Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An angeli transgressores in aerem caliginosum sint detrusi, et collocati in eo, vel potius in inferno.1

Videtur quod in inferno. Locus namque congruit locato. Quum ergo peccatum sit vilitas maxima, et ipse mortaliter pecans indignus sit omnium creaturarum obsequio, apparet quod nullus locus tam proportionatus et congruus ei sit, sicut infernus. — Secundo, summæ et gravissimæ elationi superbiæ debetur ima et extrema depressio, utpote collocatio in inferno. — Tertio, in secunda Petri Canonica habetur, quod dæmones rudentibus inferni detracti sunt. Rudentes autem inferni detrahunt in infernum, non in aerem tetrum. — Quarto, in Apocalypsi legitur, Projectus est draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, in terram, et angeli ejus cum eo missi sunt.23 Additur quoque ibi: Væ terræ et mari, quia descendit ad vos diabolus, habens iram magnam.4 Ergo terra et mare, non aer, est locus illorum. — Apparet præterea, quod

Summ. th. 2ª part. q. 25.

Matth. iv, 1 et seq.

II Petr. n, 4. concordat Thomas de Argentina: Casus (inquiens) diaboli est duplex, scilicet: spiritualis, in culpam; et localis: qui duplex est, utpote in aerem et infernum. Tria ve-

Concordat Thomas de Argentina: Casus (inquiens) diaboli est duplex, scilicet: spiritualis, in culpam; et localis: qui duplex est, utpote in aerem et infernum. Tria vero considerantur in eo: natura, peccatum, officium. Naturæ suæ competebat cœlum empyreum, peccato infernus, officio aer caliginosus. Nec convenit ei superior aeris regio ob suam luciditatem, nec infima, ne homines nimis infestet. Hæc ille.

Hinc Udalricus in Summa sua, libro quarto, diffusius scribens: Quoniam, inquit, dæmones superbiæ vitio obdurati fuerunt, de cœlo empyreo sunt ejecti, rudentibus inferni detracti in tartarum, id est in pœnam tartari, non in ipsum locum: quia in epistola Judæ apostoli legitur, « Angelos qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium », id est cœlum empyreum, « reservavit » Deus « vinculis æternis », id est reatu inexpiabilis obligationis, « in judicium magni diei », id est usque ad diem judicii, in qua die exaltabitur Deus solus, ut dicit Isaias, « sub caligine », id est aere caliginoso, quod a philosophis medium aeris interstitium nominatur.56 Nam usque ad diem judicii non sunt in inferno religati, quia utitur Deus eorum malitia ad profectum justorum. Nec concessus est eis locus circa nos, quatenus ipsa loci discretione ostenderet Deus verum esse illud

1 Cor. x, 13. Apostoli: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis sustinere. Quod non videretur nobis verum esse, si semper apud nos exsistentes, continuis intercisionibus nos pulsarent. Nec concessum est eis habitare prope cœlum, id est in sphæra ignis aut æthere, quæ loca sunt luminosa: quoniam juxta Christi sententiam, damnationi tenebrarum interiorum

Matth. xxii, 13. aeris interstitium, quod est tenebrosum et tempestuosum ac frigidum, competens dæmonibus obtenebratis per culpam, inquietis per tentationum invasionem, frigidis a caritate, usque ad diem judicii ipsis concessum est. Porro in judicio congregabuntur congregatione unius fascis cum reliquis condemnatis, et mittentur in lacum.7 — Ratio horum est, quia ex ordine naturæ fuit angelus ordinatus a Deo ut ministerialiter cooperaretur in salutem electis. Quumque divina ordinatio ac providentia prorsus frustrari non queat, decens est ut permissione divina, per accidens et præter suam intentionem, cooperetur ipsis in bonum, ipsos tentando, et succumbendo: ipse namque est draco formatus ad illudendum ei.8 Hæc Udalricus.

