Quæstio 3
Tertio quæritur, An dæmones sint acuti scientiis, ita quod in ipsis sit triplex scientia.
Videtur quod non. Primo, quoniam sicut voluntas eorum est per malitiam deprivata, ita eorum intellectus est multis ac magnis vitiis obscuratus. — Secundo, quo in aliquo est major passionum tumultus, eo obscuratio major, et minus de intelligentiæ luce : passiones namque excæcant mentem, præsertim improbus sui amor et odium Dei. Hæc autem in dæmonibus præabundant : in quibus etiam, teste divino Dionysio, est amens furor, irrationalis concupiscentia, et phantasia proterva.1 — Tertio, tormentorum acerbitas retrahit mentem a consideratione acuta : siquidem vehemens occupatio et intentio circa unum, impedit atque diminuit attentionem circa aliud. Sed juxta præhabita, in dæmonibus acerbissima sunt tormenta, etiam acerbiora quam in animabus damnatis : ergo non viget considerationibus eorum intellectus.
— Quarto, in Ecclesiaste legitur : Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia, sunt apud inferos.2 Per inferos autem intelliguntur damnati, de quorum numero sunt dæmones, qui et infernum suum, id est ignem tartareum, ubique deferunt secum : ergo omni carent scientia. — Quinto, illud in Psalmo, Draco iste quem formasti ad illudendum ei, a Sanctis exponitur de diabolo, cui a fidelibus faciliter ac frequenter illuditur, dum ejus tentamenta devincunt :3 ergo videtur rudis et inconsideratus in suis congressibus, non peritus. — Sexto, illuminatio præsupponit purgationem, ut S. Dionysius tradit.4 Quum ergo immundi spiritus in sordibus suis jugiter perseverent, non videntur aliquam habere scientiam ex illuminationibus angelorum, ut in littera tangitur. — Septimo, proficere in scientia per temporis diuturnitatem et experientiam, convenit his qui ex sensitiva notitia ad intellectualem conscendunt. Dæmones autem quum sint incorporales, ita non crescunt notitia.
In oppositum sunt quæ in textu scribuntur, præsertim quod secundum magnum Dionysium, naturalia in dæmonibus integra ac splendidissima permanserunt, inter quæ perspicacitas intelligentiæ computatur.5
Circa hæc Alexander multa quærit. Primo, an dæmones sint privati notitia Dei. Respondet : Duplex est cognitio Dei. Una est per hoc quod est lumen incommutabile, in quo cognoscuntur causæ rerum cardinales seu principales, et quo illuminantur corda piorum. Hac cognitione privati sunt dæmones. Alia est cognitio Dei per temporales effectus virtutis divinæ, qui sunt signa atque vestigia ad cognitionem Creatoris seu Redemptoris ducentia : et hanc dæmones habent. Est quoque quædam cognitio Dei per effectus suæ justitiæ, et ita cognoscunt Deum ut judicem. — Hinc in libro nono de Civitate Dei loquitur Augustinus : Innotuit Christus dæmonibus, non per id quod est vita æterna et lumen incommutabile quod illuminat pios, sed per temporalia quædam suæ virtutis effecta, et occultissima signa præsentiæ quæ angelicis sensibus malignorum spirituum potius quam infirmitati humanæ possunt esse conspicua. Et rursus ibidem : Dæmones non æternas temporum causas in Dei Sapientia contemplantur, sed quorumdam nobis occultorum signa majori experientia multo plura quam homines noscunt.6 Hæc Alexander.
Quocirca dicendum, quod dæmones naturali cognitione ab exordio Deum cognoverunt esse vitam æternam et increatam, atque incommutabile lumen : quod et stoli : Si cognovissent, nunquam Dominum I Cor. u, 8. philosophis patuit. Cognoscunt etiam Deum naturali notitia non solum per effectus ejus temporales, sed item per spirituales, cœlestes et immateriales ejus effectus, per opera etiam suæ pietatis immensæ, per quam electos angelos viderunt stetisse et gloriam impetrasse, ac multis hominibus clementer esse subventum. Sed ideo dicuntur Deum non cognovisse per hoc quod est æternum et incommutabile lumen vitaque æternalis, quia privati sunt suis demeritis cognitione gratiæ et gloriæ, et omni formata ac salutari notitia.
Is. xiv, 13.
Secundo quærit Alexander, qualiter verum sit quod in libro de Gradibus humilitatis scribit Bernardus: Puto per aquilonem reprobandos homines esse designatos; et per sedem, potestatem in illos : quos utique, Lucifer, in præsentia Dei quanto ceteris perspicacior, prævidens nullo sapientiæ radio coruscantes, nullo spiritus amore ferventes, velut vacuum repereris locum, affectasti super illos dominium. — Ad hoc Alexander respondet : Si aliquam habuit angelus ille cognitionem de rebus in præsentia Dei quantum ad primum suum statum, non credo quod modo habeat illum modum cognitionis; sed quod post casum cognoscit, a parte cognoscit inferiori, videlicet ex creatis. Qualis autem fuerit illa cognitio, non plene video ex Scripturis. Unde si illa cognitio aliqua fuit, fuit naturæ primitus institutæ. Et quamvis naturam habeat adhuc eamdem, non tamen cum omni modo cognoscendi quo tunc cognovit. Tunc quippe cognoscere potuit a parte superiori et parte inferiori; nunc autem ita conversa est cognitio, ut principium cognoscendi sit tantum a parte inferiori, et privetur modo superiori. Hæc Alexander. — De hac autem auctoritate S. Bernardi etiam supra facta est mentio.
Tertio quærit hic doctor, an dæmones cognoverunt mysterium sapientiæ Dei de incarnatione adventuque Christi esse impletum, hoc est ipsum Filium Dei venisse in carne. Videtur quod non, per illud Apostoli : Si cognovissent, nunquam Dominum I Cor. u, 8. gloriæ crucifixissent, id est, ad crucifixendum instigassent. — Ad hoc respondet, quod certitudinaliter non cognoverunt hoc, sed potius ex conjecturis et suspicione; vel si certitudinaliter hoc noverunt, hoc fuit ex potentia signorum ipsius : non tamen sciverunt se morte Christi vincendos atque ejiciendos. Hæc Alexander. — Verumtamen ad istud posset ex dictis Augustini et aliorum plenius responderi, sicut et super tertium Deo respondebitur cedente.
