Skip to the text

Quæstio 7

S Eptimo principaliter quæritur, An angelus dilectione naturali magis dilexerit Deum quam se ipsum, et proximos suos sicut se ipsum.

Videtur quod non. Primo, quia ut asserit Avicenna, natura creata ex se avara est, et cupida proprii commodi. Cui consonat quod sanctus testatur Bernardus: Natura semper in se curva est. Unde et rursus in Metaphysica sua loquitur Avicenna: Nullius naturæ actio mere liberalis est, nisi solius Dei; omnem namque alterius actionem sequitur aliquod commodum agentis. Dilectio autem qua creatura diligit Deum propter ipsummet Deum, non fertur ad proprium commodum. — B Secundo, intellectualis creatura naturaliter appetit suam felicitatem, quæ est optima operatio ejus, et ad eam refert cetera universa: ergo et Deum. — Tertio, diligere Deum ob suam propriam bonitatem, non intuitu præmii, videtur actus præcipuus caritatis: non ergo est actus naturalis dilectionis.

In oppositum est, quod nullum pure naturale est vitiosum; sed diligere se plus quam Deum, est inordinatum, perversum et vitiosum: non ergo est actus naturalis dilectionis, sed libidinosæ affectionis.

Ad hoc Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, respondet: Angelus naturali dilectione magis diligebat se ipsum quam Deum. Nec sequitur, ergo peccavit, propter fallaciam consequentis. Dilectio namque qua quis diligit se magis quam Deum, dupliciter habet se. Primo sicut libido, ita quod frui vult creatura: quod est mortale peccatum. Et ista dilectio est innaturalis. Secundo, ita se habet naturalis dilectio, quod per eam mens diligit suam utilitatem et conservationem. Nec est peccatum, si tali dilectione naturali creatura plus diligat se quam Deum: quoniam non est datum ei aliquid naturaliter quo diligat Deum plus quam se, nec per se ipsam hoc potest.

Sed contra, angelus naturaliter Deum cognovit et voluit: ergo maxime delectabatur in ipso, videlicet plus quam in se ipso, quoniam angelus habuit cordis palatum non infectum. Deus quoque ex sua natura dulcissimus est, ergo maxime delectabat gustum mentis angelicæ: ergo et maxime afficiebatur ad Deum. — Insuper, omnis potentia magis se habet ad id ad quod principaliter est instituta ac ordinata, quam ad cetera. Sed vis concupiscibilis potentiæ appetitivæ angeli, principaliter et per se ordinata fuit ad summum bonum: ergo ad illud potissimum ferebatur. — Amplius, sicut se habet habitus ad habitum, ita potentia ad potentiam. Sed habitus quo diligitur creatura, maxime habet se et tendit ad creaturam: ergo et potentia qua diligitur Deus, puta voluntas, maxime tendit in ipsum.

Dicendum ad primum, quod angelus summe delectabatur in Deo quantum ad statum, non tamen summe simpliciter: et hoc, quia gustus spiritualis non erat in angelo in optima et ultima dispositione, scilicet dispositione gratiæ. — Ad secundum, quod vis concupiscibilis magis se habet ad diligendum Deum quam temporalia seu creata: quia ad diligendum Deum se habet naturaliter, quia ad hoc fuit collata, non ad temporalia diligenda. Attamen talis est facta, quod potuit inclinari ad ea: quemadmodum enim intellectus habet apprehendere transitoria et æterna, sic vis concupiscibilis ei annexa habuit ea appetere. Verumtamen non valet hoc argumentum: Concupiscibilis magis se habet ad diligendum Deum quam temporalia; sed sola per se potest diligere temporalia propter se et super omnia: ergo sola per se potest diligere Deum propter se et super omnia. Quoniam non concludit quod proposuit. Proposuit quippe de simplici dilectione, et concludit de dilectione perfecta, ad quam vis concupiscibilis non magis habet se, quam ad diligendum temporalia perfecte, propter quatuor causas. Prima est, quia ad opus perfectæ dilectionis requiritur deliberatio multiplex, sed ad actum vitii nulla: quia ut asserit Origenes, virtus est tarda, vitium autem præceps. Secunda est, quia vis concupiscibilis habet se ad diligendum Deum propter se non nisi per caritatem, quoniam aliter ferri non potest super se; immediate vero se habet ad temporalia diligenda. Tertia est, quoniam Deus hic manifeste non cernitur; temporalia vero videntur aperte. Quarta est fomes. — Ad tertium conformiter respondendum. Nam et naturalius habet moveri vis affectiva ad Deum, et naturalem habet aptitudinem ad hoc; sed exsecutio exigit caritatis infusæ auxilium atque præsentiam. — Hæc Antisiodorensis.

