Quæstio 5
Quæritur quinto, An plenius missus sit Spiritus Sanctus post incarnationem Filii Dei quam ante; et utrum electi per susceptionem Spiritus Sancti ac gratiæ ejus fiunt extra hunc mundum.
Videtur quod non plenius missus sit post Incarnationem: quoniam quidam Patriarchæ ac Prophetæ videntur fuisse tam sancti, ut Sancti evangelicæ legis eis præferendi non videantur. Unde super Jeremiam scribit Hieronymus: Certe nullum puto sanctiorem fuisse Jeremia. Atque de Moyse scriptum est in Deuteronomio:1 Non surrexit ultra Propheta sicut Moyses. De Elia quoque ait Salvator: Quia quum venerit, restituet omnia;2 itemque, Si vultis scire, Joannes ipse est Elias. Sicque videtur æqualis fuisse Joanni, quo inter natos mulierum non exstitit major.3 Augustinus etiam in libro de Bono conjugali, cælibatum beatissimi Joannis Baptistæ non præfert conjugio Abrahæ.4 — In contrarium est, quod tempus evangelicæ legis vocatur antonomastice tempus gratiæ.
Secundo, videtur quod sancti per missionem et dona Spiritus Sancti non sint extra mundum, quia realiter manent in loco suo, et accidens manet in suo subjecto: imo de Filio Dei incarnato ait Scriptura, quod in hoc mundo erat.5 — In oppositum est auctoritas Augustini in textu; et quod ait Apostolus:6 Nostra conversatio in cœlis est; atque quod asserit Augustinus: Verius est anima ubi amat, quam ubi animat. Imo et Christus: Ubi, inquit, est thesaurus tuus, ibi et cor tuum.7 Thesaurus autem justorum in cœlo est. Ergo et ipsi sunt ibi.
Ad primam partem hujus quæsiti respondet Albertus secundum Augustinum primo de Trinitate: Quod ait Evangelista, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum fuit glorificatus, quomodo intelligitur?8 nisi quod post Christi glorificationem tanta fuit datio ac missio Spiritus Sancti futura, qualis nunquam antea fuit. Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Oportebat quidem adventum Spiritus Sancti sensibilibus signis monstrari, ut ostenderetur totum orbem terrarum omnesque gentes in linguis variis constitutas, in Christum per Spiritus Sancti gratiam credituras, ut impleretur illud Psalmi: In omnem terram exivit sonus eorum. Ps. xviii, 5.
Itaque distinguendum quod quædam est missio Spiritus Sancti in communicatione gratiæ personalis; alia est missio in gratia generali ordinata ad conversionem orbis terrarum; est etiam visibilis et invisibilis missio. Missio invisibilis et personalis ante Incarnationem et postea, habent se sicut excedentia et excessa: quia quibusdam personis plus gratiæ infundebatur in veteri Testamento, quibusdam in novo. Visibilis autem missio talis fuit in evangelica lege, qualis nunquam ante. Hinc secundum Augustinum, quædam personæ veteris legis pertinebant ad novam, qui scilicet sub lege illa evangelicam perfectionem servarunt; et econtra quidam novi Testamenti spectant ad vetus. Hæc Albertus.
Hinc plenius scribit Udalricus libro tertio suæ Summæ: Abundantior, inquiens, est missio in novo Testamento, quantum est ex parte Dei mittentis, quoniam pluribus atque facilius in novo patet Testamento hæc gratia. Nam prius paucis notificabatur, quum tantum in Judæa notus esset Deus;9 et hi quibus notificabatur, nequibant eam recipere nisi per opera sua dispositi. Nunc autem in omnem terram exivit sonus eorum; et credentibus non solum per opus operans proprium, sed etiam per opus operatum ipsorum sacramentorum confertur hæc gratia. Et sic quantum est ex parte gratiæ Christi, de plenitudine ejus accepimus.10 Idcirco nunc omnibus in Isaia dicitur:11 Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Dixi autem, quantum ad sufficientiam ex parte Dei, quoniam quantum ad efficaciam ex parte nostri, est distinguendum. Nam quantum ad extensivam quantitatem diffusionis gratiæ in homines justos, excedit novi gratia Testamenti: quoniam pluribus data est, sicut plures sunt filii novi Testamenti quam veteris, et plures filios Ecclesia habet quam Synagoga. Sed quantum ad intentionem, habent se sicut excedentia et excessa, quoniam aliqui tunc plus habuerunt de Deo quam multi modo, et econtrario. Si autem quæratur causa diversitatis istius in gratia secundum temporum intervalla, dicendum quod tempus secundum se non est ratio hujus, quia non cadit sub causa aliqua temporali. Unde et in Ecclesiaste scriptum est : Ne dicas : Quid causæ est quod priora tempora fuerunt meliora quam ista? stulta enim est hujusmodi interrogatio.12 Causam vero istius ponit Joannes, dicens :13 Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus, id est, gloria suæ victoriosissimæ passionis, resurrectionis et ascensionis nondum nobis meruerat, nec pro nobis Patrem interpellando obtinuerat, ut alium Paracletum daret nobis. Hæc Udalricus.
