Articulus 85
ELUCIDATIO INITII CAPITULI HUJUS NONI: DEUM IN SCRIPTURIS VOCARI MAGNUM, PARVUM, EUMDEM, ALIUM, ETC.
DECLARATUR in isto capitulo, quomodo simplici et invariabili Deo in Scripturis attribuantur hæc nomina.
Quoniam autem et magnum et parvum ponitur in omnium causali, id est, quia in Deo omnium causa, dicitur esse magnum et etiam parvum, et id ipsum, id est idem, et alterum, et simile et dissimile, et status et motus; da, id est age, seu eia, et his divinis nominativis agalmatis, id est de his signis et quasi simulacris ac « divinis » appellationibus Dei « nominativis », quæcumque nobis manifesta sunt, contemplabimur, id est, clare considerabimus, et hic redigemus in scriptis.
Magnus ergo Deus in Eloquiis laudatur et in magnitudine, id est, Deus in1
A Scripturis perhibetur magnus, et in nomine magnitudinis hymnizatur, juxta illud in Psalmo:2 Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis; et in aura levi divinam manifestante parvitatem, id est, Deus insinuatur per tenuem auram sibilumque subtilem, juxta quod dicitur ad Eliam: Non in spiritu Dominus; et post spiritum commotio, non in commotione Dominus; et post commotionem ignis, non in igne Dominus; et post ignem sibilus auræ tenuis, ibi Dominus.3
B Per quod designatur, quod in quiete et silentio ac humilitate Dominus invenitur; et parvitas Domini, id est subtilitas, significatur: quia nec corporalis magnitudo nec parvitas materialis convenit ei.
Et idem ipse, id est, etiam Dominus « idem » vocatur, quum aiunt Eloquia, id est sacra Scriptura, quæ per excellentiam nominatur Eloquium et Scriptura, Tu autem idem ipse es; et alter, quando ut multum figuratus et multiformis ab ipsis Eloquiis plasmatur, id est, « alter » vocatur, dum in Scripturis sub diversis figuris et formis describitur : sicut in Daniele vocatur Antiquus dierum, et alibi leo, aquila, et columba.
Et similis, id est, etiam dicitur « similis », ut similium et dissimilium substitutor, id est primus omnium talium institutor;45 et dissimilis omnibus, ut non ente ei simili, id est, « dissimilis » aliis perhibetur, quoniam nullum ens est simile ei, id est æquale, juxta illud in Jeremia: Quis similis mei?6 Et in Job : Nullus ei similis in legislatoribus. Nihilo minus ipse locutus est : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram;7 itemque : Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Et stans, ut in Psalmo : Deus stetit in synagoga deorum; et movens, ut in Apocalypsi, Movebo candelabrum tuum de loco suo; atque alibi, Movebo cœlum et terram. Et ut sedens in æternum, ut in Psalmo : Qui sedes super Cherubim; et motus, ut in omnia videns, id est, cuncta inspiciens, et ut in opus procedens. Et quæcumque aliæ eisdem æquipotentes divinæ nominationes ab Eloquiis laudantur, id est, ceteræ appellationes istis æquivalentes, quæ a Scripturis Deo cum laudibus adscribuntur.
Footnotes
Chapter 95 of 143