Articulus 74
EXPOSITIO INITII HUJUS SEPTIMI CAPITULI : QUALITER SAPIENTIA IN DEO ACCIPIATUR.
PAULATIM descendit hic auctor ad tractandum de particularibus, ostendendo qualiter competant Deo.
Fer autem, id est nunc vero, si videtur, imo quia merito bonum videri sic debet, optimam et æternam vitam, et ut sapientem et ut per se ipsam sapientiam laudemus, id est, describamus et commendemus Deum, qui est vita æterna et optima, « ut » est « per se ipsam », non per participationem, videlicet ut est substantialiter sapiens, et ipsa per se et in se subsistens sapientia, juxta illud ad Romanos :1 Soli sapienti Deo honor et gloria. Qui tam sapiens est, ut ejus respectu sapientia humana insipientia reputetur, juxta illud Jeremiæ : Stultus factus est omnis homo a scientia sua.23 Apostolus quoque : Stultam, inquit, fecit Deus sapientiam hujus mundi.
Magis autem iterum omnis sapientiæ substantialem, id est, potius Deum laudemus tanquam dantem omni sapientiæ creatæ id quod est de ratione et essentia ejus, quoniam sapientia et scientia omnis creata non est nisi radiolus ac rivulus illius sapientiæ infinitæ. Omnis enim sapientia a Domino Deo est.4 Et super omnem sapientiam et intellectum superexsistentem, id est, incomparabiliter et infinite exsistentem ultra et « super omnem intellectum et sapientiam » causatam. Non enim solummodo Deus plus quam plenitudo est sapientiæ, id est, magis quam intelligere valeamus, et intelligentiæ ejus, id est intellectionis suæ, non est numerus, id est mensura, nec finis, juxta illud Psalmi :5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. Nam et infinita cognoscit scientia simplicis intelligentiæ. Sed et omni rationi et intellectui et sapientiæ supercollocatur. Ideo præsumptuosi ac stulti sunt qui Deum et opera ejus, seu judicia ejus ac secreta, humana ratione volunt metiri et capere, nec ea credere acquiescunt, quæ ratione capere nequeunt. Ideo scriptum est in Job :6 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinere viri ; et alibi : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?7
Et hoc excellenter intelligens divinus vere vir, communis noster et magistri nostri lætitia, id est Paulus apostolus, præceptor et gloria, et sol, id est splendifluus doctor, tam mei quam Hierothei magistri mei :8 Stultum Dei sapientius est hominibus, inquit, in prima ad Corinthios : quod consequenter exponitur. Non solum quia91011 omnis humana deliberatio, id est prudentia seu avisatio, error quidam est, judicata ad pondus et manentiam divinarum et perfectissimarum intelligentiarum, id est comparatione immobilis et pretiosissimæ sapientiæ atque scientiæ Dei: quæ quamvis sit una et simplex in se, tamen pluraliter designatur propter multitudinem cognitorum, quemadmodum et multæ ideæ ac miserationes ponuntur in Deo. Sed quia et consuetudo est theologis, contraria mentis affectu in Deo quæ sunt privatione depellere: id est, removere a Deo per privativa « affectu mentis », id est ex devotione et gratia Dei: removere, inquam, a Deo « contraria » eorum « quæ sunt in Deo », id est, illa quæ repugnant convenientibus et inexsistentibus ei.
Sicut et invisibilem aiunt Eloquia claram lucem, id est, superclarissimum Dei lumen increatum Scripturæ vocant invisibile (juxta illud ad Timotheum: Beatus et solus potens Rex regum, qui solus lucem habitat inaccessibilem), quia nos illud nunc clare inspicere non valemus, quum tamen ex sua natura sit summe visibile et intelligibile, tanquam actualissimum formalissimumque consistens;12 et multivocum, ineffabilem et innominabilem, id est, Scripturæ dicunt Deum « multivocum », id est, qui per diversas voces et nominationes significatur, « ineffabilem et innominabilem », quia condignis nominibus et sicuti est, eumque ut est in se ipso, exprimere et significare non valent;13 et omnibus præsentem et ex omnibus inventum, id est Deum cunctis « præsentem » per essentiam, potentiam atque præsentiam sui, « ex omnibus » quoque, imo et ex quolibet ente, aliqualiter « inventum », id est cognitum, vocant incomprehensibilem et non investigabilem, id est imperscrutabilem. Unde in libro Job fertur:14 Digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest.
