Skip to the text

Articulus 78

QUALITER DEO ADSCRIBANTUR RATIO, VERITAS, FIDES.

RATIO vero Deus laudatur a sacris Eloquiis, id est, « Deus » in Scripturis « laudatur » ut « ratio », id est mens rationabiliter et sapientissime operans, quamvis in nostra translatione raro aut nunquam sub hoc nomine ita laudetur; non solum quia et rationis et intellectus et sapientiæ est largitor, sed quia et omnium causas in se ipso uniformiter præambivit, id est, universorum causas et rationes in se ipso immutabiliter, idealiter, æternaliter comprehendit, prævidit, disposuit, et quia per omnia implens pervenit (ut Eloquia aiunt) usque ad omnium finem, id est, per bonitatis et lucis suæ influxum cuncta proportionabiliter « implens » (sicut ait per Jeremiam:1 Cœlum et terram ego impleo), per suas largitiones largissimas undique se diffundit, et ubique pertingit, ut jam ex Sapientiæ libro est allegatum.2

Et ante quidem hæc, id est ab æterno ante hæc omnia, in omni simplicitate divina supersimplificatur ratio, id est, « ratio » secundum quod convenit Deo, non est discursiva et imperfecta, sicut in nobis, sed est incomparabiliter simplicissima mens « in omni », id est perfecta, « simplicitate » intuens simul unico actu cuncta et singula; et ab omnibus est super omnia, secundum superessentiale, absoluta, id est elevata et libera, secundum suum supersubstantialem modum a nullo dependens cunctisque præminens infinite. Propter quod subditur :

Ipsa ratio est simpla et vere existens veritas, id est, ratio Dei est sua æterna, simplicissima, atque per se subsistens invariabilis veritas.

Denique veritas duplex esse communiter dicitur, utputa veritas rei, et veritas propositionis seu veritas mentis. Et sicut

Deo excellentissime competit esse et ratio entis, essentia et natura; ita et veritas rei, quæ est vera sua deitas conformissima intellectui suo et intellectioni suæ de ea. Præterea, quum veritas appelletur adæquatio intellectus ad rem intellectam, ipse Deus dignissime nuncupatur verus et veritas prima perfecta, quoniam suæ naturæ ad suum intellectum est adæquatio plena et maxima. — In ipso est veritas vitæ, veritas sapientiæ seu doctrinæ, veritasque justitiæ. Ab ipso omnis veritas rerum causatur, et triplex veritas in creaturis intellectualibus fluit ac derivatur: veritas utique vitæ, veritasque doctrinæ, veritas quoque justitiæ. Hinc, sicut a facie una in diversis speculis plures resplendent imagines, sic a veritate increata æterna plures in creaturis originantur, imprimuntur resultantque veritates. Rursus, quemadmodum uno in speculo plurimorum vultuum similitudines quædam apparent, ita in ipsa una simplici veritate divina omnium creaturarum veritates exemplariter splendent.

Circa quam ut puram et non errantem omnium scientiam, divina fides est, unicum credentium fundamentum, eos collocans veritati, et eis veritatem.

Ista est definitio fidei quæ est theologica virtus. Quæ definitio, ut S. Thomas dicit in secunda secundæ, tractatu de fide, est eadem cum definitione fidei quam ad Hebræos ponit Apostolus:3 Fides est, inquiens, substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Quæ descriptio quamvis non ponatur sub forma definitio-nis, omnia tamen includit ex quibus fides potest congrue definiri, et possunt verba illa Apostoli ad formam definitionis sic redigi: Fides est habitus mentis seu intellectus quo inchoatur in nobis vita æterna, id est beatifica visio, faciens intellectum assentire non apparentibus. Porro defini-tiones fidei assignatæ ab aliis, sunt quæ-dam explicationes et declarationes definiti-onis Apostoli, ut quum asserit Augustinus: Fides est virtus qua creduntur quæ non videntur; et dum loquitur Damascenus: Fides est consensus non inquisitus*;4 et rursus libri quarti capitulo decimo: Fides est eorum quæ sperantur hypostasis, id est subsistentia; et quum Hugo affirmat: Fides est certitudo mentis de absentibus, supra opinionem et infra scientiam.*

Itaque « fides divina », id est fides catholica, quæ est virtus, præsertim fides formata, « est fundamentum unicum », id est virtus cognitiva prima et fundamentalis, « credentium » Deo, cujus auctoritati credunt, et cujus veritati innituntur credendo. Ideo dicitur fides esse et versari « circa scientiam omnium puram et non errantem », id est circa increatam et infallibilem veritatem omnia cognoscentem, quæ est fidei hujus objectum, « collocans eos veritati », id est, coaptans et applicans ipsos veritati credendorum, « et veritatem » illam ipsis couniens. Etenim fides sua luce intellectum perfundit et inclinat ad consentiendum credendis. Hinc aliæ translationes clarius habent: Collocans eos in veritate, et veritatem in eis. Una etiam dicit: Fides est stabilis credentium sedes.