Qui insuper quærit hic, utrum angelus naturali dilectione fruebatur se. Videtur quod sic, quia sicut se super omnia et plus quam Deum dilexit, sic maxime sibi ipsi inhæsit: et hoc est frui, videlicet alicui propter se inhærere amore. Contrarium hujus probatur, quia hoc fuisset iniquum; et modo inductum est, quod amor angeli non fuit culpabilis. — Dicendum quod amor naturalis sui, est ille quo quis naturaliter vult sibi bonum, ut esse, vivere, intelligere: qui amor non tendit nisi ad conservationem utilitatemque sui. Secundo, amor sui dicitur amor propriæ excellentiæ, qui est superbia, et amor libidinosus vitæ præsentis: estque fundamentum Babylonicæ civitatis, et causa ac radix vitiosæ fruitionis; nec fuit in angelis ante lapsum.

Tertiø quærit, an angelus illa dilectione fecit de via finem, et de creatura deum suum. Videtur quod sic, quoniam se plus quam Deum diligendo, se ipsum constituit sibi finem et deum: finis enim summe diligitur. — Respondendum, quod naturali dilectione qua quis diligit se propter sui utilitatem, non peccat, quoniam illa dilectione non fruitur se, nec tendit ad sui fruitionem: quod esset se ipsum facere sibi finem supremum. Quum enim quis diligit creaturam propter naturalem aliquam utilitatem, talis dilectio non excludit ultimum finem. Imo ex hoc quod diligit se propter suam utilitatem, potest pertingere ad veram Dei dilectionem. Quumque vere diliget Deum, tunc perfecte diliget se propter suam utilitatem: quoniam omnia desideria et opera nostra referre debemus ad gloriam Dei utilitatemque nostram. Gloriam quippe Deus vult sibi adscribi; utilitatem vero vult esse rem nostram, quoniam bonorum nostrorum non eget.1 Hinc dilectio naturalis non est caritati Dei contraria, sed potest esse via ad eam. Et quamvis dilectio illa naturalis careat debito fine, non tamen illum excludit, sed susceptibilis ejus est, sicut in actionibus indifferentibus accidit.

Iterum quærit, an dilectio illa naturalis in angelo in primo statu fuerit simoniaca. Videtur quod sic, quia per actum suum spiritualem, videlicet dilectionem, intendebat acquirere suam utilitatem.

Propter hanc objectionem, ac similes, quidam dixerunt, quod angelus seu homo in principio diligebat se non propter se, sed propter Deum, et Deum propter Deum tantum; atque quod naturali dilectione diligebat Deum super omnia, et propter ipsummet Deum. Naturali namque dilectione non diligit quis nisi propriam utilitatem: ergo majorem sui utilitatem plus diligit, et maxime summam. Sed Deus est summa creaturæ utilitas, seu summum utile sibi. — Item, præceptum hoc, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, morale est:2 ergo a principio naturaliter fuit scriptum in mente angelica, et sic illud non adimplendo, transgressus fusisset legem naturalem.

Sed contra, Deum propter se et super omnia diligere, est modus excellentissimus diligendi, et vera justitia: quia sic diligens Deum, est rerum integer æstimator, justæ æstimationi nil addens nec subtrahens. Sicque sola naturali dilectione juste viveretur: quod fuit hæresis Pelagiana.

