Quæstio 5
Quinto quæritur, An dæmon semel victus ab homine, de cetero a tentatione desistat, et in infernum mox retrudatur.
Videtur quod non. Primo, quia ut creditur, primus ille apostata tentavit Christum in eremo, fuitque victus: et tamen Christus dixit de illo, videlicet tempore Cœnæ, Venit ad me princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. — Secundo, quia in Evangelio legitur, quod consummata omni tentatione, diabolus recessit a Christo ad tempus. Quo verbo insinuatur, quod non recessit omnino, sed rediit postea. — Tertio, tentatorem toties vincimus, quoties ejus suggestioni consensum negamus: sed dæmones quidam leguntur Sanctos nonnullos de eodem vitio pluribus annis tentasse, infra quos Sancti illi ubertim, imo quotidie vel magis assidue, negabant assensum, ac penitus dissenserunt suggestioni tentantis. — Quarto, de beatissimo patre Antonio legitur, quod a dæmonibus etiam eisdem frequenter tentatus est, et aliquoties crudeliter flagellatus. — Quinto, communiter dicitur, quod unicuique homini deputatus est angelus bonus ad custodiam, et malus ad exercitium, qui usque in finem vitæ præsentis non cessat temporibus suis tentare, quanquam interim frequenter vincatur. — Sexto, quum diabolus superbissimus invidiosissimusque consistat, apparet quod semel victus, acrus mox invadat, quemadmodum et de hoc multa leguntur exempla, ut in vita S. Hilarionis, etc.
In contrarium sunt quæ dicuntur in littera. — Præterea, humana justitia pugilem semel victum, ad conflictum ulterius non admittit. — Insuper, justus judex æqualem imponit conditionem seu legem pugnantibus; sed dæmon vincens minuit justorum exercitum: ergo dum vincitur, ab exercitu tentantium removetur.
Ad hoc Bonaventura respondet: Circa hoc difficile est veritatem determinare. Quod enim imminutio fiat in exercitu dæmonum, improbabile non videtur, quum ita videamus contingere secundum legem belli, ut superatus amoveatur a bello. Verumtamen quantum et quando ac qualiter removeatur tentator, determinare est difficile. Ideo quidquid dicat Origenes, melius est super hoc dubitare, quam aliquid definire. Hæc Bonaventura.
Alexander quoque: Adamantius, inquit, (id est Origenes) disseruit: Qui pudice vivendo fornicationis spiritum superavit, non ultra fas est spiritum illum victum, alium hominem impugnare. Sed Adamantius opinative hoc dicit. Potest tamen esse ut si plene victus esset, non ultra tentaret illo genere tentationis. Verum quia in hac vita non est plena victoria, atque ut ait Gregorius, victis vitiis remanet aliquid minimum quod vinci vix potest; ideo verisimile est quod semper remanet aliqua materia tentationis: hincque non usquequaque desistit tentare. Caute ergo, tanquam opinative prolatum, sumendum est quod super illud Josue, In illo tempore venit Josue, et interfecit, etc., loquitur Origenes:1 Sancti contra istos (utpote dæmones) incentores peccatorum pugnantes ac vincentes, minuunt exercitum dæmonum; et singuli victi, in abyssum seu in exteriores tenebras adducuntur a justo judice Christo. Unde accipitur, quod dum victi sunt, ultra tentare non valeant. Quid enim est mitti in abyssum, nisi potestate tentandi privari, ac pœnæ magnitudini subjacere? Sed ut super Lucam exponit Ambrosius, abyssus vocatur profunditas pœnæ in quam mittentur post diem judicii. — Præterea, tentatio diaboli permittitur ad probationem electorum, pœnamque reproborum: quod usque in finem sæculi durat, et fieri potest, quamvis diabolus victus rursus impugnet. — Denique, diabolus tentando servit Deo. Unde super illud Job, Numquid accipies eum servum sempiternum?2 loquitur Glossa: Servus sempiternus est, dum laudibus Dei nesciens servit. Si ergo Deus non vult minui servitium suum, non vult quod omnino auferatur potestas tentandi.
