Skip to the text

Articulus 76

QUOMODO DEUS PER DIVINAM SAPIENTIAM OMNIA COGNOSCAT.

SED quia quidem sapientiæ ipsius, et totius, et omnis animi et rationis, et sensus omnis, divina sapientia et principium et causa et substantia, et consummatio et custodia et finis dicitur: id est, ex quo increata Dei « sapientia » vere appellatur « principium » effectivum, « et causa » prima exemplaris, « et substantia », id est dator essentiæ ac exsistentiæ omnis sapientiæ, « et consummatio », id est causa perfectiva, « et custodia », id est causa conservativa, « et finis sapientiæ ipsius » dæmonis, quoad id quod sapientiæ est in illa, « et totius » sapientiæ, « et omnis animi et rationis, et sensus omnis »; quomodo ipse Deus, qui est plusquam sapiens, sapientia et animus et ratio et cognitor laudatur, id est, per modum præconii dicitur esse « sapientia, et animus », id est mens, « et ratio » irreprehensibiliter operans? Quod tamen de ipso sentire oportet, sicut subjungitur.

Quomodo enim intelliget quid invisibilium, non habens intellectuales operationes? id est, qualiter dicimus Deum intelligere invisibilia, si non habet in se actum intelligendi? qui tamen actus non est quid ab essentia sua realiter differens.1 Aut quomodo cognoscet sensibilia, omni sensui supercollocatus, id est supereminens ac superior omni sensu? Atqui, id est pro certo, omnia eum scire aiunt Eloquia, et nihil effugere divinam scientiam. In Ecclesiastico enim dicitur:2 Domino Deo, antequam crearentur, omnia sunt cognita; et ad Hebræos: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus;3 omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.

Sed (quod quidem diximus sæpe) divina divinitus intelligendum, id est, ea quæ Deo adscribuntur, et de ipso in Scripturis dicuntur, sumenda et intelligenda sunt reverenter et condigne, secundum quod decet majestatem illius. Non intellectuale enim et non sensuale, per excellentiam, non per defectum, in Deo ordinandum: id est, in Deo ponimus, et de ipso interdum asserimus, quod non sit intellectivus nec sensitivus, non quod a perfectione intellectuali ac spiritualiter sensitiva deficiat, quum et in Genesi recitetur: Odoratus est Dominus odorem suavitatis.4

Sicut et irrationale reposuimus, id est adscripsimus, ei qui est super rationem: quia jam diximus quod divina sapientia est irrationalis; et imperfectionem, plusquam perfecto et anteperfecto, id est, imperfectionem attribuimus ei qui est plusquam perfectus prout nos intelligere possumus, et ab æterno perfectus, quemadmodum vicesima secunda propositione libri de Causis inducitur: Causa prima est superior omni nomine quo nominatur, quoniam non pertinet ei diminutio, neque complementum solum: quoniam ipsa super omne complementum et super omnem perfectionem, quia ipsa est bonitas, cui non est finis. Et intactam et invisibilem caliginem luci inaccessibili, per excellentiam invisibilis luminis, id est, Deum claritatis immensæ nominavimus « invisibilem caliginem », propter infinitam superabundantiam suæ lucis, ob quam invisibilis et incomprehensibilis nobis est, ut infra libro de Mystica theologia plenius exprimetur.

Itaque divinus animus, id est intellectus Dei æternus, omnia continet, id est, in se comprehendit ac intuetur, omnibus remota scientia, id est per scientiam suam æternam, quæ est sua essentia universis incomprehensibilis, supereminens, et in infinitum transcendens; juxta omnium causam, id est, secundum quod decet causam universorum, in se ipso omnium scientiam præambiens, id est, universorum notitiam præcognitionemque habens; priusquam angeli fierent, sciens et adducens angelos, et omnia alia ab intus et ab eo (ut sic dicam) principio, id est, cuncta ex fonte sapientiæ ac omnipotentiæ suæ idealibus formis producens, hoc est a se ipso cunctorum principio sciens, et in essentiam ducens, id est, ad naturas quas habent, cuncta perducens.

Et hoc arbitror tradere Eloquium, id est docere Scripturam, quum ait in Ecclesiastico, et alibi sæpe:5 Sciens omnia ante generationem eorum, id est, antequam facta sunt. Divina namque scientia non causatur a rebus, sed est causa eorum, sicut ait per Isaiam:6 Antequam fierent eram, et futura prædixi. Nempe in divina essentia relucent cuncta et singula causaliter, virtualiter, exemplariter, etiam infinita quæ nunquam fient. Hinc subditur:

Non enim ex exsistentibus exsistentia discens novit divinus animus, id est, mens divina nil scit addiscendo quidquam ex rebus, quum sit invariabilis penitusque perfecta; sed ex se et in se secundum causam, omnium scientiam et cognitionem et essentiam præfert et ante coambicit: id est, nullatenus aliunde, prout convenit divinæ causalitati, habet et præhabet æternaliterque in se comprehendit omnium notitiam et naturam causaliter; cognoscendo quoque perfecte suam omnipotentiam, scit et inspicit universa et singula quæ potestative continentur in ea, et in quæ ipsa potest.

