Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An in dæmonibus sit ordo atque prælatio.

Videtur quod non. Primo, quia secundum divinum Dionysium, ordo est optimum quid in rebus.1 In dæmonibus autem non est quid optimum, sed pessimum. — Secundo, peccatum meretur depressionem ac servitutem : ergo angeli superiores eo ipso quo inferioribus gravius peccaverunt, vehementius opprimi meruerunt et subesse. Ergo non præsunt inferioribus. — Tertio, peccatum deordinatio est naturæ. In dæmonibus autem gravissima sunt peccata, ergo deordinatio maxima. — Quarto, in libro Job legitur : Ubi (videlicet in inferno) umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.2

In contrarium est illud Job, Una uni adhæret :3 quod de squamis Leviathan dicitur, per quas membra diaboli designantur. — Rursus, primus ille apostata appellatur princeps tenebrarum ac dæmonum, et rex super omnes filios superbiæ.45 — Christus quoque in Evangelio loquitur : Si Satanas in se ipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus?6 Habet igitur regnum, ergo et principatum ac ordinem tanquam superior.

Ad hoc Thomas respondet : Ordinem prælationis in dæmonibus esse, congruit eorum naturæ, divinæ quoque sapientiæ, ac propriæ nequitiæ. Ex natura enim quidam aliis superiores fuerunt : et quia peccatum naturam non tollit, sequitur quod etiam post peccatum quidam aliis superiores remaneant. Ad divinam etiam sapientiam pertinet ut ea quæ ab ipsa sunt, ordinata consistant. A Deo autem est omnis potestas:7 ideo potestas dæmonum ad exercendum homines puniendumque damnatos, a Deo est, et per gradus prælationum debet ordinata consistere. Similiter, ex nequitia sua humano generi adversantur. Eos autem esse invicem aliquo modo concordes atque amicos, qui inimici sunt ejusdem, consequitur: idcirco ut magis hominibus noceant, quasi ad invicem confœderantur, ut concorditer et ordinate impugnent, facilius copiosiusque prævaleant. — Quod ergo in inferno dicitur non esse ordo, intelligendum est de habitudine ad ultimum beatitudinis finem, quem nunquam recuperant. Hæc Thomas in Scripto.8

Insuper in prima parte Summæ, quæstione centesima nona, de his duas quæstiones inducit. Prima est, utrum in dæmonibus sint ordines. Secunda, an in eis exsistat prælatio.

Atque ad primam respondens: Ordo, inquit, in angelis attenditur secundum gradum naturæ et gratiæ. Gratia vero duplicem habet statum, videlicet: imperfectum, qui est status merendi; et perfectum, qui est status gloriæ consummatæ: et quoad hunc statum perfectum, dæmones nunquam in ordinibus exstiterunt angelicis. Si vero dicantur fuisse creati in gratia, sic quantum ad id quod est gratiæ imperfectæ, fuerunt in illis ordinibus, sed ab eis ceciderunt. Quantum vero ad naturalia, adhuc sunt in ordinibus illis: quoniam data naturalia non amiserunt, nec illa tolluntur per culpam. — Illa quoque ordinatio dæmonum est sacra ex parte Dei omnia bene ordinantis, et malis bene utentis; sed ex parte voluntatis dæmonum non est sacra, quoniam abutuntur sua bona natura ad malum. — Ordinem vero esse in eis docet Apostolus: Non est (dicens) nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum.9

Ad secundam respondet: Quum actio sequatur rei naturam, quorumcumque naturæ sunt ordinatæ, oportet actiones etiam mutuo ordinari: ut motus et actus corporum inferiorum subduntur motionibus actibusque cœlestium corporum, infra quæ sunt naturali ordine. Quemadmodum ergo dæmones quidam aliis dæmonibus sunt naturaliter inferiores, ita in actibus suis subduntur illis. — Nec illa superiorum prælatio cedit eis in bonum, sed in majus malum: quia quanto superiores sunt in natura, tanto sunt viliores in culpa, et magis depressi servitute peccati. Nec obediunt invicem ex vera amicitia, sed ex communi et pari nequitia qua homines odiunt, ac justitiæ Dei repugnant: quemadmodum homines pravi ad propriam nequitiam exsequendam libenter se subdunt ac sociant illis quos viribus vident potiores. Hæc Thomas in Summa.

