Quæstio 3
Tertio principaliter quæritur, An Filio conveniat invisibiliter mitti, an etiam Spiritui Sancto; et utrum sint distinctæ missiones eorum, et an secundum eadem dona mittantur ac indivisibiliter.
Quod non conveniat Filio [nec Spiritui Sancto invisibiliter mitti], hinc probatur, quia missio divinæ personæ ordinatur ad ejus manifestationem, ut patuit. Sed spiritualia, immaterialia et divina non innotescunt hominibus nisi per sensibilia et corporea: ergo missionem cujuslibet divinæ personæ oportet per visibilia fieri. — Secundo, quia ut S. Dionysius ait, Filius et Spiritus Sanctus sunt lumina quædam ac radii ex luce fontana progredientes.1 Sed ut idem divinus Dionysius contestatur, impossibile est aliter splendere nobis divinum radium nisi circumtectum variis velaminibus sensibilium formarum.2 Ergo missionem Filii ac Spiritus Sancti oportet esse visibilem.
Insuper apparet quod secundum eadem dona mittantur. Primo, quia indivisa sunt opera eorum. — Secundo, quoniam inter septem dona Spiritus Sancti, primum præcipuumque consistit sapientia: ergo quum illa infunditur, mittitur Spiritus Sanctus. Sed sapientia Filio appropriatur: ergo quum ipsa datur, mittitur Filius; sicque utraque missio una est. — Tertio, quoniam idem donum diversis respectibus, distinctis potest appropriari personis: sicque secundum idem donum distinctæ personæ mittuntur.
Sed contra, sicut Filius et Spiritus Sanctus sunt distinctæ personæ, sic differentes missiones conveniunt eis. — Secundo, quoniam dictum est quod missio seu processio temporalis includit emanationem æternam. Sed Filii et Spiritus Sancti distinctæ sunt emanationes ad intra æternæ: ergo et temporales. — Tertio, quoniam missio Filii per incarnationis mysterium, non est missio Spiritus Sancti: non ergo sunt indivisæ.
Ad primam hujus quæsiti partem Thomas respondet: Sicut in exitu rerum a primo principio dicitur bonitas divina in creaturam procedere, in quantum sua participatione repræsentatur in illa; ita in reductione rationalis creaturæ in Deum intelligitur divinæ personæ processio. Quæ et missio nuncupatur, in quantum propria personæ relatio repræsentatur in anima per similitudinem aliquam in ea receptam, ab ipsa proprietate relationis æternæ originatam et exemplatam: quemadmodum proprius modus quo Spiritus Sanctus refertur ad Patrem, est amor, et proprius modus referendi Filium in Patrem, est Verbum Patris manifestativum. Hinc sicut Spiritus Sanctus invisibiliter procedit in mentem per donum amoris, sic Filius per sapientiæ donum, in quo est manifestatio Patris, qui est ultimum ad quod recurrimus. Et quia secundum horum donorum receptionem efficitur in nobis similitudo ad propria personarum, ideo secundum novum modum essendi, prout res est in similitudine sua, dicuntur divinæ personæ in nobis esse, secundum quod novo modo eis assimilamur: atque secundum hoc, utraque processio dicitur missio. Insuper, sicut prædicta originantur ex propriis personarum, sic nec suum consequuntur effectum ita ut fini conjungantur, nisi divinarum personarum virtute: quia in forma impressa ab aliquo agente virtus est imprimentis. Hinc in receptione donorum hujusmodi habentur divinæ personæ novo modo, tanquam ductrices et conjungentes rationalem creaturam ultimo fini. Hinc et utraque processio datio nominatur, in quantum est ibi novus modus habendi. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione quadragesima tertia, scribit: Per gratiam gratum facientem tota Trinitas inhabitat mentem. Mitti autem divinam personam ad aliquem per gratiam invisibilem, significat novum modum inhabitandi illius personæ, et originem ejus ab alia. Quumque tam Filio quam Spiritui Sancto conveniat esse ab alio, atque per gratiam inhabitare, utrique convenit invisibiliter mitti; non autem Patri, qui quamvis per gratiam inhabitet mentem, non est tamen ab aliquo*. — Si autem quis instet, quod dona per quorum infusionem Filius mitti asseritur, spectent ad intellectum, et sine caritate ac gratia gratum faciente queant haberi, juxta illud Apostoli: Si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, caritatem autem non habuero, nihil