Quæstio 3
Quæritur consequenter, An in Deo sint infinitæ ideæ, vel saltem infinitæ exemplares rationes aut similitudines rerum.
Videtur quod sic. Primo, quia divina essentia tam infinitæ perfectionis est in se ipsa, quod infinitis modis imitabilis participabilisque consistit; omnipotentia quoque Dei tam vere est illimitata, quod omni effectu numerabili assignato potest in infinitum plures producere. — Secundo, infinitæ sunt species numerorum. Deus quoque infinita uno intuitu apprehendit quæ nunquam erunt, et omnium horum ideas aut rationes vel species apud se habet, et intra se conspicit. — Tertio, Augustinus undecimo de Civitate Dei testatur : Una est sapientia Dei, in qua infiniti sunt thesauri omnium intelligibilium, in quibus sunt omnes invisibiles atque incommutabiles rationes etiam visibilium rerum.
In contrarium est, quia secundum Augustinum super Joannem et libro de Civitate Dei ac alibi, quidquid comprehenditur et perfecte scitur, intelligentis cognitione finitur. Ergo in scientia Dei finitum est quidquid cognoscit : sicque pluralitas idearum et rationum in Deo finita est. — Præterea, sicut in libro Sapientiæ fertur, Deus in numero, pondere ac mensura disposuit universa.1 Ergo in dispositione sua æterna non sunt sine numero certo ideæ ac rationes. — Rursus, sapientis est ordinare : ergo ordinatio, non confusio, est in ideis. Ubi autem ordinatio, ibi et ordo; et ubi ordo, ibi primum ac ultimum, ibi et finitas.
Ad hoc Bonaventura respondet : Sicut in Psalmo cantatur, sapientiæ Dei non est numerus :2 idcirco nec finis; ac per hoc non est numerus rationum per quas sapientia divina cognoscit : ideo innumerabiles sunt, et non in numero finito, sed infinito, attamen ipsi Deo finito, qui et se ipsum perfecte et plene comprehendit. Nec sequitur, Hoc æquatur infinito, ergo finitum est. Imo oppositum sequitur. Idcirco nec sequitur, Rationes illæ sunt Deo finitæ, ergo simpliciter sunt finitæ. Deus enim infinita quæ nunquam erunt, intelligit comprehensive. Verum rationes illæ omni menti creatæ ac finitæ sunt incomprehensibiles et infinitæ. — Amplius, quia ideæ et rationes istæ divinæ ac sempiternæ non distinguuntur realiter, idcirco earum infinitas non privat distinctionem et ordinem, nec confusionem inducit, sed dicit immensitatem veritatis divinæ in cognoscendo, repræsentando et exprimendo omne quod Deo possibile est. Hæc Bonaventura.
Concordat Richardus: In Deo, inquiens, sunt ideæ infinitorum, extendendo nomen ideæ ad rationes cognoscitivas. Divina namque essentia est infinita infinitæ perfectionis, et quæ positionem includit: ideo infinitis modis imitabilis est. Hinc et intelligit se infinitis modis imitabilem, atque distincte omnes modos quibus imitabilis est ex sua perfectione. Divina vero essentia ut imitabilis intellecta, vocatur idea: ergo sunt infinitæ ideæ et infinitæ rationes idearum in Deo. Hæc Richardus. Idem tenet Ægidius, quamvis hoc loco quæstionem istam non moveat.
Porro Thomas videtur sentire, quod in Deo non sint infinitæ ideæ secundum quod idea dicit rationem cognoscitivam simul et operativam, quoniam Deus nunquam produxit neque producet infinita.