Idem Petrus. Qui et contra hæc objicit: De dæmonibus ait Judas apostolus, Non servaverunt suum principatum:10 ergo non habent prælationem. — Item omnis ordo prælationis et subjectionis requirit quamdam pacis et concordiæ colligationem: quæ inter dæmones non est, quum sint impii et superbi, atque ut Salomon contestatur, Inter superbos semper sunt jurgia;11 et Isaias, Non est pax impiis, dicit Dominus.12

Dicendum ad primum, quod reliquerunt suum principatum, id est obedientiam ad principatum divinum; vel, Non servaverunt suum principatum, id est ordinem principatus, quia de suis ordinibus ceciderunt: tamen extra ordinem illum quamdam prælationis potestatem sortiti sunt. — Ad secundum, concordant in vitiis, non in bonis: et sicut inter latrones non est simpliciter regimen juris, sed secundum quid, in quantum aliquod jus societatis invicem servant, et deprædata æqualiter inter se dividunt; sic inter dæmones non est regimen alicujus juris simpliciter, sed in male agendo aliquam juris similitudinem servant. Unde in Vitaspatrum narratur, quod quidam princeps dæmonum jussit alios flagellari. — Hæc Petrus.

Richardus quoque : Prælatio, inquit, dupliciter sumitur : primo, pro prælatione de jure; secundo, pro prælatione de facto. Primo modo non est proprie in dæmonibus prælatio, quia in cunctis perversum finem intendunt. Secundo modo prælatio est in ipsis, quia quos vident in natura nobiliores, et in potestate strenuiores, atque in nequitia subtiliores, libentius illis obediunt, non ex amore mutuo, sed Dei ac hominum odio, ut sic fortificati plus noceant : et quia in tribus illis Lucifer omnibus eminet, ei universi obediunt. Hinc loquitur Augustinus, et habetur in Glossa super illud, Quum evacuaverit omnem principatum et potestatem :13 Dum durat mundus, angeli angelis, dæmones dæmonibus, et homines hominibus præsunt. — Hæc Richardus. Verumtamen prælatio dæmonum potest dici de jure, in quantum ex divina providentia oritur ac procedit : sicut et homines præsidentes, quamvis iniqui, veram habent auctoritatem et jus præsidendi, suntque vere prælati.

Hinc Hannibal scribit : In dæmonibus aliquid invenitur dupliciter. Uno modo, ex propria voluntate : et sic nihil pulchrum et ordinatum in eis consistit. Alio modo, ex natura et ordinatione divina : sicque in eis est pulchritudo et ordo. Nempe ut Deus ex ipsorum malitia decentius bonum eliciat, voluit in ipsis ordinem esse prælationis : qui ad Dei ordinationem relatus, est rectus; sed relatus ad ipsorum voluntatem, est perversus, et quantum ad finem, ut patuit, et quantum ad ordinis usum, in quantum superiores per superbiam sibi usurpant dominium, et inferiores coacti renitentesque obsequuntur. — Hæc Hannibal. Cujus hoc ultimum verbum videtur non consonum præinductis, quum dictum sit, inferiores superioribus illis libenter parere. Quocirca videtur, quod forsan in quibusdam libenter obediunt, ut quæ eorum perversæ voluntati plus placent; in quibusdam invite, vel ex timore non prævalendi et confundendi, sive ex difficultate injuncti : metuunt namque interdum impugnare perfectos et fervidos, quos noscunt fortiter renisuros.

Concordat Albertus : Unus (inquiens) dæmon subjicitur alteri, quemadmodum inter tortores regis terreni unus alteri subditur ad obediendum, duplici ratione : primo, quia hoc spectat ad ordinem familiæ regis; secundo, ex spontanea voluntate, quia scilicet dæmon inferior voluntarie se subjicit superiori, ut secundum mandatum superioris de eodem vitio tentet de quo ille potestatem tentandi accepit. — Hinc super illud Josue, Omnes bellando cepit, loquitur Glossa : Non est putandum, quod unus fornicationis spiritus seducat eum qui in Britannia fornicatur, et eum qui in India, seu aliis locis; neque unum dumtaxat esse spiritum iræ qui in diversis locis diversos exagitet homines. Sed potius puto spiritum fornicationis unum esse, atque innumeros qui ei in hoc officio pareant; sicque per singulos homines diversos esse spiritus sub uno principe militantes, qui ipsos homines ad hujusmodi peccata sollicitent. Similiter iracundiæ principem unum esse arbitror, innumerosque sub eo; et idem de ceteris vitiis. Ideo plures dicit Apostolus esse principatus contra quos nobis est pugna.14 — Hæc Albertus. Glossa vero præallegata, ex sermone Origenis est sumpta.

