Articulus 77
AN ET QUOMODO DEUM, ALIOQUI INCOMPREHENSIBILEM, NOSCAMUS.
IN his autem quærere oportet quomodo nos Deum cognoscimus, neque intelligibilem, id est non comprehensibilem, neque sensibilem, neque quid universaliter exsistentium exsistentem, id est, non entem aliquid ex his quæ communiter esse dicuntur.
Numquid aliquando ergo verum est dicere quia Deum cognoscimus, id est, quod eum aliquo modo scimus?1 Et utique non ex sua natura, id est non a priori, quum scire sit rem per causam cognoscere, et primæ causæ non est causa, nec eum in se ipso clare inspiciendo, in- cognoscibile enim hoc, scilicet quid sit Deus, et omnem rationem et intellectum superans, haud dubium quin infinite.
Sed ex omnium exsistentium ordinatione, ut ex ipso prætenta, et imagines quasdam et similitudines divinorum ejus paradigmatum habente, in summum omnium via et ordine secundum virtutem redeundum. Hoc est: « Redeundum » nobis est in ista peregrinatione, « secundum virtutem », id est, secundum quod valemus, « in summum omnium », id est in Dei altissimi cognitionem, « ex ordinatione », id est ex consideratione ordinatissimæ dispositionis rerum universarum, « prætenta », id est conservata in rebus, ex Deo, qui in numero, pondere et mensura constituit universa, et ipsa ordinatione « habente » et repræsentante « imagines quasdam et similitudines », id est imitationes, conformationes seu assimilationes, « paradigmatum divinorum », id est exemplarium rationum mentis divinæ, juxta quarum præconceptionem facta et ordinata sunt omnia:2 nam operi suo formam Deus opifex indidit, juxta Platonem; et sicut in exordio Genesis sanctus edocuit Moyses, Deus in exordio res ipsas creavit, deinde creatas distinxit, distinctas quoque deinceps ornavit. Idcirco secundum Platonem, incomparabili pulchritudine mundus est. Sic ergo redire debemus ex effectibus in causam supremam, « via », id est processu considerativo ac medio quodam, « et ordine », id est habitudine et connexione plurimorum ad invicem.
Omnium ablatione, id est omnia abnegando de Deo, secundum quod nos ea capere possumus: quoniam in infinitum perfectius et excellentius competunt ei, quam intelligere valeamus. Idcirco et conveniunt ei excellentissime. Unde subjungitur: et eminentia, et omnium causa, id est summa et universali causalitate, per quam scimus et demonstramus a posteriori, quod omnium rerum perfectiones in Deo consistant. Hinc in Mystica fertur theologia:3 Opportunum in eo omnium rerum perfectiones statuere, tanquam in prima et summa omnium causa.
In his verbis gloriosus Theologus triplicem tangit viam, modum ac ordinem ascendendi in Dei cognitionem ex creaturis: videlicet viam ablationis, et eminentiæ, atque causalitatis. Alibi vero ponit et viam positionis seu affirmationis, prout istud super mysticam theologiam potius habet locum.
Insuper Joannes Damascenus in exordio libri sui testatur: Non reliquit nos Deus in omnimoda ignorantia sui. Omnibus enim cognitio exsistendi Deum ab ipso naturaliter est inserta. Ipsa etiam creatio et permanentia ac gubernatio magnitudinem prædicat divinæ naturæ. Quibus verbis addit tertio primi libri capitulo: Qualiter contrariæ naturæ elementorum in unius mundi consistentiam ac consummationem convenissent, et indissolubiles permansissent, nisi aliqua virtus omnipotens ea congregasset, atque indissolubiliter conservaret? Quid est aut quis est qui statuit cœlestia pariter et terrena, et omnia quæ commorantur, vivunt ac moventur in elementis? Quid est quod movet et regit providetque hæc omnia incessabili motu, ordinate ac uniformiter? nisi creator et artifex horum, qui rationem ac legem imposuit eis, secundum quam machina mundi subsistit, fertur, durat, atque deducitur. Non enim fortunæ aut casui attribui potest talis virtus. Et dato quod generari sit casus, cujus erit ordinare? — Præterea quantitas creaturarum consistit in multitudine et magnitudine; multitudo in generibus, speciebus ac individuis, in similibus quoque et diversis ac permixtis; magnitudo in mole et spatio; moles in massa et pondere; spatium vero consistit in longo et lato ac profundo; decor creaturarum est in situ ac specie, motu et qualitate.
Proinde et in omnibus Deus agnoscitur, id est in universis et singulis, sicut causa in suis effectibus. Imo quælibet creatura in aliquibus suum repræsentat fa ctorem, et quo plura simul pensantur cum sua coordinatione, proprietate, decore et efficientia, eo præclarius in illis potest cognosci potentia, sapientia bonitasque Creatoris. Et sine omnibus : quoniam per se solum potest se manifestare quibus vult, et supremæ hierarchiæ angelicæ sic aliqua pandit.