Respondendum, quod duplex est dilectio naturalis, scilicet voluntaria et involuntaria, seu rationalis et irrationalis. Dilectio quoque involuntaria duplex est: una quam habemus cum brutis communem, qua homo diligit se, id est suæ vitæ conservationem, sanitatem, ac membra; sicut et bruta per vim æstimativam sequuntur conservativa fugiuntque nociva. Et ista dilectio non est culpa, quum non sit voluntaria. Alia autem est dilectio involuntaria, quæ est homini propria, qua naturaliter diligit anima summum bonum, appetens beatitudinem sine omni deliberatione et præelectione. Hæc dilectio quum sit irrationalis et involuntaria, non potest esse peccatum. — Dilectio vero rationalis ac voluntaria in duas dividitur species, scilicet, in concupiscentiam, et amicitiam seu benevolentiam. Concupiscentia est dilectio qua diligimus omne id quo frui appetimus habereve cupimus, sicut gulosus diligit vinum. Dilectio amicitiæ est qua diligimus id cui volumus bonum, seu cujus bonis congratulamur. Utraque hac dilectione diligimus Deum per naturam sine adjutorio gratiæ, et item per gratiam. Per naturam quidem, quando dilectio est inducta per testimonia creaturarum: quarum consideratio ostendit Deum esse suavem et optimum, sicque accendit in anima quamdam ejus concupiscentiam. Possunt quoque creaturæ testari ac persuadere, Deum esse dignum cujus bonum diligatur et cujus bono congaudeatur, dum ostendunt nobis et clamant, quod ipse fecit

Ps. xcix, 3. nos, et quod omnia visibilia fecit propter nos: sicque inducunt in nobis dilectionem Dei quæ amicitia nuncupatur. Et talis amor est per naturalia acquisitus sine gratia gratum faciente; nec tamen est simoniacus, quia natura non facit eum viam ad aliud acquirendum. Hinc tali amore summum bonum volumus Deo, et ejus bono congratulamur, quamvis nobis nil boni inde eveniat. Estque gratuitus ex parte causæ finalis, licet non ex parte causæ efficientis, quum ex naturalibus rationibus sit inductus et innitatur eisdem, quemadmodum amor quo pater diligit magistrum filii sui propter filium suum: qui amor ex parte causæ finalis est gratuitus, licet inductus sit ex filii amore, cui vult bonum, licet nihil commodi inde ei proveniret. Amor vero qui caritas dicitur, gratuitus est ex omni parte, sive sit concupiscentia sive amicitia.

Ex his patet solutio ad objecta. Ad primum enim dicendum, quod ille amor naturalis quo anima diligit Deum tanquam sibi optimum ac utilissimum, est idem amor quo diligit se: quoniam regula est, quod diligens se amore concupiscentiæ, diligit se, quidquid aliud illo diligit. Et dicimus, quod illo amore diligit homo Deum summe secundum statum in quo est, id est secundum possibilitatem naturæ. Similiter angelus in primo statu tali dilectione Deum dilexit naturaliter, nec magis nec minus quam se, neque æqualiter: sicut iste non magis diligit dulce quam vinum, nec minus, neque æqualiter: quia ex eadem numero dilectione atque eodem modo se habente, qua diligit dulce, diligit vinum. Quod vero supra jam dictum est, quod angelus seu homo naturali dilectione plus dilexit se quam Deum, dictum est de dilectione amicitiæ qua diligitur Deus. — Ad secundum, quod præceptum illud dilectionis insitum est cordi hominis quantum ad scientiam, non quantum ad faciendi potestatem: quoniam hæc est potestas solius gratiæ, ut quis diligat Deum plus quam se ipsum, et ut levet se supra se.3

Postremo circa hæc quærit, an dilectio angelorum naturalis, fuit ordinata an inordinata. Si ordinata, ergo caritas fuit: quia ut loquitur Augustinus, caritas est ordinata dilectio. Si inordinata, ergo fuit peccatum, quum ordo dilectionis sit in præcepto. — Dicendum, quod naturalis dilectio angeli in primo statu, differebat a caritate in duobus tantum, puta, in causa efficiente seu originali, et in causa inducente seu motiva. Causa namque efficiens dilectionis naturalis, est potentia seu voluntas creata; causa autem motiva, sunt beneficia Dei. Sed neutrum istorum, imo nec utrumque simul, facit contrarietatem inter dilectionem naturalem et caritatem, sed solum finis dilectionis. Dilectio quippe qua tendit mens creata ad fruendum creatura vel ad delectandum in ea, contraria est dilectioni qua quis fruitur Deo vel tendit ad fruendum eo propter se ipsum. Hinc una istarum est virtus; alia vitium, quia de creatura facit deum suum. Itaque dilectio naturalis non est inordinata, prout inordinatum sonat in vitium; tamen non est ex toto ordinata. Nec habet aliquod contrarium ordini caritatis, sed est disparata, non contraria caritati. — Hæc Antisiodorensis. Cujus positio ab aliis in aliquibus, sicut patebit, dissentit.

