis causale bonum et optimum incessanter circumeuntes. — Animæ autem motus circularis quidem est in semetipsam introitus ab his quæ foris sunt, et intellectualium suarum virtutum uniformis conversio, sicut in quodam circulo inerrabile suum donans, et a multis quæ sunt extrinsecus, se convertens et congregans primum in semetipsam, deinde velut uniformem factam adunans adunate adunatis virtutibus: et sic in bonum et optimum manuducta quod super omnia exsistentia, et unum et id ipsum, et non inchoans et non finitum. Oblique vero anima movetur, quantum proprie se ipsa divinas illuminatur scientias, non intellectualiter et potenter, sed rationaliter et investigiose, et ut commixtis et transitoriis operationibus; per vero directum, quando non in semetipsam intrans, et singulari intellectualitate mota (hoc enim, ut dixi, est quod secundum cyclum), sed ad ea circa se proveniens, et ab his extrinsecus, tanquam a quibusdam symbolis variatis et multiplicatis, in simplas et unitas reducitur contemplationes.
Horum igitur et sensibilium in universo trium motuum, et multo prius unoquoque mansionum et stationum et collocationum, causale est et continens et finis, bonum et optimum, et super omnem statum et motum. Propterea omnis status et motus, est et ex ipso, et per ipsum, et in ipsum, et propter ipsum. Etenim ex ipso et per ipsum, et essentia et vita omnis et mentis et animæ et omnis naturæ; parvitates, æqualitates, magnitudines, mensuræ omnes; et exsistentium corrationabilitates et compactiones et concretiones; universitates, partes; unum omne, et multitudo; conjunctiones partium, totius multitudinis unitates, consummationes universalitatum; quale, quantum, tantum, multum; comparationes, discretiones; omnis multitudo, omne summum, termini omnes; ordines, eminentiæ, elementa, formæ; omnis essentia, omnis virtus, omnis operatio, omnis habitus, omnis sensus, omnis ratio, omnis intellectus, omnis illuminatio, omnis scientia, omnis unitas. Et simpliciter, omne &, ex bono et optimo, et in bono et optimo est, et in bonum et optimum convertitur; et omnia quæcumque sunt et fiunt, per bonum et optimum sunt et fiunt; et ad hoc omnia vident, et ab ipso moventur et continentur, et propter ipsum, et per ipsum; et in ipso omne principium exemplativum, consummativum, intellectuale, speciale, formale. Et simpliciter, omne principium, omnis continentia, omne summum, aut ut comprehendens dicam, omnia quæ sunt, ex bono et optimo; et omnia quæ non sunt, superessentialiter in bono et optimo. Et est omnium principium et finis, et superprincipale et superfinale: quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et in ipsum sunt omnia, ut ait sacer sermo.7
Omnibus est igitur bonum et optimum concupiscibile et amabile et delectabile; et per ipsum et propter ipsum minora meliora conversibiliter amant, et sociative æquiformia æque honorabilia, et meliora minora provide, et hæc semetipsa singula quæque connexe; et omnia bonum et optimum desiderantia facit, et vult omnia quæcumque facit et vult. Audebit autem et hoc dicere vera ratio, quia et ipse omnium causalis per bonitatis excellentiam omnia amat, omnia facit et vult, omnia continet, omnia convertit. Et est etiam divinus amor optimus, et optimi per optimum. Ipse enim benefactor exsistentium amor, in optimo per excellentiam ante subsistens, non sinit ipsum infecundum in se ipso manere; movit autem ipsum in agendum juxta omnium genitivam excellentiam.
Et ne quis nos arbitretur contra Eloquia amoris cognominationem honorificare. Est quidem enim irrationabile, ut arbitror, et stultum, non virtuti intentionis attendere, sed dictionis. Et hoc non est divina intelligere volentium proprium, sed sonos leves recipientium, et hos usque ad aures transeuntes forinsecus continentium; et nolentium scire quid quidem talis dictio significet, quomodove eam oporteat et per alias æque potentes et manifestiores dictiones declarare, patientiumque elementis et litteris non intellectis, et syllabis et dictionibus incognitis et non ingredientibus in animæ suæ intellectuale, sed foris circa labia et auditus eorum percrepitantibus: ac si non liceat quatuor numerum per bis duo significare, aut simplam lineam per rectam lineam, aut maternitatem per paternitatem, aut aliis quibusdam multis orationis partibus id ipsum significantibus. Oportet autem scire secundum rectam rationem, quia elementis, et syllabis, et dictionibus, et scripturis, et orationibus utimur per sensus: sic quum anima nostra intellectualibus operationibus ad invisibilis movetur, abundant cum sensibilibus sensus; sicut et intellectuales virtutes, quum anima deiformis facta per unitatem ignotæ inaccessibilis lucis, radiis desiderabilibus se immittit invisibilibus theoriis. Quum vero animus per sensibilia removeri festinat ad contemplabiles invisibilitates, pretiosiores omnibus sunt clariores sensibus provectus, lucidiora verba planiora visibilibus: sicut quum non plana sunt accumbentia sensibus, neque ipsa animo adsistere sensibilia bene poterunt.