Insuper quærit, an cognoscant virtutes. Respondet : Cognoscere virtutes multipliciter accidit. Est enim cognitio quædam virtutis per suam essentiam, quædam per suum effectum; quædam per ejus speciem, et quædam per ejus privationem. Cognoscunt ergo virtutes per earum privationem et effectum, non per earum speciem atque essentiam.
Amplius quærit, an privati sint cognitione rerum in proprio genere. Respondet : Duplex est cognitio rerum in proprio genere : una quæ data fuit angelis a principio, dum res in propriis generibus fuerunt creatæ; alia quæ augetur per experientiam temporum. Prima iterum duplex est : una naturalis, seu cum natura primitus instituta; altera vero ex gratia. Cognitio autem vespertina dicitur illa quæ est cognitio rerum in proprio genere ex gratia : sicque angeli boni habuerunt notitiam rerum in proprio genere. Alio vero modo habuerunt cognitionem rerum in proprio genere angeli ex suo primo statu. Tertio modo, puta per experientiam temporum, sibi acquirunt angeli mali cognitionem. Unde dicit Isidorus, quod dæmones triplici vigent scientia : una, ex subtilitate suæ naturæ; alia, longitudine et experientia temporum; tertia, ex revelatione angelorum sanctorum. — Hæc Alexander.
Bonaventura quoque hic sciscitatur, utrum in dæmonibus deceptio cadat aut error. Respondet : Deceptio seu error venit ex deviatione seu deordinatione judicii.
Judicium autem duplex est in quolibet ratiocinante: unum cognoscendorum, quod est veri sub ratione veri; aliud agendorum, quod est boni sub ratione boni. Primum est intellectus speculativi, nec ad liberum arbitrium pertinet; secundum est intellectus practici, et est pars liberi arbitrii. Primum judicium quamvis in dæmonibus permaneat integrum quantum ad substantiam potentiæ, est tamen per culpam aliquo modo obnubilatum, quoniam errant frequenter judicando de multis, et decipiuntur in multis, præsertim de contingentibus judicando. Aliud vero judicium est in eis omnino subversum, et quantum ad hoc excæcati sunt angeli mali, sicut quantum ad affectum sunt obstinati: et propter istius subversionem judicii, dicuntur tenebra facti, et in reprobum sensum dati.
Quærit etiam idem Doctor, utrum in dæmonibus cadat oblivio circa præterita. Respondet: Actus memoriæ accipi potest per modum habitus, et iste est speciem rei cognitæ retinere; et dicitur esse hic actus per modum habitus, quia continue retinet, magisque notat statum seu conservationem, quam actionem. Alius actus memoriæ est per modum actus, qui est actualiter recordari. Primus actus est naturalis, nec subest voluntati; nec penes ipsum attenditur meritum sive demeritum. Secundus vero actus memoriæ potest ordinari ad bonum, et item ad malum. Et secundum hunc duplicem modum distinguendum est de oblivione. Nam si dicatur oblivio per oppositum ad speciei retentionem, sic est deletio speciei de memoria, nec convenit dæmonibus. Si vero dicatur per oppositum ad recordationem, sic dicit inhabilitationem ad actum reminiscendi. Quod potest esse bonum, ut dum obliviscimur malorum quæ nobis illata sunt. Potest etiam esse malum, ut dum obliviscimur beneficiorum nobis a Deo collatorum, vel eorum quæ nobis essent utilia ad salutem. Et sic cadit ac cecidit in dæmonibus grandis oblivio, quia obliti sunt suæ salutis beneficiorumque Creatoris: malis enim jugiter ac memoriter intendendo, fiunt inhabiles ad recordationem bonorum. — Hæc Bonaventura.
At vero Thomas ad quæstionem motam respondens: Quum (inquit) peccatum non tollat naturam, sed tantum diminuat habilitatem ad bonum, secundum quod facit magis distare a gratia, oportet in dæmonibus lumen intellectuale perspicuum remanere, quum sint intellectualis naturæ. Cognitio autem eorum de rebus est duplex. B Quædam enim sunt quorum cognitio per causas naturales aut signa haberi non potest: et talia non cognoscunt nisi supernorum revelatione spirituum. Alia sunt quorum cognitio naturaliter potest haberi; et hoc dupliciter: vel per causas determinatas ad naturales effectus, et talia noscunt subtilitate suæ naturæ, in quantum in eis resplendent similitudines totius ordinis universi; vel per aliqua signa ex quibus ut in pluribus potest haberi cognitio alicujus, quemadmodum medici prænosticant de sanitate et morte: et talia dæmones noscunt per experientiam temporum, secundum quod talibus signis pluries concurrerunt tales effectus.