sum.3 Quum ergo missio invisibilis divinæ personæ attendatur penes dona gratiæ gratum facientis, ergo penes infusionem donorum Filio appropriatorum non attenditur missio. Respondendum, quod anima per gratiam assimilatur Deo. Idcirco ad hoc quod aliqua persona divina mittatur ad aliquem per gratiam, oportet quod fiat assimilatio illius ad divinam personam quæ mittitur, per aliquod gratiæ donum. Et quoniam Spiritus Sanctus est amor, per caritatem* anima Spiritui Sancto assimilatur. Hinc secundum caritatis infusionem aut incrementum attenditur invisibilis missio Spiritus Sancti. Filius vero est Verbum, non qualecumque, sed spirans amorem. Unde nono de Trinitate perhibet Augustinus : Verbum quod insinuare intendimus, notitia est cum amore. Non ergo secundum quamlibet perfectionem seu habitum intellectus mittitur Filius, sed secundum instructionem talem quæ in affectum pro rumpit amoris, juxta illud in Psalmo :4 In meditatione mea exardescet ignis. Idcirco signanter loquitur Augustinus : Filius mittitur quum a quoquam cognoscitur atque percipitur. Perceptio autem experimentalem designat notitiam, quæ proprie dicitur sapientia, quasi sapida scientia, juxta illud Ecclesiastici :5 Sapientia doctrinæ secundum nomen est ejus. Hæc Thomas in Summa. — Et secundum eumdem in secunda secundæ, omnia septem dona Spiritus Sancti caritati inseparabiliter sunt annexa, inter quæ sunt quatuor ad intellectum spectantia, scilicet sapientia, intellectus, consilium, scientia. Ideo penes eorum infusionem vere attenditur missio hæc Spiritus Sancti.
Præterea ad secundam partem propositæ quæstionis, videlicet An missio Filii et missio Spiritus Sancti sint distinctæ ab invicem vel potius inseparabiliter junctæ, respondet Thomas in Scripto : De distinctione missionum Filii ac Spiritus Sancti contingit loqui tripliciter : primo, quantum ad ipsarum diversitatem realem ; secundo, quantum ad missionis rationem ; tertio, quantum ad earum separationem. Si primo modo, quum in missione duo considerentur, videlicet exitus personæ missæ ab alia, atque effectus secundum quem persona divina dicitur novo modo esse in creatura, utroque modo missio Filii est alia a missione Spiritus Sancti secundum rem : quia et generatio, qua Filius exit a Patre, alia est a processione Spiritus Sancti, qua exit ab utroque ; donum quoque quod perficit intellectum, secundum quod attenditur missio Filii, aliud est a dono caritatis quod perficit voluntatem, secundum quod attenditur missio Spiritus Sancti. Si autem secundo modo de earum distinctione loquamur, hoc potest esse dupliciter : primo, secundum propriam utriusque rationem ; secundo, juxta rationem earum communem. Si secundum communem, sic eadem est ratio missionis Filii ac Spiritus Sancti quantum ad utrumque : quia et esse ab alio, est commune utrique, et similiter novo modo esse in creatura. Secundum propriam vero utriusque rationem utrumque differt ab alio : quia et propria ratio processionis Filii non est propria ratio processionis Spiritus Sancti, quum ille procedat ut amor, et iste ut Verbum ac Filius. Conformiter proprius modus quo Filius est in creatura, non est proprius modus quo Spiritus Sanctus est in ea : quin imo Filius per sapientiam, Spiritus Sanctus per amorem exstat in ipsa. Si tertio modo, dico quod una nunquam est sine alia, quoniam amor sequitur perfectam notitiam secundum quam est missio, et perfecta illa notitia semper inducit amorem : ideo simul infunduntur pariterque augentur. et similiter novo modo esse in creatura. Secundum propriam vero utriusque rationem utrumque differt ab alio : quia et propria ratio processionis Filii non est propria ratio processionis Spiritus Sancti, quum ille procedat ut amor, et iste ut Verbum ac Filius. Conformiter proprius modus quo Filius est in creatura, non est proprius modus quo Spiritus Sanctus est in ea : quin imo Filius per sapientiam, Spiritus Sanctus per amorem exstat in ipsa. Si tertio modo, dico quod una nunquam est sine alia, quoniam amor sequitur perfectam notitiam secundum quam est missio, et perfecta illa notitia semper inducit amorem : ideo simul infunduntur pariterque augentur.