Præterea Thomas: Angelo, ait, secundum suam essentiam non debetur locus, sed solum quantum ad suam operationem: vel per modum congruentiæ, ut in opere contemplationis; vel per modum necessitatis, ut in his quæ circa nos operantur. Operatio autem angeli secundum naturam suam, quum sit intellectualis substantia, est contemplari: hinc omnes in loco contemplationi apto, id est in cœlo empyreo, sunt creati. Operatio vero gloriæ non differt ab operatione naturæ eorum, nisi sicut perfectum ab imperfecto: ideo idem locus debetur angelis conditis et gloriosis. — Sed quantum ad statum culpæ aut miseriæ, potest eorum operatio attendi tripliter: primo, secundum lucem naturæ, quæ in eis remansit, quamvis obtenebrata peccato; secundo, quantum ad tenebras culpæ, sicque locus eis debetur tenebrosus atque pœnalis; tertio, quantum ad ordinem divinæ sapientiæ, quo ex eorum malitiis elicitur bonum nostræ exercitationis. Et quantum ad hæc tria, debetur eis media regio aeris: quia in quantum est diaphana, per naturam lucis consonat eorum perfectæ naturæ; quantum autem ad turbulentiam, competit eis ut pœnalis contra culpam; in quantum vero nobis propinqua, convenit ad exercitium. Infernus demum competit eis contra culpam, in quantum pœnalis, tenebrosus ac horridus.

Verum his objici potest. Primo, quoniam dæmones quum sint incorporales, nullam a loco recipiunt impressionem, nec illuminationem, neque infrigidationem: ergo inutiliter eis locus corporeus deputatur in pœnam. — Secundo, Philosophus refert in secundo libro de Cœlo et mundo, quod Pythagoras dixit ignem esse carcerem iniquorum seu damnatorum : non ergo in aere sunt. — Tertio, dæmones cum hominibus sunt libenter, non ex caritate, ut prosint, sed ex invidia magna, ut noceant : ergo hoc eis concedi non debuit, quia concessio placiti exhilarat potius quam affligit. — Quarto, peccatum dæmonum gravius est peccato animarum; sed animæ sceleratæ mox ut a corpore separantur, ad inferos deprimuntur : ergo multo plus dæmones. — Quinto, secundum Glossam Jacobi tertio, dæmones quocumque vadunt, secum deferunt ignem suum, puta tartareum.9 Sed ignis ille, quum sit corporalis, agit ex necessitate naturæ. Ergo videtur quod ad nos nunquam accedant : quia omnia quæ circa nos sunt comburerentur.

Dicendum ad primum, quod dicuntur esse in loco, non quasi a loco aliquid recipientes, sed quasi circa locum operantes aliquid consonum proprietatibus loci. — Ad secundum, Pythagoras loquebatur de igne quem in medio universi ponebat, ut ibidem habetur : quem dicimus esse ignem inferni, horridum, tenebrosum, atque pœnalem dæmonum locum. Ignis vero elementaris est inter generabilia et corruptibilia omnia subtilissimus, magisque luminosus : ideo angelis obtenebratis non convenit. Unde magis Deus fons luminis, et angeli lucis, per proprietates ignis et secundum metaphoras sumptas ab igne describuntur, ut in fine Cœlestis hierarchiæ divinus Dionysius docet. — Ad tertium, pœna dæmonum ex præsentia eorum nobiscum non minoratur, nisi quod æstimant sibi pœnale quod nobis nocere non valent quando in inferno tenentur. — Ad quartum, error Græcorum fuit, animas ante diem judicii nec infernum nec regnum intrare cœlorum : et derivatus est a fabulis Pythagoricis poetarum, dicentium animas occisorum circuire sepulcra usque ad mortis vindictam, et iterum non redire ad comparem stellam ante completam periodum vitæ quæ ante terminum immatura morte finita est. Sed ista sunt falsa. Nec simile est de dæmonibus et animabus damnatorum : quia ut dictum est, dæmones secundum gradum naturæ suæ constituti erant medii inter Deum et nos, etc. — Ad quintum quidam dixerunt, sensibilem dæmonum pœnam esse dilatam usque ad diem judicii : quod est contra Sanctorum auctoritates, et contra divinam justitiam, quæ animas iniquorum mox pœnis infernalis ignis immittit, quarum tamen peccatum peccato dæmonum non est majus. Hinc alii dicunt, quod igne infernali semper ardent, quem etiam semper secum deferunt; nec tamen ignis ille comburit alia corpora, quoniam agit ut instrumentum divinæ justitiæ tantum in ea quæ ad talem pœnam sunt addicta. Sed quum dæmones sint incorporei, non videtur probabile quod corporalem ignem secum deportent. Unde dicendum, quod igne infernali jugiter ardent, non tamen eis semper præsente secundum locum : quia non agit corporali modo calefaciendo et desiccando, sed modo spirituali; propter quod non requiritur ibi determinata distantia, sicut in actione corporali. — Hæc Thomas in Scripto.