Verumtamen ut non hæc dicere putemur tanquam divina Eloquia submoventes, audiant hanc amoris nominationem criminantes: Ama eam, inquit, et custodiet te; amplexare eam, et exaltabit te; honora eam, ut te comprehendat: et quæcumque alia secundum amatorias theologias dicuntur. Et quidem visum est quibusdam nostris theologis et divinius esse nomen amoris, quam dilectionis. Scribit autem et divinus Ignatius: Meus amor crucifixus est. Et in ipsis introductionibus Eloquiorum invenies quemdam dicentem de divina sapientia: Amator factus sum formæ illius. Itaque hoc amoris nomen ne timeamus, neque quis nos conturbet sermo de hoc disceptans. Mihi enim videntur theologi commune quidem dixisse dilectionis et amoris nomen, propterea autem divinis magis referre amorem, propter inconsequentem talium virorum adamationem. Pulchre enim vero amore non a nobis tantum, sed ab Eloquiis ipsis laudato, multitudines non capientes uniforme amatoriæ divinæ nominationis, proprie ad semetipsos partibile et corporale et dividuum labefecerunt, quum non sit verus amor, sed umbra, aut magis casus a vero amore. Remotum est enim multitudine singulare divini et unius rationis. Ideo et sic difficilius nomen multis putatum, in divina sapientia statuitur, et ad reductionem eorum et restitutionem in veri amoris notitiam, et ita, ut absolvatur in ipso difficultas. A nobis autem iterum ubi et inconsequens quidem sæpe intelligendum terrenos zelos, secundum opinionem melioris famæ: Cecidit, quis ait, dilectio tua super me, sicut dilectio mulierum. In elucescentibus divinis sublimitatibus, in eadem virtute statuitur a sacris theologis dilectionis et amoris nomen secundum divinas manifestationes; et est hoc virtutis unificæ et conjunctivæ et differenter contemperativæ in bono et optimo, per bonum et optimum ante substitutæ, per bonum et optimum editæ, et continentis quidem æquipotentia secundum socialem vicissitudinem, moventis autem prima ad minorum providentiam, et collocantis inferiora conversioni superioribus.
Est autem et ecstaticus divinus amor, non sinens se ipsos esse amantes, sed amandorum. Et declarantur quidem superiora providentia facta inferiorum, et æquiformia inter se invicem continentia, et minora ad prima diviniori conversione. Proinde et Paulus magnus in excellentia divini factus amoris, et mente excedentem suam virtutem assumens diviniori*, Vivo, ait, jam non ego, vivit autem in me Christus: ut vere amator. Et mente excedens, sic sic inquit Deo, et non ipsam sui vivens, sed ipsam amatoris vitam ut nimis dilectissimam. Audendum autem et hoc pro veritate dicere, quia et omnium causalis bonorum et optimorum, omnium amore per excellentiam amatoriæ bonitatis habitudine sua fit, ut exsistentia omnia providentiis ambiens; et ut bonitate et dilectione et amore fovetur, et super omnia et omnibus remoto, ad unum omnibus deducitur juxta mente excedentem superessentialem virtutem redeuntem semetipso. — Propter quod et zeloten eum divini sapientes appellant, velut multum in exsistentia amorem*, et ut ad zelum suscitatorem concupiscentiæ suæ amatoriæ, et ut zeloten eam ostendentem et concupita zelantem, et ut provisis eum exsistentibus per semetipsa zelantibus. Et omnino bono
Prov. iv, 6, 8. hierologis
Epist. 15.
Sap. viii, 2. duxisse in partibile amoris
11 Reg. 1, 26. ex bono et optimo per divino ore Galat. u, 20. optimum amorem et optimo est amabile et amor, et in bono et optimo ante collocantur, et per bonum et optimum sunt et fiunt.
Quid autem omnino theologi volentes? Nam aliquando quidem amorem et dilectionem ipsum dicunt; aliquando vero, amatum et dilectum. Ejus quidem ipse causalis, et ut prævolens et genitor, hoc autem ipse est; et eo quidem movetur, eo autem movet, quando ipse suimet et sibi est præcessor et movens. Sic autem dilectum quidem et amatum eum vocant, ut bonum et optimum; amorem vero iterum et dilectionem, ut moventem simul et ut reducentem virtutem eum qui est in semetipsum solum (ipsum per se ipsum bonum et optimum et sic quidem edicendum, exsistentem semetipso per semetipsum, excellentis unitatis optimam processionem); et amatorum motum simplum, per se ipsum motum, per se ipsum activum; præexsistentem in optimo, et ex optimo exsistentibus emanantem, et iterum in optimum convertentem, in se et infinitum se ipso et carens principio. Divinus amor ostenditur differenter, sicut quidam æternus circulus, per optimum et ex optimo et in optimo et in optimum inerrabili conversione circumiens, et in eodem et per id ipsum, et proveniens semper et manens et revolutus. Hæc et communis noster sanctus perfector divinitus introduxit per amatorios hymnos: quorum non inconsequens recordari, et ut sacrum quoddam caput imponere de amore nostro sermoni.