Unde et Richardus hic addit: Quamvis aliqui magni æstiment non esse in Deo ideas infinitorum secundum quod dicunt rationes cognoscitivas et operativas simul, videtur tamen aliis probabiliter contrarium:3 tum propter motivum jam tactum; tum quia ideæ singularium sunt in Deo, in quo non est unquam aliqua idea de novo; sed et in Beatis erunt alternatio, variatio, successio et multiplicatio cogitationum aliarumque actionum absque fine, et forsan similiter in damnatis. Ex his arguitur ita: Aut in Deo sunt ideæ finitæ in aliquo numero determinato, aut finitæ non tamen in aliquo numero determinato, aut infinitæ in actu permixto potentiæ, aut infinitæ in actu puro. Non primo modo: quia tunc esset aliquid futurum cujus non esset in Deo idea, quia singularium futurorum non est aliquis numerus determinatus, imo omnem talem numerum in processu excedent. Nec dici potest, quod ideæ sint in Deo in aliquo numero finito indeterminato: quoniam ea quæ sunt in numero finito indeterminato ita se habent, quod ibi aliquid est in actu et aliquid futurum; sed in Deo non est aliqua idea futura. Nec potest dici, quod sint in numero infinito in actu permixto potentiæ: quia hoc locum non habet nisi ubi et in quo aliquid est futurum; in Deo autem nunquam erit idea quæ modo in eo non est. Restat ergo quod in Deo sunt infinitæ ideæ in actu puro. — Ex quibus concluditur, quod quum Deus cognoscat notitia simplicis intelligentiæ omnia quorum habet rationes cognoscitivas, atque cognitione visionis cognoscat omnia quorum habet rationes cognoscitivas simul et operativas, quod Deus noscat infinita bona quæ nunquam erunt, cognitione simplicis intelligentiæ, quæ est non tantum respectu factorum et futurorum, sed et fieri possibilium et non fient; itemque, quod cognoscat infinita bona scientia visionis (quæ non est nisi respectu factorum et futurorum), eo quod omnia quæ futura sunt in actu permixto potentiæ, Deus jam videt in actu. Ex quibus soluta est quæstio qua quæritur, utrum Deus cognoscat bona infinita. Ex quo ulterius patet, quid sit respondendum ad quæstionem qua quæritur, an Deus cognoscat mala infinita. Hæc Richardus.
Verum de his aliter sentire videtur Henricus, quia quinto Quodlibeto quærit, An sit ponere infinitatem idearum aut cognitorum in Deo. Ut enim jam patuit, ipse affirmat individua et species numerorum ac alia multa non habere proprias ideas in Deo. Itaque respondens sic ait:4 Alia est difficultas quæstionis hujus ex parte idearum, et ex parte cognitorum: quia idea dicit respectum ad essentias rerum, ita quod infinitas idearum necessario ponit infinitatem essentiarum creaturæ secundum speciem; quumque unaquæque species habeat suum determinatum gradum perfectionis, infinitas idearum ponit infinitos gradus perfectionum infinitarum essentiarum specie differentium. Cognitio autem infinitorum in Deo potest attendi quoad ea quæ sunt de divina essentia, ut est infinitas rationum attributalium, si forte sit in Deo; vel quoad ea quæ sunt operativas, quod Deus noscat infinita bona quæ nunquam erunt, cognitione simplicis intelligentiæ, quæ est non tantum respectu factorum et futurorum, sed et fieri possibilium et non fient; itemque, quod cognoscat infinita bona scientia visionis (quæ non est nisi respectu factorum et futurorum), eo quod omnia quæ futura sunt in actu permixto potentiæ, Deus jam videt in actu. Ex quibus soluta est quæstio qua quæritur, utrum Deus cognoscat bona infinita. Ex quo ulterius patet, quid sit respondendum ad quæstionem qua quæritur, an Deus cognoscat mala infinita. Hæc Richardus. dicit respectum ad essentias rerum, ita quod infinitas idearum necessario ponit infinitatem essentiarum creaturæ secundum speciem; quumque unaquæque species habeat suum determinatum gradum perfectionis, infinitas idearum ponit infinitos gradus perfectionum infinitarum essentiarum specie differentium. Cognitio autem infinitorum in Deo potest attendi quoad ea quæ sunt de divina essentia, ut est infinitas rationum attributalium, si forte sit in Deo; vel quoad ea quæ sunt extra eum: et hoc, vel quoad differentia specie, in quo cursu eodem currunt infinitas idearum atque infinitas cognitorum, nisi forte quoad species numerorum; vel quoad differentiam numerorum, ubi forte potest esse infinitas cognitorum, quia individua proprias ideas non habent in Deo. Quantum ergo ad istam pertinet quæstionem, videndum est an possibile sit esse essentias creaturarum infinitas sese excedentes secundum gradus perfectionis specificæ: quia si sic, ponendæ sunt infinitæ ideæ in Deo, quum esse rerum quidditativum non dependeat a tempore, sed sit in æternitate per rationem exemplarem quam habet in Deo æterno, præsertim quum in æternis non differat esse et posse; sin autem, nequaquam.