In cujus scriptis non placet quod dicit, dæmones non esse in loco quasi aliquid a loco recipientes, sed ut circa locum aliquid operantes. Nempe per locum non intelligit proprie superficiem continentis, quum nec circumscriptive in loco ponantur; sed corpora quibus alligantur aut deputantur, ut aerem caliginosum, etc. : a quibus si nihil pœnæ recipiunt, sequitur quod nec ab igne torquentur. Eadem quoque ratione nec animæ defunctorum in inferno aut purgatorio affligerentur tartareo aut purgatorio igne. — Simpliciter ergo tenendum, quod a locis illis pœnalibus ignibusque materialibus vere, realiter, imo inæstimabiliter dure torquentur, atque impressionem recipiunt : quamvis non oporteat dici, quod prorsus univoce aut omnifarie modo eodem quo corpora corporaliter calefiant, prout hoc alibi plenius declaravi (ut in tractatu de Particulari judicio, et in libello de Quatuor novissimis), et infra libro quarto, si Deus gloriosus et sanctus concesserit, diffusius elucidabo. Guillelmus quoque Parisiensis et Henricus idem fatentur. Hæc nunc tantumdem tetigisse sufficiat. Quidam vero volentes de hac re subtiliter loqui, ruditer sunt locuti: quorum etiam opinio timorem Dei minueret in cordibus plurimorum.

Denique quod dictum est, peccata animarum pravarum esse minora vitiis dæmonum, non videtur universaliter atque simpliciter posse intelligi, loquendo de peccatis dæmonum præcedentibus eorum ejectionem et damnationem, quibus proprie demeruerunt. Quidam enim, ut crucifixores Christi et hæresiarchæ ac persecutores Ecclesiæ et alii multi, peccaverunt enormiter, multipliciter et quasi innumerabiliter nimis. Ideo potius æstimo, quod quidam homines gravius peccaverunt quam dæmones quidam, et per consequens acriora ferant supplicia.

Postremo si dæmones non affligerentur igne infernali nisi spiritualiter tantum, et quadam (ut dicitur) alligatione, homines reprobi post diem extremi judicii multo et pene incomparabiliter pœnalius torquerentur ab igne illo quam dæmones. Multæ quoque notabiles ac fide dignæ visiones, apparitiones, imo et experimentationes, frequenter pateecerunt atque testatæ sunt, animas ac dæmones corporeo igne ineffabili modo, vere, acerrime, intolerabiliterque torqueri.

De his demum loquitur Thomas in prima parte Summæ, quæstione sexagesima quarta, pene eadem quæ hoc loco. — Concordat Petrus.

Porro Richardus pro majori parte his consonans, aliqua addit: Per infernum, inquiens, intelligere possumus infernalem locum in quem nondum dæmones ceciderunt, et item supplicium infernale. Credo autem, quod adhuc non receperunt infernalis supplicii complementum, sed differtur usque ad judicium, quamvis magnam et multam valde habeant pœnam. Unde dixisse leguntur in Evangelio: Jesu, Fili Dei, quid venisti ante tempus torquere nos?10 Quocirca loquitur Glossa: Sciebant sibi futuram in Dei judicio damnationem. Princeps quoque Apostolorum Petrus: Reservantur, ait, cruciandi in judicio: tunc scilicet recepturi suæ damnationis complementum. Unde Glossa: Restat adhuc ultimi pœna judicii, quia paratus est ignis diabolo et angelis ejus.11 Non enim permittit eos Deus consumi, sed servat, ut gravius puniantur cum membris suis. Hinc adhuc sunt in statu demerendi usque ad diem judicii. Hæc Richardus.

II Petr. i, 4.

