Skip to the text

Quæstio 4

Quarto principaliter quæritur, Ad quos fiat invisibilis missio Spiritus Sancti.

Et primo, an ad irrationales creaturas. Videtur quod sic, quia hujusmodi, ut templum, calix, et consimilia, dicuntur sanctificari. — Secundo quæritur, utrum ad exsistentes in caritate et gratia. Sed ad hoc modo responsum est. — Tertio, an ad Christum secundum naturam assumptam.1 Videtur quod non, quia a primo incarnationis instanti fuit perfectus in omni virtute et gratia. — Quarto, an ad angelos sanctos aliosque Beatos. Videtur quod non, quia jam consistunt in termino, et nec gratia nec gloria augetur in ipsis.

Dicendum ad primum, quod missio non est nisi ad creaturas caritatis et gratiæ susceptivas: quod irrationalibus non convenit creaturis. — Ad tertium responetur secundum quosdam, quod ad Christum secundum assumptam humanitatem nulla invisibilis missio facta sit, ob rationem prætactam; visibilis vero missio ad ipsum est facta, ad manifestationem gratiæ interioris, ut in descensu columbæ.2 Alii dicunt, quod ad animam Christi facta est invisibilis missio in collatione gratiæ et gloriæ quas in conceptionis suæ accepit initio; postea vero nulla ad eum facta est missio, quoniam nulla facta est innovatio circa gratiam ejus. — Ad quartum dicendum, quod similiter in Beatis facta est missio invisibilis dum eis infusæ sunt gratia et gloria: et quamvis non proficiunt in præmio essentiali aut caritate, per hoc tamen non tollitur quin aliquæ novæ revelationes fiant eis, secundum quas consurgunt ad Dei amorem, non ut magis aut intensius ament, sed ut sub alia ratione amor eorum dirigatur in Deum. Hæc Thomas.

Denique in prima parte Summæ suæ, quæstione quadragesima tertia, ait: Missio de sui ratione importat quod ille qui mittitur, vel incipiat esse ubi prius non fuit, sicut in rebus creatis quæ mitti dicuntur contingit; vel incipiat esse ubi prius fuit, sed quodam novo modo: sicque adscribitur missio divinis personis. Hinc in eo ad quem fit missio, duo considerare oportet, videlicet gratiæ inhabitationem, et quamdam circa gratiam ipsam innovationem. Idcirco ad omnes fit missio invisibilis in quibus inveniuntur hæc duo. Unde et ad sanctos veteris Testamenti ac legis naturæ facta est invisibilis missio Spiritus Sancti, imo et Filii. Nec obstat illud Joannis, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum fuit glorificatus:3 quia hoc dictum est de illa datione Spiritus Sancti cum signo visibili quæ facta est in die Pentecostes, vel de plenitudine dationis qua datus est in evangelica lege. Hinc quoque secundum profectum virtutis augmentumque gratiæ fit invisibilis missio. Unde quarto de Trinitate loquitur Augustinus: Tunc cuique mittitur Filius, quum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectæ in Deo animæ rationalis. Hæc Thomas.

Verum contra id quod ait Spiritum Sanctum non esse missum ad Christum seu ad animam ejus, nisi in collatione gratiæ et gloriæ in sua conceptione, objici potest, quod juxta præhabita ponitur triplex missio Filii Dei, puta in mentem, in carnem, et ad prædicandum: et quantum ad tertiam illam missus est a Spiritu Sancto, sicut ait in Isaia, Et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus;4 itemque, Evangelizare pauperibus misit me.5 Rursus in Evangelio fertur: Ductus est Jesus a Spiritu in desertum.6 Et sicut exponit Gregorius, ductio illa fuit a Spiritu Sancto, fuitque missio quædam.