Eodem modo et nunc, id est in præsenti jam allegata auctoritate, divinus Apostolus laudasse dicitur stultitiam Dei, id est sapientiam ejus immensam, nobis incomprehensibilem, et quæ perfidis ac mundanis videtur esse stultitia, quod apparet in ea contra rationem et inconsequens, id est, id quod in ipsa et in mysteriis ac operibus ejus, in fide et lege ipsius, apparet proprii sensus hominibus esse irrationabile et impertinens, ineffabilem et ante15 omnem rationem referens veritatem, id est, affirmans illud esse veritatem indicibilem ac divinam, prævenientem et excedentem universam rationem humanam: ut quod Deus factus est homo, suspensus in ligno. Hinc rursus dixit Apostolus: Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Hinc et christianam sapientiam sanctus iste theologus vocat insensatam, irrationabilem et amentem.
Sed, quod quidem in aliis diximus, id est in aliis libris ac locis, proprie nobis quæ sunt super nos accipientes, id est, altiora et incomprehensibilia nobis audientes et addiscentes proportionaliter intellectui nostro secundum capacitatem ipsius, et cum nutrimento sensuum adunati, id est conjuncti informatione humana, et his quæ sunt secundum nos divina conferentes, id est, supernaturalia et quæ sola fide tenentur, comparantes naturalibus et humanis rebus seu rationibus, seducimur, male judicando de illis, ut in hæreticis patuit. Hinc ad Colossenses monet Apostolus: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam.16 Secundum quod videre divinam et ineffabilem rationem persequentes, id est, « secundum quod » sumus « persequentes », seu perfecte sequentes, « videre », id est intelligere, « rationem divinam et ineffabilem », id est sapientiam fidei christianæ, nobis nunc incomprehensibilem, supple, ex naturalibus traditionibus et doctrinis humanis.
Oportet scire nostrum animum habere quidem virtutem ad intelligendum, id est spiritum nostrum seu animam rationalem habere potentiam intellectivam inorganicam, a corpore liberam, per quam invisibilia videt, id est, immaterialia et insensibilia apprehendit ac noscit, juxta illud ad Romanos: Invisibilia Dei intellecta conspiciuntur; unitatemque superexaltatam, id est superaltissimam ac simplicissimam Deitatem, in qua non est diversitas ulla modorum. De qua visione Salvator: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Naturamque per quam convertitur ad summa sui, id est sui ipsius verticem mentalem ac apicem affectivæ, elevatam super tempus et omne continuum, per quam elevatur super se ipsam ad speculandum angelicos spiritus ac triumphantem Ecclesiam, ac attributa et proprietates divinæ naturæ, juxta illud Apostoli: Contemplantibus nobis quæ non videntur, quæ sunt æterna. Intellectus quippe per hanc suam portionem supremam, est reflexivus super se ipsum ac super proprios actus, et discursivus ac intuitivus ipsorum, et ad optima illa convertitur in quibus sua consistit salus. De quibus scriptum est: Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. Quod Paulus plenius allegans et exprimens, sicut id copiosius fuit expertus: Oculus (ait) non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Juxta hanc ergo divina intelligendum, id est, supernaturalia et credenda, ac ea quæ Dei sunt, accipere debemus et intelligere secundum supremum istud in mente nostra, et juxta unionem et illuminationem ejus ad Deum, non secundum nos, id est non secundum sensum proprium ac carnalem, nec more humano, sed totos nos totis ipsis excedentes*, id est excedendo nos ipsos totaliter,* et totos Deo factos*, id est, ita nos transcendendo ac hominem in homine exuendo, ut prorsus transformemur in Deum, et simus ejus totaliter, juxta illud: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Tales esse convenit contemplatores credendorum, in quibus donum intellectus abundare oportet, per quod ea quæ fidei sunt, limpide contemplentur per credibilium rationes, præsertim ex illustratione superna, juxta illud S. Joannis: Unctio ejus docet vos de omnibus. Unde et S. Paulus: Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum.* Melius enim est esse Dei et membra eorum*, id est, multo salubrius est ut ita pertineamus ad Deum, et simus commembra illorum qui ita effecti sunt ministri et membra illius, utpote vegetati Spiritu ejus. Hinc ad Corinthios dicitur: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, et non estis vestri? Hinc continet translatio alia: Sic oportet ut intelligamus divina, toti integre a nobis ipsis excedentes et toti in Deum transeuntes: præstantius enim est Dei esse, quam proprii juris.* Sic enim erunt divina data cum Deo futuris*, id est, hoc modo charismata gratiarum præstantur electis, qui erunt cum Christo in gloria: qui juxta Apostolum, pignus Spiritus acceperunt. Quibus et scripsit: Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram; quum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.*
Galat. u., 20.
I Joann. u., 27. II Tim. u., 7.
I Cor. vi., 19.
II Cor. i., 22, v, 5. Coloss. u., 2, 4.
Footnotes
Chapter 82 of 143