Verum his objici potest, quod scribit S. Thomas prima parte Summæ, quæstione sexagesima quarta: Quidam dixerunt, usque ad diem judicii differri pœnam sensibilem tam dæmonum quam animarum: quod est falsum. Alii vero de dæmonibus sed non de animabus concedunt hoc. Verius tamen est, quod idem judicium est de malis animabus et de angelis malis, quemadmodum idem judicium est de animabus justis et angelis sanctis. Hinc sicut locus cœlestis ad gloriam pertinet angelorum, quorum tamen non minuitur gloria dum veniunt ad nos, quia considerant illum locum esse suum (eo modo quo dicimus honorem episcopi non minui dum actu non sedet in cathedra); sic dæmones quamvis actu non alligentur infernali incendio dum sunt in aere isto caliginoso, tamen hoc ipso quod sciunt sibi illam alligationem deberi, non minuitur pœna eorum. Nec obstat, quod Christum rogaverunt ut non mitteret eos in abyssum:12 quia hoc petierunt, reputantes sibi pœnam, excludi a loco in quo hominibus possunt nocere. Unde a Marco dicitur, quod deprecabantur eum ne expelleret eos extra regionem.13 Hæc Thomas. ad 3um.

Pro horum concordia forsitan dici potest, quod dæmonum pœna sensibilis differtur pro parte, non autem pro toto; atque quod sunt in statu demerendi non simpliciter, sed quantum ad accidentalia quædam supplicia. — Verumtamen pœart. 4. nam dæmonum aliqualiter minui ex hoc quod nondum sunt actualiter in inferno, apparet ex hoc, quod in Legenda S. Bartholomæi apostoli narratur quemadmodum angelus sanctus dixit diabolo: Pro eo quod Apostoli jussionem implesti idolum confringendo, conceditur tibi ut intres ac maneas in deserto, ubi nulli hominum queas nocere. Unde videtur, quod cupiant extra infernum consistere, non solum ut hominibus noceant, sed item ut per hoc eorum relevetur tormentum. Verum hæc quæstio super quartum potius habet locum.

Insuper Bonaventura: Locus, inquit, dæmonum post ruinam, est aer caliginosus. Utrum autem quidam eorum detrusi sint in infernum, ignoro, nec a Sanctis determinatum invenio; sed credo, quod quidam ex eis descendunt ad infernum ad animas torquendas, secundum quod inter se habent deputata maledictionis officia. Porro in aere sunt ad exercitium electorum: quia ut asserit Augustinus, nunquam Deus fecisset quos malos præscivit futuros, nisi pariter agnovisset quibus bonorum usibus eos accommodaret. Unde divina dispositio hoc exigit, ut etiam de prævaricatoribus angelis profectum electorum eliciat. — Hæc Bonaventura. Quibus etiam multæ visiones et revelationes concordant.

Præterea quærit hic Doctor, utrum dæmones ceciderint in infernale supplicium, id est, an crucientur ubicumque exsistunt. Et respondet: Circa hoc sunt diversæ positiones doctorum. Nam quidam dicunt, dæmones ubicumque sunt, puniri supplicio ignis materialis, non tamen ita intense sicut post diem judicii. Quumque non sit bene intelligibile quod ignem concremantem ubique circumferant secum, nisi habeant corpora alligata, fatentur quod a casus sui principio habent sibi aptata hujusmodi corpora, in quibus torquentur, et in quibus intrinsecus circumferunt materiale incendium quocumque discurrunt, instar febricitantis, qui secum suum defert ardorem. Sed quia difficile est istud defendere, alii dicunt, quod dæmonibus pœna ignis usque post judicii diem differtur. Quæ harum positionum sit verior, nescio. Nam Glossa super Canonicam Jacobi (scilicet, quod sicut gehenna semper ardet, sic diabolus ubicumque sit, semper fert secum tormenta flammarum), si tota adspiciatur, non loquitur de ardore aut flamma ignis materialis, sed vitiorum iræ et invidiæ, quibus torquentur.14 Hæc Bonaventura.

