Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An primus ille apostata Lucifer fuerit non solum cadentium, sed etiam omnium angelorum supremus.

Videtur quod non. Primo, quia quo mens creata est increatæ menti propinquior, eo et similior. Quum ergo mens increata sit summe impeccabilis, infallibilis, et infinitæ actualitatis, sequitur quod angelus summus præ omni creatura sit ex sua natura minus peccabilis, fallibilis, et ad passibilitates, ruinas, mutabilitates minime pronus: non ergo tam cito enormiter-

In oppositum sunt quæ introducuntur in textu ex Scripturis et Sanctorum eloquiis, præsertim ex verbis Gregorii.

Ad hoc Alexander respondet: Multis Sanctorum auctoritatibus comprobatur, quod impius ille fuit de supremo ordine angelorum, et summus in ordine illo. Ait etenim Augustinus in libro Quæstionum pe quum in paradiso Dei præstantior esset cognitione ministerii cœlestis. — Hæc Alexander. veteris Testamenti: Lucifer erat quasi princeps multorum, inter quos clarior erat: quorum societate ad impium descendit certamen. — Gregorius quoque Moralium tricesimo secundo: Primum (ait) angelum Deus reliquis angelis, quorum novem sunt ordines, eminentiorem constituit. Rursus in Moralibus contestatur: Quoniam comparatione claritatis suæ ceterorum claritatem obumbrasse creditur, ipse extentus et protegens perhibetur. Reliquos enim quasi obumbrando operuit, qui magnitudinem eorum excellentia majori transcendit. Item exponens illud Ezechielis, Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adæquaverunt summitatem ejus, omne lignum paradisi Dei non est assimilatum ei et pulchritudini ejus; ait Gregorius:1 Per cedros et abietes, cœlestium virtutum proceræ celsitudinis agmina designantur: quæ quamvis excelsa sint condita, huic tamen non sunt prælata nec adæquata. Tanta species illum pulchriorem reddidit, quanta ipsum supposita fuisset, sufficere sibi putasset supremo angelo coæquari. — Rursus, peccatum ejus fuit gravissimum inter peccata omnium angelorum, imo et omnium creaturarum: peccatum autem est tanto enormius, quanto eminentioris naturæ ac gradus est peccans.

Ibid. xxxi, 8.

Si autem objeceris: Lucifer fuit excellentissima creatura, ergo et Creatori carissima. Non est ergo credibile, quod creaturam ita præclaram permisit sic perire, quam facillime potuit conservare. Dicendum, quod in hoc mira Dei justitia commendatur: quæ in tantum servat justitiam, ut ordinem institutum nullo modo infringat; atque in tantum odit peccatum, ut propter illud etiam quos carissimos reputavit, abjiciat. Hinc credo, quod tam pavendum mysterium divinæ severitatis in angelo summo ac nobilissimo, ac homine primo, quorum utrumque propriis manibus plasmavit ac decoravit, Deus infirmis nobis apposuit et ostendit, ut discamus quantum odit peccatum, præsertim superbiam, quod pro uno motu cordis, nobilissima omnium creaturarum æternaliter et sine spe veniæ est damnata; ac pro uno esu pomi, Adam et tota ejus posteritas usque ad finem mundi mortalitati et multiplici pœnalitati est subjecta. Quo constat quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis.2 Nempe si superbienti nobilissimo angelo non pepercit, quid erit de vilissimo cinere et abjectissimo in altum se extollente, quum jacere debeat in cinere et cilicio, imo in ipso sterquilinio? Hæc Doctor devotus.

