Skip to the text

Quæstio 1

Nunc quæritur primo, Qualiter omnia sint in Deo idealiter atque causaliter, et quid sit idea.

Videtur quod omnia non sint in Deo idealiter. Primo, quia in libro de Divinis nominibus S. Dionysius protestatur, quod omnium notitiam, scientiam et substantiam Deus præhabet et præconcepit non secundum ideam. — Secundo, quia Deus cognoscit mala, quæ tamen non habent ideam in Deo. — Tertio, in libro de Causis habetur, quod intelligentiæ superiores cognoscunt per formas universaliores. Quum ergo Deus sit omni intelligentia infinite superior, ipse universa cognoscit per unam universalissimam formam, quæ est sua essentia. Non ergo universa et singula per proprias sunt ideas in Deo. — Quarto, Plato vocavit ideas formas separatas in se subsistentes, essentialiter communicabiles rebus : quod rationibus exemplaribus rerum in mente divina consistentibus non convenit.

In contrarium est auctoritas Augustini in libro LXXXIII Quæstionum, quo ait : Ideas ubi esse arbitrandum nisi in mente Creatoris? Non enim extra positum quidquam intuebatur, ut secundum illud constitueret quod creavit.

Ad hoc Alexander respondet : Si idea vel exemplar diceretur aliquid differens a divina essentia, nullo modo divina scientia per exemplar esset aut per ideas. Unde in hoc erravit Plato, ponens tria principia, utpote, Deum, ideam, materiam. Et hoc intendit B. Dionysius reprobare. Si vero idea dicat ipsam essentiam in quantum est ars vel species secundum quam sunt res, sic divina scientia est per ideas, quia per se ipsam, quæ est ars atque exemplar rerum.

Circa hoc quæritur, quum idea, ratio et sapientia sint idem in Deo secundum substantiam, quomodo differunt secundum rationem. Nempe quod idem sint re, probatur auctoritate Augustini, libro LXXXIII Quæstionum dicentis : Ideæ sunt rationes rerum stabiles et invariabiles, quæ divina intelligentia continentur : quæ quum non oriantur nec occidant, secundum eas tamen formatur omne quod oritur et occidit. In libro quoque de Civitate Dei : Ideæ, inquit, sunt in mente divina : quas qui non credit, infidelem se esse non ambigat. — Et respondendum, quod ista idem sunt re et differunt ratione, ita quod ratio respicit finem, idea formam, exemplar efficientem, sapientia cognitionem, sicut et ars operationem. Hinc in quantum efficiens scit qualiter debeat operari secundum exemplar, dicitur sapiens; in quantum vero potest operari quum vult, dicitur artifex : et quia secundum rem unum et idem est in Deo causa exemplaris et finis et causa cognoscens; ideo secundum rem unum et idem sunt, sapientia, ratio et idea.

Sed tunc quæritur, cur dicantur plures ideæ et rationes, quum non sit nisi una sapientia. Dicendum quod hoc est, quoniam differunt ratione. Ars namque, exemplar et sapientia plus se tenent ex parte Dei cognoscentis, qui omnino unus et simplex est : ideo non recipiunt pluralitatem, ut dicantur plura exemplaria, plures artes vel plures sapientiæ esse in Deo. Ratio vero et idea magis tenent se ex parte rei cognitæ : ideo sicut multa sunt cognita, sic multæ dicuntur ideæ et rationes, quia respectum connotant ad creata : qui respectus non est in Deo secundum rem, nec dependent ideæ a creaturis. Et quamvis libro præallegato asserit Augustinus, quod alia ratione creatus est homo, alia equus; non tamen sunt plura ab æterno. Imo utraque ratio illa est res una, quæ est divina essentia, licet una distinguatur ab alia ut ratio : quemadmodum punctus ad quem plures lineæ terminantur, unus est punctus, et tamen quodammodo plura est, quia principium plurium. Ratio autem significat per modum principii, sed sapientia absolute.

Amplius quæritur, quum omnia sint in Deo vita et lux, cur etiam omnia non dicuntur in eo potentia et sapientia. — Rursus, quum in libro Actuum scriptum sit, In ipso vivimus, movemur et sumus : square omnia non dicuntur in Deo una essentia et unus motus, ut una vita? Imo Anselmus dicere hoc videtur in Monologion : Omnia, inquiens, antequam fierent, et quum facta sunt, dumque corrumpuntur aut aliquo modo variantur, semper in Deo sunt, non quod in se ipsis sunt, sed quod est idem ipse. Etenim in se ipsis sunt essentia mutabilis secundum immutabilem rationem creata; in Deo autem sunt ipsa prima essentia et prima existendi veritas, et prout sunt magis utrique illi similia, sic verius præstantiusque existunt. Ex qua auctoritate accipitur quod creaturæ in Deo sunt ipsa essentia Dei : quod propinquissimum videtur hæresi illi quæ dicit omnia esse Deum, juxta illud : Jupiter est quodcumque vides.

Dicendum, quod omnia asseruntur esse vita et lux in Deo, quoniam vivere corporalibus et spiritualibus est commune, et in quantum corporalia participant esse a spiritualibus, sicut corpus vivere perhibetur per animam. Juxta hanc similitudinem, omnia dicuntur vita in Deo, et vivere quoque in ipso : quoniam quoad ipsum, non habent esse deficiens ; et quamvis in se deficiant, cognitio tamen de ipsis est indeficiens. Consimiliter omnia dicuntur lux in Deo, quoniam lux est communis dispositio in spiritualibus et corporalibus, sed in corporalibus per participationem : hinc omnia dicuntur lux in Deo, quoniam cuncta flucent in Dei cognitione, et manifesta sunt ei. Porro sapientia et cognitio nominant id quod est proprium Dei cognoscentis : creatura enim in quantum creatura, non sapit nec noscit. Potentia quoque est propria disposi-

Act xvii, 28. A tio agentis. Hinc omnia non dicuntur esse in Deo sapientia aut potentia. — Ad auctoritatem vero Anselmi dicendum, quod aliud est dicere, Omnia sunt divina essentia, et, Omnia in Deo sunt divina essentia. Quum enim dicitur, Omnia sunt divina essentia, supponuntur creaturæ prout sunt in suo esse; quum vero dicitur, Omnia in Deo sunt divina essentia, supponuntur rationes æternæ rerum istarum : quæ rationes æternæ sunt ipsa sapientia Dei, et per consequens divina essentia. Nec ex hoc sequitur quod sint in divina essentia, licet sint in ejus sapientia. Esse enim in Dei sapientia, non est nisi cognosci ab eo ; esse vero in essentia Dei, est ipsam essentiam dici de eis. Quum autem dicitur, In ipso vivimus, et, Omnia in ipso sunt vita, æquivoce sumitur ly in ipso. Quum enim dicitur, In ipso vivimus, per ly in notatur causa efficiens, quia ab ipso est vivere omnium nostrum; quum vero dicitur, Omnia in ipso sunt vita, per ly in notatur causa exemplaris. Nec tamen dicuntur in Deo motus, quia motus nomen appropriatum est causatis; nec essentia, ne credantur esse una cum Deo essentia. — Hæc Alexander.

Circa hæc multa scribit dominus Bonaventura. Et primo quærit, an in Deo sint ponendæ ideæ.

Videtur quod non. Primo, quoniam Deus cognoscit universa per suam essentiam : non ergo sunt superaddendæ ideæ. — Secundo, quoniam Deus in se et per se omnino perfectus est, nec aliquo indiget dirigente et regulante : ideæ autem ponuntur ut dirigant in disponendo, et regulent in agendo. — Tertio, quoniam Deus simplicissimus est : nulla ergo in eo idearum est pluralitas.

