Articulus 86
QUO SENSU DEUS DICATUR MAGNUS ET PARVUS.
MAGNUS ergo Deus nominatur, secundum quod scit suum magnum omnibus magnis suis tradens, id est, prout cognoscit quod perfectionis suæ infinitas communicat se cunctis « magnis suis » effectibus. Etenim in spiritualibus idem est esse magnum et bonitate præclarum. Hinc sanctitate et sapientia præcipui, vocantur viri illustres et magni. Et omnem magnitudinem extrinsecus superexcellens : nam omnia intra se claudit et continet, et infinite supereminet universis. Et superextentum universalissimum locum continens. Nam et cœlum empyreum, quod est invisibilium et visibilium contentivum, circuit et includit, juxta quod Sapientia in Ecclesiastico fatetur : Gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. In Job quoque legitur : Excelsior cœlo est et profundior abysso. Quod si extra cœlum imaginemur locum undique infinitum, etiam illum taliter implet sine omni extensione, ita quod si ibi essent innumerabiles infinitique mundi, universos impleret. Ideo ejus respectu totum universum est quasi arena perminima, et velut imperceptibile punctum. Omnem superans numerum : nam infinita cognoscit simplici visione, et sapientiæ ejus numerus non est; omnem multitudinem transgrediens potestate et dignitate. Et secundum superplenitudinem suam, et magnam operationem, et manantes suas donationes, et quantum ipsæ ab omnibus participatæ secundum multam et largam effusionem, indiminutæ omnino sunt, et eamdem habent superplenitudinem, et non minuuntur participationibus, sed et magis supermanant.1 Id est : Deus gloriosus magnus est « secundum superplenitudinem suam », quia incomprehensibiliter, incomparabiliter et interminabiliter plenus est omni perfectione, opulentia, felicitate et gloria, et ipse est supersimplicissima plenitudo omnium horum; est etiam magnus secundum magnas et excellentissimas suas operationes in operibus naturæ et gratiæ ac gloriæ, et in multis et magnis miraculis, quibus partim auditis, Jethro in Exodo testatus est:2 Nunc cognovi quoniam magnus Dominus super omnes deos. Magnus est itidem secundum «donationes» ab ipso jugiter emanantes, «et quantum» ad hoc quod suæ donationes a cunctis creatis «participatæ» secundum multiplicem ac liberam Dei «effusionem, indiminutæ sunt» ex parte fontis, et indeficientes ac perfectæ in genere suo, «et eamdem habent superplenitudinem», non æqualem ut fons, imo infinite minorem, sed repræsentative, et prout ad earum gradum ac speciem spectat; nec minuitur participationibus ab hujuscemodi plenitudine participata, et quantum ad continuationem suam cum suo superexuberantissimo, indeficientissimo infinitoque fonte. Juxta quem modum gratia animæ Christi dicitur infinita, ut scriptum est apud Joannem:3 Non ad mensuram dat Deus Spiritum, haud dubie quin Christo.
Magnitudo hæc et multa est: est quidem in essentia simplex, in potestate autem et efficacia multa; et informabilis, id est non formabilis nec perfectibilis ab aliquo, quum sit prorsus impassibilis et superpurissimus actus, et innumerabilis; et hæc est superexcellentia secundum absolutam et superinordinatam inacceptabilis magnitudinis effusionem, id est, ista est supereminentia Dei «secundum effusionem», id est communicationem suam, «absolutam», independentem ac liberam in se ipsa, non ab extrinseco directore superordinatam, et sapientissimam, suæ «magnitudinis inacceptabilis», id est nequaquam aliunde acceptæ.
Deinde exponit quomodo parvum et minutum dicantur de Deo.
Parvum autem sive minutum in ipso dicitur, non utique quantitative aut minoratione facta in Deo, sed omni finito spatio emunitus, id est excedens et incomprehensus, et per omnia consequenter locatum, id est convenienter præsens ubique per transcendentiam et incircumscriptionem. Et quidem omnium causale est parvum, id est, ad omnium productionem concurrit et cooperatur subtile seu tenue; nusquam enim invenies parvi formam non participans, id est, nullibi poteris invenire rem non participantem «formam parvi», id est alicujus rei subtilis seu tenuis.
Sic ergo in Deo parvum accipiendum est velut in omnia et per omnia firmiter locatum, id est efficaciter præsens, et operans, quia causa prima plus influit, et tenacius vehementiusque adhæret causalitas ejus;4 et pervestigans, id est, pertingens, perscrutans ac penetrans, usque ad divisionem animæ et corporis, compagumque et medullarum, et notionum cordis, magis autem exsistentium omnium: non enim est creatura non apparens in conspectu ejus. Ista sunt verba Apostoli ad Hebræos.5
Parvum tantum est, id est, hoc parvum est tam magnum, et quantum spiritualiter, incomprehensibile, multum virtute, infinitum, comprehendens omnia, ipsum autem incomprehensibile.
Footnotes
Chapter 96 of 143