Quæstio 9
Nono quæritur, An caritas minuatur.
Videtur quod sic. Primo, per experientiam. Quemadmodum enim vir bonus fortiter insistendo spirituali profectui sentit se in caritate proficere, ita qui negligenter se habet, experitur se in ea decrescere. — Secundo, quia in Apocalypsi Dominus cui dam improperat, dicens: Habeo adversum te quod caritatem tuam primam reliquisti; memor esto itaque unde excideris.1 Et sicut dicunt quidam expositores, præsul cui hoc objicitur, non amisit caritatem in toto: ergo diminuta solum fuit in eo. — Tertio, quidam paulatim tepescunt: in quibus caritas videtur successive diminui.
Unde et Ecclesiasticus protestatur:2 Qui spernit modica, paulatim decidet. — Quarto, caritas recipit magis et minus, quia intenditur atque remittitur. Sed sicut idem est caritatem intendi et augeri, sic idem videtur caritatem remitti ac minui: ergo minuitur. — Quinto, secundum Augustinum, caritatis profectus est cupiditatis minoratio. Quo ergo cupiditas amplius invalescit, eo caritas plus decrescit. Sed idem est caritatem decrescere ac minui. — Sexto, contraria habent fieri circa idem. Quum ergo augmentum et diminutio contrarientur, et augmentum caritati conveniat, videtur quod et diminutio. — Septimo, super illud Proverbiorum, Septies cadit justus; ait Glossa: Per veniale peccatum.3 Ergo cadit per veniale; sed non cadit per veniale a caritate, ergo ab ejus augmento, et sic caritatis minorationem incurrit. — Octavo, super illud in Exodo, Si rixati fuerint viri inter se, et percusserit alter proximum suum;4 habetur in Glossa, Læsa caritate in eo; et iterum, Infirmatus a vore dilectionis languerit. Caritas ergo potest languere, lædi, imo et minorari per venialia mala: per mortalia namque corrumpitur. Et istud videtur sacra Scriptura prætendere, dicente Christo Domino:5 Refrigescet caritas multorum. Et ad Timotheum Apostolus: Admoneo (inquit) te ut resuscites gratiam Dei in te.6 — Amplius, sicut paulatim proficitur, ita paulatim deficitur. Unde in Periarchon loquitur Origenes: Nullus eorum qui in perfecto summoque gradu exstiterit, subito evacuatur, sed paulatim atque per partes. Talis autem evacuatio paulativa non fit nisi caritate decrescente, quod est eam diminui.
In contrarium est communis doctorum assertio, quorum motiva tangentur.
Ad istud Antisiodorensis in Summa sua, libro tertio, respondet: Generalis opinio est, quod caritas non potest remitti. Sed circa caritatem quatuor sunt notanda: primum est caritatis essentia; secundum est ejus radicatio in subjecto; tertium, fervor seu motus interior; quartum, operatio exterior. Caritas itaque quantum ad suam essentiam, nequit remitti; sed quantum ad alia tria, potest. Hinc ait auctoritas: Caritas aut proficit aut deficit, id est, aut intenditur aut destruitur: non ergo remittitur. Augustinus quoque testatur: Hoc facit veniale caritati, quod gutta aquæ camino ardenti. Gutta autem ardorem camini non minuit. Ideo argumentatio ista non valet, Caritas potest intendi, ergo potest remitti: quoniam habet causam intensionis, videlicet Deum, non remissionis. Deus namque caritatem nunquam remittit, sed vel dat, vel intendit, vel subtrahit propter peccatum mortale. Peccatum autem veniale non minuit caritatem, quoniam quantalibet caritas potest stare cum veniali. — Verumtamen istis objicitur, quia Apostolus ad Romanos:7 Invenio, ait, aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ. Quocirca habetur in Glossa: Lex membrorum est fomes, lex mentis est caritas. Ex fomite autem sunt primi motus qui sunt veniales. Ergo venialia caritati repugnant: ergo vel destruunt vel minuunt eam. Respondemus, quod veniale aliquo modo caritati repugnat; non tamen consequitur quod minuat caritatis essentiam, sed ejus fervorem, radicationem seu actionem, præsertim si multiplicetur vel ingrossetur. Consolationem quoque internam et spiritualem dulcedinem impedit, nisi cum diligentia refrenetur ac defleatur, quum in Ecclesiaste dicatur:8 Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti, id est, cogitationes inutiles et vanæ distractiones destruunt devotionem atque dulcedinem caritatis. Hæc Antisiodorensis.
Concordat Albertus, qui circa hæc breviter scribit: Dico quod caritas non valet minui. Nihil enim minuitur nisi ab aliquo ipsum diminuente. Sed nihil minuit in nobis caritatem, quia nec Deus, nec voluntas, nec culpa. Non Deus, quoniam ipse dat, conservat et auget caritatem; non voluntas, quia in ea servatur; neque peccatum: quia mortale peccatum destruit eam, nec simul cum ea consistit; veniale autem caritatem non attingit, quum caritas sit in superiori animæ parte, veniale in inferiori: quod autem diminuit habitum alicujus potentiæ, est pariter cum eodem. — Advertendum tamen quod caritas perficitur quatuor modis. Primo, quoad radicationem in subjecto ex diuturnitate suæ durationis. Secundo, quoad facilitatem operandi secundum eam, ex consuetudine affectionum et operum caritatis. Tertio, quoad numerum meritorum ex multitudine operum. Quarto, quantum ad fervorem ex actuali consideratione beneficiorum Dei: sicut novitii quandoque fervent præ ceteris, eo quod actualiter et de novo intuentur beneficia Dei; quod autem de novo movet, plus provocat ad fervorem. Hæc Albertus.