« Amorem, sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem dicamus, unitivam quamdam et continuativam intelligimus virtutem: « superiora quidem moventem in providentiam inferiorum; æquiformia iterum, « in sociabilem vicissitudinem; et novissima subjecta, ad meliorum et superpositorum conversionem. »
« Quoniam ex uno multos amores ordinavimus, et consequenter diximus quales quidem eorum qui in mundo sunt et supermundialium amorum scientiæ et virtutes (quos supereminent, secundum redditam rationis speculationem, intellectualium et invisibilium amorum ordines et dispositiones: post quos per se intelligentes, et si qui vere ibi bonis amoribus superapparent, et hymnum pro- « prie hymnizant); et nunc iterum recipientes omnes in unum et complicatum amorem et omnium ipsorum patrem, convolvamus simul et congregemus, ex multis primo in duas comprehendentes eum amatorias universaliter virtutes, quarum potentatur et principatur omnino ex omni summitate omnis amoris immensurabilis causa, et ad quam extenditur connaturaliter unicuique exsistentium, ab exsistentibus omnibus universalis amor. »
« Age nunc et has iterum in unum congregantes, dicamus quia una quædam est simplex virtus se ipsam movens ad unitivam quamdam temperantiam, ex optimo usque exsistentium novissimum, et ab illo iterum consequenter per omnia usque optimum, ex se ipsa et per se ipsam et ad se ipsam se ipsam revolvens, et in se ipsam semper eodem modo revoluta. »
Et quidem dixerit quis: Si omnibus est bonum et optimum amabile et ad se ipsum et dilectum (appetit enim ipsum et quod non est, ut dictum est, et contendit quomodo in ipso esse; et ipsum formificum est etiam informium, et in ipso et quod non est, superessentialiter dicitur et est): quomodo dæmoniaca multitudo non appetit bonum et pulchrum, at materialis vero exsistens, et angelica erga appetitum optimi stabilitate recidens, malis omnibus causa et sibi ipsi et aliis quæcumque vitiantur, dicitur? Quomodo autem omnino ex optimo generata dæmoniaca gens non est deiformis? Aut quomodo optimum ex optimo factum, mutatum est? et quid vitiavit ipsum? Et omnino quid malum est? et ex quo principio substitit? et ex quo exsistentium est? Et quomodo optimus ipsum adducere voluerit? quomodo autem volens potuerit? Et si ex alia causa malum, quæ altera exsistentibus præter optimum causa? Quomodo autem et Providentia exsistente, est malum, aut factum omnino, aut non interceptum*? Et quomodo appetit quid exsistentium ipsum præter optimum?8*
Hæc quidem ergo forsan quis dicit hujusmodi dubitationibus. Talis autem cæcorum ratio. Nos vero dignabimur apud rerum veritatem respicere. Et primum quidem hoc dicere confidemus: Malum non est ex optimo; et si ex optimo est, non est malum. Neque enim ignis frigere, neque optimi non optima adducere. Et si exsistentia omnia ex optimo (natura enim optimo, adducere et salvare; malo vero, corrumpere et perdere), nihil est exsistentium ex malo. Et neque ipsum erit malum, siquidem et sibi ipsi malum sit; et si non hoc, non omnino malum erit malum, sed habet quamdam optimi (secundum quam omnino est) partem. Et si exsistentia bonum et optimum desiderant, et omnia quæcumque faciunt, per inspectum optimi faciunt, et omnis exsistentium speculatio, principium habet et finem optimum (neque enim in mali naturam respiciens facit quæ facit): quomodo erit malum in exsistentibus, aut omnino ὄν tali optimo desiderio desertum? Et si exsistentia omnia ex optimo, et optimum summitas exsistentium, est quidem in optimo et quod non ὄν. Malum autem neque ὄν est;9 si autem non, non omnino malum, neque non exsistens*: nullum enim et* universaliter non ὄν, nisi in optimo secundum superessentiale dicitur. Hoc erit ergo optimum simpliciter, et exsistente et non exsistente multo prius supercollocatum. Malum vero neque in essentiali neque in non exsistentibus est, sed ab ipso non exsistente magis distat optimo, et non essentialius.