Igitur Bonaventura respondens: Tempore (inquit) naturæ institutæ, tam homo quam angelus habilis erat ad diligendum Deum propter se et super omnia: nam impossibile fuit eum aliter esse rectum. Rectitudo etenim mentis consistit radicaliter in amore. Amor vero rectus esse non valet, si aliquid diligat supra Deum vel æque, aut aliquid diligat propter se, et Deum propter aliud. Si igitur Deus fecit hominem ac angelum rectum, patet quod unicuique dedit habilitatem ad amandum Deum super omnia et propter se. Hinc affectus angeli Deum cupiebat habere propter se, id est propter ipsummet Deum, quoniam summe bonus et summe reficiens fuit, non boni alterius gratia. Deo quoque volebat bonum propter Deum, multo plus quam amicus amico. Similiter pro nullo commodo aut incommodo voluit Deum offendere aut perdere. Ideo dico quod dilexit Deum naturali dilectione propter se et super omnia. — Hinc auctoritas S. Bernardi dicentis, quod motus naturæ curvus est, intelligenda est de natura ut lapsa est. Nec impossibile est rationali atque intellectuali creaturæ elevari super se, id est ad altiora sua natura, per contemplationem et dilectionem naturalem; sed super suum posse elevari non valet nisi alieno auxilio.

Quumque objicitur, quod Deum propter se et super omnia diligere, est perfectissimus actus ac Deo gratissimus. Dicendum, quod actus ille aliter attribuitur gratiæ, aliter naturæ institutæ: quia naturæ institutæ convenit ex quadam habilitate et rectitudine respectu boni; gratiæ vero est, quia captivatus est affectus in obsequium Christi, quemadmodum intellectus per fidem. Tunc autem captivatur intellectus in obsequium Christi, dum contra illud quod naturalis ratio dictat, primæ veritati assentit;4 sicuti et affectus, quando id ad quod diligendum naturaliter inclinatur, amore Christi est paratus odire, seu econtrario, dum id ad cujus odium naturaliter inclinatur, amare paratus est. Talis affectus est qui contemnit vitam carnalem, et honores omneque desiderabile sæculi hujus, et diligit odientes, persequentes atque lædentes se, propter Deum: et iste est solus affectus qui Deo famulatur et placet, ac coronari meretur; et est a gratia, non a natura. — Aliter etiam differt hic actus ab illo: quoniam ille, scilicet actus dilectionis naturalis, est ex naturali cognitione; alius, a cognitione fidei. Et differt cognitio ista ab illa: quia cognitio naturalis cognoscit Deum summe bonum, ex diffusione et communicatione suæ bonitatis in effectibus creatis; fides autem, ex communicatione divina ad intra. Utraque ergo cognitio fatetur Deum summe bonum et summe amandum; verumtamen cognitio gratuita fidei multo præclarius. Sic et utraque dilectio Deum super omnia propter se diligit; sed dilectio gratuita multo sublimius. — Alia differentia consuevit dari, videlicet, quod dilectione naturali diligit animus Deum, quoniam bonus est sibi; et ideo summe diligit ipsum, quoniam summe bonus est sibi, et omne bonum quod est et quod habet animus, pendet ex Deo, et nihil esset nisi per ipsum: ideo plus diligit Deum quam se ipsum. Porro dilectione gratuita diligit Deum, quoniam bonus in se; et quoniam summe bonus, summe diligit eum; quumque nec ipse homo bonus est nisi in quantum est ad Deum, non diligit se ipsum nisi propter Deum.

Sic ergo inter has dilectiones est differentia triplex: prima ex parte modi diligendi, secunda ex parte cognitionis disponentis, tertia ex parte motivi. — Hæc Bonaventura.