Denique Thomas hic loquitur: Caritas non potest diminui essentialiter, nisi forte per successionem, ita quod caritas quæ inest, per peccatum destruatur mortale, et minor postea infundatur per præparationem minorem. Causa enim diminutionis caritatis non potest sumi ex parte Dei, quum nullus defectus reducatur in ipsum tanquam in causam. Causam ergo diminutionis caritatis sumere oporteret ex parte nostri. Porro defectus ex parte nostri contingens, aut est cessatio ab actu, vel inordinatio in agendo. Ex cessatione autem ab actu caritas nequit remitti sicut habitus acquisiti. Firmitas namque caritatis non est ex actu nostro, sed ex principio influente: idcirco cessantibus actibus, manet idem robur caritatis. Sed verum est quod per actus frequentes disponuntur animæ vires, et membra corporis rediguntur in obsequium caritatis, in quo fervor consistit. Ideo ex otio tepescit fervor caritatis. Habitus vero acquisitarum virtutum, firmitatem et robur habent ex nostris operibus: unde cessantibus actibus bonis, robur earum remittitur. Inordinatio autem actus aut est circa finem, aut circa ea quæ sunt ad finem. Si circa finem, ita quod finis tollatur seu prorsus impediatur, sic caritas, per quam fini adhæretur, aufertur: quod fit per mortale peccatum. Si vero inordinatio est circa ea quæ sunt ad finem, ipso fine manente, et inordinate se habente homine circa media; talis inordinatio, quæ est veniale peccatum, non attingit caritatem, quæ est in adhæsione finis, ideo de caritate nil minuit. Verumtamen, sicut ea quæ sunt ad finem disponunt ad ipsum, sic inordinatio in eisdem, est dispositio ad inordinationem quæ est circa finem, secundum quod dicimus quod veniale est dispositio ad mortale : sicque per venialia disponitur homo ad caritatis amissionem. Hinc caritas dicitur minui quantum ad radicationem atque fervorem, non quantum ad suam essentiam : quantum ad radicationem, secundum quod fit dispositio ad contrarium, unde minuitur firma caritatis inhæsio; secundum fervorem quoque, prout impeditur obedientia virium inferiorum ad superiores, ex qua obedientia fervor causatur. Hæc Thomas in Scripto.
Denique in secunda secundæ, quæstione vicesima quarta, disseruit : Quantitas caritatis quam habet per respectum ad suum objectum, nec minui potest neque augeri. Idcirco quum augeatur per comparationem ad suum subjectum, videndum est an etiam ex hac parte possit diminui. Et si ita diminuatur, oportet hoc esse vel per aliquem actum, vel per solam cessationem ab actu. Per quam cessationem minuuntur (imo et aliquando corrumpuntur) virtutes acquisitæ. Propter quod de amicitia dicit Philosophus octavo Ethicorum, quod multas amicitias inappellatio solvit, id est non appellare amicum, nec loqui cum eo. Et hoc ideo est, quoniam conservatio unuscujusque ex sua causa dependet. Ideo sicut virtutes acquisitæ ex humanis actibus generantur, ita per actuum cessationem diminuuntur, tandemque corrumpuntur. Quumque caritas solum causetur a Deo, non minuitur neque corrumpitur ex actuum cessatione, dummodo desit peccatum seu culpa omissionis in ipsa cessatione. — Diminutio igitur caritatis non potest esse nisi vel a Deo, vel a peccato. Porro a Deo non causatur aliquis defectus in nobis, nisi per modum pœnæ, secundum quod subtrahit gratiam in pœnam peccati. Non ergo in nobis caritatem diminuit, nisi ob primam culpam nostram quæ vel effective vel meritorie sit causa diminutionis caritatis. Peccatum autem mortale caritatem omnino corrumpit : et effective, quia caritati contrariatur; et meritorie, quia qui contra caritatem Dei peccat, dignum est ut ei Dei caritas subtrahatur. Sed per veniale peccatum caritas nec effective nec meritorie minuitur. Non effective, quia ad caritatem non pertingit. Caritas quippe est circa ultimum finem; veniale vero peccatum est inordinatio circa media. Non autem minuitur amor finis ex inordinatione circa media quæ sunt ad finem : sicut interdum contingit quod aliqui infirmi sanitatem multum amantes, inordinate tamen se habent circa observationem diætæ. Sic et veniale peccatum non meretur caritatis diminutionem. Et enim dum delinquit quis in minori, non est puniendus in majori. Deus quoque non plus se avertit ab homine, quam homo ab ipso. Unde qui inordinate se habet circa ea quæ sunt ad finem, non meretur detrimentum pati in caritate. Hinc caritas nullo modo diminui potest directe. Indirecte tamen diminutio caritatis dici potest dispositio ad corruptionem ipsius per venialia, vel per cessationem ab exercitiis caritatis. Hæc in Summa.
His Petrus compendio consonat : Caritas, inquiens, minui nequit secundum essentiam, neque ex parte agentis, videlicet Dei infundentis, quum sit causa proficiendi, non deficiendi; nec ex parte suscipientis : quia nec per cessationem actus, quum non generetur ex actibus; nec per inordinationem actus, quia illa aut tollit finem, et sic destruit caritatem, aut est in his quæ sunt ad finem, et illa inordinatio non attingit caritatem. Potest tamen secundum accidens minui quoad radicationem in subjecto : et hoc per inordinationem actus, in quantum per venialia generatur dispositio contraria; et etiam quantum ad fervorem per actus cessationem, in quantum ex dissuetudine minuitur obedientia virium inferiorum ad superiores. Hæc Petrus.
