Quæstio 2
Secundo principaliter quæritur, An in Deo sint plures ideæ, imo et omnium quæ cognoscit.
Primo apparet quod in Deo non sint plures ideæ, quum idea et divina essentia idem sint. — Secundo, quia pluralitas idearum non est nisi secundum rationem et relationem ad ideata : ergo non fuit ab æterno in Deo, ergo nec modo, quum nil novi possit esse in invariabili illo ente. — Deinde apparet quod in Deo non sint ideæ omnium quæ cognoscit, quoniam Plato, qui secundum B. Augustinum, primo induxit nomen ideæ, non posuit ideas generum nec individuorum nec accidentium : ergo ista non habent ideam in Deo. — Item, materia prima est pura potentia : ergo non habet ideam in Creatore.
In contrarium arguitur primo, quoniam omnis creatura in aliquo imitatur divinam essentiam : ergo divina essentia ut sic imitabilis ab illa et repræsentativa illius, est ejus idea, prout ex præhabitis potest probari. — Secundo, quoniam idea est ratio exemplaris in mente divina, qua Deus omnipotens et sublimis creaturam cognoscit. Sed ipse universa et singula quantumlibet parva et vilia clarissime ac distincte cognoscit : ergo omnium horum ideæ sunt in ipso.
Ad hoc respondet Albertus : Idea tripliciter consideratur. Primo, secundum id quod est : et sic est divina essentia et intellectus divinus, et est una dumtaxat. Secundo, in comparatione ad intelligentem seu operantem per ideam : et sic iterum non est plures, sed una tantum, quia intelligens est unum et indivisibile, intelligens per se ipsum. Tertio, per relationem ad opera quorum est idea : et sic habet pluralitatem ex parte respectus ad illa. Hinc meo judicio, melius dicitur multorum idea, quam multæ ideæ. — Hujus exemplum S. Dionysius ponit in centro circuli, quod est principium linearum egponentium ab ipso ad circumferentiam, et etiam principium circumferentiæ, quoniam tota circumferentia generatur ex ipso et movetur ex illo, ut adstruunt sapientes;1 et ipsum est unum secundum id quod est. Et si ponamus in ipso esse motorem circumferentiæ et movere per lineas egponentes sicut radii ab axe circumferentiam movent in rota, erit centrum in comparatione totius motus unum; sed in comparatione ad lineas quibus fit motus totius, erit multa secundum rationem: estque potius unum multorum quam multa, tamen respectus multi erunt in eo secundum habitudinem multorum ad ipsum. Unde proprie significatur quum dicitur quod est unum in se respectu unius motoris, respiciens multa diversimode. Hæc autem multiplicitas respectuum causatur ab his quæ sunt extra ipsum : ideo ipsum in se non multiplicatur. Per simile istud, intelligamus immobilem Dei naturam causantem atque moventem totam mundialis machinæ rotam; et per lineas egponentes intelligamus creata singula, quibus successione entium creatorum quasi circulari generatione mundus movetur: sicque dicamus, quod primum illud immobile unum exstat principium, tamen multorum a se egponentium, et quod idea nominat ipsum non secundum id quod est, sed secundum respectum ipsius ad id cujus est principium. Quumque respectus ille plurificetur secundum multitudinem principiatorum, sequitur quod ideæ sunt multæ et rationes, sic tamen quod non sint plures intellectus et plura principia moventia. Verumtamen non videtur mihi dicendum, quod absolute loquendo multæ sint ideæ, licet dicamus ideas consignificando pluralitatem. Et quamvis concederemus plures esse ideas, non tamen ob hoc oporteret concedere multas aut diversas esse ideas, quia pluralitati sufficit quæcumque differentia, non autem multitudini: cujus signum est, quod in divinis fatemur plures esse personas, non tamen proprie multas. Hæc Albertus.
