Quæstio 5
N Unc quæritur, An omnia sint in Deo.
Videtur quod non. Primo, quoniam quidquid est in Deo, est ipse Deus : sed omnia non sunt Deus. — Secundo, creatura distat a Creatore in infinitum : ergo non est in illo.
Ad hoc Bonaventura respondet : Aliquid dicitur esse in alio tripliciter : primo, secundum actualem exsistentiam ; secundo, per similitudinis præsentiam aut præscientiam ; tertio, secundum causativam potentiam. Primo modo res sunt in universo ; secundo, in cognitiva substantia ; tertio, in propria causa : et his duobus ultimis modis omnia sunt in Deo, et ab æterno fuerunt in eo, quia æternaliter eas præcognovit atque producere potuit. Verumtamen mala secundum quod hujusmodi, non sunt in Deo, quamvis ab ipso plenarie cognoscuntur. Non enim per propriam sciuntur ideam, sed modo frequenter prætacto. Hæc Bonaventura.
Thomas quoque : Hæc (inquit) præpositio, in, secundum quod diversis conjungitur, diversam habitudinem notat. Hinc aliud est esse in scientia Dei, aliud esse in Deo, et aliud esse in divina essentia. Scientia namque cognitionem importat. Ideo esse in scientia Dei, non est nisi cognosci a Deo : sicque bona et mala dicitur esse in scientia Dei. Essentia vero significatur per modum formæ. Ideo esse in essentia Dei, est subsistere in divina natura, et esse idem divinæ essentiæ : quod nulli convenit creaturæ. Ideo creatura non dicitur esse in essentia Dei. Porro hoc nomen, Deus, significat rem subsistentem, cujus est esse et operari. Unde esse in Deo intelligi potest dupliciter : primo, quod sit seu subsistat in esse divino, sicque creatura non est in Deo ; secundo, quod subest operationi et efficientiæ Dei, et ita causaliter ac idealiter est in Deo quidquid causatur ab ipso. Hæc Thomas. — Idem Petrus et Richardus. Concordat et Alexander.
Præterea si quæratur, an imperfecta sint in Deo, et an habeant ideam in eo; respondet Bonaventura, quod imperfecta quantum ad entitatem, bonitatem et veritatem quam habent, sunt in Deo, et habent ideam in eo, causaliterque fluxerunt ab ipso: sic enim Creatori aliquo modo assimilantur. Sed in quantum imperfecta, prout imperfectio privationem seu negationem perfectionis importat, non sunt in Deo, nec habent in eo ideam propriam, sicut nec ipsa privatio. Hæc Bonaventura.
Sed quæri potest, An creaturæ habeant verius esse in Deo quam in se ipsis.
Ad quod Thomas respondet: Esse creaturæ potest quadrupliciter considerari: primo, prout est in propria natura; secundo, prout in cognitione nostra; tertio, prout est in Deo; quarto, abstracte, videlicet in communi, prout abstrahit ab omnibus istis. Quum itaque dicitur creatura verius esse in Deo quam in se ipsa, comparatur primum et tertium esse ipsius creaturæ respectu quarti, quoniam omnis comparatio est respectu alicujus communis: atque pro tanto dicitur, quod creatura verius esse habet in Deo, quoniam omne quod est in alio, est in illo per modum illius, non per proprium modum; sicque creatura est in Deo per modum et esse increatum, videlicet per suum esse ideale et exemplare, quod est ipsemet Deus. Propter quod dicit Anselmus, quod creatura in Deo est creatrix essentia, id est esse creaturæ secundum quod in Deo est; in se vero est per modum esse creati, in quo minus est de veritate essendi quam in esse increato. Porro si comparetur esse primum ad secundum respectu quarti, habent se sicut excedentia et excessa. Esse enim in propria natura, in quantum est esse substantiale rei, verius est quam esse ejus in anima, quod est esse accidentale, et ita excedit illud; sed exceditur secundum quid, in quantum res habet in anima quoddam esse abstractum, immateriale et spirituale, in se ipsa autem materiale. Hæc Thomas. — Idem scribit Albertus prolixius, et concordat Udalricus.
Unde elicit Thomas atque concludit, quod res aliquando verius esse habet ubi habet esse per similitudinem suam, quam in propria natura. Quod verum videtur de similitudine increata et ideali quam habet in Creatore. Esse autem ideale rei in Deo, et proprium esse ejus, non sunt idem esse nec genere nec specie nec numero, sed analogia.
Porro Bonaventura respondens: Triplex, ait, est exsistentia rerum: prima est in exemplari æterno; secunda, in intellectu creato; tertia, in mundo. In exemplari æterno et in intellectu creato sunt res secundum similitudines suas; in mundo autem, secundum propriæ naturæ veritatem. Dum igitur quæritur ubi sint verius, dupliciter potest intelligi. Primo, quod fiat comparatio ejusdem rei ad se secundum diversum modum exsistendi, ut sit sensus: ubi res creata verius habeat esse, in producente aut cognoscente, vel in se ipsa? Sicque creatura verius esse habet in proprio genere, quam in Deo vel intellectu creato: quoniam in se ipsa est secundum essentialia et intrinseca sua principia, atque secundum esse suum naturale, verum ac proprium; in aliis autem, secundum similitudinem suam. Si autem fiat comparatio rei ad similitudinem suam, ut sit sensus: quid habeat verius esse, ipsa res, aut similitudo ipsius? ita simpliciter concedendum, quod similitudo rei verius atque nobilius habeat esse in Deo, quam ipsa res in se ipsa sive in mundo: quia in Deo habet esse exemplare æternum et increatum. Similitudines quoque rerum in mente creata verius et nobilius esse habent, ut ait Augustinus libro de Trinitate: non ratione ejus quod sunt, quia accidentia sunt; sed ratione ejus in quo sunt: quoniam nobiliori spiritualiorique modo se habent, videlicet ideale, ut dictum est. sunt res in intellectu cognoscente creato, quam res ipsæ in mundo contentæ. Hæc Bonaventura.
Hinc Petrus: Dum quæritur, inquit, an res verius sit in natura propria vel in Deo vel in anima seu mente creata, aut intelligitur de vero esse sui generis, aut de vero esse generaliter sumpto. Primo modo, verius sunt res in sua natura. Secundo modo, simpliciter verius sunt in propria natura, quam in anima aut mente creata, quia esse earum in propria natura est substantiale, in mente vero creata est accidentale; et secundum quid est converso, quia in mente creata habent esse spirituale, in se ipsis materiale. In Deo autem simpliciter verius ac nobilius es-
Denique quum arguitur, quidquid est in Deo, est ipsemet Deus; dicendum, quod verum est secundum esse quo est in Deo et quod habet in eo: non autem simpliciter quidquid est, est Deus, vel quidquid est in Deo, est Deus secundum proprium esse. — Quumque objicitur, quod creatura distat a Deo in infinitum; dicendum, quod non distat loco, sed dissimilitudine et defectu, quoniam Deus in infinitum perfectior est. Ipse nihilo minus omnia penetrat, omnibus præsens est, et essentiis rerum illabitur. Ab iniquis vero et damnatis specialiter longe est, et de hoc sequenti distinctione est sermo.
Chapter 224 of 271