C Præterea, si quis instet quia missio est datio ; datio autem per prius convenit Spiritui Sancto, quoniam habet rationem primi doni : ergo alia est ratio dationis ac missionis in utroque, imo per prius convenit Spiritui Sancto, et per posterius Filio. Dicendum, quod in divinis non est prius et posterius : tamen emanatio Spiritus Sancti præsupponit emanationem Filii secundum ordinem naturæ, atque ex parte hac (si liceret sic loqui) potius diceretur quod missio Filii ex parte exitus importati, est prior missione Spiritus Sancti. Verumtamen hoc esset secundum rationem propriam utriusque, non secundum rationem communem. Si autem considerentur istæ processiones quantum ad earum effectum in creatura, hoc potest esse dupliciter : primo, ex parte mittentis seu dantis; secundo, ex parte donorum in quibus fit missio. Si ex parte donorum, sic simpliciter naturaliterque præcedit amorem notitia, et ex parte illa, missio Filii missionem Spiritus Sancti. Sed hoc est secundum considerationem propriæ rationis earum, non communis: quemadmodum omnes species motus æqualiter conveniunt in ratione motus communi; tamen secundum proprium esse suum, motus localis est aliis motibus prior. Si vero considerentur ex parte dantis, quum primum movens et inclinans ad dandum sit amor, sic datio Spiritus Sancti prior est datione Filii. Hoc tamen non ita exprimitur in ratione missionis. — Sed rursus objici potest, quoniam aliqui valde simplices et obtusi in cognitione sapientiæ, ferventes sunt in amore; et quidam acuti in cognitione, sunt frigidi in affectu. Ergo una missionum istarum sine alia esse valet. Et respondendum, quod notitia illa formata et salutaris ex qua oritur amor, viget in ferventibus divino amore: qua notitia cognoscunt divinam bonitatem in quantum est finis et largiter eis influens beneficia sua. Et talem non habent notitiam qui amore Dei non accenduntur. — Hæc Thomas in Scripto. Ex quibus patet, quod invisibiles missiones Filii ac Spiritus Sancti sunt indivisæ.
Concordat Petrus, dicendo: Finis ultimus missionis Filii ac Spiritus Sancti est idem, videlicet rationalis creaturæ sanctificatio, id est revocatio a sensibilibus ad æterna; sed finis proximus est diversus. Nam finis proximus missionis Filii, est illuminatio intellectus; finis vero missionis Spiritus Sancti, inflammatio est affectus: quæ duo complent sanctificationem; nec unum sine alio est perfectum, quia nec perfecta notitia sine amore, nec econverso. Quum ergo missio utriusque non frustretur suo complemento, non est una sine alia, nec sine gratia gratum faciente.
Verum de hoc plenius tractat Petrus, movens hanc quæstionem, utrum Spiritus
A Sanctus semper mittatur cum Filio. Videtur quod sic. Dicuntur enim mitti in effectu eis appropriato. Effectus autem appropriatus Spiritus Sancti, est unctio spiritualis; effectus Filii, illuminatio salutaris: quæ semper sunt simul. Item, sapientia appropriatur Filio, caritas Spiritui Sancto: sed non est datio sapientiæ sine Spiritu Sancto, nec caritatis sine Filio, juxta illud:6 Ad eum veniemus, etc. — Contra, sicut se habet missio visibilis ad visibilem, sic missio invisibilis ad invisibilem: sed unus sine altero mitti potest visibiliter, ergo et invisibiliter.