Præterea his quæ ex Thoma dicta sunt de invisibili missione Spiritus Sancti ad creaturas irrationales et ad homines bonos atque ad angelos, et de missione ejus in augmento gratiæ ac profectu virtutis, Alexander concordat; sed de missione quoad Christum, aliter sentire videtur. Est, inquiens, missio exterior corporalis, et est missio interior spiritualis. Prima est manifestatio facta exterius in specie corporali, secunda est manifestatio facta interius in effectu spirituali. Prima missione missus est Spiritus Sanctus ad Christum; nec fiebat propter Christum, sed ut aliis innotesceret ipsum habere plenissime Spiritum Sanctum. Secunda missione non est missus ad ipsum, quia nullus effectus fiebat in ipso qui prius non esset, nec alio modo habitavit Spiritus Sanctus in eo quam prius. — Et si objiciatur, quoniam Spiritum Sanctum mitti, nihil aliud est quam ipsum dari quantum ad aliquem effectum in quo cognoscatur ipsum esse ab alio: sed Spiritus Sanctus datus est Christo secundum naturam assumptam non solum quantum ad quosdam sed et ad omnes effectus, quia non ad mensuram datus est ei:7 ergo missio Spiritus Sancti facta est ei. Dicendum quod non sequitur. Nam aliquid importatur in verbo hoc, mitti, quod non in verbo hoc, dari. Mitti namque ponit alium modum exsistendi Spiritum Sanctum quam fuit prius, vel quantum ad alium effectum quam prius: quod non importat hoc quod dico, dari. Dari enim non ponit aliud quam aliquid alicui communicari: unde non ponit novum modum exsistendi, nec novum effectum. Mitti quippe dicit actum ut est in fieri; dari vero, prout est in facto esse. Hæc Alexander.

Qui nihilo minus consequenter tangit aliam positionem nunc tactam, dicens: Dici potest quod utroque modo missus est Spiritus Sanctus ad Christum, sed non simul: sed primo spiritualiter et invisibiliter missus est, quando in primo instanti conceptionis suæ datus est ei Spiritus non ad mensuram, quia tunc primo inhabitavit eum per plenitudinem gratiæ; deinde missus est ei visibiliter in Baptismo. — In conceptione etiam Christi tria considerantur in anima ejus, puta creatio, unio, et gratiæ collatio: quæ quamvis simul fuerint tempore, tamen in eis fuit ordo naturæ secundum rationem intelligentiæ, secundum quam prior fuit creatio animæ, deinde unio ejus cum divina natura, tertio collatio plenitudinis gratiæ. Juxta hoc divina natura dicitur esse in Christo homine triplici modo exsistendi: primo, modo communi, quo est in omnibus creaturis per essentiam, præsentiam et potentiam; secundo, modo speciali, quo dicitur esse in sanctis per gratiam; tertio, modo singulari, per hypostaticam unionem. Hæc Alexander. — Christus quoque ut homo sanctificatus est, id est, de non sancto negative, factus sanctus, non autem de non sancto privative, secundum Alexandrum.

His concordat Albertus, qui et inter cetera loquitur: Missio fit in perceptione gratiæ et in augmento ipsius, quia in illo aliter sentitur adesse Spiritus Sanctus quam ante. Idcirco ad angelos quoque est missus et mittitur quoad novas revelationes: quamvis non augmentetur in eis gratia quæ substantialis est. Nam et angeli a Spiritu Sancto sunt sanctificati. Sanctificatio quippe tripliciter dicitur: primo, simul facere subjectum et gratiam ejus, ut in anima Christi; secundo, facere naturam et addere gratiam, sicut in homine primo et angelo bono; tertio, facere de non sancto sanctum, ut de impio justum. Hæc Albertus.

Circa hæc scribit Udalricus: Quum missio fiat ad id in quo est Deus tanquam in templo vivo suæ habitationis, sequitur quod missio fiat non solum ad animas nostras, sed etiam ad corpora nostra, quum scriptum sit: Nescitis quia membra vestra templum sunt Spiritus Sancti?8 Nec tamen sunt duæ missiones, sed una: quia ad corpus non fit missio nec Deus inhabitat illud nisi propter animam. Nam gratia ab anima redundat in corpus, quum anima sit motrix, vita, gubernatrixque corporis virtute illa qua ipsa agitur et movetur a Spiritu Sancto. Hinc corpora Sanctorum atque reliquias veneramur, secundum Damascenum libro quarto: quod Deus ostendit sibi esse acceptum per diversa miracula, dum devote tangentibus ac honorantibus illas, beneficia multa largitur. — Mittitur quoque persona divina non solum in prima gratiæ infusione, sed item in ejus augmento. Nam et sanctificatio non solum est a contrario sanctitati, sed etiam ab imperfecta sanctitate, sicut in naturalibus motus non est semper a contrario, sed quandoque a medio. Sic et in angelis ponitur purgatio. Unde et in Apocalypsi legitur:9 Sanctus sanctificetur adhuc. Hinc dubitatio illa, an Spiritus Sanctus mittatur in profectu ejusdem gratiæ ac virtutis, terminata est in Actibus Apostolorum, quo fertur: Quum orassent, motus est locus in quo erant, et repleti sunt Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.10 Ubi innuitur quod dicuntur repleti Spiritu Sancto ex augmento fiduciæ loquendi verbum Dei, cujus actionis gratiam jam ante receperant in igneis linguis.11 — Nec solum in via, sed item in patria fit invisibilis missio, primo in beatificatione, deinde in donis gratiæ gratis datæ, quæ sunt, purgatio, illuminatio, perfectio. — Porro quod etiam ad humanam Christi naturam facta sit missio, quamvis plures negent, tamen aperte insinuatur in