Revelatio demum quæ fit dæmonibus ab angelis sanctis, non requirit in dæmonibus puritatem virtutis et gratiæ: quia non fit per modum illuminationis, ita quod intellectuale lumen dæmonis vigoretur per applicationem claritatis angelici luminis; sed per modum locutionis, ita quod sibi exponuntur cognoscibilia quædam per modum quo prius non exponebantur. — Rursus, quamvis in dæmonibus non sit sensitiva cognitio, propter quod a rebus cognitionem non accipiunt, acuitur tamen eorum scientia longitudine temporum. Per species enim rerum quas habent innatas, cognoscunt res et quæ in eis sunt, quando causa determinatur ad effectum; sed antequam ad effectum determinatur causa contingens, præsertim ad utrumlibet, non est in ea determinate effectus ejus, idcirco non potest in ea cognosci : qui tamen, cognita ipsa causa, cognoscitur quando jam ad effectum est determinata. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea in prima parte, quæstione sexagesima quarta : Duplex est (ait) cognitio veritatis :7 una quæ habetur per gratiam, alia per naturam. Et illa per gratiam, duplex est : una tantum speculativa, ut dum alicui quædam divina revelantur secreta; alia affectiva, caritatem inflammans, quæ ad donum sapientiæ proprie pertinet. — Harum trium cognitionum prima in dæmonibus nec ablata est nec diminuta : consequitur enim naturam angeli, qui secundum suam naturam est quidam intellectus seu mens; et propter suæ simplicitatem substantiæ, a natura ejus nil abstrahi potest, ut sic per subtractionem naturalium puniatur, quemadmodum homo puniri potest subtractione manus aut pedis. Cognitio quoque per gratiam in speculatione consistens, non est totaliter in eis ablata, sed minorata : quoniam de secretis divinis tantum eis revelatur quantum oportet, per angelos aut per quædam temporalia divinæ virtutis effecta, ut nono de Civitate Dei asserit Augustinus; non autem sicut angelis sanctis, quibus plura ac clarius revelantur in Verbo aut per angelos superiores. Tertia autem cognitione sunt omnino privati, sicut et caritate.
Cognoscunt etiam quædam per experientiam diuturnam : non quasi a sensu accipientes, sed dum in rebus singularibus adimpletur similitudo speciei intelligibilis eis concreatæ, aliqua noscunt præsentia, quæ non præcognoverunt futura, ut de præcognitione et scientia angelorum dictum est supra. — Mysterium demum regni Dei, quod per Christum impletum est, omnes angeli a principio aliquo modo noverunt, maxime ex quo beatificati sunt visione Verbi æterni, quam dæmones nunquam habuerunt.8 Non tamen cuncti angeli hoc noverunt perfecte, neque æqualiter. Hinc dæmones, Christo exsistente in mundo, multo minus perfecte mysterium Incarnationis cognoverunt. Non enim innotuit eis, ut Augustinus disseruit, sicut angelis sanctis, qui participata Verbi æternitate fruuntur; sed sicut eis terrendis innotescendum fuit per quædam temporalia gesta. Si autem perfecte novissent ipsum esse Filium Dei, et effectum passionis ipsius, nunquam Dominum gloriæ crucifigi procurassent.9 — Hæc Thomas in Summa.
Petrus quoque hic contestatur : Duplex est perfectio rationalis seu intellectualis creaturæ, puta, justitia in affectu, et scientia in intellectu. In utraque creati sunt angeli. Sed peccatum opponitur justitiæ, non scientiæ : ideo per peccatum sunt privati justitia, non scientia. — Denique eventuum quidam contingunt semper, quidam frequenter, aliqui raro et indeterminate. Primos dæmones sciunt subtilitate suæ naturæ, ut defectus luminarium; secundos, experientia temporum, ut grandines, tempestates. Ultimos sciunt revelatione angelorum, ut ea quæ dependent ex voluntate humana vel angelica, vel providentia divina. Hæc Petrus.
Quomodo autem sit in dæmonibus oblivio, docet addendo : Triplex est actus officiumque memoriæ, utpote, recipere, retinere, et super speciem receptam converti reminiscendo, hoc est actualiter recordari. Quoad primum et secundum, in dæmone non cadit oblivio; sed quoad tertium, fuit in eo. Non enim convertitur ad considerandum Dei misericordiam suamque culpam, ac consimilia : hic enim actus solus potest esse meritorius, vel ad meritum præparatorius. Unde quoad actum hunc, est in dæmone memoria deformata. Hæc Petrus.
Concordat Richardus : Oblivio (dicens) accipi potest primo, prout opponitur actui atque habitui intelligentiæ convertentis se super memoriam; secundo, prout opponitur actui memoriæ tantum, et sic est amissio aliquorum quæ memoria quasi habitualiter ante retinebat : quoniam actus memoriæ in quantum est memoria tantum, est retinere dumtaxat similitudines rerum. Primo autem modo oblivio est intelligentiam non converti ut debet super id quod in memoria continetur : et sic in dæmonibus invenitur, quia per obstinationem suam inhabiles facti sunt ad reminiscendum multa bona quorum similitudines intelligibiles in eorum memoria continentur. Secundo modo in dæmonibus non cadit oblivio, quia species ab eorum memoria non delentur : quoniam accidens in subjecto exsistens non corrumpitur, nisi per aliquam corruptionem circa subjectum factam, vel per introductionem alterius accidentis in illud subjectum incompossibilis accidenti præexsistenti, vel per subtractionem virtutis conservantis. Potentia autem memorativa diaboli est incorruptibilis. Species quoque intelligibiles sibi invicem in eadem potentia non repugnant; et qua ratione possunt duæ esse simul, eadem ratione in numero quantumlibet magno : sicut habetur quarto Physicorum, quod qua ratione possunt duo corpora esse simul in loco eodem, eadem ratione possunt in numero quantumcumque magno. Conservatio etiam speciei intelligibilis in memoria diaboli, non dependet ab aliqua virtute creata exteriori : ideo inde nequit deleri. Præterea secundum Philosophum primo de Anima, virtutes seu potentiæ non deteriorantur nisi quoniam organa pejorantur. Unde affirmat, quod si senex haberet organum visus dispositum ut juvenis, videret ut juvenis. Memoria vero diaboli non est potentia organica : non ergo debilitatur, nec deficit in conservando.
Verum his objici posset, quia videtur sequi ex eis, quod nec de memoria nostra intellectiva species intelligibiles delentur : cujus apparet oppositum ex hoc quod obliviscimur plurimorum. — Dicendum, quod etiam species intelligibiles non delentur de intellectiva memoria hominis : sed quoniam species imaginabiles delentur de organo, quæ secundum legem communem necessariæ sunt ad intelligendum in statu præsenti; ideo homines multa obliviscuntur. — Hæc Richardus.
