Skip to the text

Articulus 87

QUA RATIONE IDEM ET ALTERUM DEO ATTRIBUANTUR.

Id ipsum vero, superessentialiter æternum: imo secundum Proclum et auctorem libri de Causis, supra et ante æternitatem illam, videlicet de qua ipsi loquuntur, putantes et mundum et intelligentias ab æterno fuisse. Inconversibile, in se ipso manens, semper secundum eadem et similiter habens. Est enim invariabilis, et æternaliter in una supersimplici et superoptima sui dispositione consistens et permanens, et secundum eadem attributa sua penitus immutabilis. Verumtamen quantum ad suos effectus, fertur converti et mutare sententiam, et nunc mitius, nunc districtius agere, imo et pœnitere, secundum quod ait per Zachariam: Convertimini ad me, et convertar ad vos; et iterum in eodem: Sicut cogitavi ut affligerem vos, sic conversus nunc cogitavi ut benefaciam vobis, etc.12

Zach. 1, 2.

Did. 1, 15.

Omnibus similiter præsens, quantum est ex parte ipsius, utputa incommutabiliter, sed non similiter per effectus; et id ipsum per se ipsum a se ipso, id est independenter, non ab alio (tales namque propositiones affirmativæ, exponendæ sunt negative, ut quum dicimus: Deus habet esse a se ipso, id est non ab alio), firmiter et incontaminate in formosissimis summis, id est in suis altissimis superpulcherrimis attributis perfectionibusque immensis, magna immutabilitate et naturali collocatum societate: id est, Deus cum beatis supercœlestibus civibus, imo et cum omnibus sibi caritate conjunctis, ac ipsi contemplative, amorose dulciterque vacantibus, quamdam habet societatem, juxta illud Joannis: Societas vestra sit cum Patre et Filio ejus Jesu Christo. Porro divinæ, æternæ, increatæ, adorandæ Personæ3

  1. Joann. 1, 2. tres, Deus unus, habent ineffabiliter excellentius et deliciosius et inseparabilius superbeatissimam societatem æternam ad invicem.

Et est hoc ens divinum intransmutabile, incasuale, inflexibile quoad suam naturam; frequenter tamen per modum flexibilis habet se, precibus et satisfactionibus quasi flexus et emollitus; inalienatum, purum, immateriale, simplicissimum, non indigens, non crescens, non diminutum, non genitum, non sicut quo modo aut factum aut imperfectum, id est, nullo modo est factum aut incompletum, aut ab hoc aut hoc non factum, id est, non solum « non factum ab » isto vel illo causante, vel non factum dumtaxat « hoc », imo nullo modo factum, et nunquam et nusquam, id est nullo loco nulloque tempore, sed sicut omne ingenitum, id est perfectum incausatum, et absolute ingenitum, et semper ens, et ipsum perfectum ens, et id ipsum ens per se ipsum, et a se ipso uniformiter et æquiformiter segregatum, id est æqualiter ab omnibus distinctum ac separatum, et id ipsum ex se ipso omnibus participare opportunis superillucens, id est, desuper infulgens, et radios suæ lucis ac bonitatis infundens seu influens, his quæ opportuna (id est apta) sunt ipsum sic participare.

Et altera alteris componens: ut elementa in mixto, formam materiamque in composito; magnitudo et causa naturalis immutabilis societatis entium ordinis universi ac civium supernorum, faciens concordiam in sublimibus suis; in se ipso et contraria, id est, opposita in se causaliter continens, similiter supereminens secundum unam et singularem totius natura-

Job xxv, 2. lis immutabilis societatis supereminentem causam, id est, cunctis et singulis dignior, ratione hac generali, quia universorum est causa.

Alterum autem, quoniam omnibus provide Deus adest, id est, Deus item designatur hoc nomine, alter, seu « alterum », quia « omnibus » providentialiter « adest », et omnia in omnibus propter omnium salutem fit, id est, propter universorum conservationem ipse « in omnibus » est « omnia » causaliter, cuncta causando, manutenendo et includendo, quoddam ens ex se ipso, non participatum, nec causatum ab alio, et propria naturali immutabilitate inconversibiliter per operationem unam et incessabilem stans. Quæ operatio activa in Deo, est ipsemet Deus operans. Verumtamen multæ operationes in Deo esse dicuntur per comparationem ad diversos terminos et effectus, puta creatio, gubernatio, providentia, conservatio : quæ omnes in Deo sunt una essentia ejus.

Et se ipsum porrigens creaturis ad benefaciendum et auxiliandum (juxta illud Job :4 Operi manuum tuarum porriges dexteram), inflexibili virtute, ad deificationem conversorum, id est ad assimilandum sibi eos qui convertuntur ad ipsum, et alteritatem variarum Dei figurarum, id est ad ostendendum multiplicem repræsentationem Dei in suis effectibus, per multiformes visiones in quibus apparuit, qui et in specie angelorum ac virorum quibusdam apparuit.