Hinc Thomas adhuc clarius loquens : De missione (inquit) Spiritus Sancti possumus loqui dupliciter. Primo, ex parte Dei mittentis : et sic apud ipsum nulla est transmutatio, sed æqualis omni fit tempore missio :14 nisi forte secundum prædeterminationem sapientiæ ac præscientiæ suæ, secundum quod sine sua mutatione præordinavit secundum varias temporum congruitates aliquid facere tempore uno, non alio. Secundo loqui possumus de missione ex parte eorum ad quos fit missio : et sic qui magis se præparant ad gratiam, eam plenius consequuntur. Sed quia per Christi adventum ac passionem remotum est antiquæ damnationis obstaculum, hinc totum humanum genus magis paratum ad gratiæ susceptionem est factum : tum propter solutionem pretii et superationem diaboli ; tum propter Christi doctrinam, per quam clarius nobis innotescunt divina ; tum propter ecclesiastica sacramenta gratiæ contentiva. Idcirco loquendo communiter, plenior facta est missio Spiritus Sancti post Incarnationem quam ante, quia de plenitudine ejus omnes accepimus.15 Sed quantum ad aliquas speciales personas, facta est in veteri Testamento plenissime missio Spiritus Sancti secundum perfectionem virtutis : qui tamen de Christi plenitudine acceperunt, in quantum in fide mediatoris salvati sunt. Denique sancti veteris Testamenti dupliciter attenduntur. Primo, quantum ad gratiam personalem : sicque per fidem mediatoris consecuti sunt gratiam æque plenam his qui in novo sunt Testamento, imo multis plus et multis minus; secundo, penes statum naturæ illius temporis : sicque quum adhuc tenerentur obnoxii divinæ sententiæ pro peccato originali, pretio nondum soluto, erat in eis aliquod impedimentum ut non tam plena ad eos fieret missio sicut in novo fit Testamento, etiam per traductionem in gloriam, in qua tota naturæ imperfectio amovetur. Hæc Thomas. — Concordat Bonaventura, et alii, imo et Alexander. tam plena ad eos fieret missio sicut in novo fit Testamento, etiam per traductionem in gloriam, in qua tota naturæ imperfectio amovetur. Hæc Thomas. — Concordat Bonaventura, et alii, imo et Alexander. divinorum charismatum excellentia maxima; deinde beatissimæ Virgini. De Apostolis vero ait in prologo S. Hieronymus : Apostolos omnibus illis (puta Prophetis) secure præfero. Si ergo sancti novi Testamenti dicantur omnes qui ad primitivam pertinuerint Ecclesiam, atque ex Judaismo ad evangelicam legem conversi sunt ac perfecte vixerunt in ea una cum Christo legislatore et capite suo, ceteri quoque electi et sancti qui in evangelica lege vixerunt; non est dubium quin absolute loquendo, ineffabiliter major gratia data sit sanctis evangelicæ quam Mosaicæ legis, et exuberantior copia donorum tam gratiæ gratum facientis quam gratiæ gratis datæ. Etenim postquam Deus verus ex sacratissima atque mundissima Virgine assumpsit naturam humanam, decuit eum præ solito divina communicare hominibus. Sicque tam intensive quam extensive, inenarrabiliter et quasi incomparabiliter plenius missus est Spiritus Sanctus hominibus post Incarnationem quam ante. quendo, ineffabiliter major gratia data sit sanctis evangelicæ quam Mosaicæ legis, et exuberantior copia donorum tam gratiæ gratum facientis quam gratiæ gratis datæ. Etenim postquam Deus verus ex sacratissima atque mundissima Virgine assumpsit naturam humanam, decuit eum præ solito divina communicare hominibus. Sicque tam intensive quam extensive, inenarrabiliter et quasi incomparabiliter plenius missus est Spiritus Sanctus hominibus post Incarnationem quam ante.
