Quæstio 2
S Ecundo principaliter quæritur, An missio in divinis dicatur essentialiter vel notionaliter; an sit quid creatum vel increatum, temporale vel æternum.
Prima pars quæstionis istius inquirit, An mittere et mitti significant essentiam divinam, an notionem.
Videtur quod notionem. Primo, quia jam dictum est quod missio in divinis dicit duo, videlicet emanationem et manifestationem. Sed emanatio est quid notionale seu relativum, non essentiale aut absolutum. — Secundo, quoniam Beda ait in homilia: Spiritus Sancti missio est ejus processio. Processio autem notionaliter dicitur. — Tertio, quia quod essentialiter dicitur, tribus supersanctis personis commune est. Sed missio non convenit Deo Patri, loquendo de missione passiva. Missio vero activa non videtur convenire Spiritui Sancto, quia secundum Augustinum libro de Trinitate, in persona mittente insinuatur esse auctoritas: quæ non est in Spiritu Sancto, a quo nulla divina et increata procedit persona. — Quarto, missio importat originis exitum, non ergo est essentiale.
In contrarium est, quia ut divinus Dionysius contestatur, omne nomen dictum de Deo, connotans effectum in creatura, pertinet ad communitatem essentiæ:1 quod est, quia indivisa sunt opera Trinitatis. Sed missio prædicatur de Deo, et in creatura connotat quemdam effectum, ut patuit: ergo est nomen essentiale. — Præterea notio propria est uni personæ, in cujus perducit notitiam: propter quod notio appellatur. Missio autem passiva communis est Filio ac Spiritui Sancto; similiter missio activa ad minus communis est Patri et Filio. Nulla ergo missio notionaliter convenit Deo. — Rursus, secundo de Trinitate asserit Augustinus: Mitti a Patre Filius sine Spiritu Sancto non potuit, quoniam Pater intelligitur Filium tunc misisse quando hunc fecit ex Virgine.
Ad istud Alexander respondet: Verba hæc, mittere et mitti, in divinis de intellectu suo dicunt tam essentiam quam notionem. Dicunt namque respectum personæ ad personam; et item respectum personæ ad creaturam, ratione cujus dicuntur essentialiter: sicque essentialiter designant personam. Quædam enim sunt nomina quæ significant essentiam essentialiter: sicut hoc nomen, essentia. Quædam vero significant essentiam personaliter: ut hoc nomen, Deus. Et ea quæ significant essentiam in suppositis per additionem nominum personalium vel notionalium, trahuntur ad supponendum pro aliqua persona aliquibusve personis: ut quum dicitur, Deus generat, Deus spirat. Sunt quoque nomina aliqua quæ significant personam personaliter: quemadmodum nomina ista, Pater, Filius, Spiritus Sanctus. Sunt et alia nomina quæ significant personam essentialiter: ut hoc nomen, persona; similiter verba hæc, mittere et mitti. Unde in his verbis attribuitur aliquid personæ ratione essentiæ. Hinc essentia non mittit nec mittitur, sed persona ratione essentiæ, seu essentia in persona.