Unde ergo est malum? dicet quis. Si enim non est malum, virtus ac malitia idem: et aut omnis omni, et aut in partibili corrationale; aut neque virtuti pugnans, erit malum. Et quidem contrarium temperantia et intemperantia, et justitia et injustitia; et neque alicubi secundum idem justum et injustum dico, et temperatum et intemperatum. Sed et ante foris manifestatam ejus qui est in virtute ad contrapositum distantiam, in ipsa multo prius anima universaliter distiterunt virtutibus malitiæ, et rationi passiones insidiantur. Et ex his necessarium dare quod bono malum contrarium. Non enim sibi ipsi bonum contrarium, sed sicut ab uno principio et uno egenitum causali, societate et unitate et amicitia gaudet.
Et neque minus bonum majori contrarium: neque enim minus calidum aut frigidum, plurimo contrarium. Est ergo in exsistentibus, et $\frac{5}{2}$ est, et opponitur bono malum. Et si corruptio est exsistentium, non expellit hoc esse malum, sed erit et hoc $\frac{5}{2}$, et exsistentium gignificum. Aut non sæpe hujus corruptio, hujus fit generatio? Et erit malum in universitatis plenitudinem comperfectivum, et universo non quid imperfectum esse, propter se ipsum præstitum.
Dicet autem ad hæc vera ratio, quia malum, si malum, nullam essentiam aut generationem facit; solum vero vitiat et corrumpit, quantum in se est, exsistentium substantiam. Si autem genificum quis ei esse tribuat, et hujus corruptione alteri dare generationem, respondendum vere: Numquid corrumpunt quæ dant generationem? Sed corruptio quidem et malum corrumpit et vitiat tantum; generatio vero et essentia per bonum fiunt: et erit malum corruptio quidem per se ipsum, genificum vero per bonum. Et si quidem malum, neque exsistens, neque exsistentium factivum; per autem bonum et exsistens, et bonum exsistens, et bonorum factivum. Magis autem, neque enim erit id ipsum secundum se ipsum, et bonum et malum; neque ejusdem corruptio et generatio eadem secundum id ipsum virtus, neque hæc virtus, aut hæc corruptio. Ipsum quidem malum, neque exsistens, neque bonum, neque gignificum, neque exsistentium et bonorum factivum. Bonum autem quibuscumque perfecte inest, perfecta facit et pura et integra optima; minus vero ipsum participantia, et imperfecta sunt bona et mixta per defectum boni. Et non est universaliter malum, neque bonum, neque beneficum; sed quod magis aut minus bono proximum, proportionaliter erit bonum. Quoniam quidem ipsa per omnia veniens perfectissima bonitas, non usque solas implet circum se omnino optimas essentias, extenditur autem usque ad novissimas: his quidem universaliter adveniens, his autem minus, aliis vero novissime, ut unumquodque eam participare potest exsistentium. Et quædam quidem omnino bonum participant, quædam vero magis, et minus privantur, quædam autem obscuriorem habent boni participationem, et aliis secundum novissimam consonantiam adest bonum. Si enim non proportionaliter unicuique bonum adesset, essent divinissima et honorabilissima novissimorum habentia ordinem. Quomodo autem et esset possibile uniformiter omnia participare bonum? Numquid omnia exsistentia similiter in universalem ejus participationem opportuna? Nunc autem hæc est boni virtutis superexcellens magnitudo, quia et privata et suimet privationem post se facit, secundum quod universaliter est sui participare. Et si oportet fidum dicere verum, et pugnantia ei, sua virtute et sunt et pugnare possunt.10
Magis autem, ut comprehendens dicam, omnia exsistentia, quantum sunt, et bona sunt et ex bono; quantum autem privantur bono, neque exsistentia sunt neque bona. In aliis quidem enim habitudinibus, qualis est caliditatis aut frigiditatis, sunt caleficata et relinquente ea caliditate; et vitæ et mentis multa exsistentium simul expertia sunt, et essentia Deus exaltatur et est superessentialiter et simpliciter. Aliarum quidem simul omnium abeunte ipsa quæ non est ingenita omnino habitudine, sunt exsistentia, et subsistunt. Quod vero per omnem modum bono privatum est, nunquam nusquam neque erat, neque est, neque erit, neque esse potest. Quale est incontinens. Etsi privetur bono juxta irrationabilem concupiscentiam, in hoc quidem neque est, neque exsistentia concupiscit; participat tamen bonum secundum ipsam unitatis et amicitiæ obscuram consonantiam. Et furor participat bonum per se movendo et appetendo opinabilia mala ad opinabile bonum erigere et convertere. Et ipse certantis vitæ appetens, tanquam totus vitæ appetens, egregiæ opinionis, et hoc appetere, et vitam appetere, et ad egregiam vitam respicere, participat bonum. Et si omnino bonum consumpseris, neque essentia est, neque vita, neque concupiscentia, neque motus, neque aliud aliquid. Itaque et fieri ex corruptione generationem, non est mali virtus, sed minoris boni præsentia. Quantum et ægritudo defectus est ordinis, non omnis: si enim hoc fieret, neque ægritudo ipsa subsisteret. Manet autem et est ægritudo, essentiam habens minimum ordinem, et in se substitutum. Quod enim omnino expers boni, neque ὄν, neque in exsistentibus; quod autem mixtum, per bonum in exsistentibus, ac per hoc in exsistentibus et ὄν, quantum bonum participat. Magis autem exsistentia omnia tantum erunt magis et minus, quantum optimum participant. Etenim in essendo per se ipsum nunquam nusquam ὄν, neque erit. Hoc autem ibi quidem ὄν, ibi vero non ὄν, quantum quidem recedit ab eo quod semper est, non est; quantum autem ex esse accepit, tantum est, et ei omnino esse, et quod non ὄν, ipso continetur et salvatur. Et malum quod quidem est omnino a bono recessio, neque in magis neque in minus bonis erit. Hoc autem ibi quidem bonum, ibi vero non bonum, pugnat quidem bono cuidam, non omni autem bono, tenetur autem et hoc boni participatione. Et substantificat et suimet privationem, bonum tota sui participatione. Omnino enim abeunte bono, neque totaliter quid erit bonum, neque mixtum, neque per se malum. Si enim malum imperfectum est bonum, absentia perfectissimi boni et imperfectum, et perfectum bonum aberit: et tunc solum erit et videbitur malum, quando his quidem est malum quibus opponitur, his autem tanquam bonis aufertur. Pugnare enim sibi invicem eadem per eadem in omnibus, impossibile. Non ergo ὄν malum.
