Quæstio 1
Circa quam inquiritur primo, An missio et datio conveniant divinis personis, et specialiter quibus conveniant missio et datio activa atque passiva.
Videtur autem quod divinis personis non conveniat mitti. Primo, quoniam mitti videtur esse inferioris. Unde et angeli superiores non dicuntur mitti, sed adsistere; inferiores vero mittuntur. — Secundo, quia missio est ad id in quo missus ante missionem non fuit, quum missio sit quædam tendentia ad aliquem terminum. Sed Spiritus Sanctus quum sit verus Deus, incircumscriptus est et præsens ubique : ergo non mittitur. Si dicatur quod Filio et Spiritui Sancto convenit mitti quia procedunt, et non Patri quia a nullo est : probatur quod et Patri conveniat mitti eadem ratione qua probatur in textu quod Spiritus Sanctus mittit et dat se. Nam quidquid potest Spiritus Sanctus, potest et Pater : sed Spiritus Sanctus potest se mittere, ut habetur in littera : ergo et Pater se ipsum mittere potest, ergo mittitur a se. — Insuper dictum est in præcedenti distinctione, quod realiter idem sint missio et datio in divinis :1 sed Pater dat se, ut patebit et in textu habetur : ergo mittit se.
In contrarium est Augustinus et Magister in littera.
Ad hæc Alexander respondet : In missione materiali tria considerantur, auctoritas in mittente, loci mutatio circa missum, et alicujus effectus productio circa terminum. Primum est de perfectione mittentis, tertium de perfectione missi, secundum de missi imperfectione, quia non potest simul esse cum mittente et cum termino. Quoniam ergo quod perfectionis est, transferendum est ad divina, et quod imperfectionis est, relinquendum : ideo in divinis est missio quantum ad primum et tertium, non quantum ad loci mutationem. Nec tamen est ibi separatio aut recessus missi a mittente, sicut in his in quibus mittens et missus substantialiter differunt. Missio quoque in divinis non ponit gradum aut majoritatem, sed ordinem naturæ et auctoritatem in mittente. Unde patet qualiter missio sit in divinis.
Porro de hoc, an missio active dicta conveniat toti supergloriosissimæ Trinitati respectu Filii et Spiritus Sancti, sunt opiniones diversæ. Nam quidam dicunt quod sic. Et sicut concedunt quod tota Trinitas dat Filium et etiam Spiritum Sanctum rationalibus creaturis, ita concedunt quod tota Trinitas mittit Filium, et similiter Spiritum Sanctum. Alii negant utrumque. Ceteri istam concedunt, Tota Trinitas dat Filium seu Spiritum Sanctum; sed negant quod Trinitas mittit vel Filium vel Spiritum Sanctum. Idcirco notandum quod missio active dicta potest dupliciter determinari. Nam uno modo dicit divinam essentiam, et consignificat distinctionem seu notionem : sicque dicitur missio manifestatio productionis alicujus personæ æternæ per aliquem effectum in creatura. Et quia per nomen missionis significatur divina essentia principaliter et in recto, a qua essentia est missionis effectus; notio autem secundario et in obliquo, quia manifestatur in illo effectu : ideo concedunt quod missio active dicta toti conveniat Trinitati. Unde sicut concedunt istam, Tota Trinitas manifestat processionem Filii ac Spiritus Sancti; ita concedunt quod tota Trinitas mittit Filium ac Spiritum Sanctum.
Sed istis objicitur : Pater est persona quæ a nulla, sed a qua alia; Filius vero est persona quæ ab alia, et a qua alia; Spiritus Sanctus est persona quæ ab alia, et a qua nulla persona divina. Sed Pater dicitur mittere, quia ab ipso est alia persona; mitti vero non dicitur, quia non est ab alia persona. Filius autem dicitur mitti et mittere, quia ab alio est, et alius est ab ipso. Ergo Spiritus Sanctus dicetur missus, quia ab alio; sed non mittens, quia nullus ab ipso. Ergo mittere non convenit toti Trinitati, sicut nec mitti. — Præterea, si tota Trinitas ratione effectus connotati mitteret Spiritum Sanctum, quum similiter connotetur effectus in Filii missione, tota Trinitas mitteret Filium, sicque Filius mitteretur a Spiritu Sancto: quod non invenitur de Filio nisi secundum humanam naturam. — Insuper, mittere Filium, est aliquid operari per Filium in creatura rationali. Sed operari per Filium non convenit toti Trinitati: ergo nec mittere Filium toti convenit Trinitati, ergo similiter nec mittere Spiritum Sanctum. Ergo missio dicta active, non convenit toti Trinitati.