Dependet igitur propositæ quæstionis solutio ab alterius quæstionis dissolutione, videlicet, an possibile sit in natura et essentia creaturæ ponere quod alia aliam possit excedere secundum gradus perfectionum, imitando divinam essentiam in infinitum. Porro quid de hac quæstione sit sentiendum, obscurum et multum remotum est a nobis propter incomprehensibilitatem infinitatis. Attamen certum est nobis in hac quæstione, quantum ad ideas et essentias rerum secundum speciem, quod processus ille secundum gradus perfectionis, secundum magis et minus imitando divinam et increatam perfectionem in infinitum, est per additionem ad formam, quia perfectio est a forma: sicque gradus superior in imitando, est a forma perfectiori. Si ergo processus ille progredi posset in infinitum in forma, ergo per appositionem perfectionis procedere potest augmentum simpliciter et absolute in infinitum (sicut divisio in quantitate secundum materiam, per divisionem procedere potest in infinitum): quod est contra Philosophum tertio Physicorum, capitulo de infinito. Multiplicatio demum specierum secundum gradus perfectionis, est per formam, sicut est augmentum in magnitudine corporali: in qua, secundum
A Philosophum, non potest augmentum procedere in infinitum, propter naturam formæ; alias sequeretur posse esse corpus infinitum. Nec est (ut videtur) in hoc differentia inter magnitudinem molis et magnitudinem perfectionis: præsertim quum magnitudo perfectionis sit specierum essentialiter ad invicem ordinatarum, tanquam principalium partium universi, quæ essentialem inter se ordinem habent; in essentialiter autem coordinatis non potest esse processus in infinitum, sumendo unum post aliud vel ante aliud, sed est ibi primum et ultimum: similiter in habentibus situm. In substantiis etiam separatis, secundum doctrinam Sanctorum, est essentialis ordo in influendo atque movendo per illuminationes. Si ergo aliquid valet doctrina Philosophi, impossibile est ponere talem infinitatem in speciebus universi in actu: quare nec in potentia, quia in hoc nulla accidit differentia; quia in hoc non differunt esse et posse, quoniam universum in suis speciebus perfectum est. Propter quod quæcumque possibile est esse in essentialiter coordinatis, necesse est illa esse in actu. — Hinc non video quod essentiæ creatæ imitari queant divinam perfectionem secundum magis et minus in infinitum, nisi una earum ponatur infinitæ perfectionis: quoniam licet procedendo continue ab una in alteram, nunquam sit devenire ad aliquam infinitam, necesse tamen esset ponere, quod possibilitas in forma creata esset ad perfectionem infinitam, ut videtur secundum dicta Philosophi: quia si non est, tunc esset devenire ad aliquam ultra quam non posset perfectior esse; sicque non esset imitatio divinæ perfectionis secundum gradus perfectionis in infinitum. Et si esset ad hoc possibilitas, esset et actualitas: quoniam plures essentiæ rerum esse non valent quam sunt secundum ideas suas in Deo. Et ita oportet hic sumere infinitatem, non sicut in successivis, sed sicut in permanentibus.
Itaque juxta hunc modum si quis vellet sequi viam naturalis rationis, secundum doctrinam Philosophi diceret, quod in Deo non sit infinitas idearum, et quod Deus non habet scientiam infinitarum essentiarum specie differentium: et hoc, non propter aliquam imperfectionem impotentiamve in ipso, sed propter impossibilitatem ex parte rei. Quumque arguitur, quod Deus ratione suæ infinitæ perfectionis imitabilis est a creaturis secundum gradus infinitos: respondetur, quod Deus quantum est ex parte sui, est taliter imitabilis, sed creatura non est capax nisi secundum gradus finitos; vel quod Deus non est imitabilis nisi in quantum creatura nata est ipsum imitari. — Conformiter respondendum est de infinitate cognitorum ad intra: quia si est ponere infinitas rationes et perfectiones attributales in Deo quæ nec habent nec possunt habere aliquid eis correspondens in creaturis, sic fateri oportet, quod omnium talium, utpote infinitarum rationum eorum quæ ad ipsum intra se pertinent, habet notitiam. Si autem non sit ponere aliqua hujusmodi numero infinita in eo, non habet sic infinitorum scientiam: quod tamen suæ non derogaret infinitati aut perfectioni, quia sub ratione cujuslibet unius attributi tantam habet infinitatem essentiæ, quantam sub infinitis.