Qui etiam ad quæstionem qua quæritur, An in Deo omnium sit idea, et materiæ primæ, respondet: Deus cognoscit materiam primam, et facit eam immediate per ideam materiæ. Quamvis enim secundum Boetium et Avicennam, illa quæ sunt tantum in potentia, sicut materia, vel semper permixta potentiæ secundum successionem sui de potentia in actum, ut motus et tempus, vel permixta sic, quod sunt potentia ad id quod contrarium est actui in quo sunt, ut vacuum et infinitum, sint a nobis non plene intelligibilia, tamen a Deo plenissime cognoscuntur. Idcirco ideam dico esse speciem efficientis, quam imitatur quantum potest effectus. Quædam autem imitantur illam secundum potentiam tantum, ut materia prima; quædam secundum actum permixtum potentiæ in successione, ut motus et tempus; vel in quiete, ut vacuum vel infinitum; quædam autem pertingendo ad formam determinatam in actu, ut creaturæ quæ modo, specie et ordine propriæ naturæ determinantur. — Hæc Albertus: a cujus responsione multum dissentire videtur præinducta Henrici responsio.
Porro Udalricus Alberto consentiens, scribit in libro Summæ suæ secundo: Sancti doctores in idea consignificant pluralitatem vocando eas ideas, et nunquam dicunt in Deo esse plures ideas significando pluralitatem. Multo minus debemus dicere multas ideas esse in Deo. Nam quamvis omnis pluralitas sit multitudo secundum quod multitudo sumitur absolute per coacervationem ex unis secundum quod unum opponitur multis, tamen secundum quod multum sumitur relative atque opponitur pauco, sic addit super pluralitatem et numerum: quoniam omnis multitudo est numerus sive pluralitas, non econverso: quoniam duo sic non sunt multum, sed paucum. Quamvis autem idea dicat respectum ad creaturam, non tamen ponitur inter nomina temporalia dicta de Deo, quia designat rem prout stat in potentia et præscientia Dei. Quamvis ergo pluralitas sit per respectum ad res, non tamen dicitur quod pluralitas rerum sit causa pluralitatis idearum: imo econverso pluralitas idearum causa est pluralitatis rerum, quoniam ex ideis causatur pluralitas naturarum. Divina namque essentia multis modis est imitabilis, et ideæ nil dicunt nisi divinam essentiam sub ratione imitabilis diversimode. Hæc Udalricus.
Qui consequenter ostendit, quæ habeant ideam in Deo: Ideæ, inquiens, sunt formæ practicæ secundum quas intellectus divinus creaturas produxit ac producit; quumque irrationabiliter nil producat, oportet omnia creata habere ideas in Deo. Verumtamen in quibusdam propter eorum imperfectionem difficile est videre qualiter ideas habeant in Deo: quorum unum exsistit materia, quæ omnino intelligitur sine actu et forma, quum tamen idea sit formalis perfectio. Attamen quum idea sit species causæ efficientis, quam effectus imitatur secundum quod potest, et materia sit Dei effectus: idcirco ideam habet in Deo duplici ratione. Primo, secundum quod est essentia quædam distincta a forma; et sic habet esse in potentia tantum, et imperfecte imitatur actum primum: propter quod aliqui dicunt quod imperfecte habet ideam. Secundo, quia est in composito essentiali compositione. Quemadmodum enim intellectus noster uno actu apprehendit tale compositum secundum omnia sua componentia in quantum unita sunt in una forma totius, sic idea est forma totius compositi secundum omnia quæ in ipso sunt, sicut etiam a Deo secundum hanc ideam producitur: et sic perfecte habet ideam in Deo, quia sic est in actu, et non secundum distinctam rationem a toto composito. Et quia materia esse reale habet in composito, et non sine forma, nisi secundum esse rationis, idea quoque quum sit forma practica, potius respicit esse rei quam rationem; hinc convenientius dicitur, quod materia habeat ideam ut est in composito. — Insuper, quamvis aliqui dicant privationem, quæ est unum de principiis naturalibus, nullo modo habere ideam in Deo; potius tamen tenendum est, quod imo habeat ideam etiam magis quam materia, quum privatio