Sed neque in exsistentibus est malum. Si enim omnia exsistentia ex bono, et in omnibus exsistentibus bonum, et omnia continet bonum; aut non erit malum in exsistentibus, aut in bono erit. At in bono non erit. Etenim neque in igne frigus, neque ille vitiatur eo, et malum bono inexsistente. Si autem fuerit, quomodo erit in bono malum?11 Si quidem ex eo, inconsequens et impossibile. Non potest enim, ut Eloquiorum veritas ait, arbor bona fructus malos facere, neque illud iterum. Si autem non ex ipso, ex alio clarum quia principio et causa. Etenim aut malum ex bono erit, aut bonum ex malo; aut si non hoc possibile, ex alio principio et causa erit et bonum et malum. Omnis enim dyas non principium; monas autem erit totius dyadis principium. Et quidem inconsequens, ex uno et eodem duo omnimodo contraria provenire et esse, et ipsum principium non simplum et singulare, sed partitum et biforme, et contrarium in se ipsum et mutabile.
Imo vero neque duo exsistentium contraria principia possibile esse, et ea inter se invicem et in universo pugnantia. Si enim hoc daretur, erit et Deus non innocens, neque sine rixa. Siquidem si sit quid eum perturbans, sequitur quod omnia erunt inordinata et semper pugnantia: et quidem amicitiam omnibus exsistentibus bonum tradit, et per se pax et pacis donans laudatur a sacris theologis.12 Proinde et amica bona, et compacta omnia, et una vita egenita, et ad unum optimum coordinata, et adunata, et similia, et comparata inter se invicem.13 Itaque non divinum malum, et malum non divinum.14 Sed neque ex Deo malum. Si enim non bonus, aut benefacit et bona adducit, et non aliquando quidem et quædam, aliquando autem non, et non omnia: transmutationem quidem in hoc faciet et mutabilitatem, et circa se, hoc est circa omnium divinissimum et causam. Si autem in Deo bonum subsistentia est, erit transferens ex bono Deus aliquando quod est, aliquando autem quod non; si vero participatione bonum habet, et ex altero habebit, et aliquando quidem habebit, aliquando autem non habebit. Non igitur ex Deo malum, neque in Deo, neque simpliciter, neque secundum tempus.
Sed neque in angelis est malum. Si enim enuntiat bonitatem divinam deiformis angelus, illud exsistens secundum participationem secundo, quod quidem secundum causam enuntiat primo;1516 imago est Dei angelus, manifestatio occulti luminis, speculum purum, splendidissimum, immaculatum, incontaminatum, incoinquinatum, recipiens totam (si justum dicere) speciositatem bene formatæ deiformitatis, et pure declarans in se ipso, sicut possibile est, bonitatem quæ est in abditis. Non igitur neque in angelis est malum. Sed puniendo peccantes sunt mali? Hac ergo ratione et compescentes delinquentes sunt mali, et sacerdotum divinis mysteriis immundum prohibentes. Et quidem neque puniri malum, sed dignum fieri pœna; neque secundum dignitatem prohiberi sacris, sed non sacrum et non sanctum fieri, et incontaminatis inopportunum.