Ad hoc Bonaventura respondet : Circa hoc duplex fuit opinio. Quidam namque dixerunt, quod Deus cognoscit secundum rationem causæ, non secundum rationem ideæ. Ponuntque simile, sicut si punctus cognosceret suam virtutem, cognosceret lineas et circumferentiam; similiter, si unitas cognitivam haberet potentiam per quam converteret se super se, cognosceret numeros omnes. Sicque dicunt esse in Deo, quoniam quum Deus habeat virtutem omnium productivam et perfecte cognoscat eamdem, noscit omnes suos effectus. Quod et S. Dionysium sensisse affirmant, quum dixit quod Deus non secundum ideam sed secundum unam excellentiæ causam cuncta cognoscit.1 Hæc autem positio stare non valet. Primo, quoniam Deus non cognoscit per collationem deveniendi a principio ad principiatum, sed intuitu simplici. Secundo, quia omne cognoscens in quantum hujusmodi, simile est cognoscibili: ergo habet similitudinem ejus, vel ipsum est similitudo illius. Tertio, quoniam omnis cognoscens idcirco distincte producit, quia distincte cognoscit, non econverso: ergo ratio producendi non est ratio cognoscendi. Quarto, quia quædam cognoscit quæ ab ipso non sunt. — Hinc est alia positio, secundum Sanctos atque philosophos, quod Deus cognoscit per ideas, et habet in se similitudines rerum, in quibus non tantum ipse cognoscit, sed etiam intuentes eum: quas similitudines seu rationes nominat Augustinus ideas et causas primordiales. Idea quippe vocatur similitudo rei cognitæ. Similitudo autem dupliciter dicitur. Primo, secundum convenientiam duorum in aliquo tertio: et hæc similitudo est secundum univocationem. Secundo, prout unum dicitur similitudo alterius: quæ similitudo non concernit convenientiam in quodam communi, quoniam similitudo se ipsa est similis, non tertio. Sicque creatura dicitur similitudo Dei, vel econverso: et ita similitudo est ratio cognoscendi, et appellatur idea. Verumtamen aliter est in nobis, aliterque in Deo. In nobis namque ratio cognoscendi est similitudo, et ipsum cognitum est veritas: quia in nobis est similitudo accepta a rebus et impressa, propter hoc quod intellectus noster respectu cogniti est possibilis, et non actus purus: idcirco oportet quod sit in actu per aliquod cognitivum quod sit similitudo ipsius. Porro in Deo est econverso, quoniam ratio cognoscendi est veritas, et cognitum, scilicet res creata, est similitudo veritatis. Et quoniam ratio cognoscendi consistit primo in ipsa veritate, ideo ratio cognoscendi in Deo summe est expressiva: et quia quod maxime exprimit, perfectissime assimilat cognitum cognitioni assimilatione convenienti; hinc veritas ex hoc quod facit cognoscere, est similitudo expressiva et idea. Sed econtrario est in nobis, quoniam eo ipso quod est similitudo, facit cognoscere.

B Ex his solvuntur objecta. Deus enim cognoscit, dirigit et regulat se per ideas, non quasi per aliquid realiter distinctum a sua essentia: imo sua essentia est veritas prima, ratio summa, exemplar, species et idea. Pluralitas quoque et distinctio idearum non derogat simplicitati divinæ: quia attenditur penes causata et ideata, nec ponit diversitatem in Deo, nec una idea realiter est distincta ab alia. — Hæc Bonaventura.

C Hinc Thomas: Quemadmodum, inquit, formæ artificiales habent duplex esse, unum in actu secundum quod sunt in materia, aliud in potentia secundum quod sunt in mente artificis, non in passiva potentia, sed activa; sic formæ naturales habent dupliciter esse, ut dicit Commentator undecimo Metaphysicæ: unum in actu, secundum quod sunt in rebus; aliud in activa potentia, secundum quod sunt in motoribus orbium, ut ipse ponit, et præsertim in primo motore: loco cujus dicamus, in Deo. Hinc philosophi communiter dicunt, quod omnia sunt in mente Dei, sicut artificiata in mente artificis. Ideo formas rerum in Deo exsistentes vocamus ideas, quæ sunt sicut formæ operativæ. Unde divinus Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus loquens de ideis: Exemplaria, ait, dicimus substantificas exsistentium rationes in Deo uniformiter præexsistentes, quas Theologia vocat prædefinitiones, et divinas et bonas voluntates exsistentium prædeterminativas et productivas. — Verumtamen per ideas habet Deus cognitionem non practicam tantum, sed etiam speculativam de rebus: quia cognoscit eas non solum secundum quod emanant ab ipso, sed item prout in propria natura subsistunt. Idea etenim dicitur ab idos*, quod est forma:2 sicque idea quantum ad nominis proprietatem, æqualiter habet se ad practicam et speculativam cognitionem. Siquidem forma rei in intellectu exsistens, principium est utriusque cognitionis, quanquam secundum usum loquentium idea sumatur pro forma quæ est practicæ cognitionis principium, secundum quod ideas vocamus rationes entium exemplares. — Quibus concordat quod undecimo Metaphysicæ asserit Commentator: Quemadmodum omnes formæ naturales sunt in potentia in materia prima, ita sunt in actu in primo motore. Hæc Thomas in Scripto.*

At vero in prima parte Summæ, quæstione quintadecima, scribit:3 Necesse est ponere in mente divina ideas. Ἰδέα etenim Græce, Latine dicitur forma: unde per ideas intelliguntur formæ rerum præter ipsas res exsistentes. Forma autem alicujus rei præter ipsam exsistens, potest ad duo valere: primo, ut sit exemplar ejus cujus dicitur forma; secundo, ut sit principium suæ cognitionis, secundum quod formæ cognoscibilium dicuntur esse in cognoscente. Et quantum ad utrumque necesse est ponere ideas: quia in omnibus quæ non generantur a casu, oportet ponere formam esse finem generationis cujuscumque. Agens autem non agit propter formam nisi in quantum similitudo formæ est in ipso: quod contingit dupliciter. In quibusdam namque agentibus præexsistit forma rei fiendæ secundum esse naturale, sicut in his quæ agunt per naturam: ut homo generat hominem, ignis ignem. In quibusdam vero præexsistit secundum esse intelligibile, ut in his quæ agunt per intellectum: sicut similitudo domus præexsistit in mente artificis; et hæc potest dici idea domus, quoniam artifex intendit assimilare domum formæ quam mente præconcepit. Quumque mundus sit factus a Deo per intellectum et non a casu, necesse est quod in mente divina sit forma ad cujus similitudinem mundus est factus. Et in hoc ratio consistit ideæ: quæ nihil aliud est quam divina essentia. Deus enim secundum essentiam suam est omnium rerum similitudo. Hæc Thomas in Summa. bro primo, capitulo quinquagesimo tertio: Intellectus (inquit) divinus nulla alia intelligit specie nisi sua essentia. Quumque essentia sua sit similitudo omnium rerum, sequitur quod conceptio intellectus divini prout semetipsum intelligit, quæ conceptio est Verbum ipsius, non solum sit similitudo ipsius Dei intellecti, sed et omnium quorum divina essentia exstat similitudo.