Idem Richardus. Qui de hac re pene nil scribit nisi quod in præhabitis dictis Thomæ continetur. Tangit tamen et aliam opinionem qualiter possit salvari, ut infra patebit. — Ægidius quoque concordat.
Præterea circa hæc scribit Durandus : A Duo consideranda sunt hic. Primum est, an caritas possit diminui. Secundum est, an diminuatur secundum actum. Omnes autem concedunt, quod quantum est ex sua natura, possit diminui quemadmodum et augeri. Et hoc rationabiliter, quoniam latitudinem graduum habet in quibus ejus natura potest salvari : et sicut talis forma per agens potest deduci de imperfecto gradu ad perfectum, sic quantum est in se, potest reduci de gradu perfecto ad imperfectum. — Utrum autem perfectio caritatis ita aliquando actu minuatur, est duplex opinio. Una dicentium quod sic. Quorum ratio est, quoniam Deus non est causa corruptionis caritatis, nisi per aversionem voluntatis ab eo per peccatum mortale. Sed sicut voluntas totaliter avertitur a Deo per peccatum mortale, sic aliquantulum avertitur per veniale, juxta illud Augustini in libro Confessionum : Minus te, o Domine, amat, qui aliquid tecum amat quod non amat propter te. Ergo sicut propter totalem aversionem peccati mortalis caritas omnino corrumpitur, sic propter partialem aversionem venialis minuitur. Pro hac opinione videtur esse, quod in libro LXXXIII Quæstionum asserit Augustinus : Venenum caritatis est cupiditas, et ubi est parva cupiditas, ibi magna caritas; et ubi nulla cupiditas, ibi perfecta est caritas. Constat autem quod sæpe augetur cupiditas : ergo frequenter minuitur caritas. Item, demus quod duo sint in caritate æquali, et unus venialiter peccet, alius non : apparet quod uterque eorum non sit Deo æqualiter placens et carus. Ergo veniale facit unum eorum minus carum, sicque diminuit caritatem. — Alia opinio est, quod caritas nunquam minuitur quantum ad essentiam habitus : quia si posset sic minui, hoc esset per veniale peccatum. Quidquid autem potest minuere aliquid, potest illud tandem omnino destruere : sicque per sola venialia caritas posset corrumpi. Et si hoc facto quis protinus moreretur, quærendum est an salvaretur, an potius damnaretur. Si salvaretur, ergo aliquis posset sine caritate salvari; si damnaretur, ergo pro solis venialibus quis adultæ ætatis posset damnari. Insuper, quum caritas infusa sit finita, si per venialia minuitur, toties possent venialia iterari quod totaliter destruerent caritatem : quod nullus concedit. Secundo probatur hoc sic : Ponatur quod aliquis sit in minimo gradu caritatis et venialiter peccet, quæritur an per veniale illud caritas ejus diminuetur, an non. Si minueretur, ergo et corrumpetur, quum sit minimi gradus : sicque solum unum veniale caritatem corrumpet. Si non, ergo eadem ratione nec aliud veniale diminuet eam. Tertio sic : Si veniale caritatem diminuit, ergo et præmium quod caritati correspondet minorabit, cujus minoratio pœna est, utpote damnum : sicque pro solo veniali infligeretur pœna æterna. — Hæc Durandus. Qui huic secundæ opinioni magis consentit.
Amplius Guillelmus Parisiensis in tracctatu suo de Vitiis et virtutibus, circa finem primæ partis, fortiter tenet caritatem non posse diminui, inter cetera loquens : Impossibile est virtutes infusas minui vel remitti. Nam per peccata mortalia penitus exstinguuntur. Si autem per venialia minuerentur, aliquid de præmio earum detraheretur : et sic pœna æterna pro eis infligeretur, sicut jam tactum est. Ad hoc inducit varia argumenta jam præinducta, ex quibus concludit : Sufficiat tibi ex his, virtutes non posse diminui. Et hoc non est ex fortitudine aut impassibilitate virtutum hujusmodi, sed ex divina justitia, quæ pro veniali non patitur infligi pœnam æternam : quemadmodum Adam ante peccatum immortalis et invulnerabilis fuit, non naturali impassibilitate, sed protectione divinæ justitiæ, quæ non permisisset eum tunc lædi, si quis voluisset eum lædere ferro vel igne. Præterea, dato quod decedat quis solum cum uno veniali peccato quod gratiam ejus diminuit, non est dubium quin pro illo veniali in purgatorio expietur; nec remittetur nisi fuerit expiatum, nisi pœnitentia plena pro ipso agatur. Quærimus ergo an gratia quæ in illo fuit per veniale minorata, revertatur ad pristinam quantitatem seu intensionem, an non. Si sic, ergo resurget, et in judicio apparebit melior quam hinc decessit: imo et sic in purgatorio erit locus merendi, quia pro statu suo quem in purgatorio per expiationem acquisivit, major gloria ei debetur quam pro statu in quo decessit; et sicut auctum est præmium, ita et meritum. Si autem veniali sic expiato, non restituitur ei gratia per peccatum illud detracta, punitur pro eadem culpa bis in id ipsum: quia punitur ipsa detractione diminutioneve gratiæ, et pœna seu pœnitentia in purgatorio persoluta. — Hæc Guillelmus: qui ad idem multipliciter arguit. Tamen ex horum solutione, aliorum suorum argumentorum pateret solutio.