Incredibili incommutabilitate simplam veritatis scientiam habentibus credulis, id est, ipsis fidelibus « habentibus scientiam simplam », id est simplicem, incompletam seu inchoatam notitiam (nam et scientia interdum accipitur pro fidei cognitione, ut in libro Job:5 Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; apud Joannem quoque: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die), « incommutabilitate incredibili », id est firmissime, ita quod malint mori quam a fide recedere, sicque stabilitate et firmitate incredibili adhærent fidei veritati.6

Ipsa enim est scientia adunatrix cognoscentium et cognitorum, id est, fides est quædam notitia conjungens ipsos qui credunt veritatibus divinorum quas credunt. Ignorantia vero transmutabilis semper, id est causa et meritoria ratio separationis, quia per eam meretur homo separari a Deo, et separatur a veritate. Propter quod dixit Apostolus: Qui ignorat, ignorabitur. Quod de ignorantia juris et nescientia affectata potissime verum est. Et ex se ipso ignoranti separationis causa, id est ratio divisionis damnabilis nescienti quod tenetur scire: « causa », inquam, « ex se ipso », id est ex sui ipsius negligentia aut pravitate; vel « causa separationis ex se », id est a se, quia per ignorantiam hujusmodi perdit se ipsum, et recedit a se ad vana et ad insanias falsas. Unde dixit Apostolus: Annon cognoscitis vosmetipsos? nisi forte reprobi sitis.

In veritate credentem, juxta sacrum verbum, nihil removebit ea quæ est secundum veram fidem lætitia, id est, eum qui vere credit, vel qui credit « in veritate » in Deum, nulla prosperitas, nulla adversitas avertet a gaudio spirituali quod habet credendo per fidem formatam. De quo ait Apostolus: Deus spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo. In qua mansionem habebit stabili et intransmutabili uniformitate, id est, in fide et ejus cognitione ac consolatione fixus immobilisque manebit: sicut in electissimis innumerabilibusque martyribus utriusque sexus uberrime patuit, quorum fidem atque constantiam Deus per innumera et præclara approbavit miracula. Unde Corinthios hortatur Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. De hac fidei virtuositate, efficacia et consolatione diffuse scribit Apostolus ad Hebræos.

Etenim scit ad veritatem unitus, id est Deo ac fidei veritati conjunctus, ubi bene habet, id est, qualiter stet, et ubi sit fixus, etsi multi corripiant eum tanquam mente excedentem, id est, quamvis perfidi et insensati redarguant, derideant, persequantur eum quasi delirum et amentem.

Latet quidem velut imago eos erroris a veritate per veram fidem mente excedens: id est, fidelis iste « mente excedens », id est, in divina transcendens et in Deum per raptum et ecstasim proficiscens, « per fidem » sanctam, « latet » illos iniquos et excæcatos quantum ad sua interiora, tanquam « imago erroris », id est sicut falsitati et erroribus totaliter deditus secundum eorum æstimationem, « a veritate », id est per recessum et alienationem a veritate. Hi tales in tormentis dicturi sunt illud libri Sapientiæ: Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam. De quibus Apostolus: Ludibria, inquit, et verbera experti.

Ipse autem vere scit se ipsum, id est, vere et humiliter se cognoscit christianum et in statu salutis, saltem scientia conjecturali atque probabili, non (quod aiunt illi) insanientem, id est, non cognoscit se esse amentem vel insanum, sed instabilitate et mutabilitate circa largissimum erroris varium ambitum, per immobilem et semper secundum eadem et sic sic habentem veritatem, liberatum: hoc est, ipse cognoscit se « liberatum » a laqueis diaboli, ab « instabilitate et mutabilitate », id est a cordis fluctuatione et inconstantia, « circa ambitum », id est per vagationem, « erroris », variam, largissimam, id est multiplicem, copiosam (juxta illud, In circuitu impii ambulant: quia de uno errore labuntur in alium), « per veritatem immobilem, habentem » se « semper sic sic », id est eodem modo et secundum dispositionem eamdem: cui adhærendo stabilitur ac liberatur. Unde ait Salvator: Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Hinc Ephesios monet Apostolus: Jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ. Et alibi: Teneamus, inquit, spei nostræ confessionem indeclinabilem.