C Deinde sequenti ibidem subjungit capitulo: Difficile videri alicui potest, quod unum et idem simplex, puta divina essentia, sit propria similitudo ac ratio diversorum. Nam quum diversarum rerum distinctio sit ratione propriarum formarum, quod alicui secundum propriam formam simile fuerit, oportet alteri esse dissimile. Investigandum est ergo, qualiter Deus seu ejus essentia queat esse propria similitudo ac ratio singulorum. Nempe ut octavo Metaphysicæ ait Philosophus, formæ seu species rerum se habent ut numeri, et similes sunt numeris. Quemadmodum enim in numeris, una unitate addita aut subtracta, species numeri variatur; ita in formis specificis, una essentiali differentia addita vel subtracta, species variatur. In his vero quæ in se continent multa, non ita se habet intellectus sicut natura: quia natura non patitur ea esse divisa quæ ad esse rei exiguntur; intellectus vero ea quæ sunt in essentia conjuncta, potest divisim considerare ac sumere, dum unum non cadit in ratione alterius: sicque in ternario considerare potest binarium tantum, et in animali rationali id quod est sensibile tantum. Sicque id quod plura complectitur intellectus potest concipere ut rationem propriam plurimorum, apprehendendo quædam illorum sine aliis. Potest namque accipere denarium ut propriam rationem novenarii, una unitate subtracta, et consimiliter ut propriam rationem singulorum numerorum infra inclusorum. Sic et in homine accipere posset exemplar proprium animalis irrationalis singularumque specierum ipsius, nisi differentias aliquas adderent positivas. Hinc quidam philosophus, nomine Clemens, dixit quod nobiliora in entibus sunt exemplaria minus nobilium. Divina autem essentia nobilitates et perfectiones omnium entium in se comprehendit simplicissimo modo. Omnis vero forma, tam propria quam communis, secundum id quod aliquid ponit, perfectio quædam est, nec imperfectionem includit nisi in quantum a vero deficit esse. Intellectus ergo divinus in divina essentia comprehendere potest id quod proprium est unicuique rei, intelligendo in quo unaquæque res suam essentiam imitatur, et in quo deficit ab ejus perfectione. Itaque intelligendo suam essentiam ut imitabilem, sic essentia divina habet rationem ideæ: et intelligendo eam ut imitabilem per modum vitæ et non cognitionis, accipit eam ut propriam formam atque ideam plantæ; et intelligendo eam ut imitabilem per modum cognitionis et non intellectus, accipit eam ut formam ideamque animalis; et ita de aliis. — Hinc elucescit, quod divina essentia eo quod sit absolute perfecta, accipi potest ut propria ratio singulorum, et ita per eam Deus habet cognitionem propriam ac perfectam de omnibus. Quumque propria ratio unius distinguatur a propria ratione alterius, et distinctio sit pluralitatis principium, assignatur in intellectu divino distinctio ac pluralitas quædam rationum idealium intellectarum, secundum quod id quod est in intellectu divino, est propria ratio diversorum. Quumque hoc sit secundum quod Deus intelligit proprium respectum assimilationis quem habet unaquæque creatura ad ipsum, constat quod rationes seu ideæ rerum in intellectu divino non sint plures neque distinctæ, nisi secundum quod Deus cognoscit res pluribus et diversis modis esse assimilabiles sibi. Et secundum hoc Augustinus dicit quod Deus alia ratione condidit hominem, alia equum; rationesque rerum pluraliter esse dicit in mente divina. In quo etiam salvatur aliqualiter Platonis positio ponentis ideas secundum quas cuncta formantur quæ in materialibus rebus exsistunt. — Hæc Thomas ibidem.

Concordat per omnia Petrus.

Richardus quoque his consonans: Oportet, ait, quod causatum habeat similitudinem sui in causante, quoniam causa assimilat sibi causatum. Hinc secundo capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius contestatur: Causativa habent causabilium quasdam imagines. Præterea beatitudo includit perfectam intellectus et affectus quietationem: quæ non potest esse nisi in perfecta conjunctione cum simili. Nulla enim res quietatur in conjunctione cum suo dissimili in quantum dissimile est. Ergo in intellectu divino oportet esse similitudinem creaturæ: quam vocamus ideam, qua cognoscit. — Aliqui vero dicunt Deum non cognoscere creaturam per ideam, quum eam agnoscat per causam. Sed hoc non multum valet, quia cognoscere per ideam et per causam stant simul, neque repugnant: imo effectus non cognoscerentur per causas, nisi in causis similitudines essent effectuum, per quas in causis fluent effectus. Unde ideo Deus per se ipsum tanquam per causam creaturas cognoscit, quoniam eo ipso quod est summa et sufficiens omnium causa, sunt in ipso rerum ideæ, per quas fluent in ipso. Hæc Richardus.

Denique circa hoc movet Richardus hanc quæstionem, Utrum divinæ essentiæ tantum conveniat esse ideam in quantum est cognita ut imitabilis a creatura. — Videtur quod sic, quia idea creaturarum est divina essentia in quantum apprehenditur ab intellectu divino ut similitudo creaturarum expressiva et imitabilis ab eisdem: ergo de ratione ideæ est divina essentia ut a divino cognita intellectu modo præfato.

Ad hoc respondet Richardus: Idea tripliciter accipi potest. Primo, pro quidditate sensibilium et naturalium rerum ab ipsis rebus realiter separata et per se subsistente: sicque Aristoteles imponit Platoni posuisse ideas tanquam exemplaria sensibilium rerum necessaria ad earum cognitionem et productionem. Sicque esse ideam nequaquam convenit divinæ essentiæ: imo sic non esse ponendas ideas probat Philosophus septimo Metaphysicæ. — Secundo sumi potest idea pro essentia creaturæ ut intellecta ab intellectu divino: quia essentia creaturæ sic intellecta a Deo, est aliquo modo exemplar sui ipsius ut est in esse realis et actualis exsistentiæ jam producta. Secundum quam significationem credunt aliqui Platonem posuisse ideas, quamvis secundum numerum specierum tantum. Sic quoque divinæ essentiæ non convenit esse ideam. Quamvis enim essentia hominis seu cujuscumque creaturæ fuerit ab æterno a divino intellectu apprehensa et cognita, non tamen fuit divina essentia, nec tam intrinsecus in Deo exsistens, sed sicut secundarium divini intellectus objectum.

Tertio sumitur idea secundum quod dicit intrinsecus in Deo rationem cognosctivam creaturarum et operativam earum; sicque, ut quibusdam videtur, dupliciter dicitur idea: primo ipsa divina essentia prout imitabilis a creatura; alio modo in quantum est intellecta ut imitabilis a creatura. Et sic idea hoc primo modo sumpta, prius est secundum rationem intelligendi, quam secundo modo accepta: nam quia divina essentia imitabilis est a creatura, ideo Deus intelligit eam ut imitabilem a creaturis, non econverso. Et hoc primo modo idea dicit in Deo respectum rationis in potentia ad creaturam, et connotat in creatura realem respectum in potentia ad Deum: sicque pluralitas idearum est pluralitas secundum rationem in potentia; sic quoque Deus cognoscit creaturam per ideam, in quantum est quasi forma sui intellectus sibi exprimens ea a quibus est imitabilis. — Secundo modo, loquendo de idea, sic dicit in divina essentia respectum rationis in actu ad creaturam, et connotat in creatura respectum rationis in actu ad Deum, atque respectum realem in potentia: sicque pluralitas idearum est pluralitas secundum rationem in actu. Et sic Deus non cognoscit creaturam per ideam, quia idea sic sumpta præsupponit secundum rationem intelligendi, cognitionem divinæ essentiæ et creaturæ. Cognitio namque relationis, secundum rationem intelligendi, præsupponit cognitionem utriusque extremi. Verumtamen Deus cognoscit creaturam in idea sic sumpta, in quantum intuendo se exemplar creaturæ, videt eam relucere in se: nec idem est dicere, rem cognoscere per aliquid et in aliquo. Verum quia secundum prædictam opinionem, non tantum divina essentia esset immediatum divini intellectus objectum, sed etiam essentia creaturæ; hinc alii communius dicunt, quod divinæ essentiæ non competit esse ideam nisi in quantum est intellecta ut imitabilis a creatura: quoniam Deus per essentiam suam non cognoscit creaturam nisi in quantum intelligit eam ut a creatura imitabilem; sicque in idea et per ideam intelligit creaturam. Quamvis enim divina essentia sub ratione ideæ non sit ratio cognitionis qua Deus creaturam cognoscit, quum eadem cognitione cognoscat se et creaturam; tamen est ratio per quam ipsa cognitio qua Deus cognoscit, respicit creaturam tanquam secundarium objectum: et hoc forsitan est quod alii dicere volunt, dicendo quod est ratio qua Deus cognoscit creaturam, non per comparationem ad actum, sed ad cognitum. — Hæc Richardus.