Circa quæ videtur non esse ad intelligendum seu credendum difficile, qualiter dæmones sine corporibus sibi taliter alligatis deferant secum ignem materialem, quum materia corporalis, quantum ad motum localem, subsit spiritualium potestati substantiarum; frequentissime etiam exterioribus visum sit oculis, corporalia quædam hinc inde deferri, nullo vidente a quo deferebantur, certumque fuit ea deferri a spiritu quodam, prout etiam Guillelmus secunda parte de Universo plenius scribit. Vidi puellam quæ personaliter retulit mihi, qualiter diabolo scripsit suæ perditionis chirographum.15 In brachio quoque suo cicatricem vulneris mihi monstravit, ex quo sanguinem traxit quo chirographum illud conscripsit. Quam diabolus ille frequenter ad loca tulit remota, et subito reportavit. — Quamvis etiam dæmones graviter affligantur, ex hoc tamen eorum impugnatio non impeditur: quia ex suis suppliciis, ad phantasiam protervam et furorem amentem vehementius excandescunt. — Dato etiam quod post peccatum aut lapsum habeant corpora sibi apta et alligata, si tamen ex ipsis et illis corporibus non fit unum simpliciter seu unum suppositum, non videntur ex illa connexione pati ab igne. Rursus, si in suæ simplicitate naturæ manendo, non possunt ignem circumferre, quomodo possunt circumferre corpora illa?

D Circa hæc primo quærit Alexander, utrum sit dæmonibus pœna, esse in aere isto caliginoso; secundo, quomodo puniantur ibidem; tertio, an tantum ille casus localis sit eis in pœnam, an etiam alii casus locales; quarto, an omnes ceciderint in habitationem aeris caliginosi, an quidam in illam, quidam in infernum.

Ad primum respondet quod imo: quia secundum Augustinum super Genesim, sunt ibi quasi in carcere. Et vicesimo primo de Civitate Dei testatur: In hoc cœlo aerio et in terris, dæmonum et hominum miserrima vita est, erroribus ærumnisque plenissima. Cœlum vero empyreum, quod est luminosum, fuit eis locus connaturalis. Itaque esse in aere tenebroso, pœna est illis: non quod pœna esset angelo bono esse in tenebroso loco, ut si mittatur ad partes terræ inferiores; sed idcirco cedit dæmonibus locus ille in pœnam, quia reverti nequeunt ad regionem luminis sibi connaturalem. Deferunt etiam secum tenebras interiores, quæ magis sunt eis in pœnam quam tenebræ exteriores.

Ad secundum Alexander respondet: Dicendum videtur, quod quum status dæmonum in præsenti mediam teneat rationem inter statum innocentiæ quem habuerunt, et statum æternæ miseriæ cui sunt deputati, congruebat ut dum essent in statu hoc medio, haberent aliquid de potentia, et aliquid de passibilitate: primus quippe ille status ad potentiam pertinebat, alter ad miseriam. Et distant extrema loca his statibus congruentia, scilicet cœlum empyreum et infernus. Convenit ergo ut medium locum teneant modo, congruentem duobus prætactis, ut agere queant et pati in ipso: agere homines impugnando, et pati a caliginoso ergastulo.

Ad tertium idem respondet: In libro Collectionum de sententiis Sanctorum inducitur (et verbum Ambrosii esse videtur) : De tribus locis diabolus cecidit. Primo de cœlo per superbiam; secundo de paradiso per homicidium Adæ; tertio de terra per invidiam generis humani cecidit in infernum. Quod dictum videtur per quamdam coaptationem. Nempe secundum hæc, si diversi hi casus essentialiter responderent diversis peccatis prætactis, tunc pro primo peccato superbiæ cecidisset in infernum, juxta illud Isaiæ: Verumtamen I8. xiv, 15. ad infernum detraheris. Ubi notatur, quod pro peccato illo superbiæ inflictus est ei casus gehennæ. Unde per coaptationem de diversis locis dicitur cecidisse. Nam quia peccavit in cœlo superbiens, de cœlo cecidit per superbiam; quia peccavit in paradiso suggerendo primis parentibus, fertur corruisse de paradiso per homicidium; et quia quotidie peccat in terra tentando homines, dicitur cecidisse de terra, quasi de hominum habitatione. Sicque quantum ad terminum a quo, de tribus cecidit locis; sed quantum ad terminum in quem, duo loca ponuntur, videlicet aer caliginosus et infernus.