Ad primum horum respondent quod non sit simile: quia in verbis his, mitti et mittere, consignificatur habitudo principii ad id quod est de ipso. Esse autem ab alio sive a principio, universaliter removetur a Patre, ita quod nullo modo potest dici esse a principio; sed esse principium, non negatur universaliter a Spiritu Sancto. Quum autem Spiritus Sanctus sit principium creaturæ, ideo sicut conceditur quod Spiritus Sanctus facit se esse in creatura per gratiam, et Trinitas facit Spiritum Sanctum esse per gratiam in creatura rationali, ita conceditur quod tota Trinitas mittit Spiritum Sanctum. — Ad secundum respondent, quod secundum rationem hanc missionis sit concedendum, quod sicut tota Trinitas mittit Filium, ita et Spiritus Sanctus Filium mittit: quia facit ipsum cognosci quod æternaliter procedit a Patre per effectum ab ipso temporaliter procedentem. — Ad tertium dicunt quod non sit idem, operari per Filium et mittere Filium, sed potius manifestare illam operationem esse per Filium. Unde concedunt istam: Spiritus Sanctus mittit
A Filium, et Trinitas mittit Filium: non quia Trinitas vel Spiritus Sanctus operetur per Filium, sed quia Trinitas vel Spiritus Sanctus per aliquem effectum Filio appropriatum manifestat Patrem operari per Filium: et hoc bene convenit toti Trinitati.
Porro secundum alios, aliter determinatur ac sumitur missio Spiritus Sancti, ut scilicet primo ac principaliter significet notionem, secundario autem actionem seu manifestationem qua notio illa manifestatur per aliquem effectum. Sicque missio activa vocatur productio alicujus divinæ personæ manifestata per aliquem effectum in creatura. Et ita nomine missionis duo signantur, videlicet notio principaliter ibi significata, et manifestatio notionis per effectum ibi consignificata. Quumque principaliter significatum nomine missionis non conveniat toti Trinitati, non concedunt quod missio active dicta conveniat toti Trinitati. Propter quod dicunt, quod proprie loquendo ista sit falsa, Tota Trinitas mittit Filium aut Spiritum Sanctum: quamvis actio ibi secundario significata, a qua est effectus in creatura, toti conveniat Trinitati. — Hæc Alexander.
Circa hæc, quantum ad primum, videlicet quod missio sit in divinis, scribit Bonaventura: Missio prout in his inferioribus consideratur, habet respectum ad tria: primo ad principium, secundo ad terminum, tertio ad missum. Ad principium autem seu ad mittentem sub triplici potest habitudine comparari. Primo, tanquam ad dantem esse: et sic mittitur radius a sole. Secundo, tanquam ad dantem virtutem: sicque mittitur jaculum a projectore, et sagitta a sagittante. Tertio, ut ad dantem auctoritatem seu jurisdictionem: et sic mittitur nuntius a præceptore. Et secundum omnem hanc comparationem est missio in divinis, quoniam Spiritus Sanctus mittitur a Patre et Filio sicut vere habens esse et virtutem et auctoritatem in operando ab eis. Unde missio juxta respectum hunc, est completissime in divinis. Divina quippe persona ab eadem persona divina accipit esse et virtutem atque auctoritatem. — Ad terminum quoque comparatur missio sub triplici habitudine. Primo, ut in eo quietetur : sicut lapis mittitur deorsum. Secundo, ut ab illo habeatur : sicut mittitur donum ad recipientem. Tertio, ut circa illum, videlicet terminum, aliquid operetur : sicut angelus ad hominem quem custodit. Secundum hanc quoque triplicem comparationem est missio in divinis. Mittitur namque Filius et etiam Spiritus Sanctus ad quosdam ad inhabitandum, ad quosdam ut possideatur ab eis ut donum, ad quosdam ad conferendum effectum. Sicque missio per comparationem ad terminum, plenissime in divinis consistit, multo plus quam in creaturis. — Si autem loquamur de missione in comparatione ad missum, sic in inferioribus ponit triplicem conditionem imperfectionis, videlicet separationem, subjectionem, et mutationem : quæ non sunt in divinis, in quibus tamen est aliquid correspondens his tribus. In inferioribus enim separatur missus a mittente propter distantiam termini a mittente : ut dum aliquem mitto Romam, a qua disto, ideo si missus a me perveniet Romam, oportet quod separetur a me. In divinis vero, quoniam Deus mittens ubique est, non est ibi distantia mittentis a termino missionis : ideo missus non separatur nec elongatur a mittente ; loco tamen hujus est missi a mittente egressio, sive emanatio. Similiter in inferioribus est missi subjectio propter differentiam mittentis a misso. Quia enim missus recipit a mittente esse aut virtutem vel operationem, et substantialiter differt ab eo, necesse est quod aliam virtutem ab eo recipiat, et aliam jurisdictionem illa inferiorem. Sed in divinis non est differentia substantialis, ideo omnia ibi sunt æqualis nobilitatis in mittente et misso : attamen loco hujus est ibi subauctoritatis emanatio. In inferioribus quoque est in misso quædam mutatio propter distantiam missi a termino. In divinis autem missus nulli loco abest, ideo non oportet quod locum accedat, mutetur aut moveatur : tamen loco hujus est ibi alicujus novi effectus productio. Hæc Bonaventura. At vero de alia parte propositæ quæstionis, videlicet quibus personis divinis conveniat mittere et mitti, scribit Bonaventura : Missio (ut patet ex ratione Augustini, et infra patebit) semper duo includit, videlicet emanationem et manifestationem missi per effectum. Et quoniam missio dicta passive semper importat emanationem, nullatenus convenit Patri, quia a nullo emanat : idcirco si alicubi legeretur Pater missus, esset tanquam improprie dictum exponendum.
Si autem his objiciatur, quod secundum Augustinum quarto de Trinitate, mittitur Filius quum ex tempore in mente cujusquam percipitur : sed Pater, imo et Trinitas tota, ex tempore percipitur mente in qua gratiose ac dulciter advenit ac moratur : ergo tam Pater quam Trinitas mittitur. — Præterea, mitti, est personam divinam de novo venire ad habitandum in corde. Sed hoc toti convenit Trinitati ac Patri, sicut ait Salvator : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.2 — Insuper, missio connotat effectum in creatura. Sed regula est, quod nomen connotans effectum, est essentiale : ergo toti competit Trinitati. — Iterum, tres personæ inseparabiles sunt, non ergo una sine alia mittitur.
Dicendum ad primum et secundum, quod nec perceptio in mente, nec venire et mentem inhabitare, ad rationem sufficit missionis, quamvis sufficiant ex parte termini ad quem : idcirco exigitur etiam emanatio ex parte termini a quo. Propter quod loquitur Augustinus, quod Pater absurdissime dicitur missus. — Ad tertium respondendum, quod nomen connotans effectum aut solum dicit respectum ad effectum, et sic est pure essentiale, ut creare; aut dicit cum hoc respectum ad personam divinam, sicque potest esse notionale : ut creare per Filium, quod soli convenit Paquosdam ad inhabitandum, ad quosdam ut possideatur ab eis ut donum, ad quosdam ad conferendum effectum. Sicque missio per comparationem ad terminum, plenissime in divinis consistit, multo plus quam in creaturis. — Si autem loquamur de missione in comparatione ad missum, sic in inferioribus ponit triplicem conditionem imperfectionis, videlicet separationem, subjectionem, et mutationem : quæ non sunt in divinis, in quibus tamen est aliquid correspondens his tribus. In inferioribus enim separatur missus a mittente propter distantiam termini a mittente : ut dum aliquem mitto Romam, a qua disto, ideo si missus a me perveniet Romam, oportet quod separetur a me. In divinis vero, quoniam Deus mittens ubique est, non est ibi distantia mittentis a termino missionis : ideo missus non separatur nec elongatur a mittente ; loco tamen hujus est missi a mittente egressio, sive emanatio. Similiter in inferioribus est missi subjectio propter differentiam mittentis a misso. Quia enim missus recipit a mittente esse aut virtutem vel operationem, et substantialiter differt ab eo, necesse est quod aliam virtutem ab eo recipiat, et aliam jurisdictionem illa inferiorem. Sed in divinis non est differentia substantialis, ideo omnia ibi sunt æqualis nobilitatis in mittente et misso : attamen loco hujus est ibi subauctoritatis emanatio. In inferioribus quoque est in misso quædam mutatio propter distantiam missi a termino. In divinis autem tri. Et tale est mitti, quod includit respectum etiam ad terminum a quo. — Ad quartum dicendum, quod illa quæ substantialiter aut personaliter differunt, possunt seorsum mitti, quamvis in natura et subsstantia inseparabilia sint: secundum quod missio sumitur in divinis, ubi non invenitur per loci mutationem, sed secundum descriptionem præhabitam.
