Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An de quolibet ordine angelorum aliqui lapsi sint.

Videtur quod sic, quia secundum Gregorium in sermone de angelis, ad singulos ordines angelorum aliqui homines assumuntur electi. Hugo quoque aperte hoc dicit. Communiter autem dicitur, quod angelorum ruina per homines reparatur. — In contrarium arguitur, quia dæmones nunquam in Scripturis designantur nominibus Throni et Seraphim, quum tamen aliorum vocabulis ordinum exprimantur : ergo saltem de illis duobus choris cecidit nullus.

Ad hoc Bonaventura respondet : Sancti ex Scripturis accipiunt et affirmant, quod de singulis choris aliqui lapsi sunt. Quod et ratio persuadet. Quum enim de supremo ordine aliqui sint evulsi, credendum quod omnes ordines senserunt aliquam ruinam. Verumtamen in Scripturis dæmones non vocantur Throni aut Seraphim, quia hæc nomina in sua significatione et ratione aliquid includunt virtutis. Seraphim quippe dicit caritatis incendium; Throni vero, sessionis quietem per habitationem ad judicandum : quæ in dæmonibus non inveniuntur; in quibus tamen sunt principatus, potestates et dominationes, etc., quamvis inordinate. Hæc Bonaventura. — Idem Alexander.

Porro Thomas in Scripto quæstionem istam non movet, sed in prima parte, quæstione sexagesima tertia, eam sic solvit : art. 9 ad 3um. Secundum dicentes quod primus apostata fuit de infimo ordine, constat quod non de quolibet choro quidam sunt lapsi, sed de infimo tantum. Verum secundum dicentes quod primus impius ille fuit de choro supremo, probabile est quod de quolibet choro aliqui corruerunt. In quo etiam libertas arbitrii magis comprobatur, quæ secundum quemlibet creaturæ gradum flecti potest in malum. — Hæc Thomas, cujus cetera dicta de hoc, sunt præhabita.

Ad quæstionem demum qua quæritur, An plures peccaverunt quam steterunt, Alexander et Thomas respondent, quod plures manserunt, quum peccatum sit contra naturalem inclinationem, et præter naturam ac ordinem; et talia ut in paucioribus accidunt, quamvis in hominibus ex corruptione fomitis et sensualitatis rebelione aliter fiat. Hinc quod ait Philosophus, malum ut in pluribus fieri, bonum ut in paucioribus, quantum ad homines accipi debet. Quod autem plures manserunt, probatur ex eo quod quarto Regum loquitur Eliseus :1 Plures nobiscum sunt quam cum illis. Ubi per plures intelliguntur angeli sancti.

Concordat Petrus, et Richardus, qui addit, quod per homines electos angelorum ruina dicitur reparanda, non quod ob hoc alius locus deputetur diabolo ante Christi principaliter factus sit homo, aut quasi factus non esset, nisi angeli corruissent;2 sed quia et hoc bonum, videlicet reparatio illa, creationem hominis est secutum. Et ad hoc allegat Hugonem libro de Sacramentis id asserentem, atque quorumdam imperitiam increpantem, qui ob reparationem illam putant conditum genus humanum, quasi institutum non exstitisset, nisi angeli fuissent collapsi.

De hoc diffusius scribit Anselmus libro Cur Deus homo. Nempe quum homo ad abysso. complementum ac ordinem pertineat universi, constat quod fuisset creatus, quamvis angelus non fuisset transgressus. In his concordant doctores communiter, nec immorari oportet.

Footnotes

  1. IV Reg. vi, 16. ↩

  2. Apoc. xx, 1-3, 7. ↩

Chapter 84 of 271