Sic ergo secundum nos divinæ sapientiæ principales duces, id est majores prælati, ut sancti episcopi et perfectiores doctioresque viri, christianæ theoriæ magistri, pro veritate moriuntur omni die. Quibus Christus prædixit: Trademini a

Sap. v, 4.

Hebr. xi, 36.

Ps. xi, 9.

Joann. viii, 31, 32.

Ephes. iv, 14.

Hebr. x, 23. igitur

Luc. xxi, 16.

I Cor. xiv, 38.

Ps. xxxix, 5.

II Cor. xiii, 5.

Rom. xv, 13.

I Cor. xv, 58.

Hebr. xi. parentibus et cognatis et fratribus et amicis, et morte afficient ex vobis. Testimonium perhibentes, ut est consequens, et verbo omnino et opere, unicæ propter Christianos veræ scientiæ: id est, protestantes « omnino », id est perfecte, « verbo » prædicationis « et opere » conversationis atque constantiæ, ac proprii sanguinis effusione, « propter Christianos », id est ad fidelium ædificationem, « scientiæ unicæ veræ », id est doctrinæ fidei orthodoxæ catholicæ, « ut consequens » et decens « est ».

Hoc est, omnium ipsam esse et simpliciorem et diviniorem, magis autem ipsam esse solam, veram, et unam, et simplam divinam scientiam, id est, hanc doctrinam et fidem ac legem Christianorum, inter omnes sectas « esse » nunc « solam scientiam » salutarem, « unam, veram » ac simplicem, sine omni plica falsitatis, duplicitatis et simulationis. Hinc in Actibus princeps ait Apostolorum: Jesus Christus lapis est qui factus est in caput anguli, et non est in aliquo alio salus; nec enim aliud nomen sub cœlo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Qui et in epistola sua fatetur: Prophetæ contestati sunt hanc esse veram gratiam, in qua statis. Hoc est quod Christus asseruit: Ego sum via, veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per me. Et rursus: Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

Act. IV, 11, 12.

1 Petr. V, 12.

Joann. XIV, 6.

Ibid. III, 18.

TRANSLATIO MARSILII FICINI

AGE vero, bonam illam æternamque vitam, si placet, tanquam sapientem atque ut ipsam sapientiam celebremus: imo vero et omnem sapientiam procreantem, et super omnem sapientiam intelligentiamque eminentem. Deus enim non solum exuberat sapientia, sapientiæque ejus non est numerus; sed omnem rationem et intellectum sapientiamque excedit. Itaque mirabiliter intelligens vir ille revera divinus, communisque noster nostrique præceptoris sol, ait, Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: non solum quia omnis humana cogitatio ad firmitatem stabilitatemque divinarum perfectissimarumque intelligentiarum comparata, error quidam est; verum etiam quia theologorum mos est, quæ ad privationem pertinent, de Deo conditione quadam opposita prædicare. Sic igitur sacræ Litteræ invisibile dicunt lumen omnium fulgentissimum; eumque qui laudes omnes et nomina jure sibi vindicat, ineffabilem et absque nomine nuncupant; præterea, præsentem omnibus ex omnibusque compertum, incomprehensibilem et nusquam investigabilem asserunt. Hac utique ratione divinus Apostolus in præsentia stultitiam Dei dicitur celebrare, quod videlicet in ea præter rationem modumque apparet, ad ineffabilem omnique ratione superiorem referens veritatem. Verum (quod alibi dixi) quando more nostro quæ supra nos sunt accipimus, atque ea virtute confidimus quæ una cum sensibus alitur, divina nostris conferens, fallimur: quippe quum divinum illud arcanum juxta apparentem nobis speciem persequamur. Operæ pretium fuerat animadvertere nostrum intellectum partim quidem habere intelligendi virtutem, per quam intelligibilia cernit; partim vero unionem quamdam excelsiorem intelligentia, per quam his quæ super intellectum sunt conjungitur. Ejusmodi igitur unione cognoscenda sunt divina, non humano quodam more, sed quatenus ipsi toti nos totos excedimus, nosque integros Deo dedimus. Præstat enim esse Dei, quam nostri juris. Ita demum divina nobis tradi poterunt, si cum ipso Deo fuerimus.

Pr. CIV, 5.

Itaque

1 Car. I, 25.

1 Tim. I, 17.

Job XXXVII, 23; Prun. XXX, 4.

Job XI, 7;

Rum. XI, 33.