A Insuper Henricus Quodlibeto undecimo : In diabolo, inquit, sicut et in angelis bonis, duplex habetur scientia :10 una a suæ creationis exordio, pure speculativa, circa æterna et circa universales rerum omnium rationes, ei a Deo naturaliter indita; altera ex tempore, practica sive experimentalis, ex factis et contingentibus particularibus acquisita. De prima dico, quod circa eam in dæmonibus nulla cadit oblivio : quoniam sicut integra eis manent naturalia, ita et talis notitia.
B De secunda dico, quod hæc tria different, nescientia, ignorantia, et oblivio : quoniam omnis ignorantia et oblivio est nescientia, sed non econtra. Qui enim ignorat aliquid aut oblitus est ejus, nescit illud. Quod vero aliquis nunquam scivit, nescit; non tamen ignorat illud, neque oblitus est, quoniam nunquam id scivit. Ignorantia quippe et oblivio proprie præsupponunt habitum fuisse, vel ad minus quoad ignorantiam potuisse fuisse. Nescientia autem in dæmone est, quoniam multa scivisset, si stetisset, quæ postea nunquam scivit. Multa quoque sunt scibilia (imo et scita) Deo de se ipso, quæ a nulla creatura sciri possunt eo modo quo sciuntur a Deo : et sic quoad illa diabolus habet nescientiam. Et si nescientia talis large dicatur oblivio, sic oblivio inest diabolo ex suo demerito, dicente B. Gregorio quarto Moralium, super illud Job, Obscurent eum tenebræ et umbra mortis :11 Per umbram mortis oblivio debet intelligi; quumque apostata angelus æternæ oblivioni traditur, umbra mortis obscuratur. — Porro oblivio proprie dicta, est carentia notitiæ prius habitæ, per deletionem interius illius quo [quis] habuit eam, sive hoc dicatur species, sive habitus : et quoniam in diabolo nulla interius potest fieri deletio eorum quæ a natura et ex creatione habuit, ideo proprie in eo non cadit oblivio. — Ignorantia vero causatur tripliciter. Primo, quia quis nescit quod potuit scire ac discere, sed noluit, faciendo aut sponte admittendo quod eum impedivit ab addiscendo,
C De secunda dico, quod hæc tria different, nescientia, ignorantia, et oblivio : quoniam omnis ignorantia et oblivio est nescientia, sed non econtra. Qui enim ignorat aliquid aut oblitus est ejus, nescit illud. Quod vero aliquis nunquam scivit, nescit; non tamen ignorat illud, neque oblitus est, quoniam nunquam id scivit. Ignorantia quippe et oblivio proprie præsupponunt habitum fuisse, vel ad minus quoad ignorantiam potuisse fuisse. Nescientia autem in dæmone est, quoniam multa scivisset, si stetisset, quæ postea nunquam scivit. Multa quoque sunt scibilia (imo et scita) Deo de se ipso, quæ a nulla creatura sciri possunt eo modo quo sciuntur a Deo : et sic quoad illa diabolus habet nescientiam. Et si nescientia talis large dicatur oblivio, sic oblivio inest diabolo ex suo demerito, dicente B. Gregorio quarto Moralium, super illud Job, Obscurent eum tenebræ et umbra mortis : Per umbram mortis oblivio debet intelligi; quumque apostata angelus æternæ oblivioni traditur, umbra mortis obscuratur. — Porro oblivio proprie dicta, est carentia notitiæ prius habitæ, per deletionem interius illius quo [quis] habuit eam, sive hoc dicatur species, sive habitus : et quoniam in diabolo nulla interius potest fieri deletio eorum quæ a natura et ex creatione habuit, ideo proprie in eo non cadit oblivio. — Ignorantia vero causatur tripliciter. Primo, quia quis nescit quod potuit scire ac discere, sed noluit, faciendo aut sponte admittendo quod eum impedivit ab addiscendo, aut impotentem reddidit ad discendum. Alio modo, quia per deletionem alicujus quo scivit interius, est oblitus simpliciter. Tertio modo, quoniam propter passionem supervenientem non advertit ad tempus. Primo modo dico, quod multa ignorat diabolus quæ Beati nunc sciunt. Secundo modo nihil ignorat diabolus, quemadmodum nec oblitus est.12 Nempe ut alibi dixi, angelus per habitus innatos cognoscit universalia, per quæ absque omni sua mutatione cognoscit singularia eorumdem, secundum quod sibi succedunt et contingunt in tempore. Sed ex illis tertio modo aliqua cognoscit interdum certa experientia, aliquando conjecturali, sicut de Christo quod esset Filius Dei; superveniente tamen motu iræ atque invidiæ, putavit contrarium:13 sicque ignoravit ad horam quod ante scivit. Aut forte quod aliquando scivit ex habitu interiori, ut quod Deus justus esset, post per passiones obnubilatus ad tempus, variatione facta non in habitu, sed solum in actu mentis, potuit ad horam ignorare quod prius scivit. Quod autem in actibus mentis et voluntatis ponatur mutatio in diabolo, nullum inconveniens est. Sicque ignorantiam istam ad tempus large vocando oblivionem, in diabolo cadit oblivio; non aliter. Quæ tamen oblivio in angelis bonis locum non habet, quia in ipsis non provenit aliqua passio obnubilans. Unde Joannes Sarracenus quarto capitulo de Divinis nominibus, loquens de dæmonibus et de eorum oblivione proprie dicta, fatetur: Angeli semper discere possunt, sed nunquam oblivisci. Et sequitur: Malitiam omnem superat angelus et oblivionem. — Hæc Henricus.
Verum ex auctoritate illa Gregorii non videtur probari, quod oblivio insit dæmonibus subjective, sed objective: quia a Deo traduntur oblivioni eo modo quo reprobi et damnati. Proprie quoque non est in eis obnubilatio passionum, sed meræ malitiæ ac spiritualium vitiorum, quæ corporalibus sunt vitiis graviora.