Præterea si quæratur, an diabolus victus super aliquo peccato, queat ultra tentare de illo peccato; videtur quod non, ex præallegata Origenis auctoritate. — Respondendum, quod ex illa auctoritate non habetur quod non possit, sed quod non audeat ultra inde tentare, saltem tam audacter ut ante. Nec est simile de pugna corporali quæ dicitur monomachia : quoniam victus in illa, non habet ultra ex justitia potestatem pugnandi. Nam reputatur infamis, tanquam de perjurio convictus. In bello autem spirituali, quia tentationes prosunt electis, permittitur potestas diaboli tentare, propter utilitatem tentati, non tentantis.
Insuper si quæratur, an potestas diaboli sit ligata respectu alicujus determinatæ personæ, ut eam non possit tentare; dicendum quod non, quia Christum, in quo non fuit fomes, tentavit, nec in prima tentatione victus cessavit, imo triplici tentatione impugnavit eumdem continue.3 Verumtamen sic est ligata potestas diaboli respectu quorumdam, ut non tentet eos usque ad casum. Est quoque tentatio duplex, puta interior atque exterior. A tentatione interiori cohibetur in illis in quibus est fomes exstinctus, vel ubi non est fomes, sicut fuit in Christo. A tentatione autem exteriori non cohibetur, qua et Christum tentasse cognoscitur. — Hæc Alexander.
At vero Thomas : Omnes (ait) concedunt dæmonem semel victum, aliquo modo a tentatione cessare. Sed circa hoc, scilicet qualiter cesset, tres sunt opiniones. Quidam enim dicunt, quod ita repellitur, quod nec ipsum victorem nec alium ultra tentare permittitur, nec de eodem peccato neque de alio. Alii dicunt, quod potest tentare de alio peccato, non autem de eodem, nec ipsum vincentem, nec alium. Et istæ duæ opiniones ponuntur in littera. Ceteri dicunt, quod ex quo aliquis dæmonem de aliquo vitio tentantem vincit perfecte, non potest de eodem vitio tentari ab illo, sed de alio; alios vero potest tentare tam de vitio illo, quam alio. Hæc autem positio habet causam amplius manifestam : quoniam ille dicitur perfecte diabolum vincere de aliquo vitio, in quo passiones ad illud vitium inclinantes totaliter devincuntur, ut est in illis in quibus acquiritur habitus virtutis consuetudinalis; et tunc non remanet magna pronitas ad illud peccatum : ideo non tentatur a diabolo de hoc peccato, quia vires ejus cognoscit. Aliarum demum opinionum ratio potest esse, quia quum caritas opera bona reddat communia in tota Ecclesia, ex victoria unius fidelis omnes aliquod commodum assequuntur, dum eorum hostes minuuntur.
B Verumtamen quid horum sit verius, est incertum, quia nec ratione nec auctoritate multum potest probari. — Illi quoque qui dicunt dæmones victos ab omni tentatione cessare, intelligunt ad tempus determinatum, post quod iterum ad pugnam redeunt. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione centesima quartadecima, respondet :4 Aliqui dicunt, quod dæmon superatus nullum de cetero hominem potest tentare, nec de eodem peccato neque de alio. — Alii dicunt, quod alios potest tentare, non eumdem. Quod probabilius dicitur, si tamen intelligatur de impotentia usque ad aliquod tempus. Nam scriptum est in Evangelio : Consummata omni tentatione, etc.5
C Cujus duplex est ratio. Una est ex parte divinæ clementiæ : quia ut dicit Chrysostomus, non tamdiu tentat homines diabolus quamdiu vult, sed quamdiu Deus permittit : qui etsi permittat illum paulisper tentare, tamen repellit tentantem propter infirmam tentati naturam. Alia ratio sumitur ex astutia diaboli. Unde Ambrosius asserit super Lucam : Diabolus instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Quod tamen diabolus aliquando redeat ad eum quem dimisit, patet per illud Matthæi : Revertar in domum meam unde exivi. Hæc Thomas in Summa.6
D Consonat Petrus : Duplex est (dicens) victoria qua homo dæmonem vincit. Una plena, quando dæmon nec in multo nec in modico prævalet. Quædam non plena, quando in aliquo prævalet et lædit, licet non in toto. Et quando sic prævalet, non recedit; sed quando vincitur plene, recedit saltem ad tempus, ut usque ad finem vitæ sancti a quo victus est: nisi ex speciali permissione aliter permittatur, sicut et Lucifer in fine permittetur tentare. — Hæc Petrus. In ceteris sicut Thomas.