Solutio. Differunt duo hæc, venire et mitti: quia venire, importat respectum ad terminum ad quem, non ad terminum seu principium a quo; missio vero importat utrumque. Venire ergo, solum designat novam præsentiam in novo effectu; sed mitti, emanationem ab alio, et manifestationem in effectu novo. Hinc Pater dicitur venire cum Filio et Spiritu Sancto, non mitti. Dicunt igitur quidam, quod Filius potest venire ac mitti sine Spiritu Sancto, et econtrario: quia secundum eos dicitur venire atque mitti, etiam sine dono gratiæ gratum facientis. Quæ opinio jam ante est reprobata. Alii dicunt, quod unus sine alio potest mitti, quoniam mitti dicitur ille qui manifestatur in aliquo effectu sibi appropriato; non autem potest venire unus sine alio, quemadmodum nec uterque sine Patre: quia non veniunt nisi ad manendum et inhabitandum, quod sine gratia esse non valet. Hæc opinio potest sustineri. Tertii dicunt, quod neuter sine altero potest venire aut mitti. Quum enim non veniant nisi missi, eorum adventus est missio: et loquor de invisibili missione eorum. Hæc opinio verior esse videtur. — Sustinendo secundam opinionem, qui vellet, posset respondere ad primum, quod appropriatio effectus non sufficit ad hoc quod persona mitti dicatur, sed exigitur manifestatio illius personæ principaliter. Ad secundum quoque responderetur, quod sapientia non datur sine Spiritu Sancto: tamen in illa est principaliter manifestatio Filii tantum, ac Spiritus Sancti secundario; in caritate autem est econverso. Ille vero qui principaliter manifestatur, dicitur mitti, non alius: sicut solus legatus mitti asseritur, quamvis multi veniant secum. — At vero tertiam et veriorem sustinendo opinionem, dicendum ad argumentum in contrarium factum, quod non sit simile: quoniam non est tanta connexio in formis exterioribus, in quibus fit visibilis missio, sicut in formis interioribus, in quibus fit missio invisibilis. — Hæc Petrus.
At vero Alexander consentire videtur opinioni secundæ, dicendo: Aliquando mittitur Filius quando non mittitur Spiritus Sanctus: quia non mittitur Filius in quocumque effectu, sed in effectu ei appropriato; et quia manifestatur in illo, dicitur mitti. Si autem in eodem effectu Spiritus Sanctus mitteretur, oporteret quod in eo manifestaretur, et ita effectus ille non esset Filio appropriatus. — Denique missio passive dicta, est processio personæ manifestata in effectu ei appropriato, vel manifestatio processionis. Quum ergo processio Filii non sit processio Spiritus Sancti, nec idem effectus in quo manifestatur utraque processio, ratione cujus dicitur mitti Filius aut Spiritus Sanctus; et unus effectus possit esse sine alio (utpote non dependens ab illo), et manifestatio unius processionis sine manifestatione alterius processionis: ideo una missio sine alia esse potest. Hæc Alexander.
Quocirca videtur, quod unus effectus sine alio esse nequit: quia nec formata cognitio, secundum quam mittitur Filius, est sine amoris affectu, secundum quem mittitur Spiritus Sanctus, nec econverso; dependet quoque unus effectus ab alio, quum ex cognitione oriatur dilectio.
Circa hæc quærit Richardus, an secundum eadem dona sit missio Filii ac Spiritus Sancti. Et respondet: Missio est emanantis personæ per appropriatum sibi effectum manifestatio: per effectum, inquam, qui secundum id quod est, specialiter appropriatur personæ. Quumque quædam dona sint Filio specialiter appropriata, ut dona illuminativa; et quædam Spiritui Sancto, ut dona inflammativa: idcirco secundum aliqua dona mittitur Filius secundum quæ non mittitur Spiritus Sanctus, et econtrario. Porro si aliquod donum secundum unam rationem approprietur personæ alicui, et secundum id quod est approprietur alteri; secundum illud donum non dicitur proprie mitti nisi persona cui donum illud secundum quod est appropriatur, nisi multum extendendo nomen hoc missionis. Quod si fuerit aliquod donum quod secundum id quod est non magis appropriatur personæ uni quam alii, quamvis secundum unam rationem posset uni appropriari, tunc forsan secundum donum illud non diceretur aliqua persona mitti distincte. Hæc Richardus.
Qui etiam ad quæstionem qua quæritur, an una persona sine alia mittatur, respondet: Quamvis in missione secundum quid atque improprie dicta, quæ est secundum aliquod donum gratiæ gratis datæ, non gratum facientis, missus est aliquando invisibiliter Spiritus Sanctus, non Filius, et econtrario; tamen loquendo de missione proprie dicta, per quam vere atque simpliciter datur persona quæ mittitur, quum missio talis esse non valeat sine caritate, et cum habitu caritatis semper infundatur aliquis habitus illuminativus aut ejus augmentum, qui habitus appropriatur Filio, quemadmodum caritas Spiritui Sancto: nunquam mittitur Filius quin mittatur et Spiritus Sanctus, ac econtrario; nec unus eorum sine alio potest cognosci cognitione formata et habituali. Hæc Richardus.