Summ. th. 2ª part. q. 26.

Hinc Udalricus in Summa, libro quarto : Quamvis inter dæmones non sit ordo gratiæ, quo juxta divinum Dionysium, media per prima, ultima quoque per media reducuntur in Deum (propter quod Job loquitur : Ubi nullus ordo, etc.);15 est tamen ibi ordo prælationis, quo inferiores voluntarie superioribus subduntur ac parent : quia affectus quo in principio appetierunt excellentiam propriæ potestatis, quam et inferiores voluerunt adipisci per superiores, et econverso superiores per inferiores, manet absque fine in eis; quemadmodum in hominibus decedentibus in peccatis, manent affectus culparum. Et hoc in dæmonibus est causa tentationum, quia conantur sedere in lateribus aquilonis, id est16

De Cœlest. hier. c. ix, x.

Joann. xu, 31. dominari multis iniquis: unde et princeps mundi apud Joannem nuncupatur. Ideirco ad hoc consentiunt invicem sibi in malo, quamvis simpliciter se mutuo persequantur et odiant. — In hac potestate non tenet

Rom. xii, 2. illud Apostoli: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Nam quamvis potestas ista a Deo sit effective, prout in natura fundatur, non tamen quantum ad abusum et exsecutionem suæ malitiæ, nisi permissive: imo sic est a Deo, non ut ei obediatur, sed resistendo illudatur. Quæ illusio non solum consistit in hoc quod a sanctis vincitur, juxta quod de Laban in Genesi legitur, Sic delusa sollicitudo quærentis est; sed etiam quoniam victus, confusus et derisibilis redditur. Hæc Udalricus.

Gen. xxxi, 35. Alexander etiam: Præsidentia (ait) angelorum malorum super alios, est ex dignitate naturalium dispositive; nec derivatur ex meritis, sed præsunt alii aliis in ministerio tentandi seu puniendi, sicut inter carcerarios seu tortores unus alii præest, ut expleatur secundum mandatum regis justitia. Et quia minores consenserunt majoribus in maleficio suo, in pœnam a Deo inflictum est eis ut subsint eis tanquam participes in pœna, et coadjutores ad puniendum. Hæc Alexander.

At vero Bonaventura: Prælationem, inquit, atque imperium esse inter dæmones, est probabile: tum quoniam filii tenebrarum imitari conantur, quamvis falso et imperfecte, filios lucis: ideo sicut dæmones vident angelos ordinate exsequi sua officia secundum imperia sapientiorum atque majorum, sic et ipsi faciunt maleficia; tum quia filii tenebrarum prudentissimi in generatione sua sunt: quumque luctentur adversus genus humanum, et exercitus divisus ac capite carens stare non valet; ideo sicut homines in exercitu præliantes, quantumlibet præsumptuosi, tamen ex hostium odio libenter habent ducem exercitus et subdunt se ei, ita et dæmones. — Nec illa prælatio est ex electione, neque ex violentia, sed (ut credo) natura et institutione divina. Unde loquitur Hugo, quod ministerium illud in malo exercent, quod ex conditione perficiendum in bono acceperunt: sicque sibi invicem præsunt, sicut præessent si boni essent. Et ita de facto est ibi prælatio; non proprie aut ullo modo de jure, quum dæmones subjectis nihil præcipiant nisi contra jus, quia ruperunt jus, fregerunt pactum, dissipaverunt fœdus sempiternum. Ideo nulla manet ibi obligatio juris (videlicet quantum ad impiam voluntatem præsidentis et exsecutionis abusum, sed bene per respectum ad præordinationem providentiæ Dei), sed solum malevolens confœderatio. Hæc Bonaventura.

Qui etiam quærit hic, utrum in dæmonibus sit distinctio ordinum. Et respondet: De angelis est loqui tripliciter, seu quantum ad triplicem statum, videlicet, gloriæ, et naturæ institutæ, ac lapsæ. Quantum ad statum gloriæ, in eis distinctio ordinum est perfecta. Quantum ad statum naturæ institutæ, fuit in eis distinctio ordinum imperfecta, quia perfectio distinctionis ilius a gratia est. Quantum vero ad statum naturæ lapsæ, est inter eos ordinum distinctio perversa. Nempe qui meliora naturalia habuerunt, gravius peccaverunt et peccant, quia ardentius appetierunt, et magis fuerunt ingrati, acriusque modo vexant. Hæc Bonaventura.