Hanc igitur irrationalem et amentem stultamque sapientiam eminenter celebrantes, dicamus omnis intellectus, rationis, omnisque sapientiæ et intelligentiæ, causam esse, ipsamque esse omne consilium, ab ipsa cognitionem intelligentiamque omnem exsistere, in ea omnes cognitionis sapientiæque thesauros absconditos esse. Atque ut consequenter ex illis quæ jam diximus, prosequamur, causa illa super sapientiam universam consistens omnemque comprehendens, ipsam sapientiam et totam universaliter et quamlibet procreat singulatim. — Ex ipsa profecto intelligibiles intellectualesque angelicarum mentium vires, simplices ac beatas intelligentias habent : nec in aliquibus divisibilibus nec a divisibilibus sive sensibus sive rationibus discurrentibus cognitionem divinam colligunt, nec ab aliquo communi ad ista simul comprehenduntur ; sed ab omni materiali conditione multitudineque absolutæ, intellectualiter, immaterialiter, uniformiter intelligibilia intelligunt divinorum. Est sane in ipsis intellectualis virtus et actio per impermixtam incommutabilemque puritatem desuper illustrata, propterea compos ad divinas intelligentias contuendas, dum partim quidem per naturam impartibilem immaterialemque, partim etiam per unionem quamdam (ut ita dixerimus) deiformem ad divinam et plusquam sapientem mentem rationemque pro viribus conformatur. Animæ quoque facultatem rationalem per divinam sapientiam habent, rerum veritatem circulari quodam discursu quærentes : atque in eo quidem unitis mentibus illis inferiores, quod partibili variaque conditione speculando procedunt ; in eo vero quod multa in unum colligunt, intelligentias angelicas, quantum animabus conveniunt, assequuntur. Si quis præterea sensus etiam ipsos esse vestigium aliquod sapientiæ dixerit, non aberrabit. Dæmoniaca quoque mens, qua ratione mens est, ex illa dependet ; quatenus vero mens est quodammodo demens, neque sciens videlicet, neque volens eo ipso quod naturaliter appetit, perfrui, proprie utique defectionem quamdam a sapientia nominare decet.

Coloss. u, 3.

Divinam quidem sapientiam esse ipsius universæque sapientiæ, et intelligentiæ omnis, rationisque et sensus cujuslibet, principium et causam, institutoremque et perfectionem, et conservationem atque terminum, supra diximus. Verum quonam pacto Deus ipsa sapientia universa superior, celebratur tanquam sapientia et intellectus et ratio atque cognitor? Quo enim modo intelligibile quidquam intelliget, quum intellectuales non habeat actiones? aut quomodo percipiet sensibilia, qui sensus universi fines excedit? Scire tamen illum omnia, nihilque divinam cognitionem effugere, sacra testantur Eloquia. Ceterum (quod sæpe jam monui) divina mysteria ut Deum decet accipienda sunt. Sic itaque intelligentiæ sensusque vacatio, non defectum in Deo significat, sed excessum : quemadmodum et irrationale ipsi quod super rationem est adhibemus, et imperfectionem ei quod supra partes et ante perfectionem exstat, et intangibilem invisibilemque caliginem inaccessibili luci, qua videlicet ratione visibile lumen exsuperat. Divinus igitur intellectus omnia continet cunctis eminente cognitione, per ipsam omnium causam in se ipso intelligentiam omnium anticipans, priusquam angeli fierent, cognoscens angelos atque producens, ceteraque omnia ex intimis suis ab ipso (ut ita loquar) exordio noscens ad essentiamque perducens. Idque arbitror sacrum Eloquium significare, dicens : Qui omnia novit antequam fierent. Intellectus enim divinus non res ipsas novit ex ipsis, sed ex se ipso atque in se per causam, omnium notitiam, cognitionem essentiamque anticipat et excellenti ratione comprehendit : non distractus in singula, sed per unam causæ comprehensionem omnia sciens atque continens, quemadmodum et lumen per causam in ipso notitiam tenebrarum anticipat, non aliunde tenebras præterquam ex propria claritate cognoscens. Divina igitur sapientia se ipsam cognoscens, cuncta cognoscit : materialia quidem immateria-

Hebr. iv, 13.

Dan. xm, 42. liter, impartibiliter partibilia, unice multa, intuitu videlicet uno cuncta cognoscens atque producens. Nempe si per unam causam Deus essentiam omnibus impertit, per eamdem quoque causam unicam scit insuper omnia, quippe quum in ipso sint, et in ipso ante subsistant. Neque igitur ex rebus rerum accipiet notionem, sed ipse singulis id præstabit ut et se et alia noscant. Deus igitur non aliam quidem sui, aliam vero aliorum scientiam habet. Ipsa namque omnium causa se cernens, quonam pacto cogitari potest quæ ab ipsa sunt quorumve ipsa causa est, ignorare? Hæc igitur ratione Deus cuncta cognoscit, non quidem ulla rerum sed ipsa sui ipsius scientia noscens. Jam vero et angelos sacra Eloquia tradunt terrena cognoscere, non quia per sensus sensibilia discant, sed quoniam per propriam intellectus sui quodammodo jam divini virtutem naturamque contemplentur.