Consequenter Doctor devotus ostendit quibus personis in divinis convenit missio activa seu mittere: Magister, inquiens, expresse dicit nititurque probare ratione et auctoritate, quod Spiritus Sanctus mittit se et dat se. Nec secundum ipsum, oportet quod inter mittentem et missum cadat personalis distinctio, sed solum quantum ad rationem intelligendi, ut idem ipse sit mittens in quantum Deus, et missus in quantum donum.
Aliorum autem antiquorum magistrorum fuit opinio, quod mittere et mitti, de ratione nominis sui important auctoritatem et subauctoritatem atque distinctionem, ideoque nequaquam sit concedendum quod aliqua persona divina se mittat aut mittatur a se. Et positionem suam confirmant per Augustinum, dicentem quod Pater nullatenus mittitur. Cujus ratio esse videtur quia a nullo est; seu quoniam missus subauctoritatem importat, et mittere auctoritatem, nulla autem persona habet super se auctoritatem. Rationibus quoque Magistri respondent, quod non est simile de dare et mittere: quoniam dare, uno modo est ex liberalitate seu amore, sicque omnino essentiale est, nec connotat distinctionem: idcirco conceditur quod tota Trinitas dat se, similiter Pater. Alio modo dare est alicui donum communicare non tantum ex liberalitate, sed etiam ex auctoritate: sic dare dicit notionem, notionaliterque tenetur. Idcirco hoc modo non valent hujusmodi rationes: si Pater dat Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus non dat se, ergo Pater facit aliquid quod non facit Spiritus Sanctus: quoniam dare dicit notionem, atque in hoc sensu æquipollet ei quod est mittere, et passiva donatio ei quod est procedere. Ad simile quoque quod adducit Magister de Filii missione, dicunt quod non est simile: quia in Filio est duplex natura, et secundum naturam suam humanam non solum subauctoritas, sed et servitus convenit ei. Hinc quantum ad divinam suam naturam a solo mittitur Patre, quia ab ipso producitur. Quumque Spiritus Sanctus producatur a Patre et Filio, ab ipsis tantummodo mittitur. Hinc rationes Magistri non valent, quoniam omnes auctoritates quæ dicunt Filium mitti a Spiritu Sancto vel a se ipso, intelliguntur secundum naturam humanam.
Sed quamvis positio ista rationabilis videatur, et ad sustinendum facilior, attamen quoniam non debemus auctoritates Sanctorum ad nostram trahere rationem, sed potius nostram rationem ipsis subjicere, ubi non continent expressam absurditatem; quumque Sancti dicant, et maxime Augustinus, ac Magister in littera, Filium mitti a Spiritu Sancto et etiam a se, quod non potest exponi secundum humanam naturam: idcirco positio alia, ob reverentiam tam Sanctorum quam Magistri, magis videtur esse tenenda. Nempe quod ait Augustinus, Filius Dei missus est in carnem a Spiritu Sancto, nequaquam potest secundum humanam naturam intelligi, ut videtur, quia hæc missio fuit ad humanitatis seu carnis assumptionem, ergo secundum rationem intelligendi præcedit naturam humanam ut jam unitam: ergo si Filius hoc modo dicitur missus, oportet quod attribuatur divinæ naturæ. Sicque ratione divinæ naturæ missus est a Spiritu Sancto, multoque plus a se ipso; et per hoc etiam Spiritus Sanctus potest dici mitti a se.
Sed his objici potest, primo, quoniam datum dicitur relative ad dantem, secundum Augustinum quintodecimo de Trinitate. Ergo Spiritus Sanctus non datur nisi ab his a quibus procedit et ad quos dicitur relative, puta a Patre et Filio, non a se ipso. — Item, ubicumque est missio passiva, ibi est subauctoritas in misso respectu alicujus principii, quemadmodum secundum Augustinum et Magistrum, ubi activa est missio, ibi designatur auctoritas ratione personæ mittentis. Sed in Spiritu Sancto non est subauctoritas respectu sui ipsius: ergo non mittit se. Et idem de Filio. — Rursus, inter mittentem et missum videtur realis distinctio.