Præterea circa hæc ait Albertus: Quemadmodum ordinabantur apertæ seu visibles missiones Filii ac Spiritus Sancti, sic ordinantur et missiones eorum occultæ; et semper sunt ambæ ad finem eumdem, quamvis non semper ad eumdem actum: quia ut sanctus testatur Bernardus, primo venit Filius et docuit fidem, postea plenius docuit Spiritus Sanctus, accenditque ad amorem. Hinc secundum intentionem Sanctorum, nec Filius nec Spiritus Sanctus mittitur nisi in gratia gratum faciente. Non enim Spiritus Sanctus donum dicitur quod sibi invicem dant Pater et Filius, sed quia nobis dant eum. Filius quoque dicitur datus, non quia sit donum aliquod creatum quod sine ipso habeatur, sed quia ipse datur in dato, sicut dicitur a Jacobo :7 Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei. Hinc missiones istæ non distinguuntur in fine, sed in proximo actu : quoniam Filius per appropriationem illuminat intellectum, et Spiritus Sanctus accendit affectum. Porro finis missionis est sanctificatio atque reductio : quod non est opus Spiritus Sancti tantum, quia reductio includit viæ ostensionem, et quoad hoc, est Filii ; adeptionemque boni, et quantum ad hoc, est Spiritus Sancti : simul namque mittuntur. Nec tamen unus est imperfectus, aut alter superfluus : quia sic congruit propter duplicem partem potestativam animæ nostræ, videlicet intellectum et voluntatem, atque ut personarum distinctio ostendatur esse in Deo.
Si vero objiciatur, quod omnium gratiarum collatio per appropriationem attribuitur Spiritui Sancto : ergo in earum infusione solus mittitur Spiritus Sanctus.
Dicendum, quod quamvis gratia in genere vel quoad actum qui est gratum facere, sit attributum et ostensiva Spiritus Sancti, tamen gratia ista vel illa, est aut esse potest Filii attributum. Idcirco quum missio sit etiam in collatione gratiæ particularis ad intellectum sive affectum, in ea etiam mittitur Filius. Unde amicos Dei et Prophetas constituere, adscribitur Filio seu Sapientiæ increatæ.8 Ad constituendum namque amicos Dei, duo exiguntur. Primum est notitia amicitiæ et amici, eorum quoque per quæ amicitia contrahitur et conservatur : quod est Filii. Secundum est amor amici et fundamentum amoris, quod est bonum honestum et pars honesti, ut
Ait Philosophus : et quoad hoc, mittitur Spiritus Sanctus. Ad prophetiam etiam, quantum ad congruitatem, requiritur illuminatio et aptificatio mentis per virtutes, qua fit digna illuminatione divina. — Denique distributio omnium spiritualium charismatum seu donorum pertinet ad Spiritum Sanctum, quantum ad illam proprietatem Spiritus quod unit atque vivificat mysticum corpus : quia in hac ratione Spiritus Sanctus uniens Ecclesiam, dividit dona prout vult, sicut et spiritus noster dividit singulis membris proportionabilia sibi.9 noster dividit singulis membris proportionabilia sibi.
Insuper cognitio requiritur ad missionem, non omnis, sed triplex. Una quæ est ex parte cogniti, ut scilicet sentiat homo in se donum in quo tanquam in signo cognoscibilis est persona missa : quod signum habet actum gratiæ gratum facientis, et appropriabile est Filio vel Spiritui Sancto. Secunda est cognitio habitualis. Tertia est conjecturalis ex signis : ut si videam me posse de facili quod alter non habens gratiam non potest, aut cum grandi difficultate potest ; et si experiar spiritum meum liberum esse a vana spe, vano amore, vanoque gaudio et caduca tristitia, et a timore mundano, consimilibusque peccatis. Quam triplicem cognitionem puto sufficere secundum habitum ad missionem, nec oportere adesse cognitionem secundum actum. Non autem potest certitudinalis haberi cognitio de inexsistentia caritatis et gratiæ absque revelatione : quoniam actus spiritus simillimi sunt ac tibus naturæ et cordis, ut patet in dilectione. Possum enim scire quod diligo Deum propter se et super omnia, tamen non scio an hoc ex caritate procedat, quum et Philosophus protestetur, virum vere fortem gratia boni et propter bonum virtutis contemnere vitam : quod tamen non necessario procedit ex caritate. Similiter Apostolus loquitur : Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.10 Ergo pro fide et propter Deum potest homo se igni exponere, et tamen non esse in caritate. A nobis donantur. — Ad idem etiam patet — Hæc Albertus. Idem Udalricus.