Postremo de hac quæstione scribit Henricus Quodlibeto quinto, quæstione vicesima tertia: Quantitatem seu magis et minus in formis non ponimus per comparationem ad objectum vel subjectum, sed ex natura formarum quæ in suis essentiis latitudinem habent, seu partes virtuales multitudine sua integrantes quantitatem essentiæ hujusmodi formæ. Sic quoque augmentum et diminutio caritatis est accipiendum ex natura caritatis.
Peccatum autem seu actus noster, non est causa augmenti aut diminutionis caritatis, nisi per modum meriti, ut sic Deus per accidens dicatur causa talis corruptionis aut diminutionis: per accidens, in quantum propter peccata nostra est causa earum. Defectus quippe culpæ nec per se nec per accidens est a Deo, nisi permissive. Defectus vero pœnalis est a Deo per accidens, videlicet propter peccata eorum quibus a Deo infligitur tanquam pœna. Si ergo caritas minueretur, hoc non esset nisi merito venialis peccati, vel fomitis cupiditate: ut sicut magna cupiditate corrumpitur, sic parva aliqualiter minuatur.
A Nam sicut voluntate omnino aversa a Deo corrumpitur caritas, sic videtur diminui voluntate partim aversa per affectum aliqualiter inordinatum circa creata, per quod retardatur a Dei amore, et minus ad ipsum afficitur. Amplius, fervor peccati venialis minuit caritatis fervorem. Sed fervor actus non minuitur nisi diminutione habitus, quoniam actus est proportionabilis habitui: unde major caliditas ferventius calefacit. Sicque caritas per veniale videtur diminui, præsertim quoniam (ut apparet) ex actibus multis venialium generatur in anima quædam dispositio habitualis prava, inclinans ad vitia, ex qua caritas videtur diminui: ad contraria enim inclinant. Etenim diminutio habilitatis inclinandi potentiam, non est nisi ex diminutione habitus, eo quod habitus non sit nisi id quo potentia ad actum habilitatur et inclinatur. — Sed advertendum, quod aliter habent se habitus infusi ad potentias animæ, et aliter habitus acquisiti. Habitus namque acquisiti non sunt nisi præfatæ ret) ex actibus multis venialium generatur in anima quædam dispositio habitualis prava, inclinans ad vitia, ex qua caritas videtur diminui: ad contraria enim inclinant. Etenim diminutio habilitatis inclinandi potentiam, non est nisi ex diminutione habitus, eo quod habitus non sit nisi id quo potentia ad actum habilitatur et inclinatur. — Sed advertendum, quod aliter habent se habitus infusi ad potentias animæ, et aliter habitus acquisiti. Habitus namque acquisiti non sunt nisi præfatæ habilitates ad actus consimiles in potentiis animæ actibus a quibus sunt generati vel per studium, inquisitionem aut propriam inventionem, quoad habitus intellectuales; vel per exercitium, quoad morales. Porro habitus infusi non sunt ipsæ habilitates in potentiis: quia sic non essent alterius rationis quam habitus acquisiti, nec differrent ab illis nisi per generans et per modum generandi, propter quem generatum non diversificat speciem: quemadmodum non differret specifice calor naturaliter generatus ab igne in aqua, et supernaturaliter ibi productus a Deo. Sed habitus infusi sunt velut quædam spirituales picturæ, quasi colores in viribus animæ ipsis superadditi, a quibus habilitates quædam et inclinationes imprimuntur potentiis per ipsam substantiam habituum, et per supernaturales actus eorum circa sua objecta. Et quamvis actiones nostræ bonæ non causant in nobis caritatem efficienter, vitiosæ tamen actiones nostræ eam per modum meritoriæ causæ corrumpunt; nec solum destruunt habilitates ad actus morales virtutum moralium et infusarum atque contrarias generant, verum etiam omnino divertunt ab ultimo fine, et retrahunt a fine virtutum moralium.
Hinc nec mortalia peccata nec venialia per se attingunt habitum caritatis, nec circa ipsum aliquid operantur. Sed per peccata mortalia aliquid efficitur circa hominem privative: quo facto, necessario corrumpitur in homine caritas. Per venialia vero peccata nihil efficitur circa hominem quo in ipso caritas minuatur.
Idcirco dicendum, quod caritas a nulla nostra operatione potest diminui. Pro cujus intelligentia advertendum, quod caritas in nobis est lumen spirituale in recta ordinatione nostra ad Deum convertentem nos ad se, productum in nobis a Deo sicut a luce suprema: sicut in oculo nostro est lumen corporale in recta oppositione oculi nostri secundum situm ad solem. Per peccatum autem mortale constituit sibi homo alium finem quam Deum, videlicet bonum creatum caducum, in quo appetit impie delectari quamvis deberet Deo carere. Sicque avertit se ab ordinatione ad summam lucem: per quod indignus efficitur concesso sibi lumine supernaturali, videlicet caritate, et dignus est ea privari, ita quod Deus desinat eam conservare. Sicque Deo non faciente, sed permittente, seu conservationem et influentiam subtrahente, caritas cadit in nihilum. — Per veniale autem peccatum homo non divertit omnino a fine ultimo, scilicet Deo, imo habitualiter manet in ipso: ideo non meretur ita privari caritatis præsentia.