Præterea de scientia dæmonum, et qualiter in ea crescant ac multa de novo addiscant et sciant, scribit Guillelmus secunda parte de Universo prolixe: in primis declarans, quod et omnibus nobis constat ipsos dæmones particularia quæque cognoscere, et quibusdam advocantibus advenire, apparere, loqui, atque ad interrogata singula singulariter respondere, quemadmodum et idololatris per idola dant responsa. Quocirca in primis elucidat, quod sicut homines minus astuti ab astutioribus multa addiscunt, sic dæmones inferiores a superioribus dæmoniis, qui per inferiores dæmones fraudes exercent innumeras.
Deinde subjungit: Omnis affectio, sive sit bona, sive mala, multum exacuit mentem apprehensivasque vires ad ea consideranda seu obtinenda ad quæ affectio ipsa inclinat: sicut in avaris, gulosis et libidinosis videmus, qui ad conquirenda lucra seu oblectamenta carnalia, varias et astutissimas excogitant vias; qui tamen aliunde sunt interdum rudes ac simplices. — Rursus, sicut teste Philosopho, virtus omni arte certior meliorque consistit, sic utique malitia omni astutia nequior exstat et certior. Ergo sicut virtus illustrat scientiam circa pertinentia ad doctrinam, quemadmodum justitia scientiam juris; sic et malitia ipsam malignandi astutiam, circa ea quæ malignitatis sunt, illuminat: ita ut quantum crescit malitia, ita et ipsa malignandi astutia; quemadmodum etiam in virtuosis quanto plus in virtutibus crescent, tanto plus augetur in eis lumen salutaris ac moralis scientiæ. Hæc Guillelmus.
Qui et dæmones in malitia crescere, et augeri seu intendi eorum malitiam, protestatur subdendo: Pertinacia crescit ex mora. Ideo pertinacia et contumacia dæmonum crescit indesinenter; similiter et ipsorum malitia. Etenim seductionibus, subversionibus, ludificationibus hominum, atque operibus magicis, inserviunt incessanter. Quemadmodum ergo ex frequenter male agere crescit malitia in hominibus, sic et in dæmonibus, præsertim quum tantas renovationes malorum operum pravarumque dispositionum seu passionum in eis fieri appareat evidenter. Sicut igitur incessanter crescit eorum malitia, sic et versutia. Amplius, quum inter eos sint principatus et potestates, nova jussa mala incessanter imperant eis, novasque mali tias semper suggerunt ipsis : quomodo ergo non incessanter et nova mala addiscunt, quum et novis suggestionibus principum suorum et nova faciendi experientia eis assidue revelentur? — Hinc constat eos particularia seu singularia tam hominum quam aliarum rerum, incessanter addiscere. Insuper, quum dicat Aristoteles obtinuisse se spiritum qui de cœlo Veneris ad ipsum descendit, de cujus obtentu et familiaritate gloriatus est; ergo spiritus ille novit Aristotelem et facta ipsius : cui familiarissimus et cujus jussionibus obdientissimus fuit, secundum quod ipsemet Aristoteles dixit. Sed supernaturalia et quæ naturaliter sciri nequeunt nec præsciri, dæmones non cognoscunt nisi vel supernorum revelatione spirituum, vel conjecturis : unde de talibus prædicere ac divinare nituntur. Enimvero dum justissimo Creatoris judicio quidam homines malignis spiritibus traduntur vexandi, hoc eis ex revelatione innotescit, quos et quantum debent vexare, ne illos vexent pro suæ malignitatis desiderio, sed pro Dei arbitrio. Cujus exemplum evidens est in sancto Job.14
Porro qualiter novæ scientiæ particularium et sensibilium rerum in eis fiant, quæstionem habet difficilem, quum a rebus illis nihil recipiant. Dico ergo, quod apud Christianos aliosve quoscumque ponentes animas ante futuram resurrectionem igne torqueri gehennæ, non reputatur multum mirabile, si ab aliis rebus sensibilibus patiantur immateriales et separatæ illæ substantiæ, præsertim passionibus quæ eas non lædant, sed potius juvent atque erudiant : quamvis modus recipiendi ac patiendi non solum in eis mirabilis et inventu difficilis sit, sed etiam in potentiis intellectivis animarum nostrarum. Certum est autem, vim intellectivam esse intelligibile speculum, et intelligibiles apprehensiones ipsius non esse nisi apparitiones vel resultationes rerum in ipso per ipsarum formas, imagines, aut alia signa. Aut ergo substantiæ illæ incorporales recipiunt a sensibilibus et particularibus rebus talia signa seu formas, aut non generantur in illis substantiis novæ rerum istarum scientiæ. De modo ergo recipiendi hujusmodi signa, est tota hæc difficultas. — Quod si apprehensiones animarum nostrarum profundius perscrutatus fueris, occurret tibi de eis similis difficultas. Quum enim organa sensuum corporalia sint, spiritus quoque qui in interioribus nervis sunt, per quos fiunt impressiones in animabus nostris, corporales esse noscuntur, videlicet humores subtiles; necesse est animas nostras pati saltem ab hujusmodi spiritibus, et similitudines istas recipere. Quid itaque mirum, si a corporibus patiantur substantiæ illæ seu dæmones, non obstante spiritualitate ipsarum, quum spiritualitas animarum nostrarum non impediat quin patiantur a spiritibus illis nervorum, qui spiritus corpora esse non ambiguntur? — Præterea, ex narrationibus Christianorum et Hebræorum, imo et idololatrarum, constat dæmones irasci, dolere, offendi, placari. De ligationibus item eorum atque clamoribus, ab exordio evangelicæ legis ipsimet dæmones fidem fecerunt, protestando se cruciari a viris sanctis ac angelis. Libri quoque magorum sive maleficiorum, si tamen eis credendum est, de ligationibus, incarcerationibus et inclusionibus dæmonum pene incredibilia narrant. Et quidquid sit de eis, dubitari tamen non debet eos a sensibilibus rebus aut per eas acquirere novas scientias et particulares notitias sensibilium et particularium rerum, quacumque occasione seu modo hoc fiat.