Præterea secundum Ægidium, quamvis missiones Filii et Spiritus Sancti sunt inseparabiles, sunt tamen distinctæ et differentes: quoniam non est missio in divinis nisi quia una persona per aliam operatur. Operari autem unam personam per aliam non dicimus nisi ex eo quod una procedit ab alia, sic quod radicalis causa in missionibus ex processionibus oritur. Nunquam autem mitti Spiritum Sanctum sine missione Filii, concordat verbis canonis, Sapientiæ primo:11 In malevolam animam non introibit sapientia. Hæc Ægidius. — Ex quibus sequi videtur, quod divina persona non mittitur nisi ab ea a qua procedit: cujus oppositum habetur in textu ex Augustino. Sciendum quoque quod liber Sapientiæ non est in canone, ut in Prologo galeato sanctus testatur Hieronymus.
Quidam demum doctores, ut Thomas de Argentina, affirmant quod eadem in essentia sit invisibilis missio Filii et missio Spiritus Sancti: sed dicitur Filii, quando mens illuminatur per gratiam ad Deum cognoscendum; et dicitur Spiritus Sancti, quando cor accenditur ad amandum. Sed hujus rei veritas ex distinctione et responsione S. Thomæ præhabita elucescit.12
Circa hæc quærit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, cur docere approprietur Spiritui Sancto, quum juxta præhabita, ea quæ pertinent ad illuminationem intellectus, approprientur Filio. Quod autem docere approprietur Spiritui D Sancto, constat ex eo quod in Evangelio legitur: Paracletus Spiritus Sanctus docebit vos omnem veritatem;13 et rursus, Suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis; itemque, Quum autem venerit Spiritus ille veritatis, docebit vos omnem veritatem.14 Ad hoc doctor ille respondet: Quoniam Spiritus Sanctus est proprie amor et donum, ideo appropriantur ei dona posteriora quæ ex amore procedunt, ad insinuandum quod ex puro Dei amore
Ibidem.
Advertendum præterea circa præhabita, quia ut scribit Bonaventura, de donis gratuitis possumus loqui tripliciter: primo, quantum ad radicem; secundo, quantum ad habitum; tertio, quantum ad actum consequentem. Loquendo secundum primum modum, quum una sit gratia gratum faciens, per quam Filius et Spiritus Sanctus mentem inhabitant, quæ gratia radix est omnium gratuitorum donorum, sic Filius et Spiritus Sanctus mittuntur eodem dono, seu quantum ad idem donum. Loquendo autem secundum habitum, est distinguendum: nam quidam habitus sunt pure affectivi, quidam pure cognitivi, quidam medii. In pure affectivis datur ac mittitur Spiritus Sanctus, quoniam ei appropriantur. In habitibus pure cognitivis, nec Filius nec Spiritus Sanctus mittitur, quia per habitus tales non efficimur Deo accepti. In habitibus mediis mittitur Filius in quantum sunt cognitivi et cognitionem ministrant; in quantum vero sunt affectivi et accendunt, Spiritus Sanctus. Si demum loquamur de eis quantum ad actus eorum, qui sunt illuminatio intellectus et inflammatio voluntatis, sic in aliis et aliis donis Filius mittitur ac Spiritus Sanctus; sed quoniam ista conjuncta sunt, ideo invisibiles missiones Filii ac Spiritus Sancti sunt indivisæ. Hæc Bonaventura.
Postremo, ad omnia argumenta in quæstionis principio mota, patet ex dictis solutio, nisi ad duo prima, quæ et una solutione solvuntur. — Itaque respondendum, quod quamvis divina, immaterialia et æterna nobis primo et originaliter per sensibilia innotescant, quia intellectiva nostra cognitio a sensitiva sumit exordium, nihilo minus, quum jam per rationem, fidem atque Scripturas fuerimus eruditi, possumus desuper illustrari ac edoceri per operationem, unctionem, allocutionem, degustationem, inflammationem internam, secretam, angelicam et divinam, anagogica elevatione, prout S. Dionysius fassus est, et electissimus David rex sibi concessum ac contigisse fatetur, dicendo : Sicut lux auroræ sine nubibus rutilat, etc. ; itemque in Psalmo : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, etc.151617 Joannes quoque apostolus : Unctio (inquit) ejus docet vos de omnibus.