A Verum tunc quæritur, quum in intellectu ejus quod est mittere et mitti, sit essentia et persona, quid per prius significetur ibi, essentia vel persona. — Ad hoc aliqui dicunt, quod verba hæc, mittere et mitti, primo significant divinam essentiam, sed consignificant distinctionem personæ a persona; et quod significant essentiam in rectitudine, et personam in obliquitate. Propterea dicunt, quod missio est manifestatio processionis personæ per aliquem effectum in creatura. Sicque quia manifestatio dicitur in rectitudine, et processio in obliquitate, affirmant quod missio designat essentiam, et consignificat distinctionem, sicut hæc nomina, æquale et simile. Et juxta hoc missio non est processio manifestata, sed potius ipsa manifestatio processionis. Quocontra objicitur, quod manifestatio processionis est effectus toti superdignissimæ Trinitati conveniens: ergo missio Filii et Spiritus Sancti toti convenit Trinitati. Respondent quod quamvis manifestatio processionis illius toti Trinitati conveniat, tamen missionis nomine designatur, quod manifestationem illam habeat persona una ab alio: quod toti Trinitati non convenit. Hinc sicut operari toti commune est Trinitati, tamen operari per Filium convenit tantum Patri, et operari per Spiritum Sanctum, solum Patri ac Filio; similiter est in verbis his, mittere ac mitti. — Porro aliis apparet quod verba hæc, mittere ac mitti, primo designant personam seu respectum personæ ad personam, qui attribuitur personæ vel duabus personis indistincte, et hoc ratione personæ; secundo vero consignificant actum qui est respectu creaturæ, qui attribuitur personæ vel personis ratione essentiæ. Unde dicunt quod missio passiva est processio personæ manifestata per effectum in creatura; missio vero active dicta, est productio personæ per effectum in creatura manifestatum. Et ita hæc verba, mittere et mitti, designant personam essentialiter. Sicque de missione notio prædicatur in recto. Nempe quum idem sit missio quod temporalis processio, temporalis vero processio primo significet notionem personæ, atque secundo consignificet actum convenientem personæ ratione essentiæ; similiter missio. — Hæc Alexander.
Ex quibus habetur solutio ad secundam quæstionis istius partem.
Ad quam Alexander respondet: Missio, sive dicatur active de Patre respectu Filii, sive de Patre et Filio respectu Spiritus Sancti, sive dicatur passive de Filio aut Spiritu Sancto, est quid increatum, et Deus mittens aut missus: quemadmodum processio Spiritus Sancti est ipse Spiritus Sanctus procedens, et sanctificatio Spiritus Sancti qua creaturam sanctificat, est ipsemet Spiritus Sanctus sanctificans. Missio autem Spiritus Sancti est ejus processio a Patre ac Filio ad sanctificandum creaturam: sicque utrumque horum est quid increatum, quod est Spiritus Sanctus. Denique nihil creatum prædicatur de Deo in recto. Nil etenim prædicatur de Deo quod non sit ipse. Sed verba hæc, mittere et mitti, prædicantur de Deo in recto quum dicitur, Deus mittit, Deus mittitur: ergo dicunt quid increatum. — Si autem objiciatur quod nullum increatum est temporale; missio autem est temporalis: ergo non est æterna. Dicendum, quod in missione sunt duo: videlicet principale significatum, quod est increatum; et connotatum, quod est temporalis effectus, ratione cujus dicitur missio temporalis; nec illud prædicatur de missione, nisi in obliquo. — Sed tunc rursus objici potest, quia si missio est quid increatum, ergo est quid æternum. Sed quod æternum est, fuit ab æterno: ergo missio personæ divinæ æterna est, fuitque ab æterno. Cujus contrarium habetur in littera. Respondetur, quod missio dicitur de Deo ex tempore, non ab æterno: nullum enim nomen connotans effectum in creatura, dicitur de Deo ab æterno. Processio quoque temporalis distinguitur ab æterna. Sed processio temporalis est missio: non est ergo æterna.
A Quum autem æternum conjungitur temporali in eodem termino, proprie loquendo judicandum est temporale: quemadmodum dum necessarium conjungitur contingenti, totum judicatur contingens. Idcirco fallacia accidentis in isto est argumento, Missio est Deus, et Deus est æternus, ergo missio est æterna: quia æternitas, quæ est in principali significato missionis, infertur de connotato. Hoc namque nomen, æternus, quum sit adjectivum, determinat terminum, et ponit rem suam ratione totalis significati. — Quod si rursus instetur, quia secundum Augustinum, Filium mitti, est cognosci quod a Patre sit, quod cognosci, est quid creatum, non increatum: respondetur, quod descriptio illa datur non per essentiam, sed per consequentem effectum: quia cognitio processionis est effectus missionis. Hæc Alexander.