Qui etiam ad quæstionem hanc, qualiter angelus unus habeat se circa aliorum angelorum dilectionem, respondet: Magis diligere aliquid, potest esse tripliciter, utpote, aut ratione boni optati, aut ratione affectus intensi, aut ratione effectus impensi. Primo modo magis diligit aliquem qui majus bonum optat ei: sic angelus inferior angelum superiorem plus diligebat, volendo ei bona desuper sibi collata. B Ratione autem intensionis affectus quis amplius diligit alium, quando affectio sua plus trahit ad illum, atque libentius est cum illo, et de ipsius præsentia plenius consolatur: et sic angeli ejusdem ordinis magis se invicem diligunt. Sicut enim compatriotæ magis se mutuo amant, dummodo moribus sint conformes, similiter homines ejusdem officii et professionis seu ordinis, nisi vices suas interponat invidia; sic angelus alterum angelum ejusdem ordinis ac conformis officii, majori dilectione amplectitur naturali, præsertim quum non sit ibi morum diversitas, nec rancoris malignitas. Ratione autem effectus beneficiive impensi quis amplius diligit illum cui plus benefacit, et circa quem magis sollicitatur, quemadmodum mater circa prolem tenellam, in qua indigentiam videt majorem: sic angelus superior inferiorem plus diligit, quem purgat, illustrat et perficit. Hæc idem. — Per hanc etiam distinctionem faciliter solverentur objecta quæ fiunt in contrarium.

Præterea Alexander in his sequitur Antisiodorensem, dicendo: Dilectione naturali quæ est concupiscentiæ, Deus naturaliter diligitur maxime. In qua dilectione non est magis aut minus aut æque diligere Deum et se: quia dilectio ista non distinguit inter bonum quod concupiscitur, et cui concupiscitur, quasi sint duo concupiscibilia; imo est una dilectio hujus et illius. Unde assignatur hæc regula, quod amore naturali qui est concupiscentia, diligitur una dilectione id quod maxime concupiscitur et cui concupiscitur. Si autem diligere dicatur adhærere alicui bono per affectum, seu delectabiliter affici circa bonum in quantum hujusmodi, ut in dilectione quæ ex deliberatione procedit; sic angelus magis et minus potuit diligere, prout distinguebat unum alio magis aut minus bonum esse; et secundum hoc, Deus est naturaliter magis diligendus angelo, quam angelus sibi ipsi. Sic enim dilectio sequitur electionem, quæ est unum alteri præoptare. Et sic angelus naturali dilectione concupiscentiæ Deum maxime diligebat tanquam summe concupiscibilem, utilem ac necessarium sibi; sed se ipsum maxime diligebat tanquam rationem propter quam Deum maxime concupiscebat. — Hæc Alexander. Qui in his Antisiodorensem omnino sequi videtur. Quorum opinio, ut infra patebit, minus est probabilis: quia se facere rationem diligendi Deum, est se ipsum Deo præferre, et Deum ad se referre, non se ad Deum; quod est se ipsum sibi facere ultimum finem et Deum medium: quod est prorsus perversum, et Deo uti, se ipsoque frui. In aliis Alexander Bonaventuræ concordat, et ait, quod unus angelus naturali dilectione diligit alium angelum seu proximum suum sicut se ipsum, non tamen tantum quantum se ipsum.