Inter hæc quærendum est quomodo nos cognoscamus Deum, quum neque intelligibilis sit, neque sensibilis, neque omnino aliquid exsistentium. Forte vero id revera dicemus: nos Deum non ex ipsius natura cognoscere (hoc enim est ignotum, omnemque rationem intelligentiamque excedit), sed ex ipsa rerum omnium ordinatissima dispositione, ut ab ipso producta, et imagines quasdam similitudinesque divinorum ipsius exemplarium præ se ferente, ad illud quod omnia supereminet, via ordineque pro viribus nos ascendere, dum videlicet omnia de illo negamus, singulaque transcendimus, causam dumtaxat omnium asserentes. Quamobrem et in omnibus Deus agnoscitur, seorsumque ab omnibus; et per cognitionem et per ignorationem Deus ipse percipitur. Atque est ipsius intelligentia, ratio, scientia, tactus, sensus, opinio, imaginatio, nomen, ceteraque omnia; rursus nec intelligitur, neque dicitur, nec nominatur. Nec est aliquid eorum quæ sunt, neque apprehenditur in aliquo exsistentium; item in omnibus omnia est, et in nullo nullum, præterea ex omnibus cognoscitur ab omnibus, et ex nullo nulli. Etenim ista quoque recte de Deo dicimus, Deusque rite ex omnibus celebratur per quamdam omnium (quorum ipse causa est) comparationem atque proportionem. Est item divinissima Dei cognitio, quæ per ignorationem quamdam provenit secundum unionem intellectu sublimiorem, quando mens, rebus omnibus posthabitis, se ipsam quoque dimittit, atque ita radiis superlucidis copulatur, et illinc et ibi inscrutabili sapientiæ profundo penitus illustratur.7 Jam et ex omnibus etiam, sicut dixi, Deum investigare fas est. Ipse enim, juxta sacrum Eloquium, efficit omnia, et harmonice cuncta componit, contextumque et ordinem rerum invicem indissolubilem ubique conservat, quatenus superiorum fines sequentium principiis ubique coarctat, atque ita unam harmonicamque universi conspirationem pulcherrime fabricat.8

Ratio vero Deus a sacris Eloquiis nominatur, non solum quia rationis et mentis sapientiæque auctor est, sed etiam quia causas omnium uniformiter in se anticipat; et quoniam per singula discurrendo dispensat usque ad omnium finem, ut sacra tradunt Eloquia;9 atque præterea, quoniam divina ratio super omnem simplicitatem se protendit, et ab omnibus, secundum superessentiale munus, eminenter absolvitur. Hæc itaque ratio est simplex vereque exsistens veritas, circa quam ut puram et nusquam aberrantem universorum cognitionem, fides divina consistit, stabile credentium firmamentum: quæ quidem hos in veritate collocat, atque in ipsis collocat veritatem identitate quadam nunquam dissuasibili simplicem veritatis cognitionem habentibus qui jam crediderunt. Proinde, si cognitio cognoscentes invicem cognitaque conjungit, ignorantia vero permutat semper ignorantemque a se ipso sejungit; nimirum eum qui in veritate credit, ut sacer tradit sermo, nihil ab ipso veræ fidei firmamento vel causa dimovet, in qua sane constantiam immobilis immutabilisque identitatis habebit.10 Qui enim veritati conjunctus est, quam bene se habeat profecto novit, etiam si multi eum corripiant velut amentem. Latet enim eos, ut par est, hunc ipsum ex errore jam erutum, per intemeratam fidem excedere veritati conjunctum. Ipse vero revera se ipsum novit non (ut ferunt illi) furentem, sed ab instabili omnifariamque variabili errore semotum propter ipsam veritatem simplicem semperque secundum eadem et eodem modo sese habentem. Hac itaque ratione, divinæ sapientiæ nostræ præcipui duces pro veritate quotidie mortem obeunt, testificantes, ut decet, omni sermone simul et opere, pro singulari Christianorum veritatis cognitione, hanc videlicet esse omnium scientiarum simplicissimam atque divinissimam, imo hanc esse solam veram, unicamque hanc simplicem divinorum cognitionem.