Nec mirum tibi videri debet, mira facilitate et occasione levissima hoc fieri apud eos, quum in animabus nostris similia fiant. Accidit quippe tempore meo, quod mulier quædam virum intensissime amans, præsentiebat illum venire ad se, quum adhuc abesset per unum milliare aut duo. Interdum vero exsistente eo in palatio magno, et muliere a foris stante, et de viro illo nil audiente nec aliter sciente, non potuit eam latere quod ibi esset. Dic, quæso, qualis fuit cognitio aut apprehensio ista? Nulla enim sensibilis forma viri poterat in illam agere feminam. Quia vero in civitate et a longe per quatuor milliaria potuit eam latere vir ille, verisimile est vim cognoscitivam mulieris illius propinquatione seu propinquitate viri illius juvari, quamvis vir nullam in illam imprimeret passionem. Nec valet negari quin aliquid novum circa animam mulieris tunc fieret, a quocumque id fieret, dum ita virum præsentiebat. Simile huic est quod femina quædam interfectorem filii sui, quem heredem carissimum habebat, levi deprehendit horrore quem ei homicida ille ingerebat non solum adspectu, sed ipsa quoque propinquitate qua secum in eadem erat domo. Sed et prope terram nativitatis meæ fuit cæcus a nativitate, nihilo minus strenuissimus acerrimusque pugnator : qui tandem compunctus, in servitium Dei se totum contulit, et visum ab eo corporalem suscepit.
Ideo scias, quod in omnibus his et consimilibus, in animabus nostris aliorumque animalium vis motiva seu appetitiva, suæ affectionis vehementia, incredibiliter adjuvat vim apprehensivam, juxta illud : Ubi intenderit ingenium, ibi valet. Propter quod viri sanctissimi, in spiritualibus ac divinis multo profundius ac clarius vident, consulunt et respondent, quam famosi theologi et doctores, quemadmodum in Ecclesiastico legitur :15 Anima viri sancti enuntiat aliquando veritatem plus quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. Sic putandum est mulierem illam de qua sermo præcessit, ad apprehensionem viri illius in sua imaginatione novo quodam splendore irradiatam; sicut econtra ex vehementia imaginationis vis concupiscibilis non tantum invalescit et confortatur, imo et inflammatur.
Quod si quæratur, quid causæ est quod vis motiva sic juvat apprehensivam; respondeo, quod simili modo quæri posset, cur apprehensiva sic adjuvat motivam. Manifestum est autem, quod vis apprehensiva subest motivæ ut imperanti; nec solum imperat vis motiva motum, sed et ea quæ adjuvant motum, ut præcogitationem, deliberationem, apertionem oculorum et elevationem. — In prætactis quoque exemplis de vi imaginativa, verisimile est vim imaginativam aliqualiter ad splendorem accedere propheticum, qui super vim imaginativam solet descendere : ad cujus receptionem disponitur imaginativa abstractione seu alienatione sensuum exteriorum, quoniam luminositas naturalis animarum nostrarum ex obturatione sensuum multiplicatur interius, instar aquæ currentis ex obice, ac radii luminis per reflexionem. Quidam enim philosophi opinioni sunt hoc fieri per retentionem, quidam per reflexionem virtutis apprehensivæ interioris. Simili modo fit confortatio virium motivarum et operativarum : sicut qui debiles habent pedes ac tibias, plerumque manus habent fortissimas et brachia; et qui debilis est in una manu aut brachio, restauratur ei in altera; et qui cæcus est, acutius audit; surdus quoque acutius solet videre. Sic et in cæco præfato, quod minus in exteriori habuit visu, suppletum est in vi imaginativa, aut in sensu communi interiori. Et suppletio ista fuit ei ex multiplicatione et corroboratione dicti nativi luminis, vel ex superadditione divini muneris, splendori prophetico similis. — Nihilo minus scias multas mirabiles fieri apprehensiones sensu naturæ, et apprehensionem mulieris præfatæ fieri potuisse sensu naturæ. Quæ enim vehementer inimica sunt naturæ, hoc est vehementer contristantia ipsam, horret refugitque natura absque ulla apprehensione ipsorum; atque ex tali horrore conjicit is qui patitur tale quid, præsentiam aut propinquitatem hujusmodi rei. Sic quoque fuit de muliere quæ horrebat interfectorem filii sui, quum nihil de filii interfectione apprehendisset. Memini etiam me vidisse mulierem quæ in tantum abhorrebat suum maritum, ut quoties introibat domum in qua ille erat, morbo arriperetur caduco, licet alias omnino eum ignorabat esse.
Nec istæ horripilationes seu horrores sine causa contingunt in corporibus nostris a corporalibus rebus absque perceptione sensuum exteriorum. Quemadmodum enim istæ spirituales substantiæ agunt in corpora et corporalia, non per corporalia organa vel alia, quum omnino nulla habeant, sed totum faciunt ab intus; sic et animæ nostræ in rebus hujusmodi totum patiuntur ab intus. Viva enim est tota natura animæ humanæ, ideoque tota sentiens in se, etiam dum organis membrisque sui corporis non juvatur ad hoc: quemadmodum natura substantiæ spiritualis tota viva est, et tota agens atque activa in se et per se, idcirco nec indigens ad actiones suas corporeis instrumentis. Quemadmodum ergo circa corpora et corporalia spirituales substantiæ patiuntur ab eis, non per medium aliud; sic animæ nostræ patiuntur a corporibus et corporalibus rebus, non per medium interveniens inter hæc et illa. Cujus exemplum est in cacodæmonibus, qui satyri seu fauni vocantur. De quibus innumeris constat experimentis, quod saxa projiciunt, atque interdum ostia frangunt: ergo vis imperativa seu voluntas in eis talis est virtutis, ut ei in hujusmodi motibus per se solam lapides et alia obediant corpora, ita quod solo imperio moveant ea. Sic et animæ humanæ movent corpora sua solo imperio: quia si media sunt alia corpora (quemadmodum prædixi de spiritibus qui in nervis interioribus sunt), et illa solo imperio movent.