illa sit habitualis inchoatio formæ in materia, quæ est a prima causa inducta et causata in materia ipsa: quumque causa prima agat per ideam, necessario habet ideam in Deo perfectam secundum quod est essentia formæ, cujus proprie est idea; sed imperfecte habet ideam in quantum est tantum esse potentiale. Privatio autem in quantum est pura negatio habitus, non habet per se ideam in Deo, sed solum in suo opposito, quemadmodum septimo Metaphysicæ ait Philosophus, quod privationis et habitus una est species artis in intellectu. — Accidentia quoque habent ideas in Deo secundum quod sunt modi quidam essendi causati a prima causa per ideam agente. Imo in quantum accidens est essentia quædam a subjecto distincta, habet ideam aliam, ab idea subjecti distinctam. Hinc Plato posuit ideam felicitatis et similiter accidentium aliorum, prout primo Ethicorum dicit Philosophus. Verumtamen prosequendo dictum suum, non exposuit illud nisi de ideis substantiæ: propter quod Philosophus primo Metaphysicæ concludit adversus eum, quod debuerat etiam ideas accidentium ponere. — Amplius, non solum species sed individua quoque proprias habent ideas in Deo, ita quod in eo alia est ratio seu idea Joannis quam Petri: quia idea est forma operativa, et operatio versatur circa singularia, quæ sunt plura. Ideo forma artis sub diversis rationibus refertur ad ea, sicut et operatio Dei una in se, ratione horum plurium terminorum pluraliter designatur. Attamen quoniam naturæ specificæ a se invicem distinguuntur formaliter, individua autem materialiter tantum, ideo magis proprie est in Deo distinctio rationum seu idearum respectu diversarum specierum quam individuorum. — Ea demum quæ Deus non fecit neque facturus est, ideas non habent: quia idea est practica forma respectu effectus. Nihilo minus Deus cognoscit illa in omnipotentia sua et cognitione suæ essentiæ, quam cognoscit secundum omnem modum quo imitari potest a creaturis seu creabilibus: qui modi sunt potentia infiniti. — Hæc Udalricus: cujus positio concordat Alberto, sed a præinducta positione Henrici in multis dissentire videtur.
At vero Thomas circa hæc loquitur: Secundum B. Dionysium, idea vocatur similitudo ac ratio rei exsistens in Deo, secundum quod est productiva ipsius rei et prædeterminativa. Ideo unumquodque secundum quod se habet ad hoc quod producatur a Deo, ita se habet ad hoc quod sua idea consistat in eo. Effectus autem suam per se causam in aliquo imitatur: unde secundum id quo aliquid a Deo producitur, secundum hoc similitudinem habet in Deo, atque secundum hoc ideam habet in eo, et cognoscitur ab eodem. Quumque omnis res producatur a Deo, oportet omnium rerum ideas esse in ipso. — Quum igitur malum in quantum malum, nihil sit et privatio boni, ut cæcitas; ideo rei malæ idea in Deo est in quantum res est, non in quantum est mala, ipsumque malum seu malitia per oppositum bonum a Deo cognoscitur, a quo res privationi subjecta deficiens est. Hinc et materiæ primæ competit ideam habere eo modo
De Divin. nom. c. v. quo competit sibi esse. (Cetera sicut in verbis Udalrici). — Hæc Thomas in Scripto. Qui per omnia concordat in his Alberto et Udalrico, nisi quod dicit Platonem non posuisse ideas accidentium, cujus (sicut jam patuit) Udalricus dicit oppositum.
Additque Thomas : Quamvis relationes Dei ad creaturas, in creaturis fundentur realiter; tamen secundum rationem et intellectum etiam sunt in Deo : intellectum dico non tantum humanum, sed et angelicum ac divinum. Ideo quamvis creaturæ ab æterno non fuerunt, tamen intellectus divinus ab æterno fuit intelligens essentiam suam a creaturis diversimode imitabilem. Idcirco exstitit ab æterno pluralitas idearum in intellectu divino, non in natura aut essentia Dei. Non enim eodem modo est in Deo forma equi et vita : quoniam forma equi non est in Deo nisi sicut ratio intellecta; sed vita ac ratio vitæ in Deo est non solum ut intellecta, sed etiam ut in natura Dei firmata.