Denique Richardus ad hæc clarius respondens: Diabolum (inquit) vinci ab illo quem tentat, dupliciter potest intelligi. Primo de victoria tam perfecta, quod diabolus desperat contra illum obtinere triumphum de vitio illo omnique alio: et quia diabolus est superbus, vinci abhorrens, ideo amplius illum non tentat, nisi conjecturet illum postea debiliorem ac proniorem ad malum effectum. Sed non video cur non tentet alium quem non æstimat ita fortem ut illum a quo victus est. Cur etiam ille qui vicit perfecte diabolum inferiorem, non tentetur a diabolo potentiori, non video. (In ceteris sicut Petrus.) — Sed objici potest, quoniam Job a diabolo sæpe fuit tentatus, et sæpius vicit. Ad hoc dicendum, quod vel Job non habuit tentationes illas ab eodem diabolo; vel diabolus ille victus a Job in uno, speravit vincere eum in alio.
Qui autem dicunt diabolum semel victum non reverti, possunt allegare pro se illud Jacobi: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.7 — Hæc Richardus.
Hannibal consonat Thomæ. — Thomas de Argentina nihil determinat, sed opiniones tantum recitat aliorum.
Durandus magis concordat responsioni Richardi, atque præ ceteris loquitur assertive: Dæmon, inquiens, hominem tentans de aliquo vitio, quantumcumque perfecte sit victus, alium tamen potest tentare de eodem vitio. Item eumdem a quo victus est, potest tentare de alio vitio; sed eumdem eodem modo se habentem, non potest de vitio eodem tentare. Quod totum probatur hac unica ratione: Omnis tentans tentat sub spe alicujus victoriæ. Sed dæmon quantumcumque perfecte victus ab aliquo, potest sperare quod alios vincet simili tentatione: quia non omnes sunt æque virtuosi. Potest etiam confidere quod vincet eumdem de alio vitio: quia qui non est pronus ad unum vitium, sæpe est pronus ad aliud. Sed dæmon non potest sperare quod eumdem eodem modo se habentem, vincet eadem vel simili tentatione: quoniam idem manens idem, natus est eodem modo resistere. Hæc Durandus.
Quocirca pensandum, quod persuasio ista non tenet. Scit namque diabolus hominem non tam sua quam divina virtute atque angelica ope tentationibus prævalere. Quamvis autem Deus quantum in se est, nulli suum neget auxilium, non tamen semper uniformiter adest, neque æqualiter prævenit hominem. Homo quoque mutabilis est, et importuna impugnationis diuturnitate dejici solet. Hinc beatissimos viros, Antonium, Hilarionem, ac similes, non solum eodem modo se habentes, imo quotidie fortiter proficientes, dæmon fornicationis interpolatis vicibus acerrime impugnavit, ut in eorum narratur legendis. Angelus quoque Satanæ sanctissimum Paulum apostolum jugiter proficientem ac prævalentem, importunissime impugnavit, ut ipsemet protestatur.8 Hinc Richardus de S. Victore inter modos seu species tentationum, unam nominat importunam.
Circa hæc quærit Richardus, utrum pœna dæmonum compatiatur secum aliquod gaudium. Et respondet quod sic, ante futurum judicium, non postmodum: quoniam interim pœna dæmonum, quamvis magna, non est tamen completa; ideo sustinet admixtionem gaudii alicujus de eventu malorum quæ desiderant, juxta illud Proverbiorum: Desiderium si impleatur, delectat animam.9 Unde et quarto de Civitate Dei loquitur Augustinus, quod turpibus gaudent. Post judicium vero ultimatum, nullius gaudii erunt compotes, repleti miseriis.
Huic responsioni videtur responsio Guillelmi paulo ante inducta, aliqualiter dissentire.
Footnotes
Chapter 87 of 271