Præhabitis de dæmonum ordinatione et principatu, concordant dicta Henrici Quodlibeto quinto in pluribus locis, ubi declarat quam inseparabilis sit ordo a rebus et intimus eis, qui nec per peccata in toto aufertur.

Insuper Guillelmus libro secundo de Universo, super his multa inducit quæ ab aliis communiter non tanguntur. Incipiam, inquiens, perscrutari de ordinibus malignorum spirituum, si qui sint, et qui sint, et unde sint.

Itaque quidam qui dixit se inhabitasse cum habitantibus lucem annis triginta, et didicisse ab eis opera malefica quæ conscripsit, non distinxit inter spiritus bonos et malos : imo nec sensit aliquos esse malos, quantum apparet ex sermonibus suis. Quo constat eum, vel intolerabili ignorantia excæcatum, qui tam diu conversatus cum ipsis, non deprehendit eorum malitiam; aut mira malignitate depravatum, qui illorum malitiam non solum abscondit, sed etiam fo vit, atque ut foveretur nefariis cultibus docuit, et omnibus aliis diffusius scripsit. Nec mirum si post tam diuturnam familiaritatem cum eis, ipsis in tantum consensit.

Hic scripsit duodecim esse ordines spirituum abstractorum. Et de octo ordinibus non discrepavit ab errore Mercurii ac aliorum qui posuerunt unicuique cœlo proprios spiritus : quia etiam in circulo signorum posuerunt spiritus ministrantes, similiter in orbe Saturni et sphæra Jovis. — Unicuique autem elemento ordinem unum spirituum deputavit : unum videlicet igni. Et iste videtur suggessisse idololatriam ignis, quæ primo viguit in regno Chaldæorum : quapropter ipsi spiritus in igne colebantur. Unde et princeps eorum a Mercurio deus ignis vocatus est. — Alium ordinem spirituum aeri deputavit, in quo templa et fana excelsa ædificabantur diis spiritibusque ætheriis, ut idololatræ ibi per sacrificia obtinerent responsa illorum per aves, sive per garritus seu per exta aut volatus earum, aut aliis motibus. Hæc templa consecrata erant diis ætheriis, scilicet quorum multitudo magna frequenter in aere se monstravit. Quibus attribuebant serenitates aeris, et tempestates, pluvias, nives, grandines, fulgura, tonitrua, ac ceteras aeris passiones. Hinc Latinorum philosophus nobilis Cicero, in libro de Natura deorum, et Divinatione, dixit æthera seu aerem diis immortalibus esse plenum. — Tertium assignavit ordinem horum spirituum aquis, quorum principes Neptunum et Thetin asseruit, juxta fabulas poetarum. Ex quibus spiritibus multi in maribus atque fluminibus sæpe apparuerunt, deos marium ac fluminum se dicere præsumentes, ut in periculis marium et fluminum invocarentur et colerentur, quasi auxiliari valentes. — Quartum ordinem dixit terræ præesse : cujus principes dixit Bacchum et Cererem. In quo ordine posuerunt numina hortorum, quorum principem dixerunt Priapum; numina quoque limitum, quorum principem vocabant Limitanum . Limitivum hunc ordinem pertinebant, his demptis quos in cœlis habitare dicebant : quanquam verum sit quod planetæ responsa non dabant, nec aliquid ad numina pertinens operabantur. Sed nomina planetarum sibi usurpabant, quatenus dii crederentur cœlestes, atque sublimius colerentur. Nec mirum si aliquis illorum spirituum nomen solis usurpare præsumpsit, quum permissum fuerit ei interdum se transfigurare, et instar solis se exhibere in idolis ejus. Similis quoque ludificatio de aliis planetis a dæmonibus eorumdem nomen interdum est attentata, et facta censetur. Verum quod phantasticæ fuerint hujusmodi apparitiones hinc constat, quod nullus unquam planetarum recesserit ex sphæra sua, nec domum intraverit terrenam, quam nec præ magnitudine ingredi potuisset.