Itaque ex prædictis nec impossibile nec mirum tibi videri debet, præter passiones et impressiones, occasionaliter generari a rebus sensibilibus novas cognitiones seu apprehensiones in substantiis separatis; et occasiones istæ, sive pulsationes aut excitationes, non fiunt nisi secundum longitudinem sive distantiam certam, secundum virtutis activæ limitationem.
Denique ex habitibus scientiarum atque virtutum ac vitiorum, oriuntur cogitationes, passiones et suspiciones, levissimis excitationibus obviantium seu occurrentium rerum: prout Aristoteles exemplificavit de eo qui videt loqui aliquem cum campsore, et ex hoc visu incidit ei opinio quod velit mutuari pecuniam. Sicque adspectus iste dat occasionem solertiæ, ut ex ea procedat cogitatio seu suspicio illa. Quod si in nobis per tam exiguas et exiles occasiones seu excitationes generantur novæ scientiæ particulares, longe minoribus occasionibus hoc fieri exstat possibile in substantiis separatis, præsertim quum incomparabiliter promptiores et expeditiores sint ad omnes cogitatus et apprehensiones, ideoque minoribus adminiculis rerum exteriorum particularium incomparabiliter facilius excitentur ad hujusmodi apprehensiones. Sicque adminicula quæ animabus nostris præstantur per passiones et impressiones quæ fiunt in organis exteriorum sensuum, supplet perfectio virtutis intellectivæ ac imperativæ in substantiis separatis. — Hæc Parisiensis, qui de his prolixissime scribit. Et ista quæ tetigi, ex multis sumpta sunt pauca: quæ etiam pro magna parte recitative magis quam assertive induxi, præsertim quod dicit, cacodæmones seu alias substantias separatas, sola voluntate atque imperio corpora quædam movere. De qua re quid verius sit, infra tangetur.
Præterea Henricus Quodlibeto tertio, quæstione qua quærit, an dæmones cognoscant nostras cogitationes occultas, aliquid super his scribit, dicendo:16 Quod cogitationes hominum dæmones quandoque cognoscant, aperte loquitur Augustinus in retractatione libri de Divinatione dæmonum. Pervenire (inquit) hominum dispositiones, non solum voce prolatas, sed etiam cogitatione conceptas, ad notitiam dæmonum, per nonnulla quoque experimenta compertum est. Sed quomodo hoc fiat, aut difficile aut nullo modo potest ab homine inveniri, ut dicit.
Ut tamen aliquid circa hoc possimus investigare sive conjicere, sciendum quod circa cogitationes nostras duo est considerare, videlicet: naturam actus cogitandi, quod pertinet ad intellectus cognitionem; atque directionem ipsius actus in finem suum, quod ad voluntatis spectat intentionem. — Ad substantiam actus cogitandi non concurrunt nisi potentiæ animæ, et species rei cogitatæ, et habitus secundum quem cogitat, si artificiosa sit cogitatio, et verbum conceptus, qui est effectus actus cogitandi, et ipse actus, qui est motus quidam spiritualis in intellectu. Omnia ista quum sint res quædam creatæ, intelligibiles secundum naturam suam, et dæmones perspicacissima habeant ingenia naturalia ad intelligendum cuncta creata, quoniam naturalia omnia eis subsunt; non video quomodo substantia actionis in cogitatione cujusquam dæmones possit latere, si se convertant ad illam inspiciendam, quum et inferiora subsint intelligentiæ superiorum.
Porro quantum ad ipsius actus directionem in finem seu bonum seu malum, major est dubitatio. Forsan enim etsi videat dæmon clare cogitationes nostras quoad rem cogitatam, non tamen idcirco oportet ut prospiciat ad quem aut qualem finem dirigimus eas. Cogitare namque quis potest de pulchritudine mulieris, ita quod diabolus mox actum percipiat cogitandi. Sed quum homo cogitationem illam possit dirigere ad vitiosum concubitum, et ad consulendum sibi ipsi ne pulchritudine illa decipiatur, non oportet quod diabolus hoc statim cognoscat: hoc enim pertinet ad internam liberamque virtutem voluntatis humanæ, quæ soli subest Deo, qui solus est ipsius perscrutator. Multorum enim cogitationes dæmon forsitan noscit et tentat, quorum si virtutem internam voluntatis qua cogitationem in finem dirigunt, cerneret, eos tentare cessaret, ne victus confusus recederet. Hinc duodecimo super Genesim asserit Augustinus: Certissimis indiciis apud nos compertum est enuntiatas a dæmonibus hominum cogitationes; qui tamen si virtutum internam speciem in hominibus possent conspicere, non tentarent eosdem, ne devicti abirent confusi: sicut si illam beati Job nobilem admirabilemque patientiam Satan cernere potuisset, noluisset a tentato utique superari. — Porro de virtute patientiæ et aliis, in quantum sunt habitus accidentales in anima, ac res quædam intelligibiles in qualitate et quantitate suæ virtutis, quod latere possint diabolum magis quam actus cogitationis, non video; contrarium tamen non assero. Verum internam virtutem patientiæ virtutumque aliarum, in quantum in suis actibus dependent ab interiori virtute liberi arbitrii qua dirigit actiones virtutum in suos fines intensius aut remissius, possibile est quod non possit attingere, sicut nec ipsam vim liberi arbitrii. Et credo, quod dictum Augustini sic debet intelligi.