Denique Thomas: Circa hæc, inquit, est duplex opinio. Quidam namque distinguunt dilectionem concupiscentiæ et amicitiæ, quæ differunt secundum duos actus voluntatis, qui sunt: appetere, quod est rei non habitæ; et amare, quod est rei habitæ, secundum Augustinum. Est ergo dilectio concupiscentiæ, qua quis aliquid desiderat ad adipiscendum, quod sibi est bonum secundum aliquem modum. Et tali dilectione in statu naturalium angeli Deum plus quam se diligebant, vehementius appetendo bonum divinum quam suum, quia hoc eis delectabilius erat: sicque totam dilectionem hanc in se ipsos retorquebant. Dilectio autem amicitiæ est qua quis similitudinem ejus quod in se habet, amat in altero, volens bonum ei ad quem similitudinem habet. Propter quod ait Philosophus, quod est simile simili amicum: quemadmodum unus virtuosus diligit alium; in quibus tantum est amicitia vera. Et tali dilectione angeli quodammodo diligebant Deum supra se, quia optabant ei majus bonum quam sibi, videlicet esse Deum, quod sibi non volebant. Attamen intensius sibi volebant bonum creatum, quam Deo bonum divinum et increatum. — Verum ista solutio stare non valet, quia oportet concedere angelos in statu illo dilectionem amicitiæ habuisse ad Deum, quum divina similitudo resplenderet in ipsis per naturalia sua. Hoc autem est de ratione amicitiæ, quod quamvis habeat delectationes et utilitates sibi annexas, non tamen ad has respicit oculus amantis, sed ad bonum amatum. Ergo in corde amantis præponderat bonum amatum omnibus utilitatibus et dilectionibus consequentibus ex amato. Nullum autem bonum erat in angelo nisi ex Deo amato. Ergo plus diligebant Deum seu bonum divinum, quam se ipsos. Et hæc est secunda veriorque opinio. Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima parte Summæ, quæstione sexagesima: Falsitas (ait) illius primæ opinionis aperte apparet, si quis in naturalibus rebus consideret ad quid res naturaliter moveatur.5 Inclinatio namque naturalis in his quæ sunt sine ratione, demonstrat inclinationem naturalem in voluntate intellectualis naturæ. Unumquodque vero in naturalibus rebus, quod secundum naturam hoc ipsum quod est, alterius est, magis principaliusque inclinatur in id cujus est, quam in se ipsum. Et hæc inclinatio naturalis demonstratur ex his quæ naturaliter aguntur: quoniam unumquodque sicut naturaliter agitur, ita aptum natum est agi, prout secundo dicitur Physicorum. Videmus autem quod pars naturaliter se exponit pro conservatione totius: et quoniam ratio imitatur naturam, imitationem hujus in virtutibus invenimus politicis. Est enim virtutis civis ac militis, ut se exponat periculo mortis pro conservatione rei publicæ; et si homo esset naturalis pars hujus civitatis, hæc inclinatio ei exsisteret naturalis. Quumque Deus sit bonum universale, sub quo continetur omne bonum particulare creatum, etiam angelus et homo (omnis equidem creatura secundum id quod est, naturaliter est Dei creatoris sui); sequitur quod tam homo quam angelus naturali dilectione plus ac principalius diligat Deum quam se : alias naturalis dilectio esset perversa, neque per caritatem perficeretur, sed destrueretur. Hæc in Summa.

Petrus demum in his omnino sequitur Bonaventuram, etiam pene sub verbis eisdem, et ambo consonant Thomæ.

Richardus quoque quantum ad primum concordat eisdem : Quidam (inquiens) dicunt, quod angelus ex puris naturalibus non poterat Deum diligere plus quam se, quia ex naturalibus nequivit Deum amare, nisi in quantum est naturæ dator et conservator. Sed contra hoc est, quod quidam homines, etiam gentiles, ex naturali amore ad bonum commune, exposuerunt se morti pro bono hujusmodi. Quum igitur Deus sit totius naturæ summum et communissimum bonum, poterat angelus ipsum plus quam se ipsum diligere. — Porro quantum ad aliud, Richardus paulisper a Bonaventura ac Petro recedit, dicendo : Angelus ante suam conversionem seu aversionem magis diligebat angelum superiorem, quam sibi æqualem aut magis propinquum, majus bonum illi volendo, et etiam bonum illius intensius cupiendo : quia quum gloria sit naturæ rectæ perfectio, et modo in gloria angelus inferior magis diligat superiorem utroque modo præfato, videtur quod et ante lapsum sic fuit. Hinc mihi apparet, quod quilibet angelus magis diligebat Deum quam se ipsum, plus quoque se ipsum quam quemcumque alium angelum; atque inter alios magis dilexit eos qui Deo fuerunt propinquiores. Hæc Richardus.

Præterea Albertus positionem præhabitam Antisiodorensis et Alexandri secutus est : Antiqui, dicens, sicut Præpositivus et Guillelmus Antisiodorensis, dixerunt quod duplex est amor, videlicet concupiscentiæ et amicitiæ, etc., sicut præhabitum est.