Psalmo: Quid est homo quod memor es ejus?12 etc. Quod ad Hebræos Apostolus Christo adaptat secundum naturam humanam, ad quam facta est quadruplex missio:13 una ad totam ipsam naturam, videlicet corpus et animam simul, per gratiam unionis, quum Verbum caro factum est.14

Sic namque habitat in Christo omnis plenitudo Divinitatis corporaliter.15 Secunda fuit missio invisibilis Spiritus Sancti per gratiam habitualem in ipsa conceptione. Tertia fuit visibilis in baptismo; quarta, invisibilis in clara et beatifica cognitione Verbi et omnium aliorum. Hæc Udalricus.

Concordat Ægidius, qui de modo missionis Spiritus Sancti ad Beatos, inter cetera ait: Sicut non est inconveniens aliquem in cognitione alicujus non posse augeri intensive, sed extensive: utpote aliquis propositionem quamcumque cognoscens per demonstrationem a priori seu per causam, si rursum eamdem cognoscat per effectum seu signum, magis eam cognoscit quam prius, non certius, quum cognitio per signum non addat quantum ad certitudinem super cognitionem per causam, tamen pluribus modis eam cognoscit; ita Beati per revelationes quas continue a Deo recipiunt, etsi in amore Dei non magis proficiunt, pluribus tamen modis cognoscunt bonitatem divinam esse super omnia diligendam, eamque extensive plus diligunt. Hæc Ægidius.

Ad primum igitur respondendum, quod sanctificari tripliciter dicitur. Primo, secundum quod sanctum dicitur mundum, sicque sanctificatio dicitur emundatio a peccato per gratiam; secundo, prout sanctum vocatur firmum, et sic sanctificatio est confirmatio in bono per gratiam aut gloriam: et his duobus modis, solis competit rationalibus creaturis. Tertio, sanctificatio appellatur deputatio seu accommodatio alicujus ad cultum Dei. Sicque templum, altare, vasa et vestes, sanctificari et consecrari feruntur: et ita est æquivocatio vel analogia sanctitatis, quemadmodum sanitas de quibusdam dicitur ut de signo, de aliquibus ut de causa, de rationali creatura et animali ut de subjecto. Insuper, quod in sacramentis non est gratia secundum esse completum, nec ut in subjecto, sed tanquam in instrumento, quemadmodum ars dicitur esse in terebello, securi et dolabro. — Ad alia patet ex dictis responsio, quia ad missionem Spiritus Sancti et sanctificationem rationalis creaturæ, non exigitur quod subjectum tempore prius sit gratiæ aut gloriæ infusione.

Footnotes

  1. p. 546 B' et s. ↩

  2. Matth. III, 16. ↩

  3. Joann. VII, 39. ↩

  4. Is. XLVIII, 13. ↩

  5. Luc. IV, 18. ↩

  6. Matth. IV, 1. ↩

  7. Joann. III, 34. ↩

  8. 1 Cor. VI, 19. ↩

  9. Apoc. xxii, 11. ↩

  10. Act. iv, 31. ↩

  11. Act. u, 3. ↩

  12. Ps. viii, 5. ↩

  13. Hebr. u, 6. ↩

  14. Joann. i, 14. ↩

  15. Coloss. u, 9. ↩

Chapter 132 of 271