Verumtamen hic distinguendum, quia intentio voluntatis dirigentis potest considerari dupliciter: primo in se, prout omnino latitat in intimis voluntatis; secundo in suo effectu, prout ex fervore intentionis, actus alicujus affectionis in ipsa voluntate concipitur, et a voluntate rationali in virtute sensitiva et etiam forsan in cordere derivatur. Et hoc secundo modo, non video quomodo plus possit latere diabolum affectio voluntatis quam cogitatio intellectus, quum utraque res intelligibilis sit extra substantiam animæ. — Sed numquid intentio voluntatis similiter aliquid intelligibile est super substantiam voluntatis? Revera dicendum quod non, quoniam respectus solus est voluntatis ad finem, qui fundatur in essentia potentiæ volitivæ: quo quidem respectu cogitationes diriguntur ac tendunt in finem. Sicque intentio voluntatis non est res aliqua in se distincta a voluntate. Et quia nihil est in se naturaliter intelligibile nisi sit quid determinatum in se, ideo et si totam substantiam et quæcumque aliquid rei sunt in ea, diabolus naturaliter potest conspicere, non tamen voluntatis intentionem. Hæc namque est natura respectuum, quod ex perfecta notitia subjectorum in quibus non de necessitate insunt, cognosci non possunt. Et si dæmon per indicium affectionis alicujus in voluntate possit conjicere voluntatis intentionem, multo plus hoc potest per indicium affectionis in sensualitate et in corpore : præsertim quum et homines quidam subtiles atque periti, per indicia visa in corpore scrutentur cogitationes, affectiones intentionesque aliorum. — Hæc Henricus.
In cujus verbis quod dicit de intentione voluntatis, non differre ipsam a voluntate, procedit ex hoc quod dicit relationem non distingui a fundamento : cujus oppositum supra primum ostensum est.17 Nec minus est realis ipsa intentio voluntatis quam affectio. Quæ intentio, secundum Ambrosium, imprimit speciem actioni morali. Et ipsa intentio est oculus mentis : de qua Christus disseruit, Si oculus tuus fuerit simplex, id est intentio recta.18 Idcirco et ipsa reale quid superaddit voluntati, sicut affectio. — Præterea, ex hoc quod cogitationes sunt res creatæ intelligibiles, non sequitur quod dæmones in particulari et distincte intelligant cogitationes cordium humanorum, sed quod sciant in generali quid sit cogitatio ipsa. Scriptura quoque ubertim testatur, quod Deo sit proprium ex sua perspicacia clare et distincte in particulari cognoscere cordium (id est intellectuum ac voluntatum) secreta. Sed de his infra dicetur. — Hinc Udalricus quarto suæ Summæ libro testatur : Intellectus noster in se incognitus est dæmoni, similiter liberum arbitrium; nec eos cognoscit effectu ipsorum in ipsis latente, sed tunc quando per signa interiora aut exteriora produntur. Hæc Udalricus.
Instantiarum solutio ex præinductis habetur. Breviter tamen tangendo, dicendum ad primum, quod in voluntate non stant simul depravatio vitiorum bonitasque virtutum, saltem infusarum. In intellectu vero sunt simul vitiositas et claritas, subtilitas atque acumen scientiæ informis ac naturalis. — Ad secundum, quod utique in dæmonibus scientia eorumdem per inquietudines et peccata non modice obscuratur, imo a recto ac debito usu penitus impeditur. Non tamen naturale lumen in eis prorsus exstinguitur : quin potius in tanto manet vigore, ut comparatione luminis naturalis humani a divino Dionysio splendidissimum nuncupetur.19 Quod tamen Sanctus ille tam fortiter et quasi per excessum expressit ad confutandam hæresim Manichæorum, quæ tempore Apostolorum per Marcionem incepit, qui dixit dæmones naturaliter malos, et a principio tenebrarum substantialiter malo productos. — Ad tertium respondetur secundum Guillelumum Parisiensem, quod naturalis vigorositas dæmonum agit hoc, quod tanta pœnarum acerbitate ab acumine considerationum suarum in malis non impediuntur, sicut et obstinata eorum malitia causa est quod tantis tormentis et præscientia ac timore incrementi eorum, a tentationibus hominum non retrahuntur, neque a Dei impugnatione desistunt. Imo ut aliqui dicunt, quamvis sciant certissime sibi ex his semper mala provenire, tamen malunt in tantis calamitatibus esse, quam non esse, ut contra Deum pugnent, et ejus honorificentiam ac cultum diminuant. Aliqui vero, ut patuit supra, dixerunt dæmonum sensibilem pœnam usque ad diem differri judicii, æstimantes quod pœnarum acerbitas non sineret eos tot et tantis machinationibus dolositatum et tentationum insistere; sed prima responsio videtur magis idonea. — Ad quartum, quod utique in inferno non sunt sapientia, scientia et intellectus, prout sunt dona Spiritus Sancti : sic enim caritati inseparabiliter sunt annexa. Nec est ibi opus meritorium, nec
C D ratio, quantum ad rectum judicium. Atque ut aliqui opinantur, non sunt ibi quæcumque sapientia, scientia seu ratio, quantum ad actualem considerationem eorum quæ possent damnatorum afflictionem aliquo modo mitigare : et breviter, ad nullum utilem rectumve usum in ipsis sunt. — Ad quintum respondet Guillelmus, quod diabolus in consideratione salubrium, suæ pravitatis demerito rudis et inconsideratus est sæpe, ita quod non considerat quam faciliter homines virtuosi adjutorio gratiæ Dei et suarum vigore virtutum discretionisque luce possint sibi prævalere atque illudere. — Ad cetera ex Thoma responsum est.
Footnotes
-
De Divin. nom. c. iv. ↩
-
Eccle. ix, 10. ↩
-
Ps. ciii, 26. ↩
-
De Eccl. hier. c. iv. ↩
-
De Divin. nom. c. iv. ↩
-
* sed quorumdam signorum nobis occultorum ↩
-
art. 1. ↩
-
Summ. th. 1ª part. q. LVII, a. 3 ad 3um. ↩
-
1 Cor. II, 8. ↩
-
quæst. 13. ↩
-
Job III, 5. ↩
-
Cf. p. 258 A'. ↩
-
Luc. IV, 34. ↩
-
Job 1, 12; 11, 6. ↩
-
Eccli.¹ xxxvii, 18. ↩
-
quæst. 13. ↩
-
Cf. t. XX, p. 200 D' et s. ↩
-
Matth. VI, 22. ↩
-
De Divin. nom. c. IV. ↩
Chapter 91 of 271