Altera quædam visibilis perlucens significare æstimandum, id est, putandum est quod apparitio clara sensibilis qua Deus quandoque apparuit, designavit alia invisibilia mystica quædam :5 sicut in monte Sinai apparuit, populo circumstante.6

Quomodo enim si animam ipsam corporali specie ratio effingeret, et partes corporales impartibili circumplasmaret : sicut videmus angelos et animas rationales, specie corporali sub lineamentis membrorum depingi, quum tamen sint spiritus incorporales, ac simplices et impartibiles quædam essentiæ; aliter intelligeremus in ipsa circumpositas partes impartibilitati, id est, membra illa circumposita impartibili animæ exponeremus spiritualiter, quæ est secundum animam proprie, id est, quæ indivisibilitas proprie convenit animæ; et caput quidem animum, cervicem autem opinionem, ut in medio rationis et irrationabilitatis : id est, per « caput » animæ intelligeremus vim ejus supremam, videlicet mentem seu intellectum, porro per

« cervicem », quæ inter caput et pectus mediat, acciperemus « opinionem », quæ inter scientiam et solam credulitatem est media, vel inter rationem et irrationabilitatem; pectus vero furorem, quia in pectore fervet sanguis, ventrem autem concupiscentiam (unde Ecclesiasticus ait :7 Aufer a me ventris concupiscentias), crura quoque et pedes naturam diceremus, id est naturales vires motivas et progressivas, partium nominibus virtutum symbolis utentes, id est, per nomina corporalium partium seu membrorum, designantes animarum potentias, sicque « utentes nominibus partium » pro « symbolis », id est signis seu significantiis, virium.

Multo magis in omnium summa, alteritatem formarum et figurarum sacris et divinis et mysticis replicationibus solvere oportet, id est, multo plus opus est in divina natura « solvere », id est exponere, varietatem sensibilium « figurarum » atque « formarum », per replicationes, id est repetitiones et elucidationes, sacras et spirituales ac abditas.

Consilium tria corporum schemata intacto et non figurato Deo circumligavit, id est, ars pictorum Deum intangibilem et infigurabilem depinxit sub corporali et trina quantitatis continuæ dimensione. Latitudinem quidem divinam dicendo superlatissimam in omnia Dei processionem, id est per latitudinem illam corpoream intelligendo processionem Dei valde diffusam in omnes suos effectus; longitudinem vero, superextentam in omnia virtutem, id est per longitudinem illam corporalem intelligendo omnipotentiam Dei æternam, omnibus quasi expansam et superinductam; profundum autem, omnibus exsistentibus incomprehensibilem obscuritatem, id est, per corporalem illam profunditatem seu altitudinem, intelligimus divinæ naturæ incomprehensibilitatem, quæ vocatur divina caligo, imo et supereminentiam ejus supersublimem, et ignorantiam, id est mysticam intuitionem quæ est per omnium ablationem et abnegationem de Deo: de qua plenius infra, et aliqualiter supra.

Denique tria hæc tangit Apostolus:8 Ut possitis, inquiens, cum omnibus sanctis comprehendere quæ sit longitudo et latitudo et profundum. Ubi per longitudinem etiam intelligitur exspectatio longanimis futurorum; per latitudinem, caritatis diffusio in exhibitione beneficiorum; per profunditatem, imperscrutabilitas divinorum judiciorum.

Sed ut nihil lateat nos ipsos ex alterarum figurarum et informium replicatione, id est, non ignoremus significationem sensibilium « figurarum » et replicationem « informium », id est expositionem illarum per spirituales et mysticos intellectus, eas quidem incorporales divinas nominationes, id est spiritualia nomina Dei, quæ proprie ei conveniunt, his quæ sunt per symbola sensibilia commiscentes, id est intermiscendo nominibus istis dictis de Deo metaphorice, id est per similitudinem quamdam, non per proprietatem et veritatem; propterea de his quidem, scilicet symbolicis et metaphoricis Dei nominibus, in Symbolica theologia dicetur, id est in tractatu et libro sic intitulato, quem non habemus translatum. Juxta quem modum Deus vocatur agnus, leo, vitis, unicornis, etc.

Nunc vero hic divinam alteritatem, non alienationem quamdam superinconversibilis immutabilisque naturalis societatis suspicabimur, id est, hoc loco putabimus quod alteritas illa divina et significatio Dei per figurationes corporeas, non designet aliquam « alienationem » aut recessum a sua inconversibili et invariabili identitate et societate supersanctæ Trinitatis ad invicem et cum Sanctis, sed singulare ipsius multiplex, id est simplicem et unicam ejus naturam in efficacia multiformem et in operibus variam, et uniformes in omnia multæ fecunditatis processus, id est progressiones valde fecundas, ex parte Dei « uniformes », in universos ipsius effectus.

Footnotes

  1. Ibid. viii, 14, 15. ↩

  2. Zach. i, 3. ↩

  3. 1 Joann. i, 3. ↩

  4. Job xiv, 15. ↩

  5. *visibilibus ↩

  6. Exod xix, 11 et seq. ↩

  7. Eccl. xxiii, 6. ↩

  8. Ephr. 1, 18. ↩

Chapter 97 of 143