Scito igitur, quod homo iste non habitavit nisi cum angelis malis, quos tamen vocat habitatores lucis, et eorum prorsus tacet malitiam. Nec enim angeli boni in arido tali loco commorari elegerunt, quibus altior ac nobilior mansio est possibilis : imo quomodo boni fuerunt, qui impium illum necromantiam idololatriamque docebant ? Nec vera sunt quæ dicit de octo ordinibus spirituum juxta ordinem octo cœlorum, quum in nullo cœlorum queant ministerium aliquod exhibere.

Præterea perscrutandum, quomodo homo ille dicit duodecim esse ordines spirituum abstractorum. Nempe si ordinem intellexerit prout una hierarchia est conLimitivum

II Cor. xi, 14. tinens tres ordines sublimium ac beatorum spirituum, prout per revelationem divinam acceptum est, impossibile est esse duodecim ordines omnium spirituum, id est bonorum et malorum insimul acceptorum. Sed quoniam ex verbis illius habetur, quod non habuit bonorum agnitionem spirituum (dicit namque se idololatriam didicisse ab his, cum quibus se habitasse sex lustris annorum asserit), sed solummodo malignorum, quorum se vocat familiarem et discipulum; sequitur eum æquivoce usum fuisse nomine ordinis, aut rationem ipsius nominis non intellexisse : alioqui sequeretur plures esse spiritus malos quam bonos. Ordines enim numero legionum et numerositate spirituum æquales esse necesse est omnes. Jam autem dixi ordinem tot continere legiones, quot legio continet unitates.17 — Amplius, doctrina Christianorum non ponit nisi novem ordines angelorum ab initio conditos : unde ergo corruissent duodecim ordines ? — Præterea, theologi Christianorum ponunt decimum ordinem tantummodo cecidisse : non quod unquam fuerit decimus ordo, sed quia tot ceciderunt quot unus continet ordo, ita quod ex unoquoque novem chororum lapsi sunt aliqui, ex quibus omnibus aggregatis completur summa unius. Non ergo ea intentione ordinis possunt esse duodecim ordines malignorum spirituum. — Malitiæ vero et injustitiæ opera non constituunt ordines neque multiplicant. Nec spiritus unius ordinis mutatur aut transfertur ad alium ordinem. Quare princeps malignorum spirituum non habet potestatem transmutandi vel potius pervertendi ordinationem a Creatore constitutam, etiam in his qui ceciderunt spiritibus, quum nec ante suam ruinam hoc potuerit.

Díco ergo juxta verisimilitudinem, non juxta certitudinem, quod sicut omnipotens bonitas Creatoris permittit homines principes impios diversos ordines in principatibus ac ditionibus constituere, qui et malos solent exaltare, ac bonos dejicere, imo indignissimos ac pessimos in dignitatibus potestatibusque collocare; ita permittit et principi malignorum spirituum, juxta perversitatem malignitatis suæ alios de malignis spiritibus sublimare variisque operibus malis præficere, alios ab eisdem officiis removere : quod Deus permittit propter innumeras utilitates quas elicit inde.

B Cujus signum est quod in Vitaspatrum narratur. Apparuit quippe cuidam sancto viro princeps malignorum spirituum in solio sedens regali, et ante eum horribilium multitudo spirituum : qui de diversis regionibus venientes, interrogabantur ab eo quid perpetrassent; et quos modicum mali judicavit egisse, torquebat et flagellabat. Quorum quum unus retulisset se quemdam sanctum eremitam per quadraginta annos tentasse, et in ipsa nocte in fornicationis turpitudinem dejecisse, cum ingenti gaudio et festivitate ab illo receptus est, ita quod eum juxta se collocavit, et coronam quam in capite suo gestabat deponens, dæmonis illius imposuit capiti.

D Etenim sicut ab initio ambitiosissime affectavit assimilari Altissimo, ita nunc usque regnum suum tenebrosum ac sclaratum contendit inanissima impietate conformare regno atque militiæ Creatoris, deputando angelos tenebrarum diversis iniquitatis obsequiis, secundum quod angeli sancti deputata habent ministeria pie tatis. Sic et ecclesiam malignantium suam assimilare conatur ecclesiæ sanctorum : quatenus sicut Deus et Salvator in Ecclesia sua constituit veros Apostolos, veros Prophetas, sanctos martyres, fidelissimos confessores, virginesque mundissimas; sic et ipse habere satagit pseudoprophetas, falsos apostolos, martyres vanos, fictos confessores, ac virgines fatuas. Enimvero qui ab exordio fuit signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, factus est simia ridiculosæ ac deformis imitationis :18 sic et totum regnum ipsius, quod est multitudo perditorum, sua vanitate, ambitione, et iniquitatum congerie, versum est velut in simiam quamdam Ecclesiæ electorum, quæ vere est regnum Dei.