Ad quartum respondet: In Moralibus super Job, B. Gregorius exponens illud S. Petri apostoli, Deus angelis peccantibus II Petr. u. 4. non pepercit, etc., disseruit: Quantum ad sublimitatem cœli, aer iste caliginosus non immerito potest infernus vocari: quemadmodum quantum ad ejusdem aeris altitudinem, terra, quæ inferius jacet, potest infernus intelligi. Malignus itaque spiritus de superioribus in hæc inferiora dejectus, ne ad cœlestia valeat evolare, pœnæ suæ pondere coarctatur, et hic quasi in carcere constringitur: quia tentare bonos quantum desiderat, prohibetur; et ut implere mala quæ appetit, nequeat, superna districtione religatus angustatur. Ex quibus verbis colligitur, quod esse in aere caliginoso, est pœna indifferenter cunctis dæmonibus: loquitur enim de diabolo et angelis ejus, et ita indifferenter uterque locus est dæmonum pœna. — Videtur autem quibusdam, quod pœna aeris caliginosi sit pœna eorum usque ad diem judicii; pœna vero ignis gehennalis, post judicium. Sed quod pœna gehennalis sit etiam pœna ipsorum in præsenti, patet per verba Bedæ, dicentis quod ubique deferunt ignem suum secum. Præterea, primum peccatum diaboli fuit majus quam peccata istud consequentia: ergo et major pœna debebatur. Quum ergo pro illo peccato jam judicati sint, major illa pœna, videlicet pœna inferni, eis inflicta est. Insuper, in judicio ultimo, quum proponitur sententia Judicis respectu damnatorum, nulla mentio fit ibi de judicio ferendo in angelos malos, sed tantum de judicio ferendo in homines malos. Ex quo probatur, quod jam latum est in eos judicium. Eis autem, ut ait Salvator, paratus est ignis ille.16 Ergo jam latum est judicium contra eos respectu illius pœnæ. Nec pœna aeris tenebrosi est pœna ipsorum principalis : quia in aere illo sunt collocati causa exercendi genus humanum. — Hæc Alexander. Cujus responsio de ultimo isto quæsito, videtur responsioni Thomæ penitus concordare.

Hannibal quoque videtur quasi in omnibus sequi Thomam, et parum aut nihil conscribere quod non contineatur in scriptis Thomæ.

Amplius de his fatur Guillelmus segundo libro de Universo: Quum doctrina Christianorum habeat evidenter, in aeris parte caliginosa dæmones quasi in carcere habitare usque ad diem judicii; quæritur, qualiter inde tam libere exeant, et in multitudine tanta. Aliquando enim quasi totam terram occupasse videntur in templis et statuis, ac receptaculis aliis, in domibus ac penetralibus domorum, in hortis, in limitibus agrorum, in silvis, in fontibus atque fluminibus et locis amœnis, in quibus colebantur ac respondebant. Aut ergo paucissimi remanebant in aere, aut incredibiliter numerosa est multitudo eorum. Et videntur liberum habuisse (imo et adhuc habere) egressum, quum ad incantationes invocationesque magorum et necromanticorum mox veniant. Quid etiam dicam de opere majoris minorisque circuli (in quibus tanta eorum multitudo apparet, ubi et quatuor reges eorum a quatuor mundi partibus cum exercitibus suis innumerabilibus venire dicuntur), de exercitibus quoque nocturnis? Quid de fatis et fatalibus? Quid de dominabus nocturnis, quarum principem vocant dominam Abundiam seu Satiam, ab abundantia scilicet et satietate, quam largiri creduntur in domibus quas frequentant, præsertim a mulieribus quæ vilibus deliramentis intendunt, quum hæc omnia maxime maligni spiritus videantur? Quomodo ligati aut incarcerati censentur qui ita discurrunt? Nam et Evangelium protestatur in uno homine legionem dæmonum unam fuisse.17

Verumtamen ob hæc nullatenus debes de veritate doctrinæ Christianorum ambigere. Quod si reminiscaris sermonis ejus qui dixit, quod tot legiones in unoquoque ordine separatarum substantiarum consistunt, quot sunt substantiæ in una legione, videbis in unoquoque ordine esse sex millia et sexcentas et sexaginta sex legiones substantiarum hujusmodi. Unde nequaquam putandum est, quod ad libitum possint sævire in homines. Nec sine permissione providentiæ Creatoris egredi queunt, et nostram habitationem intrare : imo justo Dei judicio illudunt et pœnas varias infligunt iniquis. In quibus omnibus Creatoris intentio sancta et recta est, utpote, decor justitiæ, correctio peccatorum, putitio medicinalis culparum, exercitatio electorum. — Porro de exercitibus nocturnis et de his quæ fiunt in majori minorique circulis, non oportet putare quod sint veri exercitus, vel etiam si veri essent, quod essent ex dæmonibus illis : non enim omnia quæ sic videntur, vera sunt, sicut nec ea quæ videntur a somniantibus, et raptis, ac mente alienatis. Nam multa hujusmodi in visione tantum fiunt, non in re et veritate. — Hæc Guillelmus. Qui de his multa disseruit, quorum quædam infra tantgentur.