Quantum ergo ad infinitatem idearum in Deo et cognitorum ab eo circa essentias creaturarum, non video quomodo possit in Deo poni infinitas: quod tamen propter rei profunditatem ejusque elongationem a nostro intellectu, negare non audeo; nec contrarium assero, sed studiosorum ingénia ad tam abditorum moderatam investigationem solummodo excito. — Præterea non video quin in Deo possit poni infinitas attributalium perfectionum, quoniam dicunt perfectionem et dignitatem simpliciter absque omni comparatione ad creaturas, et non possunt tot quæ sunt perfectionis attribui Deo, quin plura competant ei propter suæ perfectionis omnimodam illimitationem. Ideo ponere rationes hujusmodi attributales infinitas in Deo, in nullo derogat ejus perfectioni, sed convenit multum, ita etiam quod aliquæ tales rationes sint ita profundæ et elevatæ, quod nec aliqui supremi spiritus creati ipsas possint attingere, et quod etiam nihil possint habere in creatura ipsis correspondens, quemadmodum habent bonitas, sapientia, etc. De quo propter altitudinem rei nihil asserere audeo, nec pro nec contra. — Hæc Henricus.
Qui consequenter multa scribit de ista materia, et qualiter Deus cognoscat infinita, tam exsistentia successive quam nunquam exsistentia (de qua re infra dicetur, quum de scientia Dei tractabitur); qualiter etiam in speciebus numerorum possit esse processus in infinitum, quia additio in illis est ex parte materiæ; non autem in essentiis specificis creaturarum, quia additio in illis est secundum formam, hoc est per essentialem perfectionem majorem.
— Insuper, quamvis sicut præhabitum est, Quodlibeto septimo dicat Henricus, specierum dumtaxat specialissimarum et non individuorum ideas esse ponendas in Deo, attamen prima quæstione Quodlibeti secundi videtur aliter respondere, inter cetera dicens, quod sicut essentia specifica potest considerari dupliciter, primo secundum se, secundo prout est multiplicata in suis suppositis, et primo modo convenit ei unitas, secundo modo multiplicatio;5 ita idea potest dupliciter considerari. Primo, ut est similitudo essentiæ speciei creatæ simpliciter et absolute secundum se: et ita idea est una. Alio modo, ut est similitudo essentiæ relatæ ad supposita seu participatæ ab illis: et ita est plures respectu plurium suppositorum, quia juxta diversitatem eorum ad quæ refertur, habet pluralitatem. Istud prolixe prosequitur et declarat ibidem, probans quod sit de mente Augustini in epistola ad Nebridium, a quo interrogatus fuerat Augustinus, an sit eadem in Deo idea speciei individuorum: quam quæstionem Augustinus reputavit valde difficilem.
Nunc ad objecta in principio facta est respondendum, quia secundum diversitatem prætactarum opinionum, ad ea respondendum diversimode esset: imo soluta sunt. Sed quia major pars doctorum concedit infinitas ideas, vel saltem rationes, species aut similitudines creaturarum aut creabilium, vel futurarum individualium actionum, passionum seu rerum, esse in Deo; dicendum ad primum in oppositum (quod tamen ex verbis Bonaventuræ solutum est), quod Richardus sic solvit: Quidquid comprehenditur, comprehendens cognitione finitur, id est, ita perfecte capitur ac si comprehenderetur, et sicut capitur quod finitum est a sciente: et dicitur comprehensione finiri, quoniam nihil ipsius effugit comprehendentis notitiam. — Ad secundum, quod Deus asseritur omnia in numero, pondere et mensura constituisse, non quod sit finis aut numerus rationum suæ dispositionis6, nisi modo jam tacto, sed quia effectus suos decrevit et voluit in certo producere numero, quantum ad se et quantum ad species rerum; vel ita, quod nunquam pertingitur ad infinitum in numero actu. — Ad tertium paulo post patebit in speciali quæstione responsio.
Footnotes
Chapter 222 of 271