Articulus 75
DE CAUSALITATE DIVINÆ SAPIENTIÆ SIVE IN GENERALI, SIVE IN SPECIALI QUANTUM AD ANGELOS, ANIMAM RATIONALEM ET DÆMONES.
HANC ergo irrationalem et mente carentem et stultam sapientiam supereminenter laudantes, id est, æternam et increatam Dei sapientiam præconizantes superexcellenter :1 quia vocamus eam « irrationalem », amentem « et stultam », non quod vere sit brutalis, furiosa et fatua ; sed quoniam omnem rationem et mentem creatam sapientiamque transcendit humanam, et quia, secundum prætacta verba Apostoli, quod stultum est Dei (id est, quod de sapientia Dei credimus, et stultum apparet obtenebratis hominibus, scilicet incarnari et crucifigi), sapientius est hominibus, id est, vere sapientialius est quam quæcumque humana sapientia.2 Insuper ea quæ veri et devotissimi famuli Dei docent, exercent et faciunt, videntur amatoribus hujus sæculi esse inania et deliramenta : ut terrena cuncta despicere, adversis gaudere, se ipsos aspernabiles exhibere. Unde principes decem tribuum dixerunt ad Jehu de discipulo Elisei : Quid venit insanus iste ad te ?3 Ad Ezechielem quoque Dominus dixit : Portentum te dedi domui Israel.4 Atque de Sanctis veteris Testamenti scriptum est ad Hebræos : Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus.5
Dicimus quia totius est animi et rationis et totius sapientiæ et intellectus causa ;6 et ipsa est omne consilium, id est causa universi sani consilii ; et ab ipsa omnis scientia et intelligentia. Nam et de philosophis ait Apostolus : Deus illis revelavit. Etenim naturalis lumen ingenii a Deo est. In Proverbiis quoque asseritur : Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. Et in ipsa omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt absconditi.7 Hoc in epistola ad Colossenses scripsit Apostolus. Qui thesauri sunt infinita plenitudo et opulentia ac perfectio sapientiæ atque scientiæ mentis divinæ. De quibus exclamat Apostolus : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei !8 Etenim consequenter hic jam prædictis, plusquam sapiens et sapientissima causa, id est, sicut in præinductis capitulis laudavimus Dei bonitatem et esse ipsius ac vitam et vivere, ita jam in isto capitulo correspondenter conformiterque ad illa, laudamus Deum ut sapientem ac sapientiam ejus, dicendo quod ipse est « plusquam sapiens », id est supersapiens, cujus sapientia in totius universi ordinatione ac gubernatione resplendet, et per se ipsam sapientiæ totius et ejus quæ per singula est, substantia, id est, causa essentiæ et exsistentiæ « totius sapientiæ » quæ in quibuscumque creaturis consistit.
Ex ipsa invisibiles et intellectuales angelicorum animorum virtutes, id est virtuosæ mentes, simplas et beatas habent intelligentias, id est simplices et beatificas intuitiones, non in partitis aut a partitis, aut sensibus, aut rationibus artificialibus, colligentes divinam scientiam, id est, angelici spiritus non instar hominum colligunt aut acquirunt suam scientiam a rebus divisibilibus atque corporeis, aut a sensitivis potentiis, aut artificialibus formis seu considerationibus, neque a quodam communi ad hæc comprehensæ, id est non ab universali principio vel habitu, seu generali et confusa notitia, determinati ad particularem notitiam.910111213 Omni autem materiali et multitudine purgatæ, id est mentes illæ angelicæ carentes omni corporali natura ac proprietate, pure, immaterialiter, uniformiter invisibilia divinorum intelligunt, id est, sine phantasmatum involutione contemplantur invisibilia et divina certo ac simplici mentis intuitu, per concreatam eis scientiam, seu etiam per illuminationem hierarchicam.
Et est in eis intellectualis virtus et operatio, clara et incontaminata puritate splendida, sciens et conspiciens, id est conspectiva, divinarum intelligentiarum, id est cœlestium theoriarum. Non enim in illis est pars sensitiva, passiones, seu vitia. Impartibiles et immateriales, et conformiter uni ad intellectualem supersapientem et animum et rationem, quantum possibile est, reformatæ per divinam sapientiam, id est, ab exordio suæ creationis mox ab increata sapientia assimilatæ Creatori et conformiter illi reductæ, ac suspensæ sunt ad supersapientissimam mentem divinam, « quantum » ipsis « possibile est », seu proportionatum et congruum fuit.
Et animæ rationale habent, late, artificiose quidem et circulariter circa existentium veritatem deambulantes, id est, animæ humanæ habent vim rationalem discursivam, « deambulantes », id est, considerando procedentes, « late », id est ex omni parte, et certe artificialiter, seu magistraliter, « et circulariter », circa veritates rerum scrutandas, venandas ac cognoscendas, interdum quasi a priori, progrediendo a notitia causæ ad cognitionem effectus, quandoque velut a posteriori econtra ab effectu in causam.
Et partibili et copioso varietatis, relictæ uniformibus animis, id est, derelictæ ac deficientes a mentibus illis supernis quæ uniformes ac simplices sunt, per hoc quod ipsæ animæ circa divisibilia multa et distrahentia occupantur; multorum autem in unum convolutione, id est reductione ac ordinatione plurimorum ad unum simplicissimum quod summe necessarium est, et in angelorum intellectibus, in quantum animabus aptum et possibile est, dignæ factæ, id est, ipsæ animæ assurgunt et dignæ fiunt proficisci in consortium quoddam et conformitatem cum angelicis mentibus, quarum perfectionem et simplificationem conantur sic imitari, « quantum » ipsis in mortali ac gravi hoc corpore « est possibile » ac etiam « aptum » :14 quia si nimis vellent se abstrahere, et spiritualibus sine discretionis moderamine mancipare, citius sua dejicerent corpora debilitarentque capita, juxta illud Jeremiæ : Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit.15
Sed et sensus ipsos non fortassis quis peccat, visionis sapientiæ consonantiam dicens, id est, si quis dicat sensitivam cognitionem esse aliqualem imitationem et participationem intellectivæ notitiæ, non errabit in hoc. Unde in brutis quibusdam videmus grandem industriam et miras calliditates ; vis quoque æstimativa species insensatas ex sensatis elicit speciebus ; visque cogitativa in hominibus ratio particularis vocatur.
At vero et dæmonius animus, si animus, ex ipsa est, id est, intellectus dæmoniacus, in quantum est intellectus, causatus est a mente divina ; in quantum autem animus est, si ratione quidem sic consequi non appetit, id est, si non quærit nec cupit rationabiliter obtinere quod appetit, non videns, neque volens, id est, non intuens sapienter, nec volens rectitudinaliter, casum sapientia potius eum asserendum, id est, magis dicendum est quod ipse sit quidam lapsus et defectus a vera et summa sapientia, quam quod sit participator et effectus sapientiæ illius altissimæ : quia ut sic, non participat nec sequitur illam, sed recedit ac deviat ab eadem.
Footnotes
Chapter 83 of 143