Porro ad secundam quæsiti partem respondet Albertus: Anima secundum id quod est et per essentiam suam, quamdiu vivit homo, non est nisi in corpore suo; in re autem de qua cogitat, seu ad quam vehementer afficitur, est sicut in objecto, ad cujus locum anima in sua essentia nec per se neque per accidens refertur. Item quoad modum vivendi et cognoscendi, fit homo quodammodo extra mundum contemplando divina, quia a materialibus et mundanis abstrahitur: siquidem modus cognoscendi in hoc mundo, est per speculum in ænigmate.16
Concordat Thomas, dicendo: Anima comparatur ad duo: videlicet ad corpus, cui dat esse substantiale; et ad objectum, a quo recipit accidentalem perfectionem. Ideo anima essentialiter in suo est corpore. Ubi vero objectum est, non est essentialiter, sed per quamdam conformitatem seu adhæsionem, prout dicitur quod scientia est assimilatio scientis ad rem scitam: quod de amore amplius dici potest. Sicque intelligitur quod asserit Augustinus: Secundum quod aliquod æternum mente percipimus, non in hoc mundo sumus: quia videlicet intellectus et affectus noster non conformantur rebus mundanis et caducis, sed cœlestibus ac æternis. Juxta quem sensum ait Apostolus, Nostra conversatio in cœlis est:17 quia sanctorum exercitia actibus Beatorum suo modo assimilantur. Hæc Thomas.
Circa hoc ait Bonaventura litteram exponendo: Loco conveniunt duo, videlicet continere et quietare. Itaque in quantum contemplamur divina, non sumus in mundo per quietationem: quia affectus noster non figitur nec quiescit in rebus corporalibus ac mundanis, sed in spiritualibus ac divinis. Sicque anima verius est ubi amat, quam ubi animat; realiter tamen manet et continetur in corpore, quousque separatur post mortem. Hæc Bonaventura.
Præterea Ægidius præinductam Thomæ responsionem narrat et reprobat, dicens: Si propter hoc quod aliquid conformatur alicui, diceretur esse in illo, oculus videns parietem, diceretur in pariete esse. — Hæc autem reprobatio vana est, quoniam sanctus Doctor exponendo verba B. Augustini, loquitur ad propositum de cognitione divinorum formata et amorosa, et de conformitate ex cognitione et amore sequente: quæ conformatio est unio quædam ac transmutatio cognoscentis ac diligentis in cognitum et amatum. Sed et unio illa est quædam adhæsio. Unumquodque equidem in illud quodammodo transformatur, cujus actibus magis assimilatur, et cui magis adhæret. Hinc homo carnalis efficitur bestialis, et rebus vilissimis perhibetur immergi: sic homo virtuosus et contemplativus dicitur absorberi in Deum. Denique quum asserat Augustinus, Ubi amor, ibi oculus; etiam dico quod oculus intuentis aliquid multum intente et fervide, potest dici esse in illo. Sicque oculus fornicarii est in fornicaria;18 et veraciter ait Scriptura, Oculi sapientis in capite ejus, oculi
D Ex his patet ad argumenta solutio.
Footnotes
-
Deut. xxxiv, 10. ↩
-
Matth. xv, 11. ↩
-
Luc. xi, 14. ↩
-
Luc. vii, 28. ↩
-
Joann. i, 10. ↩
-
Philipp. iii, 20. ↩
-
Matth. vi, 21. ↩
-
Joann. vii, 39. ↩
-
Ps. lxxxv, 2. ↩
-
Joann. i, 16. ↩
-
Is. xii, 3. ↩
-
Eccle. vii, 11. ↩
-
Joann. v, 39. ↩
-
Jacob. 1, 17. ↩
-
Joann. 1, 16. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Philipp. u., 20. ↩
-
Eccle. u., 14. ↩
Chapter 133 of 271