Insuper Udalricus in Summa sua, libro secundo: Idea, inquit, in Deo esse proba-

Joann. 1, 3, 4. tur per illud Joannis : Quod factum est, in ipso vita erat. Dicitur autem idea forma; et secundum Platonem, forma dicitur quasi foris manens per separationem a materia, in qua non habet esse nisi materiale, non vero formale: unde et formas in materia exsistentes dixit non esse veras formas, sed verarum formarum imagines causatas ab illis. Sicque idea proprie dicit practicam formam: et quamvis Deus cognoscat res tam practica quam speculativa cognitione, tamen ideæ proprie dicuntur secundum notitiam practicam. Ideæ ergo sunt practicæ rerum rationes in intellectu divino, in quo sunt lux: quæ lux est pura et prima formarum omnium forma; in qua luce est quidquid perfectionis est in creaturis, quam unam et simplicem diversæ rerum perfectiones diversimode imitantur participando. Hinc lux illa est prima omnium rerum idea; et formæ rerum in ipsa sunt, non per inhærentiam, ut diversæ ab ea, nec compositionem faciunt cum eadem: imo sunt ibi per omnimodam simplicitatem atque identitatem. Hinc lux illa est divina essentia. Sed quia idea super essentiam addit rationem practicæ formæ et exemplaris, quam res diversimode imitantur; ideo propter diversam realem relationem rerum ad ipsam, diversas accipimus relationes rationis in ipsa, secundum quas ita est communis idea omnium, quod singulis est propria. Unde ad Hebræos legitur: Fide intelligimus aptata esse sæcula, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Ubi per invisibilia, intelliguntur exemplares idealesque rationes omnium rerum in mente divina, ex quibus formata sunt omnia. Idea quippe tripliciter consideratur. Primo, secundum id quod est: et sic est una ac simplex Dei essentia. Secundo, prout est objectum practicæ cognitionis: sicque rursus est una in Deo, qui plura (imo et omnia) uno actu cognoscit. Tertio, ut est causa exemplaris: et sic pluraliter significatur, quoniam non significatur secundum id quod est, sed secundum respectum ad ea quorum exsistit principium, qui respectus plurificatur secundum multitudinem principiatorum: quæ pluralitas est tantum multitudo rationis et consignificati ex significatione realis relationis aliorum ad ipsum.

Qualiter autem una et simplex Dei essentia possit esse idea et exemplar multorum ac diversorum, S. Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus ostendit per multa exempla. Primum est in unitate, in qua omnis numerus uniformiter præexsistit et unitur; et in quantum ab ipsa procedit, tantum distrahitur et in multitudinem agitur. Secundum est, quod centrum habet in se uniformiter lineas universas quæ ab ipso ad circumferentiam deducuntur, ac quanto sunt centro propinquiores, tanto plus et inter se et in centro uniuntur; et quanto plus distant a centro, tanto plus elongantur etiam a se. Tertium est, quod in omni natura totorum, id est in natura universali et in virtute ac motu motorum cœlestium atque mobilium, rationes omnis particularis naturæ unitæ sunt, et secundum processum ab ipsa diversificantur. Quartum est, quod in anima sunt uniformiter omnes potentiæ quibus providet corpori: quæ secundum processum ab anima, in diversa organa multiplicantur. Quintum est in sole, qui uno solo lumine agit et generat hæc terrena: propter quod uniformiter et causaliter præhabet ea in se. Ex quibus B. Dionysius concludit: Magis in causa omnium exemplaria præexsistunt secundum unam supersubstantialem unitionem.

Præterea hanc ideam diversa nomina consequuntur, quia vocatur idea, exemplar, ratio, species, paradigma, mundus archetypus. Vocatur namque idea, id est prima forma (sicut ὁλη vocatur prima materia), quia idea est forma omnium formarum, cujus participatione formalitas omnibus eis inest; exemplar, in quantum ipsam omnia imitantur; ratio, in quantum est similitudo rerum in intellectu; species, in quantum est medium cognoscendi; paradigma, in quantum secundum respectum ejus ad rem Deus operatur : paradigma enim dicitur a παρά, quod est juxta, et δόγμα, quasi docens operari. Vocatur item mundus archetypus a Platone in Timæo, id est principale exemplar, ab ἀρχός, quod est princeps, et τύπος, quod est exemplar. — Nec ista dicendo incidimus errorem Platonis, qui posuit duplices ideas, videlicet : formas quasdam separatas ante rem existentes, quæ sint principia scientiæ generationisque rerum, nec sint in mente divina, sed sint lumen effluens a prima causa : quod lumen esset omnium formarum hypostasis, sicut lumen corporale omnis coloris. Sed has ideas Philosophus reprobat primo Metaphysicæ, dicens vaniloquium esse poeticasque metaphoras, ponere eas. Alias ideas posuit Plato in mente divina, ut patet in primo Timæi, ubi asserit Deum operari ad extra ad exemplum sinceræ atque perpetuæ et incommutabilis proprietatis et rationis, non ad exemplar factum aut elaboratum seu aliunde acceptum. Cui positioni Aristoteles consentit, nec contra hoc aliqua objectionum suarum procedit. Sicque Augustinus in libro de Ordine ait : Non erravit Plato ponens intelligibilem mundum, quem appellavit immutabilem sempiternamque rationem qua fecit Deus hunc mundum : quam qui negat, sequitur ut dicat Deum irrationabiliter fecisse quæ fecit.

Clemens vero philosophus dixit exemplaria non esse in Deo, nec separata, sed principaliora inter entia esse exemplaria aliquorum : quod quinto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius reprobat, quoniam et ipsorum principaliorum exemplaria oportet esse in Deo, nec ipsa principaliora in rebus sunt omnino perfecta, sicut exemplar divinum dicit formam prorsus perfectam, nihil materialitatis habentem. Scriptura namque dicit creaturas nobis esse ostensas a Deo, non ut curramus post eas, sed per earum proportionalem cognitionem sursum erigamur in omnium causam finalem.4 — Amplius, sicut divinus Dionysius docet ibi, de ratione primi exemplaris, puta ideæ, sunt sex : primum, quod sit similitudo et species exemplatorum; secundum, quod sit foris extra res omnes; tertium, quod sit in Deo secundum rationem intellectus practici, qui voluntatem includit; quartum, quod sint priora cunctis creatis, quia æterna sunt et non facta; quintum, quod se habeant instar intellectus in quo sunt, quia pura, invariabilia, quemadmodum mens divina; sextum, quod sint causa entium productiva. — Hæc Udalricus.

Præterea de his multa scribit Durandus quæ præinductis consona non videntur. Nam inter cetera loquitur : Non omnis forma intellectualis potest dici idea, sed solum illa ad cujus similitudinem est aliquid producibile. Propter quod S. Dionysius ideas exemplaria vocat.5 Seneca quoque in epistola ad Lucilium disseruit : Idea est exemplar ad quod artifex adspiciens operatur. Exemplar autem est ad cujus similitudinem aliquid fit aut factibile est. Idea ergo est forma seu ratio ad cujus similitudinem agens per artem aliquid potest producere.

Sunt autem ideæ propriissime in Deo. Res enim habent esse sex modis : primo, in potentia materiæ; secundo, in suis causis agentibus, in quibus virtualiter præexistunt; tertio, in se ipsis, dum actualiter sunt productæ; quarto, in intellectu nostro cognoscente; quinto, in intellectu motorum orbium, quoniam opus naturæ est opus intelligentiæ; sexto, in intellectu divino. Nulli autem esse rei jam tacto convenit ratio ideæ nisi sexto : quia esse rerum in materia, est potentiale; idea autem est quid primum, principale et invariabile, etc. In Deo autem quatuor considerantur, videlicet : intellectus, et ratio secundum quam intelligit, actus quoque intelligendi, et res intellecta, puta objectum : quarum tria prima sunt idem in Deo, et etiam quartum, loquendo de primo et principali ejus objecto, quod est divina essentia, non autem loquendo de secundario objecto, quod est creatura. Inter hæc solum objectum potest habere rationem ideæ: quia idea est exemplar ad quod artifex adspiciens operatur; id autem ad quod inspicit intellectus, est ejus objectum, nihilque aliud nisi ut habet rationem objecti. In nobis quoque idea, secundum quod nomen ideæ aliquo modo locum habet in nobis, non est ratio seu species intelligendi quæ non est ipsa res intellecta: quia ad rationem et speciem intelligendi sic sumptam, nunquam inspicit intellectus artificis. Idcirco in nobis idea est ipsius intellectus nostri objectum. Unde et in Deo proportionabiliter est dicendum, quod scilicet idea in ipso non est ratio et species intelligendi, sed ipsum objectum. Quod in Deo est duplex, videlicet: primum et principale, quod est divina essentia; et secundarium, quod est res creabilis vel creata. Ideo inquirendum, quid horum habeat rationem ideæ. — Et videtur prima facie, quod res creabilis ut intellecta a Deo, sit idea sui ipsius ut producibilis est ad extra. Idea namque est ratio rei apud intellectum exsistens objective, ad cujus imitationem est aliquid producibile: sed creatura ut intellecta a Deo ita se habet ad se ipsam ut producibilem, ut ratio apud intellectum objective exsistens, ad cujus imitationem est aliquid producibile. Nam idem ut productum, imitatur se ipsum ut intellectum produci, id est, ut intellectualiter apprehensum ut producatur: sic enim et non aliter producitur res, sicut præintellecta fuit produci. Ergo creatura ut a Deo intellecta, est idea sui ipsius ut est producibilis aut producta. — De divina vero essentia, an habeat rationem ideæ respectu creaturarum, dicendum quod non, nisi imperfecte: quoniam creatura divinam essentiam imitari non potest nisi imperfecte, utpote secundum analogiam et quamdam proportionem, non autem univoce, nec secundum genus nec speciem. — Hæc Durandus.