Sed neque dæmones natura mali. Etenim si natura mali, neque ex bono, neque in exsistentibus, neque ex bonis conversi natura, et semper mali sunt. Sequitur: sibimet sunt mali, an aliis? Si quidem sibimet, an corrumpunt se ipsos? Si autem aliis, quomodo corrumpunt, aut quid corrumpunt? essentiam, an virtutem, an actionem? Si quidem essentiam, primum quidem non juxta naturam: natura enim incorruptibilia non corrumpunt, sed acceptiva corruptionis. Sequitur: neque hoc omnibus et omnino malum. Sed neque corrumpitur quid exsistentium secundum quod essentia et natura; sed defectu juxta naturam ordinis harmoniæ et commensurationis, ratio infirmatur, manere similiter habens. Infirmitas autem non perfecta: si enim perfecta, et corruptionem et subjectum interimeret, et erit ipsa corruptio et suimet corruptio. Itaque hujusmodi non malum, sed deficiens bonum. Quod enim omnino expers boni, neque in exsistentibus erit. Et de virtutis et actionis corruptione eadem ratio.
Deinde quomodo a Deo facti dæmones, sunt mali? Bonum enim bona adducit et substituit. Et quidem dicuntur mali, dixerit quis, sed non secundum quod sunt
(ex optimo enim sunt, et optimam sortiebantur essentiam), sed secundum quod non sunt, infirmi, ut Eloquia aiunt, servare suum principatum. In quo enim, dic mihi, vitiari dicimus dæmones, si non in cessatione divinorum bonorum habitudine et actione?17 Sed itaque si natura mali dæmones, semper mali; et quidem malum instabile est. Ergo si semper sic habent, non mali: quod enim semper id ipsum, optimi proprium. Si autem non et semper mali, non naturales, sed indigentiæ angelicorum bonorum. Sed non omnino expertes boni, secundum quod et sunt, et vivunt, et intelligunt, et omnino est quidam in eis concupiscentiæ motus. Mali autem esse dicuntur, propter quod infirmantur circa naturalem operationem. Falsa ergo conversio est eis malum, et a cognatis suis egressio, et informitas, et imperfectio, et impotentia, et salvante eis perfectionem virtute infirmitas et fuga et casus. Itaque quid in dæmonibus malum? Furor irrationabilis, amens concupiscentia, phantasia proterva. Sed hæc et si sunt in dæmonibus, non omnino neque in omnibus neque hæc secundum se mala. Etenim in aliis animalibus non motus talium, sed interemptio, est et corruptio animali et malum. Habitus enim salvat et esse facit hæc habentem animalis naturam. Non igitur malum dæmonum gens quantum est juxta naturam, sed quantum non est. Et non mutatum est datum eis totum bonum, sed ipsi dato ceciderunt toto bono. Et datas eis angelicas donationes nunquam ipsas commotas fuisse dicimus; sed sunt et integri et clarissimi, etsi non vident participantes suas boni conspectivas virtutes. Itaque quod sunt et ex optimo, sunt et optimi; et bonum et optimum concupiscunt, esse et vivere et intelligere exsistentium appetentes. Et privatione et fuga et casu connaturalibus sibi optimis, dicuntur mali; et sunt mali secundum quod non sunt, et quod non est appetentes, malum appetunt.
Sed animas quis esse dicit malas. Si quidem quia contendunt malis provide et salutifere, hoc non malum, sed bonum, et ex bono, et malum bene faciente. Si autem vitiari animas dicimus, in quo vitiantur? si non in bonarum habitudinum et operationum defectu, et per propriam infirmitatem imperfectione et perditione. Etenim et aerem hunc circa nos obscurari dicimus defectu et absentia lucis; ipsa autem lux semper lux est, et tenebras illuminans. Non igitur neque in dæmonibus neque in nobis malum ut exsistens malum, sed ut defectus et desolatio propriorum bonorum perfectionis.18
Sed neque in animalibus irrationabilibus est malum. Si enim interimas furorem et concupiscentiam, et alia quæcumque dicuntur, et non sunt simpliciter eorum naturæ mala: grande quidem et ferox leo perdens, neque leo erit; mansuetus autem omnibus factus canis, non erit canis: siquidem canis quoddam custoditivum, et quoddam adveniendi quidem domesticum, abigendi vero extraneum. Itaque quod non corrumpit naturam, non malum; corruptio autem naturæ, infirmitas et defectus naturalium habitudinum et operationum et virtutum. Et si omnia quæ sunt per generationem, in tempore habent consummationem, neque imperfectum omnino contra omnem naturam.19
Sed neque in tota natura malum. Si enim non omnes naturales rationes contra universalem naturam, nihil est ei contrarium. Kjus autem per singula, hoc quidem secundum naturam erit, hoc vero non secundum naturam. Alii enim aliud est secundum naturam. Et hoc inde contra naturam, ut malitia. Hoc contra naturam, privatio eorum quæ sunt naturæ. Itaque non est mala natura; sed hoc naturæ malum, non posse quæ sunt propriæ naturæ perficere. — Sed neque in corporibus est malum. Vile enim et infirmum, defectus formæ et privatio ordinis. Hoc autem non omnino malum, sed minus bonum. Si enim omnino fiat solutio boni et formæ et ordinis, peribit et ipsum corpus. Quia vero neque malitiæ causa animæ corpus, clarum ex hoc, possibile esse et sine corpore extra subsistere malitiam, sicut et in dæmonibus. Hoc enim et intellectibus et animabus et corporibus malum, habitudinis propriorum bonorum infirmitas et casus.