Nec mireris malignos spiritus ex suis acerbissimis cruciatibus et tormentis a suis ambitionibus et impugnationibus non averti, quum scias Pharaonem ex tot plagis non emendatum, sed induratum. De diabolo quoque legisti: Indurabitur cor ejus quasi lapis, et stringetur quasi incus malleatoris. Quemadmodum enim incus malleatoris assiduis malleorum tunsionibus non frangitur nec mollitur, quin potius induratur; sic malignorum spirituum corda, id est intimæ voluntates, nullis cruciatibus emolliuntur, neque a malis aliquibus avertuntur. Vitium namque superbiæ adeo longe facit superbum a fonte gratiæ, adeo inficit et corrumpit intima superbientis, adeo excæcat intellectum atque pervertit affectum ipsius, ut quasi nihil relinquat naturæ illius, sed totum ipsum vindicet sibi, et totum sine contradictione possideat.

Præterea opinari quis potest, inter dæmones esse ordines contrarios sanctorum ordinibus angelorum, contrariis quoque nominibus nominandos, ut antiseraphim, anticherubim, antithroni dicantur: sicque antiseraphim appellentur qui graviori in Creatorem odio exardescunt; anticherubim, qui majori ceteris præcellunt astutia; antithroni, qui pervertendis judiciorum semitis, et corruptioni judicum seu tribunalium summopere intendunt, et istud pestilentissimum officium nocendi vel sibi ipsis assumpserunt, vel a principe militiæ susceperunt. Sic et antidominationes, antivirtutes, antipotestates, etc., per contrarium ad sanctas Dominationes, Virtutes et Potestates sumuntur; et ita de aliis choris. Et ista est ordinatio, vel potius confusio, ecclesiæ malignantium synagogæque Satanæ.

Nunc patefaciam tibi et alium errorem necromantici jam præfati. Scripsit namque, ut tactum est, duodecim esse ordines abstractarum substantiarum; posuitque quasdam earum quotidie creari et cadere, dicens bonitatem Dei cessare nunquam posse a creatione substantiarum tam nobilium. Et dixit quasdam cecidisse vel cadere in diversas partes terrarum et aquarum et deserti et fontium ac gemmarum atque herbarum, et unamquamque earum potestatem habere in rebus his in quas corruit, sicque ab eis tantas esse virtutes ac vires in gemmis et lapidibus pretiosis. Quod esse non potest, quum casus ille sit ultio culpæ ac pœnalis cabamitas.

Quocirca merito inquiritur, an gaudere possint de vitiis hominum, aut de vitiosis hominibus aut tormentis eorum. Et videtur quod imo: quia desiderant talia evenire, et placent eis dum fiunt; complacentia autem talis non aliud est quam delectatio. Quod si ita est, erunt innumerabilia gaudia dæmonum, quum tot et tanta fiant quotidie mala: sicque cruciatus dæmonum absorberi a tot gaudiis jam videntur. — Ad quod dico, quod quamvis plura sunt mala quam bona in vita hac, et plures iniqui quam justi, nihilo minus ipsa bona virtuosa ac meritoria, majora sunt magnitudine seu intensione incomparabiliter, prout in tractatu de Virtutibus et moribus declaravi. Quapropter intensio et magnitudo bonorum non solum redimunt paucitatem eorum, et compensant magnitudinem multitudinemque malorum, imo etiam illam incomparabiliter superant et excedunt. Non ergo necesse est ut gaudium, si quod est malignis spiritibus de hominum malis (id est vitiis et tormentis), aut de aliis malis, absorbeat dolores et cruciatus eorum, nec etiam ut mitiget illos aut temperet, quamvis mundus duraturus esset in statu hoc sine fine. Licet enim multiplicarentur hominum mala, et tam numero quam mensura in infinitum excrescerent, bona quamvis malis pauciora, similiter excrescerent, et quod minus haberent in numero, non solum suppleretur eis intensione seu magnitudine, imo longe superabundantius superabundarent

Exod. vii, 13, etc.

Job xli, 15.

Ps. xxv, 5;

Apoc. ii, 9. eisdem. Considerandum quoque quantum doleant de immensitate gloriæ Conditoris, de qua indubitanter dolent dolore incomparabiliter majori omni gaudio quod de hominum malis valent habere. Quanti ergo dolores sunt eis de felicitate et gloria angelorum sanctorum ac omnium Beatorum ?