Qui etiam dicit, quidditates rerum secundum rationes et perfectiones earum specificas ac proprias eis, non posse divinam habere essentiam pro idea: quia non possunt se habere ad Deum nisi objective. Iterum ait, quod ideæ non sunt in Deo ponendæ ut sint principium cognoscendi; et item, quod Deus non intelligit res per suam essentiam prout sua essentia est exemplar aut similitudo earum, sed ut est causa ipsarum.

In his verbis Durandi plurima continentur non solum repugnantia solidis et sapientialibus scriptis præcipuorum doctorum, Alexandri, Thomæ, Alberti, Bonaventuræ, et ceterorum nunc præfatorum, sed etiam verbis divinissimi, sacratissimi et theologicissimi Dionysii, illuminatique Augustini, aliorum quoque Sanctorum. Præfati quippe doctores, ex his quæ magnus Dionysius quinto capitulo de Divinis scribit nominibus, probant quod exemplaria seu ideæ in Deo sunt quid increatum, et substantificatrix ratio creaturarum, et forma omnino perfecta, nil habens materialitatis: quorum nullum convenit creatæ essentiæ ut intellectæ a Deo, quæ solum objective se habet ad Deum, nec realiter idem est cum divina essentia, sed cum natura creata, ita quod eadem ut intellecta, non est exemplar sui ipsius ut producibilis seu productæ. Alexander quoque, irrefragabilis Doctor, ex verbis SS. Dionysii et Augustini ostendit, quod idea in Deo vere et proprie est ipsa ars ac sapientia Creatoris. Ex quorum etiam verbis Thomas, Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, Udalricus, declarant et probant, quod idea in Deo est divina essentia ut imitabilis intellecta.

Porro quod ait Durandus, solum objectum habere rationem ideæ, quia idea est exemplar ad quod artifex inspiciens operatur, id autem quod inspicit intellectus, est ejus objectum, nihilque aliud nisi ut habet rationem objecti: hoc, inquam, faciliter reprobatur. Intellectus etenim inspicit tam objectum quam similitudinem seu speciem intelligibilem per quam illud intelligit; sed objectum inspicit ut quod intelligit, intelligibilem vero speciem ut quo intelligit. Omnis enim cognitio, præsertim qua quis alia a se intelligit, est per similitudinem cogniti: et quamvis quis per suam essentiam se intelligat, hoc tamen est prout essentia sua est sibi loco intelligibilis formæ. Artifex autem in se ipso adspicit ad formam exemplarem sibi inhærentem, et juxta eam opus producit. Quod etiam ex Scriptura probatur canonica, quia in Exodo legitur Dominus Moysi præcepisse: Inspice, et fac juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.6 Ideo male sonare censetur quod ait Durandus, quod etiam in nobis intellectus artificis nunquam inspicit ad rationem seu speciem intelligendi: quæ species est exemplar. Ex quibus patet verum non esse quod ait Durandus, ideam esse rationem rei exsistentem apud intellectum objective: imo dico, quod idea est ratio rei in intellectu exsistens formaliter. Et quamvis in mente divina non sit inhærenter sicut in mente creata, est tamen in ea verè formaliter eo modo quo sapientia, veritas, justitia, ars, scientia, dicuntur formaliter et proprie esse in Deo. — Insuper, quamvis creatura non imitetur divinam essentiam nisi imperfecte, tamen imitatio illa sufficit ad rationem ideæ proprie dictæ, prout de ea Sancti loquuntur, quemadmodum etiam sufficit ad rationem imaginis ac similitudinis qua intellectuales creaturæ dicuntur ad summæ Trinitatis imaginem similitudinemque productæ: imo et quædam creatura vocatur signaculum similitudinis Dei.7

Quod demum Durandus dicit, quidditates rerum specificas non posse habere divinam essentiam pro idea, nil penitus valet; et ratio quam adducit, est nulla. Imo eo ipso quo quidditates rerum per rationem suam specificam et propriam differentiam imitantur secundum certum gradum perfectionem divinæ essentiæ et ejus bonitatem participant, habent ipsam essentiam pro idea, sicut ex omnibus præallegatis elucescit doctoribus. — Amplius, quod ait ideas non esse principium cognoscendi, nec Deum intelligere creaturas per suam essentiam ut est similitudo et exemplar illarum, jam ex verbis Bonaventuræ et aliorum evidenter est reprobatum. — Amplius, creata essentia ut intellecta a Deo, nullatenus potest esse exemplar sui ipsius ut producibilis aut productæ, nisi fontaliter ex institutione increatæ Sapientiæ increatique exemplaris exsistentis in mente divina, quæ naturas instituit rerum, et quid unicuique debeat convenire præfinivit et determinavit in semetipsa: unde et res creatæ dicuntur veræ in quantum conformantur et correspondent hujusmodi suæ rationi ideali in mente divina. Quum ergo juxta documenta Sanctorum, potissime Dionysii et Augustini, idea sit proprie prima, principalis atque simpliciter fontalis forma ac ratio exemplaris, videtur mihi quasi oppositum in adjecto et implicatio quædam, dicere quod objectum secundarium seu creata creabilisve essentia ut divinitus intellecta, sit proprie idea, et magis propria quam divina essentia ut a divino intellectu imitabilis intellecta.

Verumtamen jam clarius demonstrabo præfatæ opinionis errores, et quod ideæ, secundum doctrinam Sanctorum, sunt increatæ similitudines exemplaresque rationes in Deo formaliter exsistentes, et non ipsæ res seu naturæ creabiles aut creatæ ut intellectæ a Deo, et solum objective exsistentes in eo.

Magna est apud theologos divini et magni Dionysii auctoritas, utpote viri sanctissimi, ab ipsis Apostolis et apostolicis viris, præsertim a Paulo apostolo, eruditi, imo a Spiritu Sancto copiosissime uncti, illuminati et inflammati. Hic itaque quinto capitulo libri de Divinis nominibus tractans ac disputans de ideis, inter cetera loquitur: Per se vita est principium viventium, et per se similitudo est principium similium secundum quod similia sunt, et per se unitio principium est unitorum secundum quod sunt unita, et per se ordinatio principium est ordinatorum secundum quod sunt ordinata. Et quod dixi de his, etiam de aliis ideis seu archetypis formis, videlicet æternis rationibus Verbi, est sentiendum, verbi gratia, per se bonitas, per se veritas, per se æternitas, per se virtus, et similia, quæ simpliciter et æternaliter consistunt in Verbo Dei, et primordialiter causant exsistentia omnia. Ecce in verbis his illuminatissimus ac ferventissimus Dionysius ideas vocat rationes æternas et formas archetypas, id est principales similitudines rerum, moxque exemplificans de eisdem, nominat per se bonitatem, per se veritatem, per se æternitatem, per se virtutem. Nec dubium quin per se bonitatem intelligat bonitatem divinam et increatam, imparticipatam et independentem, omnium causativam, quæ est ipsemet Deus naturaliter et interminabiliter bonus. Et idem dicendum ac sentiendum de per se veritate, de per se æternitate, de per se virtute, ac aliis. Ex quibus monstratur propositum, quod scilicet secundum S. Dionysii intentionem, ideæ proprie appellentur increatæ similitudines, rationes, formæ et species rerum creatarum, in mente divina vere ac formaliter exsistentes eo modo quo sapientia, veritas, bonitas, asseruntur formaliter esse in Deo. — Et hoc rursus probatur, quoniam in eodem ait capitulo: Exemplaria in Deo dicimus substantificas rationes exsistentium omnium, in simplici Verbo Dei æternaliter præexsistentes, quas Apostolus ad Romanos innuit dici debere prædestinationes et voluntates divinas, quæ efficiunt et distinguunt entia omnia, secundum quas divina supersubstantialis essentia omnia prædefinivit et ad esse perduxit.8 Ex his denuo innotescit, exemplares rationes mentis divinæ esse increatas dispositiones et præconceptiones causales sapientiales quoque præordinationes universorum in Deo. Quo constat quod sint principium cognoscendi formale et exemplare: quia disponere, prædefinire, præordinare, actus sunt sapientiæ. — Tertio demonstratur hoc ipsum ex his quæ ibidem princeps subjungit theologorum, cujus auctoritas non est minor apud theologos, quam Aristotelis apud philosophos: Quamvis B. Clemens (in quantum philosophus) opinatus sit quod principales causæ quæ in ipsis rebus sunt et creatæ sunt, aliqua ratione dicantur exemplaria rerum, illæ tamen causæ non dicuntur proprie exemplaria rerum ut per se, sed ipsæ sunt causaliter ab æternis exemplaribus Verbi, quæ proprie et perfecte causant omnia, ut merito Deus tanquam causa omnium adoretur. In quibus verbis apertissime edocetur, quod exemplaria seu ideæ sint ipsemet Deus: quia ideis adscribitur quod perfecte causant cuncta ac proprie, quod soli convenit Deo. Unde et S. Dionysius asserit causas creatas non esse exemplaria appellandas, quia ab æternis exemplaribus Verbi productæ sunt. Sicque solas increatas rerum rationes et similitudines vult proprie exemplaria et ideas censeri ac appellari. Quod item ex aliis ejus auctoritatibus posset evidenter multipliciterque probari, sed brevitati studendum est.