Sed neque multum murmurat in materia malum, ut aiunt, secundum quod materia. Etenim et ipsa ornatus et formæ et speciei habet participationem. Si autem sine his dum sit materia secundum se, sine delectatione est et informis: quomodo facit quid materia, quæ neque pati potest secundum se habens? Sed itaque, quomodo materia malum? Si quidem enim nihil, non enim est neque bonum neque malum. Si autem est, quomodo exsistentia oportet omnia ex bono? Et ipsa ex bono relinquitur. Et si bonum mali factivum sit, malum ut ex bono exsistens, est bonum; aut malum boni factivum sit, et bonum, ut ex malo, malum. Aut duo iterum principia, et hæc alio uno juncta vertice. Si autem necessariam dicunt materiem ad plenitudinem totius mundi, quomodo materia malum? Aliud enim bonum quod necessarium. Quomodo autem optimus ex malo adducit quædam ad generationem? Aut quomodo malum optimo necessarium? fugit enim optimi naturam malum. Quomodo autem gignit et nutrit naturam materia mala exsistens? Malum enim secundum quod malum, nullius est genitivum aut nutritivum, aut omnino factivum aut salvativum. Si autem dicerent ipsam quidem non facere malitiam in animabus, attrahere vero eas: et quomodo erit hoc verum? Multæ enim suum in bonum adspiciunt: et quidem quomodo fiat hoc, materia omnino eas in malum attrahente? Itaque non ex materia in animabus malum, sed ex ipso delicto. Si autem et hoc aiunt materiam omnimode sequi, et necessariam instabilem materiam ex semetipsis collocari non valentibus: quomodo malum necessarium, aut necessarium malum? — Sed neque hoc quod dicimus privare, secundum virtutem propriam pugnat bono. Universalis enim privatio, universaliter impotens; particularis vero, non secundum quod privatio habet virtutem, sed secundum quod non universalis est privatio. Privatione enim boni particulari exsistente, nondum malum; et facta, et mali natura periit.
Colligenti autem dicendum: Bonum ex una et tota causa est, malum ex multis et particularibus defectibus. — Scit Deus malum aut bonum; et apud ipsum causæ malorum virtutes sunt beneficæ. — Si malum æternum, et creat, et potest, et est, et agit: unde ei hæc? Aut ex bono, aut bono ex malo, aut ambobus ex alia causa.
— Omne quod secundum naturam, ex causa definita gignitur. Si malum incausale et infinitum, non secundum naturam. Neque enim in natura ejus contra naturam, neque inartificialis in arte ratio. — Igitur anima malorum causa. Sicut ignis calefaciendi, et omnia quibuscumque vicina fuerit, malitia replet. Bona quidem animæ natura; operationibus autem aliquando quidem sic habet, aliquando vero sic. Si quidem ex natura et esse ejus malum, et unde ei esse? Ex creatrice omnium exsistentium optima causa. Sed si ex ea, quomodo secundum essentiam malum? Bona enim omnia eadem egenita. Si autem operationibus, nec hoc est incommutabile. Si autem non sic, unde virtutes? numquid et deiformitate ejus facta? Relinquitur ergo malum infirmitas et defectus boni esse. — Optimorum causa una: si optimo malum contrarium, mali causæ multæ; non quidem factivæ malorum rationes et virtutes, sed impotentia et infirmitas, et mixtura dissimilium immoderata. Neque immobilia et semper sic se habentia mala; sed multa et infinita, et in diversa ferentia, et his omnibus multis et malis.
Omnibus etiam malis principium et finis erit bonum. Propter enim bonum omnia, et quæcumque bona, et quæcumque contraria. Etenim et hoc agimus bonum desiderantes. Nemo enim malum respiciens facit quæ facit. Proinde neque substantiam habet malum, sed contra substantiam, propter bonum et non ex eo factum. — Malo esse ponendum secundum accidens, et per aliud, et non ex principio proprio. Itaque quod factum est, rectum quidem esse putandum, quia ex bono esse putandum, quia propter bonum fit; veritate autem non rectum esse. Quamobrem quod non bonum, bonum arbitramur. Ostenditur aliud concupiscibile, et aliud factum. Non igitur malum est ex via, neque est ex visione, neque ex natura, neque ex causa, neque ex principio, neque ex fine, neque ex termino, neque ex consilio, neque ex substantia. Privatio igitur est malum, et defectus, et infirmitas et immoderantia, et peccatum, et inconspicuum, et informe, et non vivens, et non intelligens, et irrationale, et imperfectum, et incollocatum, et incausale, et infinitum, et infecundum, et pigrum, et infirmum, et inordinatum, et dissimile, et multum, et tenebrosum, et inessentiale, et hoc nunquam et nusquam nullum ὅν.
