Skip to the text

Articulus 88

QUOMODO SIMILIS AUT DISSIMILIS NOMINETUR DEUS.

DEINDE prosequitur quomodo Deus nominetur similis.

Similem autem Deum si quidem unum et id ipsum dixerit quis, id est, « si » aliquis vocet « Deum similem » tanquam quid « unum », simplex et invariabile, sicut totum per totum in se ipso singuliter et impartite exsistentem similem, id est, tanquam in omni sua dispositione, proprietate et habitudine, eodem modo se habentem indivisibiliter ac unice, et in nullo diversificatum aut mutatum a se ipso; non spernendum nobilissimis divinum vocabulum, id est, nomen istud sic sumptum et Deo sic attributum, non est indignum « nobilissimis » Dei nominibus sociari.1

Theologi autem super omnia Deum, ut ipse est, nulli aiunt esse similem, id est, « Deum super omnia » exsistentem, affirmant non « esse » alicui « similem » creaturæ, quamvis quædam creata dicantur ei similia : quia ut habitum est, inter causam et effectum, præsertim inter Creatorem et creaturam, non admittitur correlatio talis utrinque; ipsum vero similitudinem venatricem donare ad se conversis, id est, dicunt quod Deus dat conversis ad se similitudinem imitativam et coaptativam ad ipsum, qua gratiam ejus adipiscuntur et gloriam, ea secundum virtutem mediam eorum quæ sunt super omnem et visionem et rationem, id est, illa convertendo ad se « secundum virtutem » intellectualem, quæ media est inter ipsos et inter divina, quæ omnem contemplationem et rationem transcendunt. Aliæ translationes planius habent : Ipsum vero divinam similitudinem largiri dicunt his qui ad ipsum convertuntur, eum imitando pro viribus, qui est super omnem definitionem ac rationem.

Et est divinæ similitudinis virtus, id est, hæc est potestas, proprietas seu actus « similitudinis » quam habet rationalis creatura ad Deum, advenientia omnia ad causale convertens, id est, omnia quæ creata sunt, et quæ rationali accidunt creaturæ, ad Deum reducens, atque ad ejus honorem et gloriam referens.2 Hæc ergo dicendum similia Deo, id est, ista ad Deum sic conversiva, potissime per divinorum notitiam et amorem, censenda sunt Deo esse similia, et secundum divinam imaginem et similitudinem producta, juxta illud :3 Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quæ verba a Magistro Sententiarum, libro secundo, optime exponuntur. Non enim ipsis Deum similem, id est, non dicimus quod Deus sit similis ipsis, quia neque homo propriæ imagini similis, id est, homo non perhibetur similis imagini ipsum imitanti.

Quæ æque potentibus enim possibile esse similia, id est, illa quæ in coordinatis et æqualibus queunt sibi invicem esse similia, quæ scilicet coordinata et æqualia sunt, hæc inter se esse et converti in alterutra similitudine, et esse ambo sibi invicem similia secundum præcedentem similis speciem, id est, mutua similitudine possunt invicem referri, « et esse » vere « similia » secundum formam similitudinis alicujus præcellentis ac præcedentis. In causali enim et causativis, id est inter causas et causata, non recipimus reciprocationem, id est, non admittimus talem correlationem et reconversionem.

Non enim solum his aut his simile esse donatur, id est, Deus non solum præstat quibusdam simile esse; omnibus autem similitudine participantibus, essendi similia Deus causa fit, id est, universis similitudinem admittentibus Deus est « causa » et auctor quod similia sunt, et est et ipsa per se ipsam similitudinis substitutrix, et in omnibus simile vestigio quodam divinæ similitudinis simile est, id est, quod in omnibus invenitur aliqua similitudo, « est vestigio quodam divinæ similitudinis simile », id est, ex quadam obscura et imperfecta participatione contingit, qua omnia in aliquo imitantur et repræsentant primæ causæ perfectionem seu bonitatem; et unitatem eorum complet, id est, Deus complet unionem et imitationem ipsorum, in qua ipsorum similitudo fundatur.

Et quid oportet de hoc dicere? id est, quid opus est ista diffusius humana argumentatione probare? Ipsa enim Theologia, id est sacra Scriptura, cujus auctoritas major est omni naturali et humana ratione, quum innitatur et fulciatur revelatione divina, dissimilem eum esse præcipit, id est, docet ac jubet ut Deum dicamus cunctis dissimilem, et omnibus incompatum, id est improportionatum et incoordinatum, ut omnibus alterum, id est tanquam a cunctis diversum; et quod est mirabilius, quia nihil esse simile ei dicit. Unde apud Isaiam dicitur :4 Cui similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei? Et rursus:5 Cui adæquastis et similem me fecistis? dicit Dominus?

Et quidem non est contraria ratio ad ipsum similitudini, id est, non est rationabilis causa cur creatura non possit dici similis Deo, nisi simile capiatur pro æquali, ut in Psalmo: Non est similis tui in diis, Domine.6 Et in Jeremia dicitur: Quis similis mei? et quis sustinebit me?7 Et in Exodo: Quis similis tui in fortibus, Domine?8 quis similis tui? Eadem enim et similia Deo, et dissimilia: quia partim sunt ei similia, et partim (imo multo plus) dissimilia. Nam et communiter dicitur, quod omne simile est dissimile. Si namque esset alicui in omnibus simile, esset potius idem quam simile, sumendo simile satis extense. Illud quidem, secundum acceptam ipsius inimitabilis imitationem, id est, aliquid dicitur simile inimitabili Deo, in quantum imitatur atque participat aliquid divinæ perfectionis seu bonitatis; hoc vero, secundum distantiam causativorum a causali, id est, dissimile Deo est per « distantiam » et defectum quibus causata distant et deficiunt a propriis causis, et maxime a prima causa, a qua distant mensuris multis et incomparabilibus, id est per gradus innumeros.

Footnotes

  1. * nobis similis ↩

  2. * igitur ↩

  3. Gen. 1, 26. ↩

  4. Is. 11, 18. ↩

  5. De. III. 3. ↩

  6. De. LXXXV. 8. ↩

  7. Joc. III. 19. ↩

  8. Erad. XX. 11. ↩

Chapter 98 of 143