Apparet demum ex his, quod Clemens ille, de quo jam mentio facta est, fuit S. Clemens, beatissimi Petri discipulus. Qui Clemens ante suam conversionem fuit magnus philosophus: imo quam excelens astronomus fuerit, in ejus Itinerario innotescit. Nec videtur errasse in eo quod dixit, quia sicut jam ex verbis S. Thomæ ostensum est, hoc ipsum quod dixit, aliquo modo exstitit verum. Et quamvis Udalricus dicat eum non posuisse exemplaria in Deo, nequaquam tamen putandum est quod non posuerit in Deo ideales omnium rationes. Et forsan nomine exemplaris speciali usus est modo: nam et Platonici nomine ideæ uti solebant pro forma producta. Unde Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica, in commento theorematis nonagesimi septimi ait: Si enim primordialis causa præcedit ordinem universum, et omnia coelementalia ad ipsam coordinantur, palam quod ipsa dat omnibus unam ideam.

Nunc idem monstrabo ex dictis B. Augustini, qui in libro LXXXIII Quæstionum effatur: Ideas Plato primus appellasse perhibetur, et quamvis ipse primo usus sit nomine illo, non tamen res significata per nomen hoc ante fuit omnino ignota. Siquidem tanta vis constituitur in ideis, ut nisi his intellectis sapiens esse nemo possit. Sunt namque ideæ principales quædam formæ vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quæ formatæ non sunt, ac per hoc æternæ sunt, semper eodem modo sese habentes; quæ divina intelligentia continentur. Quum ipsæ nec oriantur neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest, et omne quod oritur et interit. Ex hac B. Augustini descriptione ostenditur, quod ideæ sint rationes et similitudines entium increatæ: quia ut ait, nequaquam formatæ sunt, sed æternæ. Naturæ autem creatæ formatæ sunt: imo et ut intellectæ a Deo, ab idealibus rationibus Creatoris suas suscipiunt rationes, ut tactum est. — Denique, quod ideæ sint principium cognoscendi ac gubernandi creata, pandit Augustinus, dicendo: Quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse? Quod si dici et credi recte non potest, restat quod omnia rationabiliter sint condita. Hoc autem Augustinus deprompsit, ad demonstrandum quod nisi concedatur Deus omnia per ideales formas exemplaresque rationes fecisse, sequitur quod irrationabiliter fecerit ea. Ergo ratio idealis seu exemplar est cognitionis, imo et sapientialis rationabilisque productionis, principium, similiter et gubernationis, quæ est actus prudentiæ. Ad quod declarandum loquitur Augustinus: Quis vera religione imbutus audeat negare, omnia quæ fiunt et aguntur suosque cursus certo moderamine celebrant, summi Dei legibus contineri et gubernari? Ideo cuncta propriis rationibus sunt creata. — Rursus, quod istæ rationes ideales sint vere in Deo, et quod ipse ad earum intuitum operetur, manifestat Augustinus, addendo:

A Has autem rationes ubi esse arbitrandum est, nisi in mente Creatoris? Non enim quidquam extra se positum intuebatur, ut secundum illud constitueret quod agebat. Quo patet quod idea sit cognoscendi principium. Unde et alibi asserit Augustinus, quod qui negat mundum archetypum, negat Filium Dei. Filius autem Dei est emanatio intellectus, et in eo Pater omnia intuetur. Rursus, in libro de Ordine contestatur: Plato non erravit intelligibilem ponens mundum, et vocans eumdem sempiternam atque incommutabilem rationem qua Deus fecit hunc mundum.

Idem probatur auctoritate Boetii, qui Platonis sententiam metris expressit, dicendo:

O qui perpetua mundum ratione gubernas.9

Et post pauca:

Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus, verum insita summi Forma boni, livore carens. Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens similique in imagine [formans].

Ex quibus constat, quod Creator altissimus intelligibilem atque archetypum mundum intra se intuetur, et ad ejus imitationem molitus est mundum sensibilem, ad suæ mentis exemplar respiciens.

Hoc quoque Anselmus in Monologion suo protestans: Nullo (inquit) modo potest aliquid ab aliquo rationabiliter fieri, nisi in facientis ratione præcedat aliquod rei faciendæ quasi exemplum, sive aptius dicitur forma vel similitudo aut regula. Illa autem forma quæ in Creatoris ratione res creandas præcessit, quid aliud est quam quædam rerum in ipsa ratione locutio, velut quum faber facturus aliquod suæ artis opus, illud prius intra se dicit mentis conceptione? Et hæc ratio atque locutio rei in Deo, est ipsa Dei essentia, et similitudo est rei. Istud Anselmus diffuse prosequitur.

Denique his concordant præcipuorum dicta philosophorum. Ait enim Plato in primo Timæi: Certe dubium non est ad cujusmodi exemplum animadverterit mundani operis fundamenta constituens Deus, utrum ad immutabile perpetuamque obtinens proprietatem, an ad factum et elaboratum. Nam si (ut quidem est) pulchritudine incomparabili mundus est, opifexque et fabricator ejus est optimus, perspicuum fit quod juxta sinceræ atque incommutabilis proprietatis exemplum, mundi sit instituta molitio. Avicebron quoque Platonicus in libro Fontis vitæ fatetur, Patrem universorum Deum omnia juxta verbum intus conceptum egisse. — Ex quibus ostenditur, Deum in rerum productione ad increatam et æternalem rerum rationem similitudinemque prospicere: quæ similitudo ac ratio est divina essentia, primum et immediatum divinæ objectum cognitiónis, non res creabilis aut creata.

At vero Scotus movet hanc quæstionem, Utrum in Deo sint relationes æternæ ad omnia scibilia ut quidditative cognita.

Videtur quod sic: quia secundum Augustinum, ideæ sunt formæ æternæ in mente divina: et non absolutæ, ergo respectivæ; et non nisi ad alia a se ut quidditative cognita: ergo distinguuntur secundum distinctionem illorum. Item, Avicenna octavo Metaphysicæ suæ concedit in Deo esse relationem Dei ut intelligentis ad formas intellectas. Præterea, Deus novit distincte alia a se, et non nisi per distinctas rationes cognoscendi, et illæ non possunt esse absolutæ. Amplius, secundum Augustinum, omnia in Deo sunt vita: non vita creata, sed creatrix. Quod non est verum loquendo de objectis formaliter in se, ergo de rationibus ipsis formalibus. — Contra: actus rectus est ante actum reflexum, ergo Deus prius intelligit alia quam intelligat se intelligere: ergo si istæ relationes essent in Deo, essent in eo ex natura rei, et non per actum intellectus considerantis illam intellectionem. Quod autem in Deo est ex natura rei et non ut cognitum, est reale: sicque in Deo esset realis relatio idealium rationum et ad cognita, et per consequens realis distinctio earum ab invicem. Præterea, qua ratione essent in Deo relationes æternæ ad omnia cognita, pari ratione ad omnia volita ut volita: et tunc illæ relationes essent reales, quoniam Deus prius vult alia a se quam intelligat se velle ea.