Insuper Thomas : Hanc (inquit) quæstionem Augustinus movet undecimo super Genesim, et indeterminatam relinquit, quia de his quæ ad angelos pertinent, pauca voluit asserendo conscribere. Postea vero Gregorius expresse determinavit, quod Lucifer altior fuit ceteris, non solum peccantibus, sed etiam stantibus. Cui consentit communis sententia : quæ quidem probabilis est, tum propter multas auctoritates Scripturæ quæ hoc figurative videntur exprimere, tum quia non est probabile, quod Creatoris æqualitatem ille appetiit spiritus qui alteri creaturæ erat subjectus. Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima parte Summæ, quæstione sexagesima tertia :3 In peccato, ait, duo considerantur, videlicet, pronitas ad peccandum, et motivum ad peccandum. Quantum ad primum, minus apparet quod superiores angeli peccaverint, quam inferiores. Propter quod dixit Damascenus, quod major eorum qui peccaverunt, fuit ordini terrestri prælatus. Et videtur ista opinio consonare positioni Platonicorum, quam recitat Augustinus octavo et nono libris de Civitate Dei. Dicebant namque, quod omnes dii sint boni, sed dæmonum quidam boni, et aliqui mali : deos nominantes substantias intellectuales quæ sunt a globo lunari superius; dæmones vero, substantias intellectuales quæ sunt a globo lunari inferius, superiores hominibus ordine naturæ. Sed est abjicienda ista opinio tanquam aliena a fide : quoniam tota creatura corporalis administratur a Deo per angelos, secundum Augustinum tertio de Trinitate. Unde nil prohibet dicere, inferiores angelos divinitus distributos esse ad administrandum corpora inferiora; superiores, ad administrandum corpora superiora; supremos, ad adsistendum Creatori. Sicque loquitur Damascenus, quod illi qui ceciderunt, fuerunt de inferioribus. In quorum etiam ordine aliqui boni angeli permanserunt. — Porro si consideretur motivum ad peccandum, hoc majus in superioribus invenitur. Peccatum etenim dæmonum fuit superbia : cujus motivum est excellentia, quæ fuit in superioribus major. Hinc dixit Gregorius, quod primus ille peccantium, fuit inter angelos universos superior. Et hoc probabilius videtur : quia peccatum angeli non processit ex pronitate, sed ex solo libero arbitrio. Hinc magis videtur pensanda ratio quæ sumitur ex parte motivi ad peccandum. Verumtamen alii opinioni non est præjudicandum, quoniam etiam in principe inferiorum angelorum potuit esse aliquod motivum ad peccandum. Hæc Thomas in Summa.

C Cujus responsio videtur egressia. Obscurum tamen apparet, quod ait peccatum Luciferi non processisse ex aliqua pronitate, sed ex solo libero arbitrio : quia ex libero arbitrio non oritur culpa in quantum liberum arbitrium. Alioqui angeli sancti adhuc possent peccare : imo et Deus, in quo excellentissime consistit libertas arbitrii. Non itaque peccatum progreditur ex libero arbitrio, nisi in quantum istud est aliquo modo pronum ad malum : imo secundum Augustinum in libro de Civitate et alibi, omnis voluntas creata, in quantum ex nihilo, ex se est prona ad malum. Et nisi Lucifer fuisset ad vitium pronus, quomodo tam cito ac subito ex se, nullo penitus instigante, ad tam enormissimam corruisset impietatem ?

D Petrus præterea consonat, dicens : Luciferum summum angelorum fuisse, perpenditur ex motivo peccandi, quoniam universalis superioritas movit eum ad appetendum universale omnium creaturarum dominium liberum ac regimen per se usurpandum. Item ex termino, quia ad quamdam Dei paritatem conscendere voluit : quod non usurpasset, si aliquem se superiorem inter Deum et se vidisset. Item ex consortio, quia de singulis ordinibus ei tanquam principi magna multitudo adhæsit. Hæc Petrus. — Idem Richardus.

Concordat Albertus in Scripto et libro de IV Coæquævis, atque Udalricus in Summa, libro quarto.

Durandus vero hic scribit: De quo ordine fuerit Lucifer, non potest certitudinaliter sciri, quia nec Scriptura super hoc aliquid loquitur. Quod enim Isaiæ quartodecimo de Lucifero dicitur, de rege Babylonis ad litteram exponitur; et quod Ezechielis vicesimo octavo de rege scribitur Tyri, non nisi allegorice exponitur de primo apostata angelo.4 Hæc Durandus, qui alia plura circa hæc scribit, quæ in responsione Thomæ contenta sunt.

Is. xiv, 4 et seq.