Pro harum solutione advertendum, quia ut tactum est, missio duo importat, videlicet emanationem et manifestationem, principaliter tamen manifestationem, quia secundum Augustinum quarto de Trinitate, mitti, est cognosci esse ab alio. Et quoniam principaliter importat manifestationem, et connotat in misso emanationem, ideo manifestatio significatur tam per mittere quam per mitti uniformiter. Propter quod sensus est: Pater mittit Filium, id est, manifestat Filium emanare a se. Et quum dicitur, Filius seu Spiritus Sanctus mittitur, sensus est: Filius seu Spiritus Sanctus manifestatur ab alio emanare. Et quoniam ablativus respectu verbi passivi, et nominativus respectu verbi activi, importat rationem principii, atque significatio horum verborum, mittere et mitti, est manifestatio et emanatio: hinc illa propositio est propriissima, in qua ablativus vel nominativus importat habitudinem principii respectu utriusque, sicut quum dicitur, Pater mittit Filium, et Filius mittitur a Patre: quoniam Filius emanat a Patre et manifestatur a Patre. Quia vero principale significatum verborum istorum est manifestatio, non emanatio: ideo quando ablativus aut nominativus est principium manifestationis, quamvis non emanationis, propositio propria est, minus tamen quam prædicta. Idcirco in hoc sensu conceduntur istæ: Filius mittit se; Spiritus Sanctus mittit se. Verum quia tam mittere quam mitti, important emanationem circa missum, et Pater non emanat ab aliquo neque Trinitas, hinc Pater non legitur missus nec Trinitas.
Ex his patet ad objecta solutio, quia primum solutum est ex eo quod dictum est quemadmodum dare dupliciter sumitur. — Porro ad secundum dicendum, quod quamvis tam mittere quam mitti important emanationem, ut ex prætactis jam eorum expositionibus constat, non tamen emanatio hæc importatur semper respectu personæ mittentis, quia ab aliquo potest esse manifestatio personæ, a quo non est emanatio ejus. Propterea, quamvis in persona missa sit subauctoritas, non tamen semper respectu mittentis, ut quum mittit se ipsam; sed respectu personæ producentis, a qua procedit. — Ad tertium habetur solutio ex præinducta acceptione multiplici missionis: quia interdum designat in mittente superioritatem atque imperium, ut quum Deus dicitur mittere angelum; interdum solum auctoritatem, ut quum Pater dicitur mittere Unigenitum suum: et tunc notat personalem vel realem distinctionem. Quandoque importat distinctionem secundum rationem dumtaxat, ut quum dicitur: Voluntas movet se ipsam. Sicque Spiritus Sanctus se mittit: quia in quantum Deus, mittit; in quantum donum, mittitur. — Hæc Bonaventura.
Amplius Thomas, quantum ad primum horum, qualiter scilicet missio sit in divinis, consonat præinductis, inter cetera loquens: Missio ex sua significatione dicit exitum alicujus ut missi, ab aliquo sicut a mittente, atque ad aliquem terminum. Missio autem in divinis, omni imperfectione exclusa, intelligitur secundum exitum originis ab aliquo ut a principio, et secundum novitatem advenientem ei ad quem fit missio, ut persona missa novo modo in eo esse dicatur. Hinc missio ex sua ratione differt a processione et datione. Processio namque in quantum processio, dicit realem distinctionem, imo et respectum ad principium a quo procedit, et non ad aliquem terminum. Datum autem non importat distinctionem dati a principio a quo datur, quoniam idem potest dare se ipsum; sed tantum ab eo cui datur. Missio autem ponit distinctionem in misso et ad principium atque ad terminum. Idcirco quum Spiritus Sanctus dicitur mitti, includitur in significatione missionis uterque respectus, puta: æternus, prout a Patre Filioque procedit; ac temporalis, prout significatur in habitudine ad creaturam, quæ novo modo se habet ad ipsum. — Porro de alia parte quæstionis asserit Thomas: In omni missione oportet quod ponatur aliqua auctoritas alicujus ad missum. In divinis autem personis non est auctoritas nisi secundum originem: ideo nulli personæ divinæ convenit mitti, nisi ei quæ est ab alio, respectu cujus potest in aliquo designari auctoritas. Ideo Filius et Spiritus Sanctus dicuntur mitti, non Pater nec Trinitas. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione quadragesima tertia: In ratione (inquit) missionis duo importantur: quorum unum est habitudo missi ad eum a quo mittitur; aliud, habitudo missi ad terminum ad quem. Per hoc autem quod aliquis mittitur, ostenditur processio quædam missi a mittente: vel secundum imperium, sicut dominus mittit servum; vel secundum consilium, ut si consiliarius dicatur mittere regem ad præliandum; vel secundum originem, ut flos ab arbore. Ostenditur quoque habitudo termini ad quem, ut ibi aliquo modo esse incipiat, vel quia prius ibi non erat, vel non eo modo quo incipit ibi esse. Missio ergo divinæ personæ potest competere secundum quod ex una parte importat processionem originis a mittente, et item prout ex alia parte importat novum modum exsistendi in aliquo. Hæc Thomas in Summa.
