Skip to the text

Capitulum 9

DE MAGNO, PARVO, EODEM, ALTERO, SIMILI, DISSIMILI, STATU, MOTU, ÆQUALITATE.

QUONIAM autem et magnum et parvum ponitur in omnium causali, et id ipsum et alterum, et simile et dissimile, et status et motus; da, et his divinis nominativis agalmatis quæcumque nobis manifesta sunt, contemplabimur. Magnus igitur Deus in Eloquiis laudatur et in magnitudine, et in aura levi divinam manifestante parvitatem; et idem ipse (quum aiunt Eloquia: Tu autem idem ipse es), et alter, quando ut multum figuratus et multiformis ab ipsis Eloquiis plasmatur;1 et similis, ut similium et similitudinis substitutor, et dissimilis omnibus, ut non ente ei simili; et stans, et movens; et ut sedens in æternum, et motus, ut in omnia vadens: et quæcumque aliæ eisdem æquipotentes divinæ nominationes ab Eloquiis laudantur.

Magnus igitur Deus nominatur, secundum quod scit suum magnum omnibus magnis suis tradens, et omnem magnitudinem extrinsecus superexcellens, et superextentum universalissimum locum continens, omnem superans numerum, omnem multitudinem transgrediens, et secundum superplenitudinem suam, et magnam operationem, et manantes suas donationes, et quantum ipsæ ab omnibus participatæ secundum multam et largam effusionem, indiminutæ omnino sunt, et eamdem habent superplenitudinem, et non minuuntur participationibus, sed et magis supermanant. Magnitudo hæc et multa est, et informabilis, et innumerabilis; et hæc est superexcellentia secundum absolutam et superordinatam inacceptabilis magnitudinis effusionem. — Parvum autem sive minutum in ipso dicitur, omni finito spatio emunitus, et per omnia consequenter locatus. Et quidem omnium causale est parvum: nusquam enim invenies parvi formam non participans. Sic igitur in Deo parvum accipiendum est velut in omnia et per omnia firmiter locatum et operans, et pervestigans usque ad divisionem animæ et corporis, compagumque et medullarum, et notionum cordis, magis autem exsistentium omnium:2 non enim est creatura non apparens in conspectu ejus.3 Parvum tantum est et quantum, incomprehensibile, multum, infinitum, comprehendens omnia, ipsum autem incomprehensibile.

Id ipsum vero, superessentialiter æternum, inconversibile, in se ipso manens, semper secundum eadem et similiter habens, omnibus similiter præsens; et id ipsum per se ipsum a se ipso firmiter et incontaminate in formosissimis summis magna immutabilitate et naturali collocatum societate; intransmutabile, incasuale, inflexibile, inalienatum, purum, immateriale, simplicissimum, non indigens, non crescens, non diminutum; non genitum, non sicut quomodo aut factum aut imperfectum, aut ab hoc aut hoc non factum, nullo modo, nunquam, nusquam, sed sicut omne ingenitum et absolute ingenitum, et semper ens, et ipsum perfectum ens, et id ipsum ens per se ipsum, et a se ipso uniformiter et æquiformiter segregatum; et id ipsum ex se ipso omnibus participare opportunis superillucens, et altera alteris componens, magnitudo et causa naturalis immutabilis societatis, in se ipso et contraria similiter supereminens secundum unam et singularem totius naturalis immutabilis societatis supereminentem causam. — Alterum autem, quoniam omnibus provide Deus adest, et omnia in omnibus propter omnium salutem fit, quoddam ens ex se ipso, et propria naturali immutabilitate inconversibiliter per operationem unam et incessabilem stans, et se ipsum porrigens inflexibili virtute, ad deificationem conversorum et alteritatem variarum Dei per multiformes visiones figurarum. Altera quædam visibilibus perlucens significare æstimandum. Quomodo enim si animam ipsam corporali specie ratio effingeret, et partes corporales impartibili circumplasmaret, aliter intelligeremus in ipsa circumpositas partes impartibilitati quæ est secundum animam proprie; et caput quidem animum, cervicem autem opinionem (ut in medio rationis et irrationabilitatis), pectus vero furorem, ventrem autem concupiscentiam, crura quoque et pedes naturam diceremus, partium nominibus virtutum symbolis utentes: multo magis in omnium summa, alteritatem formarum et figurarum sacris et divinis et mysticis replicationibus solvere oportet.