Circa istam quæstionem notandum, quod ad intellectionem alicujus tria videntur concurrere, scilicet, objectum cognoscibile, ipse intellectus, et ratio cognoscendi. Ponunt ergo aliqui relationes æternas esse in Deo ad alia a se cognita simplici intelligentia, et quod illæ relationes sint in divina essentia ut est ratio cognoscendi, propter hoc quod nihil est ratio cognoscendi plura, prout ratio illa appropriatur aliquo modo illis pluribus objectis cognitis. Quod etiam confirmatur, quia cognitio fit per simile: ergo rationem cognoscendi oportet habere aliquam propriam rationem similitudinis ad cognitum. Propter istam determinationem et assimilationem rationis cognoscendi ad objectum, ponuntur relationes æternæ tanquam rationes determinantes essentiam ut est ratio intelligendi, et ut ipsa essentia sit distincte similis objectis cognitis. — Alii dicunt, quod relationes illæ sunt in essentia Dei ut est objectum cognitum, quod intelligitur omnino prima intellectione ut penitus indistinctum. Verum ad hoc ut intelligatur per eam creatura, intellectus divinus comparat ipsam essentiam primo cognitam, ad creaturam sub ratione imitabilis: sicque intelligendo essentiam ut imitabilem, intelligit creaturam per illud objectum primum sub tali relatione rationis sic consideratum. — Est et tertia opinio ponens alia quædam.

Porro contra conclusionem in qua concordant, videlicet quod illæ relationes rationis sunt necessario ponendæ ut creaturæ distincte intelligantur a Deo, arguitur primo sic: Rationes illæ sunt cognoscibiles ab intellectu divino, quæro ergo qua ratione cognoscendi. Si aliis rationibus determinantibus essentiam ut est ratio cognoscendi, vel determinantibus ipsam divinam essentiam ut est primum objectum respectu objectorum secundorum, procedetur in infinitum: quoniam iterum ad illas rationes intelligendi præcedent aliæ, sicque nunquam istæ aliæ rationes intelligibiles sunt a Deo, quoniam oportebit ipsum ante illas intellectas intelligere alias infinitas. Ergo oportet stare, et dicere quod istæ rationes intelligi possunt a Deo per essentiam suam ut nude acceptam. Et qua ratione illa poterunt cognosci per essentiam ut est essentia nude, pari ratione et ipsa secundaria objecta: quia ita videntur istæ rationes habere rationes distinctorum objectorum sicut et alia. — Secundo, quoniam sequeretur quod divina essentia haberet se per modum limitati, ad id cujus est idea: quod autem est determinata et limitata ratio cognoscendi aliquid, est ratio cognoscendi illud absque omni respectu rei et rationis.

Insuper contra secundam opinionem arguitur: Omnis relatio rationis quæ est in aliquo objecto ex hoc quod comparatur ad aliud, est in eo præcise ut est ens diminutum esse habens in intellectu, videlicet ut cognitum in cognoscente. Ergo istæ relationes erunt in divina essentia præcise ut habet diminutum esse in intellectu comparante ipsam ad creaturam, et non ut essentia est aliquid in se. — Præterea, Deus naturaliter prius est imitabilis a natura creata, quam intelligatur imitabilis: nam quia imitabilis, ideo comparatur ut imitabilis a creatis, non econverso. Ergo ante istam comparationem completam per intellectum essentiæ ut imitabilis, est in essentia imitabilitas. Ergo istæ relationes in essentia non erunt primæ ad extra, quia aptitudinales priores sunt, quia ante omnem actum intellectus comparantis.

Hinc dici potest, quod relationes tertii modi differunt per se ab aliis duorum modorum: quia in tertio non est mutuitas sicut in aliis duobus. Idcirco in eo terminus relationis est quid absolutum.

A Quemadmodum ergo objectum intellectionis nostræ terminat relationem ipsius in quantum mere absolutum, et sic ipsa mensuratur per ipsum; ita videtur, quum intellectio divina sit simpliciter mensura omnium aliorum a se intellectorum, quod alia præcise referantur ad ipsam intellectionem divinam, et ipsa terminabit relationem illorum sub ratione mere absoluti. — Hæc Scotus.

B Qui propter motiva prædicta tenet opinionem jam ex Durando narratam. Ideo contra ipsius Scoti imaginationem non oportet hic amplius disputare, eo quod omnia contra opinionem Durandi inducta militent contra eam. Sed solvenda sunt ejus motiva, quæ nullius videntur esse vigoris. Ad primam ergo objectionem quam facit contra primam positionem, respondeo, quod Deus gloriosus et adorandus uno et eodem simplicissimo actu intelligit suam essentiam perfecte et plene, secundum omnem modum, habitudinem et respectum quo ipsa est intelligibilis: sicque cognoscendo suam essentiam, cognoscit per eam et in ea omnem rationem qua a quibuscumque creatis et creabilibus imitabilis exstat; et non cognoscit unam rationem rursus per aliam, et ita in infinitum: idcirco non itur in infinitum. Nec tamen sequitur quod per essentiam divinam ut nude acceptam, intelligantur producanturque alia: quia cognitio est per assimilationem, et unumquodque intelligitur per similitudinem. Auctor quoque sapientialiter operans, causat effectum per formam et rationem propriam ipsius. Unde et Proclus Platonicus subtilissime probat, quod omnis processio secundorum a primo, et conversio eorumdem ad illud, fit per similitudinem utrorumque. Sed et juxta Aristotelem, producens producit simile sibi. Atque ut asserit Plato in primo Timæi, operi dat formam opifex summus. — Ad secundum respondeo, quod juxta doctores præallegatos, Alexandrum, Thomam, Albertum, et alios, divina essentia ut hujus aut illius idea, habet se per modum determinati et limitati, non quod simpliciter sit determinata et limitata, sed in quantum similitudo illius, utpote ut imitabilis ab illo aut illo secundum certum et limitatum gradum perfectionis. Nec ideo sequitur quod divina essentia sit ratio cognoscendi illud aut illud absque omni respectu rei et rationis, quia essentia divina non est similitudo alicujus illorum nisi ut imitabilis, vel ut taliter intellecta: quibus nominibus importatur relatio rei aut rationis, imo relatio rei in creato et ideato, atque relatio rationis in idea et in essentia ut sic intellecta.

Deinde ad primam objectionem factam a Scoto contra secundam opinionem, dicendum, quod infinitæ excellentiæ divinæ nullatenus derogat, sed magis alludit et consonat, quod a nullo intellectu creato potest plenarie comprehendi, neque ab aliqua creatura perfecte imitari: propter quod sic habere esse diminutum in mente apprehendentis et in natura imitantis, non obviat excellentiæ divinæ essentiæ, nec quod illo modo fundantur in ea relationes rationis. — Ad aliam dico, quod in Deo altissimo ex sua natura et quantum est ex parte rei, est summa et infinita simplicitas, unitas atque identitas, et non prius neque posterius; nec distant in eo nec differunt aptitudo et actus, nec relationes in ipsis fundatæ. Ideo ante relationes ideæ, non est in Deo prior relatio ad creata. — Itaque propter has et similes persuasiones, non fuit nec est a doctrina Sanctorum de ideis præhabita recedendum.

Insuper de ideis multa scribit Henricus in diversis suorum locis Quodlibetorum. Septimo equidem Quodlibeto inquirit, Utrum quælibet res habeat propriam ideam in Deo. Ad quod respondendo, simul respondet ad quæstionem qua quæritur, An relationes seu respectus habeant proprias ideas, an etiam secundæ intentiones. Quocirca primo declarat quid sit idea; et sequitur Augustinum in libro LXXXIII Quæstionum, videlicet quod ideæ sint principales formæ et rationes æternæ, ut dictum est ante, et quod sint ipsa divina essentia in quantum est ratio quam imitatur creatura. Deinde respondet, quod intentiones secundæ et formæ artificiales non habent proprias ideas in Deo, sed solum ideas naturalium rerum circa quas concipit intellectus intentiones secundas, et circa quas operatur ars formas artificiales: ita quod Deus per simplices ideas naturalium rerum cognoscit intentiones secundas, artificialesque formas et violentas dispositiones quæ fieri possunt circa illas ab intellectu et arte. Et hoc ideo, quoniam omnes intentiones secundæ important formaliter rationem respectus rei circa quam considerantur ad aliam. Similiter non nisi rationem respectus important formæ artificiales, quoniam non consistunt nisi in ordine partium rerum naturalium: qui ordo non est nisi respectus quidam. Respectus autem sive relatio propriam ideam non habet, ut jam dicetur.