Præterea, in prima parte Summæ, quintadecima quæstione, pulchre declarat quomodo sint plures ideæ :2 In quolibet (inquiens) effectu ultimus finis proprie est ab agente intentus : sicut ordo exercitus a duce. Optimum autem in rebus exsistens, est bonum ordinis universi, ut patet undecimo Metaphysicæ. Ordo igitur universi est proprie a Deo intentus, et non per accidentens proveniens secundum successionem agentium, ut quidam dixerunt, dicentes quod Deus non produxit nisi primam intelligentiam per se, et alia secundario : secundum quem errorem Deus non haberet ideam nisi primi causati. Sed quum ordo universi sit per se causatus et intentus a Deo, oportet quod habeat ideam ordinis universi. Ratio autem totius haberi non potest, nisi habeantur propriæ rationes partium ejus : quemadmodum ædificator rationem et similitudinem domus concipere non valeret, nisi in mente haberet rationem eorum ex quibus construitur. In mente ergo divina sunt rationes omnium partium universi.
Denique omnium quæ Deus cognoscit, ideam habet in se.3 Et sicut Plato dixit ideam principium cognitionis rerum ac generationis earum, ita ad utrumque se habet prout in divina ponitur mente : atque in quantum est principium factionis rerum, potest vocari exemplar, et ad cognitionem pertinet practicam; in quantum vero est cognoscendi principium, recte ratio appellatur, et potest etiam ad speculative pertinere scientiam. Itaque ut exemplar, concernit ea quæ aliquo tempore fiunt a Deo; sed in quantum ratio, concernit omnia quæ noscuntur a Deo, quamvis nunquam fiant, et respicit ea, quamvis speculative sciuntur. Eorum enim quæ nec fuerunt nec sunt nec erunt, Deus non habet practicam cognitionem, nisi virtualiter tantum : ideo respectu eorum non est idea in Deo in quantum idea significat exemplar, sed in quantum est ratio. — Genera quoque non possunt habere ideam aliam ab idea speciei, prout idea designat exemplar : quoniam genus nunquam fit nisi in aliqua specie. Similiter quoque est de accidentibus quæ inseparabiliter concomitantur substantiam, quia hæc simul fiunt cum subjecto. Accidentia quæ superveniunt subjecto, specialem habent ideam. Artifex enim per formam domus facit accidentia omnia quæ comitantur domum a sui principio; sed ea quæ superveniunt domui jam factæ, sicut picturæ, facit per aliam formam. Porro individua, secundum Platonem, non habebant aliam quam speciei ideam : tum quia singularia individuantur per materiam, quam (ut aliqui dicunt) posuit increatam et concausam ideæ; tum quia intentio naturæ sistit in speciebus, et particularia producit ut in eis species conserventur. Verum providentia Dei non solum ad species, sed ad individua etiam se extendit. — Hæc Thomas.
Contra quæ objici posset quantum ad id quod ait, ideo genera non habere aliam ideam ab idea specierum, quoniam genus nunquam fit nisi in aliqua specie. Nam et species nunquam fit nisi in aliquo individuo (esse enim et fieri, generari et corrumpi, sunt suppositorum, non universalium): sicque sequi videretur, quod species non haberet ideam aliam a suppositorum ideis.
Insuper Petrus circa hæc multa conscribit quæ pro magna parte sententialiter exstant præhabita; et quærit, in quo est ista pluralitas idealium rationum. Ad quod respondet: Modi imitandi considerari possunt tripliciter. Primo, ut absolute sunt in natura divina imitabili: et ita nullatenus distinguuntur. Secundo, ut sunt in rebus: et ita realiter differunt in rebus quæ sunt. Tertio, ut sunt in intellectu accipiente per modum exemplaris in comparatione ad modos rei futuros: sicque differunt ratione; et ita apprehenduntur non solum ab intellectu humano ex tempore, vel angelico ex ævo, sed etiam ab intellectu divino ab æterno: ideo non sunt cassi et vani, quia fundantur super perfectionem immensam divinæ naturæ multiformiter imitabilis. — Porro idea in Deo perfecta est: quam aliqua perfecte in suo genere imitantur, aliqua imperfecte. Ideo ex parte Dei omnis idea perfecta est, perfectissime repræsentans etiam entia imperfecta; sed ex parte creaturarum, quædam perfectius, quædam minus perfecte dicuntur habere ideam in Deo. (Cetera ut supra in Thoma.) Hæc Petrus.