Cf. p 230 D.

Denique de his, et qualiter incorporeus spiritus ab igne corporeo realiter affligatur, scribit Henricus bene, subtiliter, catholice et diffuse, Quodlibeto octavo : quod tamen ad quartum inserere differo, in tantum nunc tangens, quod de hoc ponit sex modos, quorum quinque reputat minus idoneos; sextumque ponit : Oportet (inquiens) dicere sexto modo, quod ignis ille affligit spiritum in quantum calidus, atque eodem genere afflictionis quo affligequæst. 34. ret corporis sensum. Sed quum non sit activum sine passivo sibi correspondente, non potest ignis agere sua naturali actione in spiritum, ipsum affligendo, nisi spiritus possit pati ab ipso veram passionem, qualem sensus ab igne reciperet. Propria autem potentia recipiendi hujusmodi passionem, non est nisi sensus, et actus activorum non sunt nisi in patiente disposito. Diabolus vero vim sensitivam non habet. Restat ergo difficultas ex parte spiritus, quomodo ab igne corporali possit in se passionem recipere. Nec potest dici, quod potentia illa passiva sit in spiritu naturaliter : quia tunc indifferenter pateretur exsistens in igne infernali spiritus peccator et non peccator, et magis peccator et minus peccator, quum peccatum non sit dispositio ad pœnam nisi meritorie. Quod falsum est, dicente Gregorio quarto Dialogorum : Unus gehennæ ignis non eodem modo cruciat peccatores. Unusquisque enim quantum exigit culpa, tantum sentit de pœna. Nec potest dici, quod Deus in hoc mutet naturam spiritus : quia tunc non sustineret pœnam qui commisit culpam. Restat igitur, ut videtur, quod Deus supernaturaliter imprimit naturæ spiritus angelici ac humani communem vim qua pati queat ab igne corporeo. Vel ita utrique naturaliter inest, licet latet nos; sicque illam temperat Deus, ut ipse spiritus per illam sustineat pœnam peccatis correspondentem, ut secundum quod dicit Gregorius nono Moralium, quamvis angelorum et hominum sit natura dissimilis, una tamen pœna implicat quos unus in crimine reatus ligat. Hæc Henricus.

Postremo, ut Magister refert in littera, aliqui dicunt Luciferum in inferno religatum a tempore quo a Christo victus est in deserto, seu tempore passionis.18 Alii opinantur, quod mox ut peccavit, in infernum projectus sit ob sui enormitatem excessus. Diversæ quoque visiones testantur, tam in inferno quam in purgatorio dæmones plures esse ad puniendum animas reas. Et sicut Lazarus per angelos sanctos fuit in sinum Abrahæ deportatus, sic per dæmones ducuntur iniqui ad inferos : quod et multi a morte resuscitati testati sunt, Sanctique aliqui in revelationibus suis, prout in diversis chronicis et legendis describitur.

Footnotes

  1. Is. xiv, 15. ↩

  2. Is. xxvii, 19. ↩

  3. Apoc. xii, 9. ↩

  4. Ibid. 12. ↩

  5. Is. u, 17. ↩

  6. Judæ 6. ↩

  7. Is. xxiv, 22. ↩

  8. Ps. ciii, 26. ↩

  9. Jacob. m, 6. ↩

  10. Matth. viii, 29. ↩

  11. Matth. xxv, 41. ↩

  12. Luc. viii, 31. ↩

  13. Marc. v, 10. ↩

  14. Jacob. III, 6. ↩

  15. Cf. tom. I, p. xxvii. ↩

  16. Matth.xxv, 41. ↩

  17. Marc. v, 9. ↩

  18. p. 342 F. ↩

Chapter 85 of 271