Ps. xlii 22; Rom. viii, 36.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

LAUDEMUS deinde Deum sicut sapientem, et sicut per se sapientiam, vel potius sicut omnis sapientiæ substantificatorem et super-exsistentem super omnem sapientiam et prudentiam: quia Deus non tantum est super-plenus sapientia, et sapientiæ ejus non est numerus, sed collocatur super omnem rationem et mentem et sapientiam. Et hoc supernaturaliter intendens B. Paulus, qui est sol communis Hierotheo et mihi, dicit stultum Dei sapientius esse hominibus. Quod non tantum ideo dicit, quia omnis humana deliberatio error quidam esse invenitur, si stabilitati divinorum et perfectissimorum intellectuum comparetur; sed et quia consuetum est profundioribus theologis attribuere Deo congruentes ipsi privationes per positionem contrariorum, ut efficacior sit privatio et sublimior insinuatio. Hac consideratione dicunt Scripturæ clarissimum lumen esse invisibile; et multum laudabilem et multipliciter nominabilem, esse ineffabilem et innominabilem; et omnibus præsentem et ab omnibus inventum, dicunt esse incomprehensibilem et investigabilem. Hoc igitur modo Apostolus sapientiam Dei vocat stultitiam, quia continet ea quæ præter rationem videntur, et secundum intellectum humanum inconvenientia. Et hoc facit Apostolus, ut mentes transferat ad cognitionem ineffabilis veritatis, quæ est ante omnem rationem. Sed ut alibi diximus, nos accipientes ea quæ supra nos sunt, secundum naturæ nostræ corruptæ proprietatem, et secundum æstimationem sensuum nostrorum, quibus connutriti fallimur, divina comparantes decipimur in eo quod secundum sensibilium apparentiam, exsequimur divinam et ineffabilem rationem. Sciendum est autem, quod mens nostra habet virtutem ad intelligendum (quam dicere possumus theoricum intellectum), per quam mens intelligibilia inspicit. Habet præterea mens unitionem (quam intelligimus summum affectionis apicem, quem proprie perficit dilectio Dei) extendentem per exercitium naturam mentis, per quam mens conjungitur theoriis tam naturam suam quam exercitia sua excedentibus. Per hanc ergo unitionem oportet nos cognoscere divina, non secundum sobrietatem intelligentiæ nostræ, sed statuendo nos supra nos ipsos tota virtute Deo unitos, juxta illud, Levabit se supra se; et, Qui adhæret Deo, unus spiritus est cum eo. Melior siquidem status est, esse Dei per hanc gratiæ unitionem, quam esse nostri ipsorum per solam naturæ conditionem: quia tunc tandem divinis muneribus copiose ditamur, quando Deo unimur.

Hujus superintellectualis unitionis æternam sapientiam, irrationalem et amentem et stultam, excedenter laudantes, dicimus quod ipsa est causa omnis mentis et rationis, et omnis sapientiæ et omnis providentiæ; et ipsa est omne consilium, et ab ipsa est omnis cognitio et prudentia, et in ipsa sunt omnes thesauri sapientiæ et cognitionis absconditi. Etenim juxta consequentiam prædictorum, supersapiens et omnisapiens causa, scilicet divina sapientia, quæ omnem superat et continet sapientiam, est substantificatrix et ipsius per se sapientiæ, et universalis et cujuslibet particularis. — Et ex ipsa angelicæ mentes, quæ intelliguntur et intelligunt, habent simplices

Thren. iii, 28. 1 Cor. vi, 17.

Coloss. vi, 3.

Ps. cxlvi, 5.

1 Cor. i, 25.

1 Tim. i, 17.

Job xxxvii, 23; Prov. xxx, 4.

Job xi, 7;

Rom. xi, 33. et beatos intellectus: non congregantes divinam cognitionem in rebus divisibilibus vel ab ipsis, aut a sensibus corporeis, aut a sermonibus corporeis, neque ab aliquo communi ex istis collecto; sed exsistentes mundæ ab omni materiali multitudine, intellectualiter, immaterialiter et uniformiter intelligunt ea quæ in Deo sunt intelligibilia. Habent etiam virtutem intellectualem et operationem resplendentem puritate munda in se, neque aliunde maculata, et conspicacem divinorum intelligibilium simpliciter et immaterialiter. Et dictæ mentes sunt divinitus unitæ, et juxta angelicam possibilitatem conformiter reformatæ ad divinam et resplendentem et mentem et rationem. Item propter divinam sapientiam habent et animæ rationalitatem, per quam diffuse et circulariter exsistentium veritatem circumquaque inquirunt: et per divisibilem et largissimam varietatem inquisitorum, deficiunt ab uniformibus mentibus angelicis; per multorum tamen sensibilium collationem ad simplicem contemplationem manuductæ, intellectibus angelicis juxta possibilitatem suam comparantur. Si autem aliquis dixerit et sensitivam cognitionem esse qualemcumque resonantiam et imaginem divinæ sapientiæ, in hoc non errat. Et quidem dæmonum mens, secundum quod est mens, est ab æterna sapientia Dei, tanquam a prima causa; in quantum autem est mens depravata, nec desiderans veram sapientiam, neque sciens, neque volens, in tantum non est dicenda sapientia, sed casus a sapientia.