Consilium tria corporum schemata intacto et non figurato Deo circumligavit: latitudinem quidem divinam dicendo superlatissimam in omnia Dei processionem; longitudinem vero, superextentam in omnia virtutem; profundum autem, omnibus exsistentibus incomprehensibilem obscuritatem et ignorantiam. Sed ut nihil lateat nos ipsos ex alterarum figurarum et informium replicatione, eas quidem incorporales divinas nominationes his quæ sunt per symbola sensibilia commiscentes; propterea de his quidem in Symbolica theologia. Nunc vero hic divinam alteritatem, non alienationem quamdam superinconversibilis immutabilisque naturalis societatis suspicabimur, sed singulare ipsius multiplex, et uniformes in omnia multæ fecunditatis processus.

Similem autem Deum si quidem unum et id ipsum dixerit quis, sicut totum per totum in se ipso singulariter et impartite exsistentem similem, non spernendum nobis similis divinum vocabulum. Theologi autem super omnia Deum, ut ipse est, nulli aiunt esse similem, ipsum vero similitudinem venatricem donare ad se conversis, ea secundum virtutem mediam eorum quæ sunt super omnem et visionem et rationem. Et est divinæ similitudinis virtus, advenientia omnia ad causale convertens. Hæc igitur dicendum similia Deo, et secundum divinam imaginem et similitudinem. Non enim ipsis Deum similem, quia neque homo propriæ imagini similis. In æque potentibus enim possibile esse similia, hæc inter se esse et converti in alterutra similitudine, et esse ambo sibi invicem similia secundum præcedentem similis speciem. In causali enim et causativis non recipimus reciprocationem. Non enim solum his aut his simile esse donatur; omnibus autem similitudine participantibus, essendi similia Deus causa fit, et est et ipsa per se ipsam similitudinis substitutrix, et in omnibus simile vestigio quodam divinæ similitudinis simile est, et unitatem eorum complet. — Et quid oportet de hoc dicere? Ipsa enim Theologia dissimilem eum esse præcipit et omnibus incompactum, ut omnibus alterum: et quod est mirabilius, quia nihil esse simile ei dicit. Et quidem non est contraria ratio ad ipsum similitudini. Eadem enim et similia Deo, et dissimilia: illud quidem, secundum acceptam ipsius inimitabilis imitationem; hoc vero, secundum distantiam causativorum a causali mensuris multis et incomparabilibus.

Reliquum autem et de divino statu sive sede dicamus. Quid autem aliud, præter manere ipsum in se ipso Deum, et immobili naturali immutabilitate omnimode fixum esse, et supercollocari secundum eadem, et circa id ipsum et similiter operari, et secundum stabilissimum ipsum ex se ipso omnino subsistere, et secundum id ipsum intransmutabilem et universaliter immutabilem, et hoc superessentialiter? Etenim ipse est omnium stationis et ædificationis causalis, qui est super omnem ædificationem et stationem, et in se ipso omnia constituit ex propriorum bonorum statione immobilia et custodita. — Quid autem et quum iterum theologi et in omnia provenientem et mutabilem dicunt immutabilem? nonne divinitus et hoc intelligendum? Moveri enim ipsum pie arbitrandum, non secundum delationem, aut alienationem, aut alternationem, aut conversionem; aut localem motum, non rectum, non circulariter ferentem, non ex ambobus; non intelligibilem, non animalem, non naturalem: sed in essentiam ducere Deum et continere omnia, et universaliter omnibus providere, et adesse omnibus omnium immensurabili circumstantia, et in exsistentia omnia providis processionibus et operationibus. Sed et motus Dei immutabilis, divinitus ratione laudare concedendum: et rectus quidem, inflexibilis intelligendus et irrevocabilis processio operationum, et ex ipso omnium generatio; helicoeides vero, id est obliquus motus, stateralis processio et fertilis status; quod autem secundum cyclum, id ipsum et media et extrema continens, et continenda continere, et in id ipsum ab ipso provenientium conversio. — Si quis autem similiter in Eloquiis ipsam justitiæ divinam nominationem in æquo accipiat, dicendum æquum Deum, non solum ut non partitum et irreprehensibilem: sed etiam ut in omnia et per omnia ex æquitate pervenientem, et ut per se ipsam æqualitatis substitutorem, juxta quam æque operatur per se invicem omnium similem capacitatem, et accipientium ex æquitate participationem secundum singulorum opportunitatem et æquitatem, secundum dignitatem in omnia distributum donum; et per omnia æqualitatem, invisibilem, intellectualem, rationalem, sensualem, essentialem, naturalem, voluntariam, excellenter et universaliter in se ipso anticipando, secundum super omnia totius æqualitatis factricem virtutem.

Footnotes

  1. P. c. 11, 3. III Reg xii, 12. P. c. 28. ↩

  2. Hebr. IV, 12. ↩

  3. Ibid. 13. ↩

Chapter 94 of 143