Udalricus vero in hoc ab Alberto recedit : Dilectione (inquiens) naturali angelus plus diligit Deum quam se, ut patet per Augustinum, qui in libro de Fide ad Petrum, disseruit : Tales Deus creavit angelos, ut ipsum præ se diligerent, cujus opere tales se esse creatos agnoscerent. Quod quidam asserunt verum esse de amore concupiscentiæ, quæ est dilectio propter utile aut delectabile, vel propter utraque, quæ amans percipit ab amato, aut percipere cupit, si non recipit. Quum ergo angelus naturaliter plus concupiscit bonum divinum quam proprium, tanquam sibi melius ac delectabilius, patet propositum. Non autem concedunt hoc de dilectione amicitiæ, qua amans vult amato bonum propter ipsum, non propter se : quia ad hunc actum (ut dicunt) caritas perficit naturam in se curvam. Verum hi errant, quoniam naturalis voluntas sequitur naturale judicium intellectus : intellectus vero ex naturali rectitudine sua judicat summum bonum præ omnibus et supra omnia esse amandum. — Hæc Udalricus : qui de dilectione qua angeli inferiores diligunt superiores, sequitur jam prætactam positionem Richardi.

Præterea Henricus Quodlibeto quarto super his tractat diffuse :6 Oportet (dicens) videre quid sit amor, et qui sint gradus ejus, quæ etiam differentia inter amorem naturalem et liberalem.

Itaque, amor seu dilectio est inclinatio aut motus in bonum, ita quod amans semper movetur in bonum amatum, nisi habeat impedimentum, quod in amore pure naturali (qui est sine cognitione, nec est nisi quidam naturalis appetitus) est unicum, puta contrarium prohibens : quemadmodum terra gignens, naturali amore inclinatur in actum pullulandi ac germinandi, et exit in opus, nisi calor vivificus impediatur per frigus contrarium. In amore vero naturali qui est per cognitionem, est duplex impedimentum, videlicet: ignorantia boni in quod esset tendendum, et violentia aliqua metus aut timoris, seu aliud aliquid impediens exteriorem motum sive tendentiam, quamvis non motum desiderii interiorem. Et juxta hæc diversi sunt gradus dilectionis, quibus fit motus in bonum dupliciter: primo, per impetum naturæ, cui non potest resistere motum, seu amans vel appetens; secundo, per libertatem electionis, qui motus est dilectionis liberalis seu deliberativæ. Hinc dilectio naturalis, naturæ impetum sequens, est quasi pondus naturaliter inclinans ad motum et actum, sicut gravitas trahit deorsum. Unde in libro Confessionum loquitur Augustinus: Amor meus pondus meum, eo feror quocumque feror. Motus autem dilectionis liberalis, est quasi pes voluntarie se extendens ad processum, secundum quod asserit Augustinus super id Psalmi, Comprehensus est pes eorum:7 Pes animæ recte intelligitur amor. Hæ ergo duæ dilectiones differunt sicut impetuosum et liberum; suntque duæ species dilectionis, distinctæ penes modos inclinationis in bonum.

Porro hæc quæstio intelligitur de dilectione naturali intellectualis creaturæ ex cognitione rationali sive intellectiva nascente, quæ est dilectio voluntatis ut natura est, atque per hoc etiam de illa quæ est voluntatis ut voluntatis, utpote ut est libera et deliberativa. Dilectio demum naturalis non est nisi boni simpliciter, quamvis voluntas ut libera, habeat se indifferenter ad bonum simpliciter et apparens. Quumque nihil queat amari nisi aliqualiter cognitum, si Deus diligitur, hoc est secundum quod cognoscitur. Sed cognitio de Deo est duplex: una in particulari, qua cognoscitur quod ipse sit singularitas quædam, quæ est ipsum necesse esse absolute; alia qua cognoscitur quod sit finis beatificans creaturam. De hac cognitione Dei, sive per fidem, sive per speciem, nihil ad propositum: quoniam omnis talis cognitio solum dirigit dilectionem deliberativam, qua Deus est diligendus in speciali, quemadmodum cognitio illa est in speciali. Sed ad propositum spectat cognitio Dei in creaturis aut in se ipso, quæ dirigit dilectionem Dei pure naturalem, qua cognoscitur in universali solum, quemadmodum dilectione pure naturali non diligitur nisi dilectione in universali: eodem etenim cursu procedunt cognitio atque dilectio circa Deum. centiæ, qua diligitur bonum ipsi amanti, Deus diligitur naturali dilectione a quacumque voluntate creata super omnia, in quantum est bonus simpliciter, et quoniam bonus est, et ratio diligendi omnis alterius boni, et universale bonum, sine cujus participatione nihil est diligibile. Nec diligens diligit se ipsum seu aliquid aliud, nisi in quantum aliqua ratio boni in se aut in alio creato consistit: quæ ratio perfecte continetur in Deo, qui in illo bono creato diligitur. Verum ista dilectio naturalis, qua super omnia diligitur Deus, valde est imperfecta, habetque perfici dilectione deliberativa, quæ sequitur cognitionem Dei in creaturis in speciali: et hoc, quoad bona naturalia seu moralia; et quum informata fuerit caritate, quoad bona gratuita.