Insuper ad quæstionem hanc, an aliqua divina persona det vel mittat se ipsam, idem doctor respondet in Scripto: Secundum differentiam donationis, missionis et processionis prætactam, oportet in hac materia diversimode loqui. Nempe de ratione dationis non videtur plus esse, nisi quod datum a dante libere habeatur. Quod potest dupliciter esse: primo, sicut aliquis libere habet se, vel aliquid quod in ipso est; secundo, sicut aliquis libere habet suam possessionem, vel id respectu cujus habet dominium, prout habere dicitur multis modis. Hinc de ratione dationis non est auctoritas in dante respectu dati (potest enim aliquis etiam se ipsum alicui ex amore dare in amicum), nisi specificetur datio secundum specialem modum habendi, ut qui est secundum dominium, etc: qualis datio nulla est in divinis. Hinc datio non exigit rationem principii respectu dati. Unde dari, potest convenire divinæ essentiæ, quia hanc Pater dat Filio; et etiam Patri, qui dat se ipsum; similiter Filio ac Spiritui Sancto. Nec est distinctio dantis ad datum, nisi forte secundum rationem, sicut intelligentis ad intellectum. Concedimus ergo simpliciter, quod Pater dat se et datur a se; et idem dicendum de Filio ac Spiritu Sancto.
Sed circa missionem major est difficultas: quod opinionum attestatur diversitas. Quidam enim dicunt, quod omnes tales sunt falsæ: Filius mittit se; Spiritus Sanctus mittit se. Et dicunt rationes Magistri non valere: quia quum missio includat in se notionem, non oportet quod in potentia aut operatione missionis conveniant tres personæ, quemadmodum nec in potentia generandi. Et dicunt non esse simile de missione Filii in carnem, secundum quam Filius dicitur mittere se ipsum: quia in illa missione natura creata assumpta est in unitatem divinæ personæ, quod in aliis missionibus non contingit. Et si in aliqua invenitur auctoritate quod Spiritus Sanctus mittit se, glossant sic: quod a Spiritu Sancto est effectus in quo et per quem cognoscitur ipse Spiritus Sanctus ab alio esse. — Verum quoniam Sancti, præcipue Augustinus, et Magister, utuntur locutionibus illis; ideo alii dixerunt, quod missio aliquando sumitur proprie, aliquando improprie. Et quum proprie sumitur, importat distinctionem missi a mittente: sicque dici non valet quod Spiritus Sanctus se mittat. Communiter autem et improprie sumitur missio pro influentia vel datione : sicque dicunt Spiritum Sanctum mittere se, quia dat se. Et hæc est opinio Præpositivi et Antisiodorensis. — Sed quoniam opinio ista parum recedit a prima, alii dicunt quod proprie Spiritus dicitur se mittere. Quibus non consentiendum est, si virtus nominis attendatur. Missio quippe, ut dictum est, duo importat, videlicet : missum esse ab alio ratione auctoritatis quam designat; atque novum effectum, secundum quem in creatura Spiritus Sanctus dicitur esse. Unde sensus est : Spiritus Sanctus mittitur, id est, est ab aliquo, et fit novo modo in aliquo.