Verum circa hæc verba Durandi sciendum, quod verba illa Isaiæ et Ezechielis a diversis diversimode exponuntur. Quidam enim totum passum utriusque Prophetæ exponunt ad litteram de regibus illis; quidam de primo impiissimo angelo; nonnulli partim de regibus illis, partim de apostata primo: quorum expositio aptior esse videtur. Quamvis enim totum aliquo modo queat de regibus illis interpretari, et non de angelo illo pravo: attamen certum est, intuentique constat, aliqua ibi dici quæ exponi non valent de regibus illis ad litteram, nisi multum improprie; aliqua quoque ibi conscripta accipi nequeunt ad litteram de perditissimo illo apostata, nisi improprie valde. Sicque credendum censetur, quod Scriptura illis in locis ad litteram loquitur de transgressione et damnatione primi reprobi angeli, juxta unam septem regularum ad intellectum Scripturæ necessariarum: quæ est, quod Scriptura interdum sub eodem contextu sermonis transit a diabolo ad membra ipsius, et econverso, adscribendo quæ unius sunt alteri, et econtra. Sicque occasione descriptionis iniquitatis atque damnationis regum Babylonis ac Tyri, transeunt sancti illi Prophetæ ad describendum prævaricationem principis et capitis regum illorum et omnium iniquorum, videlicet primi apostatæ: sicut in Psalmo loquitur Scriptura de bonis ac malis hominibus quasi de eisdem, dicendo, Quum occideret eos, quærebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad5

Cf. tom. V, p. 400 A. eum: et constat, quod qui occidebantur, non revertebantur ad eum diluculo.

Ad primum ergo dicendum, quod quantumcumque Lucifer fuit excellens, tamen eo ipso quod fuit creatura ac liberæ voluntatis, ex se ipso habuit deficere et peccare, sibi ipsi relictus, nec gratia confirmatus; sed quanto minorem habuit inclinationem et pronitatem ad culpam, eo inexcusabilior fuit.

Ad secundum Petrus et Richardus respondent, quod Lucifer fuit ordini terrestri prælatus prælatione generali et mediata, tanquam cunctis ordinibus altior, non prælatione immediata et speciali. Albertus vero et Alexander respondent, quod dicitur ordini terrestri prælatus, quia et eos qui terrenis præsident, habuisset illuminare atque dirigere. — Verumtamen istæ et similes solutiones non procedunt secundum Damasceni intentionem, cujus si verba rite pensentur, certum est quod dicere intendebat, quod Lucifer fuit in loco sublunari et de ordine inferiori. Propter quod secundum Damasceni intentionem dixit: In cœlum, puta empyreum, conscendam. Ideo melius secundum Thomam dicendum, quod Damascenus fuit illius opinionis; et ut in Summa sua testatur Albertus, idem omnino cum Damasceno dixit Gregorius Nyssenus, qui fuit S. Basilii frater. Hinc quoque Richardus plenius respondendo: Damascenus, inquit, hujus fuit opinionis, quod substantiarum intellectualium quædam sunt a globo lunari superius, quarum quædam sunt adsistentes, quædam corpora cœlestia administrantes, et quod nulla istarum peccavit; quædam vero sunt infra globum lunarem, et supremæ istarum multæque aliæ peccaverunt, et quæ ex eis steterunt, inferiora hæc administrant. Sed opinio Gregorii Papæ, scilicet quod Deus Luciferum reliquis angelis eminentiorem fecit, rationabilior communiorque consistit: ideo ei magis est acquiescendum quam Damasceno. Hæc Richardus. — Denique melius reor mentes auctorum vere quæst. 20. et sincere exprimere, quam glossis fucatis concordantiam apparentem, non existentem, inducere. Quamvis etiam S. Thomas dicat opinioni Damasceni non præjudicandum, tamen ut recitat Alexander, B. Augustinus undecimo super Genesim, positionem illam recitatorie tangit et improbare videtur, dicendo : Mirum si dici hoc potest. Et certe secundum concordem Patrum doctrinam, omnes angeli sancti sunt in cœlo empyreo, quamvis interdum ad inferiora mittantur.

Ad tertium, quod apostata ille dicitur Cherub, non quia de ordine Cherubim fuit, sed ad insinuandum suæ iniquitatis incitamentum, qualitatem et enormitatem : quoniam per superbiam corruit;6 scientia autem inflat, et eminentia sapientiæ suæ extulit eum, quemadmodum in Ezechiele habetur : Elevatum est cor tuum in decore tuo, etc.7

Ad quartum, quod sapientia Dei in nullo suo effectu fallitur aut frustratur, nec aliquid ei non præcognitum accidere potest; et quod ex una parte videtur egredi ordinem providentiæ Dei, ex alia parte relabitur in eumdem.

Footnotes

  1. Ezech. xxviii, 14. ↩

  2. Hebr. x, 31. ↩

  3. art. 7. ↩

  4. Ezech. xxviii, 11-19. ↩

  5. Ps. Lxxvii, 34. ↩

  6. 1 Cor. viii, 1. ↩

  7. Ezech. xxviii, 17. ↩

Chapter 83 of 271