Sed numquid veniale aliquid agit in præjudicium caritatis? Utique, quia fervorem diminuit, imo et habilitatem in voluntate ex bonis actibus generatam. Nempe ad actum dilectionis duo concurrunt, videlicet liberum arbitrium eliciens actum, et caritas movens ipsum et ad agendum inclinans: quia secundum Augustinum, caritas ita se habet ad liberum arbitrium sicut sessor ad equum. Quum autem duo ad eumdem actum concurrunt, potest ex parte utriusque oriri actionis impedimentum. Dico ergo quod veniale ponit impedimentum actui caritatis ex parte liberi arbitrii, ita quod debito seu decenti fervore non fertur in bonum. Non autem ponit tale impedimentum ex parte ipsius habitualis caritatis, ipsam in aliquo diminuendo, circa quam nil agere potest. Minuit tamen inclinationem in finem quam caritas libero arbitrio imprimit: sic quoque actionum fervorem remittit. Unde quamvis caritas maneat integra, liberum tamen arbitrium ad diligendum tepescit continue, et in fine fere in tantum frigescit ac si caritate careret: sicque pronum fit ad mortale, et nisi auxilio adsistentis et inhærentis sibi caritatis torporem et teporem excusserit, mox in mortalem corruet culpam. Sic etiam necessaria est elevatio caritatis contra inclinationem fomitis semper quantum in se est deorsum trahentis. Sic etenim trahit deorsum, velut si alis volucris alligatus consistat lapillus deorsum assidue trahens. Nec potest caritas in hac vita secundum communem legem sic perfici, ut inclinatio illa fomitis totaliter exstinguatur: unde nec sine peccato agi potest hæc vita. — Hæc Henricus.
Hæc positio quamvis (sicut nunc patuit) a magnis et multis doctoribus teneatur, quibusdam tamen irrationabilis esse videtur et in se ipsa et in suis motivis. Et ad hoc jam introductæ sunt plurimæ rationes. Quamvis enim veniale peccatum ad perfectam rationem peccati non pertingat, quia peccatum absolute loquendo, est transgressio legis divinæ atque cœlestium inobedientia præceptorum, ut sanctus definit Ambrosius (quod non convenit nisi mortali peccato); attamen veniale peccatum quantum participat de ratione peccati, tantum quoque participat de proprietatibus effectibusque peccati. Proprietates autem et effectus peccati sunt, inter Deum et rationalem creaturam dividere, elongare, et bonum gratiæ impedire, sicut per to, seu quod oculos in aliquem injecerunt, præsertim in divino Officio.910 Isaiam prolatum est : Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis. Similiter effectus peccati est, Deum offendere eique displicere, mentem maculare et lædere. Quamvis itaque ista solis mortalibus vitiis plene et absolute conveniunt, tamen et venialibus culpis aliqualiter competunt.
Propter quod multi sancti et illuminatissimi viri, imo Sancti et perfecti, communiter peccata sua venialia et quotidiana quotidie cordialiter deplanxerunt, et in se ipsis ea acriter castigarunt disciplinis, jejuniis, ac aliis pœnitentiæ actibus : imo et docuerunt hominem potius debere omnem pœnam et mortem subire, quam vel semel venialiter peccare; nec quemquam debere veniale peccatum admittere ut per hoc possit proximum suum a mortali vitio præservare. Hinc et Scriptura divina veniales culpas frequenter appellat peccata sine additamento, ut quum S. Joannes apostolus ait : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus;11 Jacobus quoque : In multis offendimus omnes;12 et Salomon : Justus septies cadit.13 Unde et sanctus Job, qui se a mortalibus confidenter pronuntiavit immunem, divendo, Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea;1415 itemque, Si judicatus fuero, scio quia justus inveniar : nihilo minus de se ipso testatus est, alloquens Deum, Signasti quasi in sacculo peccata mea;16 et rursus, Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis;17 et denuo, Si justificare (inquit) me voluero, os meum condemnabit me.1819 Hinc homines sancti a venialibus tanquam a mortalibus cum omni diligentia cavent, et ea quotidie deflent et puniunt. Deus quoque frequenter legitur quibusdam electissimis Sanctis quasi graviter indignatus, iratus, offensus, et solitam consolationem gratiosamque visitationem abstraxisse eisdem pro minutissimis venialibus culpis : sicut pro levi risu aut verbo inconsidera-
Hinc sanctus disseruit Augustinus : Hoc facit sentina neglecta, quod fluctus irruens. Et iterum : Nolite parvi pendere venialia quia minima sunt, sed timete quia plura sunt. Minutissima est arena, et tamen si nimis in navim mittatur, deprimit et submergit. Hinc denuo contestatur : Venialia si nimium multiplicentur, premunt et opprimunt : nam et irrefrenata venialium consuetudo mortalis est. Prompterea B. Cæsarius præsul loquitur in sermone : Sicut navis posteaquam pelagi fluctus evaserit, si in portu sentinata non fuerit, minutis guttis impletur ac mergitur ; sic religiosus devictis mundi hujus criminibus quasi periculosis fluctibus, quum ad portum monasterii venerit, si ibi subripientia et minuta peccata de animæ suæ sentina exhaurire neglexerit, in ipso monasterii portu naufragii crimen incurrit. Hinc denuo fassus est : Qui sola capitalia crimina cogitat, et contra ipsa tantum pugnare contendit, atque de parvis peccatis vitandis parvam aut nullam sollicitudinem gerit, non minus incurrit periculum quam si majora committeret criminna. Multa his consimilia scribit in homiliis suis Eusebius Emisenus. Unde et sanctus vir Climacus eos qui nunc profectui student virtutum, nunc vero in venialia resolvuntur, comparat cancris, qui modo procedunt, jam retrocedunt. Hinc demum devotissimus pater Bernardus : Nemo (inquit) dicat : Non est magnum si in his parvis minimisque permaneam culpis ; sufficit mihi si majora devitem peccata. Hæc est enim, carissimi, blasphemia in Spiritum Sanctum, peccatum irremissibile. Et hoc quidem a Sancto illo per hyperbolen dictum est, ad insinuandum quam necesse sit diligenter vitare venialia eum qui cupit evadere peccata mortalia.