Præhabitis autem secundum Thomam et Albertum non obviat quod in epistola ad Nebridium loquitur Augustinus: Dico quidem quod ad hominem pertinet, hominis tantum, non tuam vel meam esse rationem in Deo. Ex quibus verbis quidam concludunt, quod species specialissimæ, non individua, habeant in Deo ideam. Quod non sequitur, quia Augustinus hoc dicit de ideis quantum ad rerum productionem in generali. Nam Augustinus addit ibidem: Dico quantum ad hominem faciendum, unam tantum in Deo esse hominis rationem; quantum vero ad ordinem temporis, varias hominum rationes in illa sinceritate vivere. Et his Petrus concordat.
Richardus quoque satis concordare videtur jam dictis, inter cetera dicens: Pluralitas idearum in Deo est per hoc quod divinus intellectus intelligit suam essentiam ut diversarum creaturarum repræsentativam, et ut ab eis imitabilem. Singularium vero quidam dicunt non esse ideas in Deo, quia per ideam speciei satis noscuntur. Sed hoc non videtur: quoniam sicut jam dictum est, pluralitas idearum in Deo est ex hoc quod intellectus divinus intelligit suam essentiam ut diversarum creaturarum repræsentativam, et ut imitatam vel imitandam ab eis. Quum ergo Deus intelligat suam essentiam non tantum ut specierum sed etiam ut individuorum repræsentativam, et imitatam seu imitandam ab eis, sequitur quod in Deo non solum sit pluralitas idearum correspondens pluralitati specierum, sed etiam sit ibi pluralitas idearum secundum pluralitatem individuorum factorum, et quæ fiunt, ac faciendorum. Ideæ quoque non solum sunt rerum exsistentium per se, sed etiam cujuslibet creaturæ, quæcumque sit illa. Unde ideæ non tantum sunt rerum quæ dicuntur creari, sed etiam quæ dicuntur concreari. Hæc Richardus. — Concordat Bonaventura quantum ad hoc, quod in Deo sunt non specierum dumtaxat sed individuorum quoque ideæ.
Postremo præhabitis concordat Ægidius pro parte majori. Aliqua tamen scribit quæ ab inductis videntur aliqualiter dissonare, dicendo quod etiam privationes et mala habent aliquo modo ideam in Deo: ideam quidem, non cum qua concordent, sed a qua discordant. Sed quum de ratione ideæ sit quod sit similitudo ejus cujus est idea, et quid imitabile ab ideato, videtur implicare et se ipsum destruere, quod aliquid habeat ideam non cum qua concordet. — Dicit quoque singularia et accidentia et materiam primam habere in Deo ideas: quod juxta præhabita potest teneri. Et addit, quod etiam Chimæra et hircocervus et consimilia habent ideam, quia licet non sint entia in rerum natura, non tamen de ratione eorum est privatio entis : ideo imaginabilia sunt, et habent ideam. Contra hoc objici potest, quia ut fertur communiter, Chimæra et hircocervus designant composita ex incomponibilibus, id est ex his quæ impossibile est componi seu in eodem consistere. Imaginatio quoque est impossibilium; de ratione autem ideæ est quod sit similitudo rei factibilis.
Insuper ait : Oportet nos videre quomodo ad cognitionem habeat se idea. Ad quod aliqui dicunt, quod idea non est quo quis intelligit, sed solum habet rationem rei intellectæ. — Quocirca sciendum, quod S. Thomas hoc dicit in prima parte Summæ, quæstione quintadecima.4 Contra quod Ægidius objicit : Quum divina essentia dicatur rei idea prout imitabilis est ab ea, et ita sit similitudo rei creatæ, et Deus cognoscat creata per similitudines eorumdem in ipso; idcirco negare simpliciter quod idea sit id quo Deus intelligit, non sapit sanam doctrinam. Et addit Ægidius : Id quo cognoscens cognoscit, dupliciter accipi potest : primo, per comparationem ad cognitionis actum; secundo, per respectum ad cognitum. Primo modo idea non est quo Deus cognoscit, sed modo secundo, quia idea similitudo est cogniti. Hæc Ægidius.