Porro rerum naturalium quædam dicuntur secundum se, quædam ad aliud. De primo modo sunt tantum res trium prædicamentorum, videlicet, substantiæ, quantitatis, et qualitatis. De secundo modo sunt res aliorum septem prædicamentorum: quarum quia non est aliqua realitas propria, alia a realitate aliorum trium generum super quæ fundantur; ideo dico, quod relationes et generaliter res septem prædicamentorum, aliorum a substantia, quantitate et qualitate, non habent proprias in Deo ideas, alias ab ideis prædicamentorum super quorum res fundantur.

Rerum vero naturalium quæ sunt secundum se et ad se ipsas, quædam sunt essentialiter id quod sunt secundum se et ad se, quædam vero accidentaliter tantum. De primo genere tantum sunt quidditates et essentiæ specificæ secundum rationem speciei specialissimæ. — De secundo autem genere quædam sunt id quod sunt secundum se et ad se accidentaliter, quoniam opere intellectus consideratæ sunt in natura essentiæ specificæ, et abstractæ ab illa natura, ut sunt primæ intentiones generis ac differentiæ, ut animalis et rationalis in homine; vel quia opere agentis naturalis seu supernaturalis productæ in esse in natura ipsius essentiæ specificæ, quemadmodum individua contenta sub specie, ut Petrus et Paulus sub homine. Res autem de utroque modorum istorum, quia accidentaliter sunt id quod sunt secundum se et ad se, ideo dico, quod neutra earum habet ideam in Deo. Et specialiter genus ac differentia proprias non habent ideas, quia non dicunt nisi rem eamdem quam species: differunt enim solum secundum rationem completi et incompleti. Idea autem non est ratio nisi rei sub ratione completi in natura et essentia: quæ non est nisi in specie specialissima. Similiter neque individua sub specie, eo quod nihil rei addunt super essentiam speciei ad id quod est reale in ipsa, sive fuerit forma tantum, sicut in angelis (non enim est alia ratio formalis angeli simpliciter et angeli hujus, quia non differunt nisi sicut indeterminatum et determinatum), sive fuerit compositum ex forma atque materia, ut in corporalibus.

Individua vero quæ sunt sub tali specie compositum aliquid ex forma et materia designante, sunt in duplici genere. Nam quædam est forma materialis specifica sub qua plures secundum numerum non sunt aptæ fieri una secundum numerum, nec econtra: ut est forma hominis in quantum homo. Quædam vero est in qua plures secundum numerum natæ sunt fieri una secundum numerum, et econverso: imo omnia quæ nata sunt illam formam participare, nata sunt fieri unum secundum numerum, et hoc, quantum est ex parte materiæ illiusque formæ: ut est forma continui. Omnia namque corporalia seu habentia formam continuitatis in materia, quantum est ex parte materiæ et formæ continuitatis (quia ejusdem sunt rationis in omnibus) nata sunt esse unum continuum secundum numerum. — Si autem sit forma primo modo, sic (ut prius) non est alia ratio illius speciei simpliciter et individuorum sub ipsa, ut hominis et illius hominis: quare nec alia idea, ut est dictum de angelis. — Si vero sit forma una secundo modo, sic non est alia ratio ipsius formæ seu speciei ut secundum se ac simpliciter consideratæ, et ut in individuis sumptæ, nisi qualis est differentia formæ in toto homogeneo et in partibus suis. Omnia enim habentia formam continuitatis in materia, quantum est ex natura materiæ et formæ continuitatis nata sunt unum continuum secundum numerum fieri: quemadmodum omnis aqua nata est esse una aqua.

Sed ista individua diversa contingit comparare ad formam simpliciter duplici modo: uno modo, ut simpliciter est forma in materia; alio modo, ut nata est esse tota in una materia numero. Si primo modo, sic (ut prius) non est alia ratio ipsius speciei seu formæ continuitatis simpliciter et individuorum sub ipsa, sicut nec hominis aut angeli et individuorum sub ipsis ut sub toto universali: quare nec alia idea. — Si secundo modo, sic adhuc non est alia ratio formæ continuitatis simpliciter et partium contentarum sub ipsa ut sub toto integrali: quare nec alia idea. Atque per hunc modum numeri de prædicamento quantitatis propriam non habent ideam, sed solum illam quæ est formæ continuitatis in qua unitates numeri aliquando erant continuatæ, aut natæ erant continuari quantum est ex natura materiæ et formæ continuitatis, licet non ratione ulterioris formæ, ut humanitatis aut asininitatis. Numerus etenim proprie dictus, non est nisi multitudo ex unitate profusa, per divisionem scilicet continui, utpote ejus quod aliquando exstitit sub una forma continuitatis, vel aliquando natum fuit existere quantum est de natura materiæ et formæ continuitatis, quamvis formæ aliæ differentes specie sub eadem dividantur, numerumque constituant formarum essentialiter differentium sub forma communi, non autem numerum simpliciter de prædicamento quantitatis, qui numerus est clarius elucescet quid veritatis continent ista.

Denique in præinductis ipsius verbis continentur nonnulla obscura, judicioque multorum non vera : sicut quod ait, quod septem prædicamentorum prædictorum non est aliqua realitas propria, alia a realitate trium prædicamentorum seu generum super quæ fundantur. Et item quod dicit, septem genera illa dicere aliquid non ad se, sed ad aliud : quod soli prædicamento ad aliquid videtur competere. Verumtamen hoc aliquo modo potest salvari, præsertim quum ex verbis Boetii libro de Trinitate habeat auctoritatem, et quidam magni doctores hoc dicunt. Item quod dicit, formas artificiales non importare nisi respectum seu relationem, quum tamen ponantur in genere qualitatis. Et rursus quod asserit, genera et differentias prout dicunt primas intentiones, individua quoque speciei specialissimæ, in prædicamento substantiæ accidentaliter esse quod sunt, quia genera et differentiæ sunt operatione intellectus. Nam et natura speciei specialissimæ non nisi operatione et abstractione intellectus accipitur seu consistit; nec ipsa nec individua aliquid de genere accidentis in sua ratione vel intellectu includunt : alioqui non essent in prædicamento substantiæ. Certum est quoque, quod juxta antiquorum doctrinam, ens reale et extra animam dividatur in decem prædicamenta, et quod essentiæ prædicamentorum sunt impermixtæ. Multa his consimilia circa et contra hæc tangi possent : de quibus prolixitatem devitans pertranseo.

Ad primum ergo in principio quæstionis objectum, est respondendum secundum Alexandrum, quod S. Dionysius asserit Deum non cognoscere per ideam, secundum quod Plato ponebat ideas extra mentem divinam in se ipsis subsistere. — Ad secundum, quod malum culpæ cognoscitur per ideam boni contrarii, prout deficit ab eodem, sicut expositum est. — Ad tertium Alexander respondet, quod Deus cuncta cognoscit per unum, hoc est per suam essentiam, nihilo minus per plures rationes, similitudines seu ideas, non realiter sed secundum rationem distinctas per respectum ad ideata. Sic autem intelligentia non cognoscit omnia unica forma seu specie naturali cognitione. — Ad quartum, quod Plato in hoc deviavit, nec theologica doctrina aut sacra Scriptura per philosophiam est mensuranda aut corrigenda, sed econverso, sicut et lumen naturale fallibile, per lumen supernaturale infallibile.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. vii. ↩

  2. * εἴδος ↩

  3. art. 1. ↩

  4. Deut. IV, 15-19. ↩

  5. De Divin. nom. c. v. ↩

  6. Exod. xxv, 40. ↩

  7. Ezech. xxviii, 12. ↩

  8. Rom. VIII, 29, 30. ↩

  9. Boetius, lib. III, metr. 9. ↩

Chapter 220 of 271