Ecce quam acriter sancti Patres contra venialia peccata loquuntur, ita ut fateantur per ea mentem incidere culpas mortales, et per consequens caritatem corrumpi : non quod venialia quamdiu infra limites suos manent, tollant gratuita, sed quoniam vehementer debilitant, remittunt ac minuunt ea, et ad mortale, quo corrumpuntur, disponunt. Deus etenim, quamvis caritatem infundat, tamen ad hoc eam nobis infundit, ut bene utamur eadem et proficiamus per ipsam atque in ipsa, quemadmodum in Evangelio : Negotiamini, inquit, dum venio. Unde et de talentis concessis exigit lucrum. Quod si ita egerimus, crescit, vigoratur et augetur in nobis caritas Dei, gratia et virtus omnis infusa; si vero negligentes fuerimus, tepescunt, remittuntur, languescunt et minuuntur in nobis, sicut et experientia docet.20 Imo si caritas in se ipsa æque intensa maneret in his qui prope ruinam sunt, in æque fortes erumperet actus, levi saltem celerique conatu, et venialia cuncta consumeret, quum sit spiritualis ignis et virtus expeditissime agens.21 Eisdem itaque gradibus caritas crescit et decrescit, remittitur et augetur. Propter quod super illud primi ad Thessalonicenses, Deus pacis sanctificet vos per omnia, loquitur Glossa : Gratia Spiritus Sancti quæ data est nobis in Baptismo, servetur integra et incorrupta, ne vitio nostro et immunditia corrumpatur aut minuatur vel fugetur : quia dum agit homo quæ odit Spiritus Sanctus, recedit ab eo gratia ejus penitus, aut minuitur. Ad quod probandum possent multæ auctoritates et rationes adduci : quas brevitati studens omitto, quia et has reor sufficere. Etenim certum est quod sicut mortale peccatum est mera aversio ab ultimo fine, sic veniale est obliquatio aliqua ab eodem : alioqui non disponeret nec frequentia sua perduceret ad mortale.
Rationes quoque contra positionem istam inductæ, monstrantur invalidæ et solvuntur facillime : ut quum Thomas et alii dicunt, Causa diminutionis caritatis non potest sumi ex parte Dei, neque ex parte actus nostri; dico quod sumitur ex parte Dei, et etiam ex parte actus nostri : non quod Deus gloriosus et sanctus sit effectiva causa mali culpæ, sed quod per accidens est causa diminutionis istius propter demeritum nostrum, in quantum diminutio ista est malum pœnæ. Nec mirum si sic fit causa diminutionis caritatis, quum sic sit causa omnimodæ subtractionis corruptionisque ejus : causa, inquam, permissiva, desinens conservare, sicut est causa obdurationis et obstinationis, gratiam non præstando : quemadmodum nauta per suam absentiam fertur causa naufragii. Juxta quem modum loquitur Isaias
B Omnipotenti : Quare nos errare fecisti de viis tuis, indurasti corda nostra ne timremus te?22 Sed actus venialis peccati seu veniale in omissione consistens, est causa dispositiva et meritoria diminutionis istius. Qui enim negligenter et leviter habet se, ridendo, fabulando aut simili modo venialiter excedendo, prorsus meretur ut Deus modo prætacto caritatem in ipso diminuat : quod et Deus altissimus justissime agit. Nec ullum est dubium, imo et experimentaliter constat, quod homo qui non est sollicitus jugiter venialia evitare, grande patitur detrimentum illuminationis divinæ ac profectus interni : idcirco enim tam pauci ad perfectionem et sanctitatem pertingunt. — Deinde quum dicitur, quod cessatio ab actu non est causa diminutionis istius, et quod firmitas caritatis non est ex actibus nostris;23 jam responsum est, quod cessatio ab agendo et omissio venialiter culpabilis, est causa meritoria et dispositiva diminutionis istius : imo cessatio ab actu qui cadit sub præcepto, est taliter causa destructionis caritatis. Similiter dico, quod actus nostri boni et custodia cordis, diligentia et conatus proficiendi, sunt meritoria et dispositiva causa profectus et radicationis atque majoris firmitatis et augmenti caritatis. Unde Eusebius contestatur : Quantum nos apposuerimus ad diligentiam et conatum, tantum Deus apponet ad gratiam et profectum. Ideo Dominus ait per Zachariam :
Convertimini ad me, et convertar ad vos. Zach. I, 3.
Jacobus quoque apostolus : Appropinquate Jacob. IV, 8.