Et per scientiam Deus cognoscitur, qui loquitur per Osee prophetam : Scientiam Dei volo plus quam holocausta. His consonat illud libri Sapientiæ : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; a magnitudine enim speciei et creaturæ, poterit cognoscibiliter horum creator videri. Unde in Ecclesiastico scriptum est : Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum; valde speciosus est in splendore suo. Et per justitiam, id est, per effectus et opera justitiæ suæ cognoscitur Deus, ut patuit in plagatione Ægyptiorum, in generali diluvio, in destructione Chananæorum. Hinc Dominus dixit per Moysen Pharaoni : Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Et est ejus et intelligentia et ratio et scientia, id est, ista conveniunt Deo, et eminentissime sunt in eo. Mentes item creatæ, suo modo intelligunt Deum, et scient et ratiocinantur de ipso : et sic habent intelligentiam, rationem scientiamque de ipso.
Et tactus et sensus, et opinio et phantasia. Constat Deum tangi non posse tactu corporeo, sed spirituali, qui est realiter intellectus : nisi quod Verbum incarnatum per assumptam naturam palpabile fuit, Palpate, inquiens, et videte. Unde in prima sua Canonica sanctus dixit Joannes : Manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ. Verumtamen Deus metaphorice et in suis effectibus dicitur aliquo modo attractari seu palpari, juxta quod loquitur Paulus : Deus definivit statuta tempora et terminos habitationis hominum, quærere Deum, si forte attractent eum aut inveniant.4 Sic et sensus spiritualis est de Deo, juxta illud Joannis : Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus Deum verum.5 Porro diversæ opiniones fuerunt et sunt de Deo et attributis ipsius. Rursus, quamvis ipse non sit directe aut proprie subjectum aut objectum phantasiæ seu imaginativæ potentiæ, ut in libro Procli et de Causis ostenditur, attamen sensitivæ potentiæ interiores et exteriores concurrunt et cooperantur ad intellectuales actiones circa ipsum. Sed et aliqui rudiores qui se super omnia materialia nequeunt faciliter elevare, grosse et indecenter phantasiari solent et imaginari de Deo : inter quos fuerunt rudes et indoctissimi illi hæretici qui dixerunt Deum in deitatis natura esse corporeum, et humani corporis lineamenta habere, quod hucusque putant quidam perditissimi insipientissimique Judæi.
Et nomen, id est, appellatio etiam convenit Deo, qui Moysi sciscitanti, Quod est nomen tuum? respondit : Ego sum qui sum. Hæc dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Et iterum : Ego Dominus qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis. Et alia omnia sunt nomina ejus per causam, aut aliquo modo præfato.
Et neque intelligitur in hac vita sicuti est, et quantum ad quid est, neque dicitur, id est, non exprimitur per verba significantia plenarie quid sit, neque nominatur nomine notificante essentiam ejus, juxta illud Proverbiorum : Quod nomen est ejus? et quod nomen filii ejus, si nosti?
Et non est quid exsistentium, id est, non est aliquid entium ordinis universi, neque in quodam exsistentium cognoscitur, id est, in nullo entium agnoscitur quid sit. Et in omnibus omnia est, id est, ipse « est omnia in omnibus », non essentialiter, sed causaliter, et in nullo nullum, id est, non est in aliquo nihil, aut non ens ; et ex omnibus in omnibus cognoscitur : in omnibus enim apparet et repræsentatur ; et ex nullo in nullo, id est, ex nulla re creata cognoscitur in non ullo seu nemine.67891011121314151617
Et hæc recte de Deo dicimus, et ex exsistentibus omnibus laudatur secundum omnium analogiam, id est, ex cunctis rebus hymnizatur et celebratur juxta earum proportionem et mensuram, videlicet prout magis et minus in eis relucet perfectio Dei, quorum est causalis, id est causativus.
Et est iterum divinissima Dei scientia, id est, est et alia cognitio seu contemplatio Dei sublimior, per incognitionem cognoscens, id est, per ignorantiam eum intendens, hoc est per omnium abnegationem ab eo, secundum super animum unitatem, id est per unionem mentis cum eo supermentalem, secretissimam, communi generi hominum prorsus ignotam; quum animus exsistentibus omnibus recedens, id est, cuncta creata transcendens ac deserens, deinde et se ipsum relinquens, id est, contemplando ac diligendo Deum se prorsus transiliens, obliviscens, transgrediens, ita quod non attendit nec apprehendit se ipsum, nec proprium actum, nec aliquid sui, transformatus et absorptus in superdilectissimum Deum, utitur (vel potius unitur) superapparentibus radiis, id est fulgoribus radiosis ac radiantibus splendoribus doni sapientiæ salutaris, flammigeræ, amorosæ ac gratiosissimæ illuminationis divinæ, inde et ibi inscrutabilis profundo sapientiæ illuminatus, id est repletus, unctus et copiose perfusus altitudine incomprehensibilis sapientiæ increatæ ac pelago Deitatis.