B Quod si rursus instetur, quia secundum Augustinum, Filium mitti, est cognosci quod a Patre sit, quod cognosci, est quid creatum, non increatum: respondetur, quod descriptio illa datur non per essentiam, sed per consequentem effectum: quia cognitio processionis est effectus missionis. Hæc Alexander. Ex quibus patet solutio quæstionis istius, An missio dicatur de Deo ex tempore vel ab æterno, an modo utroque. Et patet quod non nisi ex tempore.
C Circa hæc Thomas scribit: Quædam sunt nomina in divinis quæ significant tantum personam, quædam vero tantum essentiam, quædam utrumque, quemadmodum dictum est de potentia generativa ac spirativa. Et ita missio est essentiale et notionale secundum diversa: quia secundum respectum quem importat missio ad suum principium, est notionale; sed secundum respectum quem importat ad creaturam, est essentiale. — Præterea circa hoc est duplex opinio. Aliqui enim dicunt, quod principaliter significet notionem, et ex consequenti essentiam quoad effectum connotatum. Alii dicunt econtra: quod verius mihi videtur, considerata virtute vocabuli. Missio namque secundum nominis sui rationem, non dicit exitum ab aliquo tanquam a principio, sicut a quo missus habeat esse; sed solum in ordine ad missionis effectum ponitur auctoritas alicujus ad missum. Servus quippe qui mittitur a domino suo, non exit ab ipso secundum esse suum, sed sicut a principio movente ipsum per imperium ad hunc actum. Quia vero in divinis personis non potest esse auctoritas respectu missi, nisi secundum originem essendi; ideo ex consequenti importatur relatio originis in missione, secundum quam est notionale, et principaliter importatur ordo ad missionis effectum, secundum quem est essentiale. In processione autem temporali est econtrario: quia processio secundum suam rationem, prout sumitur in divinis, dicit exitum a principio originante, et non dicit ordinem ad effectum nisi ex consequenti, videlicet quantum ad modum processionis. Ideo processio temporalis videtur principaliter notionale, et ex consequenti significare essentiam ratione connotati effectus. Datio vero adhuc plus accedit ad essentiam quam missio. Hæc Thomas.
Concordatque Petrus, qui causam hujus positionis assignat, quoniam nomen missionis ab effectu temporali magis impositum est, quam ab emanatione æterna.
Insuper Thomas in determinando quod missio divinæ personæ non possit esse æterna, consonat præinductis ex Alexandro. Verum in prima parte Summæ, quæstione quadragesima tertia, de hoc plenius scribit, dicens: In his quæ important divinarum originem personarum, differentia quædam est attendenda. Quædam enim in sua significatione important solam habitudinem ad principium: ut processio et exitus. Quædam vero cum habitudine ad principium determinant processionis terminum. Quorum quædam determinant terminum æternum, ut generatio; spiratio quoque passiva importat processionem subsistentis amoris. Quædam vero cum habitudine ad principium designant terminum temporalem, ut missio et datio. Mittitur enim aliquid ad hoc ut in alio sit, et datur ut habeatur. Personam autem divinam haberi ab aliqua creatura, vel esse novo modo exsistendi in ea, est quoddam temporale. Hinc missio et datio in divinis dicuntur temporaliter tantum; generatio atque spiratio, solum ab æterno; processio et exitus, modo utroque: nam Filius ab æterno processit ut sit Deus; temporaliter vero, ut sit homo secundum missionem visibilem, vel ut sit in homine secundum invisibilem missionem. Hæc Thomas in Summa.
Concordat Richardus per omnia. Sed et scripta Thomæ in his concordant scriptis Alberti.