(inquit) Deo, et appropinquabit vobis. — Quum vero adjungunt et dicunt, quod veniale peccatum caritatem non attingit, dico quod veniale peccatum quadam inertia percutit caritatis subjectum, et ita dispositive ac meritorie diminuit eam. Dico etiam quod sunt venialia quædam quæ non sunt circa media, sed circa finem, ut motus primi per subreptionem qui sunt contrarii fidei, et spei seu caritati divinæ: qui motus ob suam parvitatem et subreptionem sunt veniales, et uno modo magis attingunt caritatem quam peccata mortalia, quoniam simul stant cum caritate, non autem mortalia. — Deinceps quum dicunt, Non minuitur amor divinus ex inordinatione circa media, quæ sunt ad finem; hoc videtur valde incautum dictum, et penitus falsum: quia inordinatio circa creata potest esse tam magna, quod est caritatis totaliter corruptiva, ut patet de avaritia et amore carnali libidinoso. Et dato quod non sit inordinatio nisi venialis, adhuc est modo jam expresso diminutiva caritatis, ut supra jam patuit ex verbis Augustini, dicentis: Minus te, Domine, diligit, qui aliquid tecum diligit quod propter te non diligit. Idem patet ex verbis Chrysostomi, qui ait in homilia: Pro quanta parte cor tuum fuerit ad aliquam rem, pro tanta minus est ad Deum. Denique sicut communiter dicitur, Fortior est virtus unita quam dispersa: ideo vis affectiva tanto intensius fertur in Deum, quanto minus inordinate afficitur circa media seu terrena. — Rursum, dum dicunt, Quum deliquerit quis in minori, non est puniendus in majori; hoc videtur contra id quod in Evangelio ait Salvator:24 Qui in modico fidelis est, et in majori fidelis erit; qui in minori infidelis est, in majori infidelis erit. Et item contra id quod in Ecclesiaste habetur: Qui in uno deliquerit, multa bona perdet.25 Qui enim unum mortale commiserit, universis virtutibus infusis quantum ad esse formatum earum cunctisque meritis suis privatur. Propter quod S. Jacobus effatur: Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.26 Nonne pro vili et brevi voluptate carnali infligitur damnum æternum carentiæ cœlestis felicitatis, imo et amaritudo perpetuæ damnationis? Tamen ad propositum dico, quod delinquens in minori, id est, venialiter peccans, punitur in minori, id est in caritatis diminutione: quemadmodum peccans in majori, id est, mortaliter peccans, punitur in majori, id est in caritatis subtractione et amissione. Hæc circa verba Thomæ sunt dicta, quæ etiam sufficiunt circa ea quæ scribunt qui ejus opinionem sequuntur.
Ex quibus insuper innotescit responsio ad argumenta Alberti, dicentis: Nihil minuit in nobis caritatem, quia nec Deus, nec voluntas, nec culpa. Non Deus, quia ipse dat et conservat caritatem. Ad quod dico, quod Deus ex sua pietate et liberalitate eam dat atque conservat, et ex sua justitia diminuit, retrahit aufertque eam, non conservando: quod est quasi permissive eam minuere seu auferre sive destruere. Nam caritas jugiter indiget conservatione divina et dependet ab illa, et hoc propter demerita nostra. Voluntas etiam nostra quum sit libera, operativa est eorum quæ caritatem dispositive ac meritorie augent et minuunt. — Quod vero addit Albertus, veniale peccatum non minuere caritatem, quoniam non attingit eam, quum non sit in eodem subjecto cum ea, quoniam caritas est in superiori animæ parte, veniale in inferiori; quod autem diminuit habitum alicujus potentia, oportet simul esse cum eo: istud totum patitur dejectionem. Jam enim ostensum est, etiam in superioribus viribus animæ esse venialia quædam peccata. Denique caritas non solum minuitur, sed et omnino, corrumpitur a peccatis mortalibus, quorum multa sunt in inferiori animæ parte, ut passiones prædominantes, circa quas exstirpandas versantur virtutes morales. Quod etsi quis negaverit, negare non poterit quin et in intellectiva potentia
Cf. p. 55 C. sint multa peccata mortalia caritatis totaliter corruptiva: ut ignorantia Dei et juris quod quis scire tenetur (de qua ait Apolstolus, Ignorantiam Dei quidam habent; et, Qui ignorat, ignorabitur); vitium quoque puerilitatis, quod dono sapientiæ directe contrariatur; infidelitas, hæresis, quæ fidei adversantur.
Insuper ad id quod objicitur, quod secundum istam positionem, caritas posset per venialia tandem totaliter consumi ac tolli: dico quod venialia in tantum possunt excrescere, quod si quid culpæ addatur, mox gignetur et erit peccatum mortale, sicut verba Sanctorum præhabita apertissime protestantur. Sicque dispositive ac meritorie auferent caritatem. — Porro ad illud, quod juxta hæc pro veniali peccato infligeretur pœna æterna, habetur responsio ex verbis Thomæ de Argentina, dicentis: Veniale bona cœlestis gloriæ minuit, non illa quæ debentur et quæ habemus per merita ibi reposita, sed quæ deberentur, si venialia non fierent. Nec ideo Dominus punit bis in id ipsum, quia illa auctoritas intelligenda est de plena et sufficienti punitione. Alias certum est quod multorum vitiorum pœna incipit in præsenti, et perpetuatur in futuro: imo cuilibet peccato duplex fertur pœna correspondere, videlicet pœna damni, pœnaque sensus. Nec sequitur ex his, quod in purgatorio sit locus merendi: quoniam gradus caritatis hic amissus, non recuperatur nec redditur ibi; sed solum pro peccato fit ibi punitio, atque pro præmiis vitæ præsentis remuneratur in cœlo.
Præterea, quod doctores quidam præfati fervorem caritatis ponunt in parte sensitiva ex inferiorum obedientia virium, quasi caritas sancta non habeat in superiori vi affectiva proprium spiritualem elicitumque fervorem, non censetur idonee dictum. Imo caritas, potissime perfectorum, talem in primis habet fervorem, qui ex sua exuberantia et vehemencia interdum tam valide in vires redundat inferiores, quod grandis et afflictiva inde alteratio oritur: imo quandoque vires illæ a suis actibus suspenduntur ac sopiuntur, quod in anagogicis motibus, raptu et ecstasi palam conspicitur.