Ista Dei per ignorantiam cognitio, hæcque contemplatio mysticæ theologiæ, quæ est internissima et abditissima mentis cum Deo locutio, est altissima Deitatis notitia quam de ea in hac vita habemus : qua Deo conjungimur prorsus ignoto. In qua contemplatione mens amorosa et pura, præ ingenti admiratione ac ardentissima dilectione, præcordialissima quoque complacentia superamabilissimi, supergratiosissimi ac superserenissimi Dei, a se ipsa deficit, alienatur ac defluit, et absorbetur in infinitas illas divitias gloriæ sui dilecti, obdormiens in eodem, juxta quod scriptum est : In pace in id ipsum dormiam et requiescam.18 De his in expositione Mysticæ theologiæ, prout ordinaverit et concesserit Dominus, diffusius est tractandum. Tantisper hic tactum sit, ut ad illud mens magis anhelet.
Et quidem et ex omnibus (quod quidem dixi) ipsa cognoscenda, id est, Deitas ex cunctis et singulis creaturis est aliquo modo prætacto consideranda et agnoscenda, ut sæpius est expressum. Quæ quamvis magna et admiranda sit appareatque in magnis, mirabiliora tamen frequenter gloriosius operatur in minimis.
Ipsa enim est, secundum Eloquium, omnium factrix, id est creatrix, et semper omnia compaginans, id est, congruenter coaptans, et insolubilis omnium congruentiæ et ordinationis causa, id est effectrix indeficiens indeficientis convenientiæ co-ordinationisque omnium rerum, secundum exigentiam finis universi.19 Hinc teste Apostolo, quæ a Deo sunt, ordinata sunt.20 Qui etiam cohortatur : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Ordo quippe est optimum quid in rebus. Hinc in libro Sapientiæ legitur :21 Omnium artifex est sapientia, et attingit ubique propter suam munditiam.
Et semper fines priorum, id est ultima superiorum, connectens principiis secundorum, id est altioribus sequentium, ita quod illa inter se habeant convenientiam magnam atque præcipuam. Non tamen summum ordinis inferioris æquale est infimo ordinis superioris in dignitate et perfectione. Sic infimum animalium connexum est supremo tantum vegetativo. Ecclesiastica quoque hierarchia, quoad ordinem in ea supremum, connexa est et multum assimilata infimo choro hierarchiæ angelicæ, non tamen illi æqualis secundum hunc statum. Propter quod de beatissimo Joanne Baptista dicit Salvator : Qui minor est in regno cœlorum (id est infimus angelorum), major est illo.22 Hinc in Elementatione sua theologica theoremate centesimo quadragesimo sexto, Proclus disseruit: Omnium divinorum processuum fines ad sua principia assimilantur. Et theoremate ibi immediate sequente: Omnium divinorum ornatuum summa assimilantur ultimis superpositorum. Et post pauca: Omnis, inquit, divinus ordo sibi ipsi conjunctus est tripliciter, hoc est a summitate sui et medietate ac fine. Consonat his illud libri Causarum: Creata se ad invicem sequuntur, et oportet quod continuatio et ligatio sit in eis.
Et unam universitatis conspirantiam et harmoniam pulchram faciens, id est, imprimens speciebus et entibus universi naturalem conformitatem, et quasi æquivalenter quemdam consensum unanimem ac fixam concordiam, ita quod omnia tendunt ad unum, et invicem sibi bona communicant, ac mutuo se constipant: quemadmodum in exercitu cernimus, atque in cantibus et musicis sonis, in quibus ex triplicibus sonis ac vocibus, pulchra, suavis ac jucunda surgit et confluit melodia, prout de hoc Plato, et ante eum Pythagoras, et post eos Cicero, subtiliter conscripserunt, sanctusque Augustinus libro de Civitate Dei. Gregorius quoque beatus hinc tangit super illud Job: Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra?23 Unde et in libro Sapientiæ fertur quod sapientia illa omnium dispositiva, attingit a fine ad finem fortiter, et disponit cuncta suaviter.24 Hinc habet translatio alia: Unam mundi conspirationem et congruentiam decentissime faciens.
Footnotes
-
* igitur ↩
-
Sup. vi, 21. ↩
-
cap. 1. ↩
-
Act. XVII, 26, 27. ↩
-
1 Joann. v, 20. ↩
-
1 Joann. I, 1. ↩
-
Luc. XXIV, 39. ↩
-
Exod. IX, 16. ↩
-
Exod. VII, X; ↩
-
Gen. VII; Josue VI et seq. ↩
-
* inscientiam ↩
-
Eccli. XIII, 12. ↩
-
Sap. XIII, 1, 5. ↩
-
Osee vI, 6. ↩
-
Prov. XXX, 4. ↩
-
Prov. VI 2, 3. ↩
-
Exod. III, 13, 14. ↩
-
P. IV, 9. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Sap. vii, 21, 24. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
Job xxxviii, 33. ↩
-
Sap. viii, 1. ↩
Chapter 85 of 143