Quod autem divina sapientia principium est, et causa substantificatrix et perfecta, et custodia et finis, dictum est. Quomodo ergo ipse Deus, qui est supersapiens sapientia, excedens omnium sapientiam et mentem et rationem et cognitionem, dicitur esse mens aut ratio aut cognitor? Aut quomodo intelligit Deus aliquid intelligibilium, quum non habeat intellectuales operationes? aut quomodo cognoscet sensibilia, quum ipse sit collocatus super omnem sensum? Patet autem quod Scripturæ asserunt ipsum scire omnia, et nihil effugere divinam cognitionem.11 Sed ut sæpe dixi, divina intelligi debent ut decet Deum, scilicet non per defectum, sed per excessum, ut dicatur esse sine mente et sine sensu, quia est et cognoscit super omnem mentem et sensum: sicut attribuimus irrationabilitatem ei, qui est super omnem rationem, et imperfectionem ei, qui est super et ante omnem perfectionem, et lumen inaccessibile secundum excessum. Omnis etiam invisibilis luminis dicimus esse caliginem impalpabilem rationi et invisibilem menti. Unde divina mens omnia continet, et ab omnibus segregata cognitione præaccipiens se ipsam scientiam omnium secundum quod ipsa est causa omnium, sciens et in esse producens angelos causaliter, antequam ipsi angeli fierent. Similiter et intra se præaccepit, antequam ipsa fierent, et a se ipsa tanquam principio et ea sciens et ad esse producens. Quod innuit Scriptura, dicens: Qui scit omnia antequam fiant.12 Divina etenim mens non novit exsistentia tanquam discens ea ex collatione exsistentium, sed in se ipsa et ex se ipsa causaliter præhabet et præaccepit omnium scientiam et cognitionem et substantiam; et singula [non novit] singulatim inspiciens, quasi ex causis variis ea cognoscens, sed secundum simplicis causæ continentiam in se ipsa est omnia sciens et continens, sicut lux visionem tenebrarum in se ipsa causaliter præaccepit, et videt tenebras non ex alia causa quam ex lumine. Divina ergo sapientia in quantum se ipsam cognoscit, cognoscit omnia: materialia quidem immaterialiter, et divisibilia indivisibiliter, et multa unitive; et in propria simplicitate omnia æternaliter cognoscit, et omnia ad esse producit. Quum enim Deus secundum unam simplicem causam omnibus exsistentibus esse tradidit, consequitur ut secundum eamdem causam causaliter sciat omnia, tanquam ex ipsa causa exsistentia et in ipsa præexsistentia; neque percipit exsistentium cognitionem ex ipsis exsistentibus, sed singulis exsistentibus se et alia cognoscentibus, et sui et aliorum cognitionem largitur. Non enim Deus habet unam propriam sui ipsius cognitionem, et aliam communem exsistentium omnia comprehendentem, sed cognitione sui cognoscit omnia. Ipse enim cognoscens se ipsum causam omnium, extra se non videtur alicui intendere; nec ignorat ea quæ a se sunt, et quorum ipse est causa. Deus igitur cognoscit exsistentia, non scientia exsistentium, sed scientia sui ipsius. Sed et angeli dicuntur scire omnia quæ sunt in terra: non quod cognoscant sensibilia per sensus corporeos, sed secundum propriam virtutem et naturam mentis suæ Deo conformis.