Hinc Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro, post verba sua præhabita et post varia argumenta concludit:27 Bene potest sustineri, quod caritas per veniale minuitur. Et si objiciatur, Hoc facit gutta camino ardenti, quod veniale caritati: dicendum, quod quoddam est veniale magnum, quod dicitur lignum; aliud medium, quod dicitur fœnum; tertium minimum, quod dicitur stipula. Et tale minimum non minuit caritatem, præsertim perfectam. Auctoritas vero illa, de perfecta caritate et minimo veniali est exponenda. — Ad illud quoque quo arguitur, quod caritas per venialia tandem omnino consumeretur, uno modo respondetur, quod secundum non aufert tantum de caritate ut primum. Et intelligatur ibi tantum, in proportione, non in quantitate. Verbi gratia, ponatur quod primum veniale auferat medietatem caritatis, secundum veniale non auferet aliam medietatem, sed medietatem medietatis; et tertium, medietatem residui; et ita in infinitum: sicque per sola venialia nunquam tolletur ex toto. Porro quod primum veniale plus aufert de caritate, est quoniam major caritas et veniale magis repugnant quam minor caritas et veniale. Vel potest dici, quod primum et secundum æqualia auferunt in quantitate, sed id quod aufert primum veniale, non est proportionabile veniali: unde infinita tanta sunt in caritate. Quum enim peccatum mortale auferat caritatem, et veniale peccatum in infinitum minus sit quam mortale, in infinitum minus tollit quam mortale: et ideo infinita tanta sunt in caritate. Hæc Antisiodorensis.
Hinc ait Richardus: Quoniam aliqui tenent caritatem per venialia minui, ideo ad videndum causa disputationis quomodo positio illa possit defendi, solvenda sunt argumenta ei contraria. Quum itaque dicitur, quod omne finitum per ablatio-
1 Cor. xv,
Ibid. xiv,
- nem finiti aliquoties repetitam tandem consumitur, dicunt quidam quod non sit verum in caritatis diminutione: sicut videmus quod per subtractionem anguli contingentiæ ab angulo rectilineo, angulus rectilineus minor efficitur; et tamen si infinities subtraheretur, nunquam totaliter consumeretur, quum certa possit demonstratione ostendi, angulum rectilineum quantumlibet parvum, esse majorem angulo contingentiæ. — Potest et aliter responderi, quod concessa veritate propositionis assumptæ, non sequitur caritatem destrui posse, nisi mortali peccato interveniente: quia per quodlibet veniale non remittitur aliquid de caritatis essentia; sed postquam multa venialia præcesserunt, deinde per unum veniale, in virtute præcedentium quæ disposuerunt, aliquid caritatis minuitur per hoc quod aliquid de contrario habitu generatur, sicut in guttis cavantibus lapidem. Et posset homo in tantum augere contrarium habitum, quod cum ipso nihil posset stare de essentia caritatis, quin peccaret mortaliter peccato omissionis. Tenetur enim augmentum habitus contrarii evitare quod secum non compatitur quidquam de essentia caritatis, in qua ponuntur plures gradus actualitatis in potentia. Hæc Richardus.
At vero aliqui dicunt, ex actibus caritatis infusæ generari in voluntate habitum caritati simillimum, et habitum illum remanere post mortale peccatum: per quem quidam adhuc valde inclinantur ad opera bona. Et hoc affirmat Henricus de Hassia in tractatulo suo de Discretione spirituum, asserens hominem non posse pro certo discernere inter actus illius habitus acquisiti, et inter actus caritatis infusæ: qui tamen habitus acquisitus potest minui et paulatim auferri per vitia. Quam positionem Richardus hic tangit, et approbat eam Durandus. — Quidam vero negant eamdem, quoniam actus ex virtutibus moralibus acquisitis procedentes, non generant alios habitus, sed præcedentes confirmant: ergo actus a virtute infusa procedentes, non gignunt in nobis alium habitum, sed præcedentem, ex quo causantur, solum confirmant. Ad quod respondet Durandus quod non sit simile: quoniam actus procedens ex potentia per caritatem infusam actuata, et est moralis de se, et est supernaturalis ac meritorius ratione caritatis infusæ. Supernaturale enim et meritorium non excludit morale, sed magis includit. Itaque ex actibus supernaturalibus meritoriis, in quantum hujusmodi sunt, non generatur alius habitus, sed caritas confirmatur; in quantum vero morales sunt, habitus quidam generantur ex eis. — Idem dicit Henricus quinto Quodlibeto.
Footnotes
-
Apoc. II, 4, 5. ↩
-
Eccl. XIX, 1. ↩
-
Prov. XXIV, 16. ↩
-
Exod. XXI, 18. ↩
-
Matth. XXIV, 12. ↩
-
II Tim. I, 6. ↩
-
Rom. vii, 23. ↩
-
Eccle. x, 1. ↩
-
Jer. V, 25. ↩
-
Is. LIX, 2; ↩
-
1 Joann. I, 8. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Prov. XXIV, 16. ↩
-
Prov. XIII, 18. ↩
-
Job XXVII, 6. ↩
-
Job XIV, 17. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Matth. XII, 32. ↩
-
Matth. IX, 20. ↩
-
Luc. XIX, 13. ↩
-
Matth. XXV, 27. ↩
-
Is. LXIII, 17. ↩
-
I Thess. v, 23. ↩
-
Luc. XVI, 10. ↩
-
Eccle. IX, 18. ↩
-
Jacob. II, 10. ↩
-
p. 54 C' et s. ↩
Chapter 146 of 271