Denique diversimode verificatur locutio quando aliquod conjunctum prædicatur de aliquo secundum esse, et quando secundum fieri. Quando enim prædicatur secundum esse, oportet quod utrumque illorum in esse dicatur : ut si dicatur, Socrates est homo albus, oportet quod sit homo, et quod sit albus : nisi unum diminuat rationem alterius, ut quum dicitur, Homo mortuus. Sed secundum fieri, sufficit quod alterum in fieri prædicetur : ut si dicam, Socrates est nunc factus homo albus, sufficit ad veritatem quod sit nunc factus albus, quamvis non sit nunc factus homo. Notandum quoque, quod quando aliquid prædicatur de aliquo secundum fieri, diversimode se habet in faciente et in facto : quia ex parte facti oportet quod prædicetur utrumque secundum esse, etsi non utrumque secundum fieri : ut si dicam, Iste est factus homo albus, oportet eum esse hominem et esse album, nisi alterum sit diminuens; non autem oportet quod fiat homo, sed quod fiat albus. Ex parte vero facientis, quia faciens non refertur ad factum nisi secundum id quod fit in ipso, sufficit quod faciens dicatur facere alterum tantum : ut si dicam, Pictor facit parietem album; non oportet quod faciat parietem, et faciat eum album, sed sufficit quod faciat eum album. — Dico ergo quod missio, quoniam ponit missum esse in aliquo eo modo quo prius non fuit, sicque fieri in illo secundum hoc, importat quamdam factionem non realem, sed rationis tantum, quæ terminatur ad rationis relationem, quemadmodum Deus dicitur factus refugium nostrum. Est igitur sensus : Spiritus Sanctus est missus a se, id est, Spiritus Sanctus exsistens ab aliquo, factus est ens in alio a se per gratiam.3 Si autem accipiamus ex parte mittentis, tunc mittere Spiritum Sanctum nil aliud est quam facere Spiritum Sanctum exsistentem ab alio, esse in aliquo secundum habitudinem novam. Ideo cuicumque personæ convenit facere alterum horum, videlicet quod sit in aliquo secundum habitudinem novam, dicetur mittere Spiritum Sanctum, quamvis non sit principium Spiritus Sancti. Et quoniam tota Trinitas facit Spiritum Sanctum esse in aliquo novo modo per donum gratiæ a superbenedicta Trinitate collatum, hinc tota Trinitas dicitur mittere Spiritum Sanctum, et ipse se mittit, et mittitur a se.
Si autem loquamur de processione, minus proprie dicetur procedere a se, quam mitti a se. Attamen quia processio temporalis ponit novam habitudinem ad creaturam in quam procedit, omnisque novitas ad aliquam pertinet factionem; ideo etiam secundum processionem temporalem Spiritus Sanctus ens ab alio, factus est exsistens novo modo in creatura : et sic sub eodem sensu concedetur quod Spiritus Sanctus procedit temporaliter a se. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in Summa, loco præallegato, ad istud breviter respondit, dicendo : Secundum quosdam, divina persona non mittitur nisi ab ea a qua est; et Filius non est missus a Spiritu Sancto, nisi secundum humanam naturam, ad prædicandum. Augustinus vero secundo de Trinitate perhibet Filium missum a se et a Spiritu Sancto, ut mitti in divinis solum conveniat personis procedentibus, mittere vero cuilibet personæ divinæ. Utrumque autem habet aliquo modo veritatem : quia quum dicitur aliqua persona mitti, importatur et ipsa persona ab alio exsistens, et effectus secundum quem missio divinæ personæ attenditur. Si ergo mittens designetur ut principium personæ quæ mittitur, sic non quælibet divina persona mittit, sed solum illa cui convenit esse principium personæ quæ mittitur: sicque Filius mittitur tantum a Patre, Spiritus Sanctus vero a Patre et Filio. Si vero persona mittens intelligatur esse principium effectus secundum quem attenditur missio; sic tota Trinitas mittit personam missam. Hæc Thomas in Summa.
Concordat Petrus, inter cetera asserens: Missio in divinis accipitur non proprie, sed similitudinarie; a creaturis autem ad divina fit translatio secundum ea dumtaxat quæ sunt perfectionis. In missione quidem creaturæ proprie dicta quatuor attenduntur: unum ex parte mittentis, videlicet auctoritas; alterum ex parte missi, ut separatio sive diversitas a mittente; tertium ex parte termini a quo, puta loci mutatio; quartum ex parte termini ad quem, scilicet quidam effectus. Primum et quartum sunt perfectionis, idcirco conveniunt missioni divinæ. — In ceteris positio ista Petri etiam in verbis coincidit cum præhabita responsione Bonaventuræ.
Insuper ad id quod quæritur, an aliqua divina persona mittat aut det se ipsam, ponit Petrus Thomæ responsionem compendiose sub aliquibus aliis verbis, et inter cetera addit: Secundum quosdam missio multipliciter sumitur. Primo, prout importat missi a mittente distinctionem essentialem, personalem atque localem: ut quum creatura una mittitur ab alia. Secundo, importat distinctionem essentialem et personalem, non localem: ut quum creatura mittitur a Creatore ubique præsente. Tertio, notat distinctionem non essentialem neque localem, sed tantummodo personalem: ut quum una divina persona dicitur mittere alteram. Quarto, nullam istarum, sed tantum intellectualem: ut quum divina persona se ipsam mittere perhibetur. — Præterea dare tripliciter dicitur. Nam primo designat solam communicationem: sicque amicus dat amico se ipsum; sic quoque quælibet divina persona dat se. Secundo dicit communicationem et emanationem, ut quum amicus dicitur amico communicare suum amorem: sic una persona divina dat aliam, utpote procedentem a se, ut Pater Filium, Pater et Filius Spiritum Sanctum. Tertio importat communicationem, emanationem et translationem, quemadmodum amicus dat amico exterius donum: et sic quælibet persona divina dat donum creatum.