Porro Thomas sic scribit loco prætacto : Quomodo pluralitas idearum divinæ simplicitati non deroget, facile est videre, si quis consideret ideam operati esse in mente operantis sicut quod intelligitur, non sicut species qua intelligitur, quæ est forma faciens intellectum in actu. Forma enim domus in mente artificis, est aliquid ab eo intellectum, ad cujus similitudinem domum in materia format. Non est autem contra simplicitatem divini intellectus quod multa intelligat; sed contra simplicitatem ipsius esset, si intellectus ejus per plures species formaretur. Hæc Thomas. — Videtur autem in hac parte positio illa Ægidii verior esse.
Denique, quum Thomas sæpius fateatur, quod omnis cognitio fiat per similitudinem cogniti exsistentem in cognoscente, ad quod etiam Dionysium sanctum allegat, fatendum censetur quod in Deo intelligente est aliquid per modum speciei intelligibilis se habens, quod sit similitudo rei intellectæ, per quod seu quo Deus intelligit : et ita ponuntur in Deo plures species intelligibiles per comparationem ad intellecta, non quod species illæ realiter a Deo intelligente aut a se invicem distinguantur; nec realiter nec accidentaliter per inhæsionem informant aut actuant intellectum divinum, quum sint ipsemet intellectus divinus et Deus, in quo realiter idem sunt agens et actio, virtus activa, objectum et forma qua agit, et generaliter quod et quo. Nec talis pluralitas specierum intelligibilium plus repugnat simplicitati divinæ, quam pluralitas idearum, quum species illæ dicantur per relationem ad intellecta, sicut ideæ ad ideata. Si vero idea idcirco non est dicenda species qua Deus intelligit, quoniam non est forma realiter faciens intellectum divinum in actu, nec inhærenter ipsum informans, sequitur quod non sit in Deo ponenda species qua intelligit, quum intellectus divinus sit purus actus, in quo nec actuatio nec inhærentia esse valet. — Quod etiam Thomas ait, formam domus in mente artificis esse quid intellectum ab ipso artifice, si sic intelligatur, quod non sit species qua intelligit artifex, non videtur idonee dictum. Nihilo minus per reflexionem intellectus super se ipsum et super ea quæ in ipso sunt, potest forma illa esse quid intellectum, quemadmodum cetera quoque quæ in intellectu consistunt.
Denique si sanctus Doctor dicere intendebat, quod idea idcirco dicitur in Deo id quod intelligitur, non species qua intelligitur, quia idea realiter idem est cum divina essentia, quæ est primum et proprium divini intellectus objectum, et non est species aliunde accepta, informans et actuans : sic verificaretur quod scripsit; et etiam quia ipsæ ideæ vere et objectaliter intelliguntur a Deo. Et forsan hoc dicere intendebat, quia exponendo verba sua, subjunxit : Plures ideæ sunt in mente divina ut intellectæ ab ea, quoniam Deus cognoscit suam essentiam secundum omnem modum quo cognoscibilis est : est autem cognoscibilis non solum prout est in se, sed etiam prout est participabilis et imitabilis a creaturis, etc. — Itaque reor dicendum, quod quamvis divina essentia secundum se sit objectum intellectus divini, ipsa tamen apprehensa ut imitabilis a creatura, vocatur idea et similitudo creaturæ, et species qua Deus intelligit rem creatam. Nam et Thomas alibi scribit, quod etiam in patria divina essentia unitur intellectui Beatorum vice et loco intelligibilis speciei, ita quod in beatifica visione est quod videtur et quo videtur, seu objectum et species.
Ad argumenta vero patet ex dictis solutio. Distinctio etenim rationis hoc agit, quod dicuntur plures ideæ, quamvis sit una essentia; non tamen est idearum realis distinctio. — Ad secundum jam patuit qualiter ab æterno fuit in divino intellectu consideratio idearum per comparationem ad ideata simplici prorsus intuitu.
Footnotes
Chapter 221 of 271