Quomodo autem omnino potest malum ad bonum ex mixtione? Quod enim omni bono expers, neque est quid, neque potest. Etenim si bonum et ens est, et consultorium, et bene potens, et activum: quomodo poterit quid contrarium bono, et substantia et sapientia et virtute et operatione privatum? — Non omnia omnibus, et omnino eadem secundum id ipsum mala. Dæmoni malum, contra deiformem intellectum esse; animæ, contra rationem; corpori, contra naturam.
Quomodo autem omnino mala, Providentia exsistente? Non est malum, si malum neque exsistens, neque in exsistentibus; et nihil exsistentium improvisum. Neque enim est malum ὅν conspicuum, subsistens bono. Et si nullum exsistentium non particeps boni, malum autem defectus boni, nihil autem exsistentium privatur universaliter bono; in omnibus exsistentibus divina providentia, et nihil exsistentium non provisum. Sed et factis malis optime et pulchre Providentia usa est ad nostram aut aliorum formationem aut utilitatem, et proprie unicuique exsistentium providet. Propter quod et vanam aut disceptantem multorum non recipimus rationem, qui oportere aiunt Providentiam et invitos nos in virtutem ducere. Corrumpere enim naturam, non est Providentiæ. Unde ut Providentia uniuscujusque naturæ salvatrix, per se ipsos motorum ut per se ipsos motorum providet, et omnia, et ea per singula, similiter universo, et unicuique quantum provisorum natura recipit totius et largissimæ providentiæ editas proportionaliter unicuique providas bonitates.
Non igitur & malum, neque in exsistentibus malum. Non omnino enim malum, si et malum; et fieri malum, non secundum virtutem, sed per infirmitatem. Et dæmonibus, quod quidem sunt, et ex bono, et bonum. Malum autem ipsis, ex propriis bonis casu, et mutabilitates, circaque similitudinem et habitum infirmitas cognatæ ipsis angelicæ perfectionis. Et appetunt bonum, secundum quod et esse et vivere et intelligere substituuntur. Et si non appetunt bonum, id quod non est appetunt; et non erit hoc appetitus, sed vere appetitus peccatum.
In scientia autem peccantes, vocant Eloquia, circa non latentem boni scientiam aut actionem infirmos, et scientes voluntatem, et non facientes, auditores quidem, infirmos aut circa fidem aut operationem boni; et imprudentiam quibusdam convenire benefaciendo, per falsam conversionem aut infirmitatem voluntatis. Et sic omnino malum, ut sæpe diximus, infirmitas et impossibilitas, et defectus est aut scientiæ, aut errantis scientiæ, aut fidei, aut desiderii aut operationis boni. Et quidem, dixerit quis, non vindicabile infirmitas, econtrario vero concessibile. Si quidem non licitum erat posse, bene se haberet ratio; si autem ex bono posse, dante (juxta Eloquia) ea quæ sunt opportuna omnibus simpliciter, non laudabile ex boni propriorum bonorum habitu peccatum, et irrationabilis conversio, et fuga, et casus. Sed hæc quidem a nobis in his quæ sunt de justa et divina justificationis observantia, satis secundum virtutem dicta sunt: secundum quam sacram actionem, Eloquiorum veritas sophisticas et veritatem et falsitatem contra Deum loquentes infirmavit tanquam perverse sapientes rationes. — Nunc autem, quantum secundum nos, sufficienter laudatur bonum ut vere mirabile, ut principium et finis omnium, ut continentia exsistentium, ut formificum non exsistentium, ut omnium bonorum causale, ut malorum non causale, ut providentia et bonitas universalis, et superans exsistentia et non exsistentia, et mala et suam privationem bonam facientem, omnibus appetibile et amabile et delectabile; et quæcumque alia in his palam vera ostendit (ut arbitror) ratio.2021222324
Footnotes
-
Gen. 1, 16. ↩
-
* alia om. c. 1 * non m. n. 1 ↩
-
Gen. 1, 3-13. ↩
-
Rom. x, 36. ↩
-
Ibid. 1, 20. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
Bom. 30, 34. ↩
-
*interemptum ↩
-
* ὄν * erit ↩
-
*puncta* ↩
-
Matth. 18. ↩
-
Ephes. 1, 14; ↩
-
Joanne. 1, 17. ↩
-
* Aat ↩
-
* adytis ↩
-
* Aev ↩
-
Judæ 6. ↩
-
*öv ↩
-
*ὄν ↩
-
Jacob. i, 5. ↩
-
*notitiam ↩
-
Luc. vii, 47; ↩
-
Jacob. iii, 14; ↩
-
Luc. viii, 12. ↩
Chapter 30 of 143