Amplius circa hæc devotus interrogat Doctor, utrum missio Filii ac Spiritus Sancti sit secundum eadem dona gratiæ augmentata. Videtur quod sic. Primo, quia in die Pentecostes missus est Spiritus Sanctus non visibiliter tantum, sed invisibiliter quoque per divinorum infusionem charismatum : et tamen ante illam missionem habebant caritatem et gratiam. Secundo, quia ut Rabanus contestatur, in Baptismo datur Spiritus Sanctus ad habitationem Deo consecrandam; in Confirmatione vero, cum plenitudine sanctitatis. — Ad hoc respondent nonnulli, quod gratia augetur dupliciter. Primo perceptibiliter, et in tali augmento Filius datur ac mittitur ac Spiritus Sanctus. Secundo imperceptibiliter, et ita non mittitur. Aliter potest dici, quod augmentum gratiæ contingit dupliciter : primo, secundum profectum in gratia prius habita usuque ejus ; secundo, per collationem novi usus aut doni gratuiti. Primo modo non dicitur mitti Spiritus Sanctus : sed secundo modo, per collationem novi doni, ut Apostolis in die Pentecostes; vel novi usus, sicut in Confirmatione, quia sic aliquo modo est ibi de novo. Hæc Bonaventura.
Alii dicunt, quod et in primo profectu mittantur Filius et Spiritus Sanctus. Non enim pœnitentes et proficientes inaniter clamant : Veni, creator Spiritus, mentes tuorum visita ; et rursus, Mentibus nostris, Domine, Spiritum Sanctum infunde, mitte, concede. In textu quoque allegantur verba Augustini, dicentis quod Spiritus Sanctus ad sanctos quotidie mittitur : quod non videtur verificari nisi per profectum in caritatis fervore, et quantum ad gradus diversos perfectionis. Iterum asserit Augustinus, quod Filius seu Spiritus Sanctus invisibiliter mittitur quum mente percipitur : quod etiam in primo profectu contingit : et juxta inducta non requiritur perceptio seu cognitio certitudinalis et actualis. Hinc istud verius æstimatur.
Porro S. Thomas tangit utramque positionem; et quamvis primam sequi plus videatur, aliam tamen dicit posse facile sustineri. Sic etenim ait : Augmentum gratiæ potest esse dupliciter. Primo secundum intensionem ejusdem virtutis tantum, seu in eadem specie : et ratione hujus augmenti non dicitur missio nova. Secundo, prout per augmentum proficit homo in novum usum actumve gratiæ, puta alterius speciei : sicque est nova missio Filii et Spiritus Sancti. Verbi gratia : Notitia de Deo ex qua procedit actualis dilectio, sufficit ad rationem missionis Filii. Sed quando notitia per inspirationem elevatur ad cognoscendum divina mysteria seu secreta atque futura, sic datur et mittitur in dono prophetiæ. Similiter est de Spiritu Sancto, quoniam quicumque amor caritatis ad missionem sufficit Spiritus Sancti. Sed dum virtus amoris ita excrescit ut ratione amoris detur homini aliquis alius usus gratiæ, ut miracula operari, seu tentationibus faciliter prævalere, tunc dicitur nova missio Spiritus Sancti. Verumtamen quidam dicunt, quod in omni augmento gratiæ gratum facientis sit missio divinæ personæ : quod et sustineri faciliter potest. Hæc Thomas.
Richardus vero concedit, quod in omni caritatis augmento mittitur Spiritus Sanctus.
Footnotes
-
De Div. nom. cap. II. ↩
-
De Cœlest. hier. cap. I. ↩
-
1 Cor. xiii, 2. ↩
-
Ps. xxxviii, 4. ↩
-
Eccl. vi, 23. ↩
-
Joann. XIV, 23. ↩
-
Jacob. 1, 5. ↩
-
Sap. vii, 27. ↩
-
1 Cor. xii, ↩
-
1 Cor. xiii, 3. ↩
-
Sap. 1, 4. ↩
-
p. 547 C. ↩
-
Joann. xiv, 26. ↩
-
Joann. xvi, 13. ↩
-
II Reg. xxiii, 4. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
1 Joann. II, 27. ↩
Chapter 131 of 271