Et hæc quidem non ita sint dicta ac si gaudium alicujus modi haberi posset apud illos. Non enim verisimile est quod tormenta in quibus sunt, eos vel ad modicum gaudere patiantur : quemadmodum manifestum est de his qui jam in inferno sunt positi, quorum immanitas atque immensitas tormentorum non ferunt alicujus generis gaudium esse in ipsis. Nec aliquod gaudium posset ei inesse, qui cremaretur in igne apud nos exsistente. Et breviter, sicut felicitas superna paradisi omnem excludit dolorem, sic contraria miseria totius expers est gaudii. — Porro cruciatus malignorum spirituum longe major est damnatarum supplicio animarum : quia maligni spiritus contra Creatorem se erigentes, multo enormius peccaverunt.

Si vero quæratur, qualiter tanti cruciatus permittant eos tam studiose intendere insidiis, tentationibus atque interdum flagellationibus hominum, ut quasi a ceteris cunctis vacare nec aliud habere agere videantur. Dico in hoc, quod voluntas, id est permissio, Creatoris, in hoc est propter multiples utilitates electis inde provenientes. Tanta quoque est naturalis fortitudo et vigor dæmonum, ut tantis tormentis ab hujusmodi operibus non prohibeantur, nec retrahantur. Sic vero non est in nostris animabus, propter longe minorem fortitudinem earumdem.

Quod si quis dixerit, quia differuntur dæmonum pœnæ usque in diem judicii; dico, quod in hoc eis inæstimabilis gratia fieret, si eis per septem millia annorum a debitis cruciatibus parceretur : quod sine dubio esset, si pœnæ eorum differrentur usque in diem judicii, quum ab exordio mundi usque ad tempus illud, septem millium annorum spatium a sapientibus esse credatur. Secundum hoc quoque major esset justitia Dei in homines pravos, quam in spiritus malignos : quod nemo rationalis unquam dixit. Etenim ira Dei in magis peccantes est major, et in minus peccantes minor. Quapropter quum longe gravius peccaverint hujusmodi spiritus quam mali homines, major est ira Creatoris in illos, quam in istos. Alioqui quæ esset justitia Creatoris, si illis per septem millia annorum parceret a cruciatibus debitis, hominibus vero nec per spatium unius horæ post mortem ? — Hæc Guillelmus.

Cujus verba pro maxima parte consonant præinductis. Nihilo minus quædam continentur in eis obscura. Primum, quod dicit choros omnes angelorum esse æquales ad invicem numero legionum et numerositate spirituum seu personarum. Nempe ut infra pandetur, chori seu ordines angelorum quanto sunt superiores, tanto personas in se continent plures, juxta divini Dionysii documenta. Verum secundum dicta Gregorii est econtra. — Secundum est, quod dicit ordinem angelicum continere tot legiones, quot legio continet unitates : hoc quippe incertum est, nec ratione probatur nec auctoritate, ut patuit supra. — p. 230 C. Tertium est, quod ait ab exordio mundi usque ad diem judicii esse protractionem seu spatium septem millium annorum. Nempe ut asserit Augustinus libro de Civitate Dei, Christus dicendo, De die et hora illa (puta judicii generalis) nemo scit, repressit digitos omnium calculantium ac vaticinantium de quantitate distantiæ usque ad finem mundi seu diem judicii.19 Unde et dixit Apostolis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater in sua posuit potestate.20

Footnotes

  1. Cf. Epist. VIII. ↩

  2. Job x, 22. ↩

  3. Job xli, 8. ↩

  4. Job xli, 25. ↩

  5. Matth. ix, 34. ↩

  6. Luc. xi, 18. ↩

  7. Rom. xiii, 1. ↩

  8. art. 1, 2. ↩

  9. Ephes. vi, 12. ↩

  10. Judæ 6. ↩

  11. Prov. xiii, 10. ↩

  12. Is. xlviii, 22. ↩

  13. 1 Cor. xv, 24. ↩

  14. Ephes. vi, 12. ↩

  15. Job x, 22. ↩

  16. Is. xiv, 13. ↩

  17. Cf. p. 354 A'. ↩

  18. Ezech. xxviii, 12. ↩

  19. Matth. xxiv, 36. ↩

  20. Act. 1, 7. ↩

Chapter 86 of 271