Præterea inquirendum est quomodo nos cognoscimus Deum, quum ipse nec intelligibilis sit, neque sensibilis sit, neque omnino sit aliquid exsistentium. Cui veraciter respondetur, quod nos Deum cognoscimus non ex natura ipsius (secundum naturam enim suam ipse ignotus est, et omnem rationem et mentem excellit), sed ex consideratione ordinationis universitatis rerum, tanquam ab ipso nobis proposita, et habente in se quasdam imagines et assimilationes divinorum exemplarium, recte et gradatim juxta nostram virtutem ascendimus in Deum, qui est super omnia exsistens, et ab eo tanquam omnia excedente, omnia auferimus, et ipsum omnium esse causam attendimus. Unde et in omnibus cognoscitur Deus, et sine omnibus; et per cognitionem Deus cognoscitur, et per ignorantiam. Et de illo est et intellectus et sermo et scientia, et tactus et sensus, et opinio et phantasia et nomen, et alia omnia; et iterum neque intelligitur, neque dicitur. Et ipse non est aliquid exsistentium, neque in aliquo exsistentium cognoscitur; et in omnibus omnia est, et in nullo aliquid, et ex omnibus cognoscitur cunctis, et ex nullo alicui. Recte quidem Deo omnium nomina attribuimus, et tanquam omnium causam, ex omnibus exsistentibus laudamus secundum singulorum proportionem. Et est iterum divinissima cognitio Dei, qua ipse cognoscitur per ignorantiam secundum unitionem super mentem, quando scilicet mens ab omnibus intellectualibus et intelligibilibus recedens, et tandem se ipsam excedens, unitur radiis æternæ sapientiæ super capacitatem intellectuum splendentibus, inde illuminata inscrutabili profunditate sapientiæ.1314 Deus siquidem recte laudatur ab omnibus, qui teste Scriptura, causa est effectiva omnium, semper omnia concordans, et est causa indissolubilis concordationis et ordinis omnium, et semper conjungens fines priorum principiis secundorum, et pulchre operans universitatis conspirationem et harmoniam.

Laudatur etiam Deus a sacris Scripturis ut ratio, id est, attribuitur ei rationis officium: et hoc non tantum ideo quia ipse est largitor rationis et mentis et sapientiæ, sed quoniam ipse omnium causas in se ipso uniformiter præaccepit; et quia teste Scriptura, per omnia vadens, pertingit a fine usque ad finem omnium; et ante hæc, quoniam divina ratio ante omnem simplicitatem simplificatur, et secundum suam supersubstantialitatem quæ omnibus supereminet, ab omnibus est absoluta.15 Hæc est ratio exsistens simplex, et veritas exsistentis, circa quam tanquam mundam et non erroneam omnium cognitionem, versatur fides divina, quæ est stabilis collocatio credentium, collocans illos in veritate, et confirmans simplicem veritatem intransmutabili identitate in ipsis credentibus habentibus cognitionem veritatis. Quum enim cognitio unitiva sit eorum qui cognoscunt, ad cognitiva, ignorantia autem ex se ipso ignoranti semper est causa transmutationis et divisionis; sed credentem in veritate, teste Scriptura, nihil movebit a lætitia quæ secundum veram est fidem, sed habebit in ea permanentiam immobilis et intransmutabilis identitatis.16 Qui enim veritati unitus est, ex ipsa unitione bene novit quam bene sentit, quamvis multi corripiant ipsum tanquam mentis excessum passum. Qui enim ex veritate per veram fidem ecstasim patitur, illos (ut dignum est) latet ex ipsorum errore. Ipse autem se ipsum novit non furentem, ut errantes ei imponunt, sed per simplicem veritatem semper secundum eadem et eodem modo se habentem, liberatum ab instabili et variabili divisione circa largissimam varietatem erroris. Ita igitur principes et duces nostræ sapientiæ, scilicet Apostoli et eorum discipuli, pro veritate quotidie moriuntur, testificantes omnibus, sicut conveniens est, et verbo et opere et unitiva Christianorum vera Dei cognitione, ipsam sapientiam esse omni alia simpliciorem aut diviniorem, imo ipsam esse solam et veram et unam et simplicem Dei cognitionem.1718192021

Footnotes

  1. Jer. xxi, 24. ↩

  2. Sap. vii, 24; vii, 1. ↩

  3. Hebr. xi, 1. ↩

  4. * inquisiti ↩

  5. Job xix, 25. ↩

  6. Joann. xi, 24. ↩

  7. Sap. vii, 21; ↩

  8. Pron. vii, 20. ↩

  9. Sap. vii, 1. ↩

  10. Rom. vii, 28, 29. ↩

  11. Heb. IV, 12. ↩

  12. Dan. XIII, 42. ↩

  13. Prov. viii, 30. ↩

  14. Sap. vii, 21; ↩

  15. Sap. vii, 1. ↩

  16. Rom. xv, 13. ↩

  17. Ps. xliii, 22; ↩

  18. Rom. viii, 36. ↩

  19. Sap. viii, 1. ↩

  20. Rom. vii, 36. ↩

  21. Ps. xlii, 22; ↩

Chapter 86 of 143