Non secundum speciem singula contemplans, id est, unumquodque cognoscens non per similitudinem a rebus acceptam. Unde alia habet translatio: Non ex his quæ sunt, ea percepta novit; alia vero:

A Non secundum visionem singulis se immittens. Sed secundum unam causæ circumstantiam, id est secundum suæ causalitatis dispositionem et proprietatem (vel ut aliæ translationes clarius habent, Secundum unam causæ continentiam), omnia sciens et continens sicut et lux secundum causam in se ipsa cognitionem tenebrarum præambivit, id est, lux creata si esset essentialiter intellectiva, se ipsam cognoscendo nosceret caliginem sibi contrariam, tanquam suæ claritatis privationem. Propter quod dicitur eadem esse scientia contrariorum. Non aliunde videns tenebras quam a lumine, id est, ex consideratione luminis, quid sit ejus privatio pensans.

Semet ergo divina sapientia cognoscens, cognoscit omnia, immaterialiter materialia, et non partite partita, id est, corporalia, « materialia », sensibilia, divisibilia et divisa, cognoscit mens divina intuendo se ipsam, « immaterialiter », insensibiliter, indivisibiliter.7 Cognitio namque quum sit actio cognoscentis, est et fit secundum modum atque naturam cognoscentis, non cogniti: sicut eamdem rem aliter apprehendit sensus exterior, aliter imaginatio, aliter intellectus. Nihilo minus mens divina scit materialia et alia, talia esse qualia sunt. Istud quoque Proclus et auctor libri de Causis, Avicenna et alii probant. Et multa universaliter, id est unitive ac unico medio, ut alii transtulerunt; ipso uno omnia et adducens et cognoscens, id est, per propriam essentiam ut est omnipotens et cuncta præsentans, cuncta inspiciens atque efficiens.

Etenim si secundum unam causam Deus omnibus exsistentibus esse tradit, id est, sicut et quia Deus largitur omnibus « esse » per suam independentem, fontalem et fecundissimam causalitatem, secundum eamdem unicam causam, id est per eamdem suam productivam virtutem, scivit omnia ut ex ipso exsistentia, præsertim quia producit res ex prævia cognitione et libere, et in ipso ante substituta, id est idealiter atque causaliter præexsistentia; et non exsistentibus accipiet eorum scientiam, id est, Deus non sumet rerum scientiam ex rebus, sed et ipsis singulis eorum scientiæ erit largitor, id est, conferet unicuique eam quam habet scientiam, quibusdam per infusionem, aliis per studium et naturalis luminis investigationem, aliis per angelorum vel hominum informationem. Veritatis quippe cognitio qualitercumque habeatur, a Deo primæve principaliterque donatur ac derivatur, quamvis per media pauciora aut plura.

Non videns Deus propriam habet sui scientiam, alteram autem communem, exsistentia omnia comprehendens:8 id est, Deus se ipsum intelligens et cuncta quoque « exsistentia comprehendens, non habet » in se diversam et distinctam « scientiam sui » ipsius ac aliorum, sed una et eadem scientia scit se et alia cuncta, quamvis scientia ista diversas habeat nominationes, et secundum rationis variam considerationem sortiatur distinctionem multiplicem. Ipsa enim se ipsam omnium causa cognoscens, collocatio ubi eorum quæ ab ipsa sunt et quorum est causa, ignorantiæ? id est, quum causa prima seu sapientia ejus se ipsam sciat esse omnium causam, « ubi » vel quomodo poterit in ea collocari aut esse ignorantia suorum effectuum? Hac ergo Deus exsistentia cognoscit, id est, Deus cognoscit ea quæ sunt, scientia æternali, non scientia exsistentium, id est non scientia a rebus accepta, sed ipsa sua, id est sua scientia seu cognitione increata, quæ est sua substantia.9

Etenim et angelos scire aiunt Eloquia quæ sunt super terram, id est, Scripturæ docent quod angeli noscunt ista inferiora, de quibus multoties instruunt homines, et futura prædicunt, ut in libris Moysis et Prophetarum et Evangeliis copiose docetur, non sensibus hæc cognoscentes sensibilia et terrena, id est non per corporeos sensus, quum sint incorporales ac simplices spiritus (propter quod etiam dum in corporibus sensibiliter apparent, in quibus corporibus organa sensuum foris monstrantur, ipsi per organa illa nil apprehendunt nec sentiunt: nec enim sunt substantiales illorum formæ, sed motores), per propriam vero deiformis animi virtutem et naturam, id est, per intellectualem suam potentiam et simplicem mentis suæ intuitum cognoscunt terrena ac cetera: et hoc, ex concreatis sibi scientiis, vel superiorum illuminationibus, seu aliis modis, prout super secundum Sententiarum diffuse tractatum est. Illuc remitto lectorem, hic dumtaxat simplici textus elucidationi insistens, ac verborum involutionem resolvens ac reserans.

Footnotes

  1. *agnoscet ↩

  2. Eccl. xxi, 29. ↩

  3. Hebr. iv, 13. ↩

  4. Gen. viii, ↩

  5. Eccl. xxi, 29. ↩

  6. Ie. xii, 1; 3. ↩

  7. * igitur ↩

  8. * igitur ↩

  9. * igitur ↩

Chapter 84 of 143