Udalricus quoque in Summa sua, libro tertio, consonanter his scribit: Omnia ista, videlicet processio temporalis, donatio, missio, sunt media inter nomina pure essentialia et pure notionalia seu personalia: quoniam ratione effectus dicunt essentiam; sed ratione proprietatis cum qua effectus convenit (propter quam convenientiam ille effectus plus appropriatur uni personæ quam alteri) dicunt notionem. Specialiter autem loquendo de missione, dicimus quod nomen hoc principaliter dicit essentiam, et secundario notionem. Quum enim importet respectum ad mittentem, et item ad eum qui mittitur, inter respectus hos secundus est principalis, et ratione illius designat essentiam propter effectum super quem respectus ille fundatur. Primus autem respectus est secundarius (quoniam quantum est de ratione ipsius, ipse ordinatur ad secundum istum respectum tanquam ad finem), et ratione illius primi respectus importat hoc nomen relationem originis: ideo secundario hoc designat. Hæc Udalricus.
Præterea, ut hæc clarius innotescant, advertenda sunt verba Durandi, scribentis: Videndum quid dicatur hic notionale, et quid essentiale. Itaque notionale est quod includit proprium alicujus unius personæ aut duarum, ita quod non convenit omnibus divinis personis (et vocatur notionale, quia notitiam facit de persona quantum ad aliquid pertinens ad personarum distinctionem); essentiale autem, quod convenit omnibus personis ratione essentiæ absolutæ, vel alicujus attributi, ut est bonus, sapiens, justus. Missio autem includit notionale et essentiale. Hæc Durandus.
Porro Ægidius, quamvis concedat quod missio sit partim essentiale, partim notionale, redarguit tamen declarationem qua Thomas declarat quod missio principaliter dicit essentiam, atque ex consequenti notionem, prout narratum est paulo ante. Contra quod Ægidius objicit:2 Quamvis processio communiter sumpta importet solum exitum a principio, processio tamen temporalis, de qua hic loquimur, importat effectum. Nam si processio talem originem principaliter importaret, non concederetur quod aliqua persona a se ipsa procedat. — Ad quod dicendum, quod ista reprobatio nullius consistit vigoris: quia nec simpliciter concedendum est quod aliqua persona divina procedat a se ipsa, ut patet per præinducta. In divinis namque personam a persona procedere, est personam a persona produci. Nulla autem ratio concedi permittit quod aliqua persona se ipsam producat, ut Augustinus et Anselmus fatentur. Verumtamen aliquo modo, quamvis improprie, conceditur quod Spiritus Sanctus procedit a se temporaliter, prout ex doctoribus est ostensum.
Circa hæc quærit Petrus, quid est mitti in divinis. Et ait: Augustinus quarto de Trinitate [dicit]: Sicut Filio natum esse, est de Patre esse; ita mitti, est cognosci quod ab alio est: et sicut Spiritui Sancto donum Dei esse, est a Patre procedere; ita ei mitti, est cognosci quod ab alio procedat.
Sed contra hoc sic primo arguitur: In justificatione infantuli in Baptismo, mittitur Spiritus Sanctus, non tamen cognoscit hoc infans. — Secundo, si mitti est cognosci, ergo magis cognosci est magis mitti. Sed vitiosus theologus melius cognoscit Filium esse, quam vetula sancta: ergo magis mittitur ad illum. — Tertio, per commune non fit cognitio propria; effectus autem missionis toti est Trinitati communis: non ergo per ipsum habetur determinata et propria personæ alicujus cognitio. — Quarto, præcipuus missionis effectus est caritas, et tamen ejus infusio atque præsentia latent, juxta illud Job: Si venerit ad me, non videbo eum; et si recesserit a me, non intelligam. Job IX, 11.
Solutio. Descriptio illa missionis non est per essentiam, sed per causam: ut si dicatur, Dies est sol lucens. Mitti namque personæ, est ipsam ab aliquo dari alicui cum effectu aliquo sibi appropriato ac simili, in quo vel actu vel aptitudine manifestetur suscipienti ut causa in effectu sibi appropriato.