B Hæc Petrus.
Qui etiam quærit, an Filius in divinis potest dici procedere temporaliter. Et respondet: Procedere in divinis invenitur dupliciter accipi. Primo communiter, secundum quod importat respectum termini a quo tantum. Secundo stricte, prout importat respectum termini a quo, et etiam termini ad quem. Primo modo habet similitudinem cum sola processione causali; secundo modo, cum causali et locali. Quoniam ergo Filius ab æterno procedit non ut tendens in alterum, ideo Spiritui Sancto appropriatur processio; et quia in processione temporali includitur ratio processionis æternæ et propriæ, ideo missio Filii Dei non dicitur proprie processio temporalis, communiter tamen posset dici. Hæc Petrus.
Denique præinductis ex Thoma concordant scripta Alberti: imo in his Thomas magistrum suum Albertum secutus est.
Consonant item his dicta Udalrici, qui in Summa sua, libro tertio, ait: Illud vere et proprie datur, ad quod creatura acquirit habitudinem novam relationis (sicut habentis ad rem habitam), et quod acquirit novam relationem rationis ad habentem. Et hæc res non est gratia, sed ipsa divina persona per effectum gratiæ. In omnibus igitur rebus est Deus, et tamen aliquibus datur: quoniam datum habetur et possidetur ut proprietas ab eo cui datur. Id autem possidetur, quod ad nutum habetur, secundum quod possessio dicitur quasi pedis positio, juxta illud Deutero-
Deut.xi,24. nomii: Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Hinc illis tantum datus est Deus, qui habent eum ad nutum suæ voluntatis, ut proprietatem cujus fructus participant fruendo ipsomet Deo. Et hæc est ratio differentiæ inter esse Deum in re, et haberi ipsum a re seu habitare ipsum in creatura. Quia igitur Deus, qui est in omnibus rebus communiter, sic venit ad creaturam, ut creatura jus hereditarium in ipso acquirat per gratiam adoptionis, fruaturque ipso in speculo per caritatem viæ, vel secundum speciem per caritatem perfectam patriæ:4 ideo Deus non habetur nec datur nisi illis qui capaces sunt gratiæ et caritatis ac gloriæ, et in illos quoque procedit divina persona. — Hæc Udalricus. Qui de istis materiis scribit diffuse, sed sententialiter præhabita sunt quæ conscribit.
Insuper patet ex dictis, an Filius mittatur a Spiritu Sancto. Qui enim dicunt in mittente esse auctoritatem respectu missi, affirmant quod Filius non mittatur nisi a Patre, a Spiritu Sancto autem non nisi secundum naturam assumptam, et ad opera ejus, præsertim ad prædicandum. Alii aliter dicunt, ut patuit.
Ægidius demum quantum ad principale intentum concordat præhabitis, quod scilicet Filius mittat se ipsum, similiter Spiritus Sanctus. Verumtamen declarationem qua Thomas ostendit hoc reprobat. Verum ut patuit, declaratio illa etiam est Alberti, Udalrici, Petri ac aliorum; nec Ægidius efficaciter improbat eam. Quod (brevitati studens) prosequi nunc omitto.
Scotus vero circa ea quæ dicta sunt de missione, an scilicet persona divina mittat se ipsam, et an Filius mittatur a Spiritu Sancto non solum ad prædicandum, refert utramque opinionem, et tangit modum defendendi utramque: magis tamen consentire videtur dicentibus quod persona divina non mittatur nisi ab ea a qua procedit.
Postremo dominus Antisiodorensis in Summa sua, primo libro, asserit et defendit quod ista sit falsa, Spiritus Sanctus mittit se; similiter ista, Spiritus Sanctus mittit Filium, nisi ad prædicandum. Hanc dicit etiam falsam, Filius misit se, nisi referatur ad naturam assumptam: quia ut ait, in mittente debet esse auctoritas quoad missum.
Hæc autem controversia doctorum videtur pro magna parte in usu terminorum consistere, ut etiam constat ex his quæ induxi ex Thoma in prima parte Summæ suæ, quæstione quadragesima tertia.
Solutio demum argumentorum in principio quæstionis motorum, ex præhabitis elucescit.
Footnotes
Chapter 129 of 271