D Sed utrum dilectione naturali amicitiæ et benevolentiæ Deus super omnia diligatur, non est ex his manifestum, quia nec in se manifestum est utrum tali dilectione absolute diligendus sit. Est ergo dicendum, quod quum amicitia, secundum Philosophum, quærat æqualitatem, et nimia distantia amicitiam corrumpat, Deus proprie loquendo nullo modo diligendus est dilectione amicitiæ, quia non decet eum. Hinc proprie loquendo, dilectione deliberativa amicitiæ nulla creatura diligit Deum: square multo fortius nec dilectione naturali amicitiæ, quum dilectio deliberativa perficiat naturalem. Et sicut Deo non debetur dilectio amicitiæ, ita nec benevolentiæ, quum dilectio benevolentiæ sit pedisequa dilectionis amicitiæ. Utraque enim verunt Deum non confuse aut in universali dumtaxat, sed multo clarius et particularius quam aliquis homo in hac vita Deum cognoscere queat, saltem naturali notitia : et ex illa prima cognitione incitabantur ad amorem Dei super omnia naturalem. Verum hoc dictum Henrici videtur ex eo procedere, quod opinabatur etiam angelicum intellectum primo in universali cognoscere, deinde in particulari, ut supra p. 272 B. narratum est et improbatum.

B

Dicendum est ergo summatim, quod absolute est concedendum, Deum a creatura naturali dilectione super omnia diligi, ita quod dilectione amicitiæ ac benevolentiæ per excellentiam et superabundantiam quamdam amatur, non proprie : quia secundum Philosophum in Ethicis, amicabilia ad alterum sunt ex amicabilibus ad se ipsum. — Hæc Henricus. Cujus positio ad responsionem Thomæ ac Bonaventuræ facili concordatione reducitur : quibus et Hannibal consonat.

Tenendum est ergo, quod omnis mens creata in naturalibus bene disposita, naturali amore diligit super se et super omnia incomparabiliter Deum. Hoc etenim naturalis dictat et exigit ratio : angeli vero naturali sapientia eminebant, et clarissime hoc noverunt. Imo nisi sic esset, posset quis certitudinaliter et experimentaliter scire se esse in caritate, quoniam homo secundum naturam vivens, ad hoc potest pertingere, ut Deum super omnia naturali amet affectu, et hoc ipsum experiatur in se : præsertim quum et bonum creatum, virtute politica aut etiam vitioso amore plus possit amare quam se, quemadmodum aliqui virtuose exposuerunt se morti pro bono communi rei publicæ seu principis sui, quidam etiam vitiose pro voluptate venerea, aut certa persona impie concupita. Imo et juxta evangelica documenta, debemus pro proximis naturalem corporalemque vitam exponere, dicente glorioso Joanne : Nos debemus pro fratribus animas ponere. I Joann. III, 16. p. 279 A'.

Aliqua tamen obscura in dictis continentur Henrici, ut quod ait, particularem Dei cognitionem non concomitari naturalem ejus dilectionem. Angeli enim naturali cognitione mox ut conditi sunt, cognotrio quæri, sed inde infra plenius disseretur.

Footnotes

  1. Ps. xv, 2. ↩

  2. Deut. vi, 5. ↩

  3. Thren. III, 28. ↩

  4. II Cor. x, 5. ↩

  5. art. 5. ↩

  6. quæst. 11. ↩

  7. Ps. ix, 16. ↩

Chapter 72 of 271