Ad primum ergo dicendum, quod cognosci multipliciter dicitur, scilicet actu, habitu, aptitudine: et aptitudine convenit parvulo. — Ad secundum, quod descriptio illa intelligitur de cognitione experimentali et formata, non simplici ac informi. — Ad tertium, quod quamvis per commune ut commune, non cognoscatur proprium, tamen per commune ut appropriatum, potest. Licet autem effectus missionis communis sit Trinitati quoad suam productionem, est tamen appropriabilis personæ alicui per assimilationem cum proprio personæ illius. — Ad quartum, quod quamvis caritatis præsentia non noscatur certitudinaliter, tamen probabiliter scitur. — Hæc Petrus.
Circa hoc scribit Richardus: Missio est personæ divinæ emanantis vel emanationis personæ, per aliquid sibi appropriatum, actu vel habitu manifestatio, per quod ipsa simpliciter vel secundum quid habetur, aut magis quam ante habetur seu haberi ostenditur, actu vel habitu. Quæ descriptio omni convenit missioni divinæ, tam visibili quam invisibili, et tam missioni simpliciter quam missioni secundum quid. Hæc autem manifestatio recte vocatur missio, quoniam sicut in creaturis missum a mittente aliquando accipit esse, ut radius a sole; interdum virtutem, ut jaculum a projectore; aliquando auctoritatem, ut nuntius a præceptore: ita persona emanans, a persona producente accipit esse et virtutem atque auctoritatem. Itaque in manifestatione personæ emanantis quandoque intelliguntur hæc omnia, videlicet: effectus creatus per quem persona manifestatur, relatio quoque effectus ad illam personam, et persona quæ manifestatur, ac manifestatio ejus, et item respectus secundum rationem in ipsa persona ad effectum manifestem. Hæc Richardus.
Ad objecta demum in principio mota, patet ex dictis responsio. Ad id tamen quod tangitur, qualiter missio sit notio, patebit infra magis solutio.
Porro ad argumentum quo dicitur, quod nulla notio est communis Filio et Spiritui Sancto, magnus irrefragabilis Doctor respondet: Quædam sunt nomina significantia indistincte relationem sive respectum unius personæ ad aliam. Et talia dicuntur de tribus personis, quamvis non in singulari numero sed plurali: ut hoc nomen, persona, et nomina ista, similis et æqualis. Unde dicimus: Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personæ, tres æquales, tres similes. Nempe quum dicant respectum, prædicantur in plurali numero; sed quoniam indistincte, dicuntur de tribus personis. Aliqua vero dicunt relationem aliquo modo distincte, et aliquo modo indistincte: ut ea quæ dicunt relationem duarum personarum ad tertiam, ut spirare, dictum de Patre et Filio respectu Spiritus Sancti, et procedere, dictum de Filio et Spiritu Sancto respectu Patris. Et talia sunt hæc nomina, mittens et missus. Unde dicuntur de duabus personis, nisi determinentur per adjunctum ad standum pro una persona: ut quum dicitur, Missus in carnem; vel, Missus ad sanctificandum creaturam. Nunquam vero dicuntur de tribus personis. Interdum autem significatur respectus unius personæ ad aliam distincte: ut per nomina ista, generans et genitus. Quum itaque dicitur quod nulla notio est communis Filio et Spiritui Sancto, dicendum quod verum est de notionibus quæ dicunt relationem unius personæ ad aliam distincte. Denique, etsi ab alio procedere, dicatur de Filio et Spiritu Sancto, hoc non est univoce, quoniam alius et alius modus est procedendi. Quumque modus procedendi distinguat notiones in divinis, idcirco non sequitur, si esse ab alio sit aliquo modo commune, quod aliqua notio sit communis; sed aliqua potest esse communis Patri et Filio respectu Spiritus Sancti, quoniam una est productio, et eodem modo dicta de utroque. — Et si objiciatur, quod nihil est eis commune nisi essentia: respondendum, quod est communitas secundum rem et secundum habitudinem. Hinc sicut distinguere et distingui, commune est tribus non secundum rem, sed secundum habitudinem; sic mittere et mitti, potest esse commune duabus personis convenientibus in aliqua habitudine. Hæc Alexander.
Footnotes
Chapter 130 of 271