Skip to the text

Quæstio 5

Quinto quæritur, An dæmones naturali virtute possint vera miracula facere.

Et circa hoc multa occurrunt determinanda, videlicet: primo, an opera magorum efficaciam habeant a dæmonum potestate. Secundo, an materialia ista obediant ad nutum dæmonibus quoad motum localem, an etiam materia quoad receptionem formæ substantialis. Tertio, qualiter magica opera fiant virtute, operatione cooperationeve dæmonum.

Quod autem vera miracula agere nequeant dæmones, videtur ex verbo illo Psalmistæ: Benedictus Dominus Deus Israel, qui Ps. LXXI, 18.

II Thess. II, 9.

II Cor. VI, 15.

II Thess. II, 9. facit mirabilia solus. — Apostolus quoque movetur, videlicet, tristitiæ, concupiscentiæ, seu timoris. Verum huic opinioni contradicitur a philosophis atque theologis. A philosophis quidem: quoniam dicunt corpus cœleste esse intelligentiæ instrumentum; et ita non nisi per motum cœli potest in inferioribus provenire effectus ab intelligentia. A theologis etiam: quoniam formæ corporales non sunt ab influentia dæmonum, sed Dei, qui eas in potentia materiæ posuit, atque educere in actum potest absque omni adminiculo agentis creati; quod vero educuntur in actum secundum cursum naturæ, est ex naturalibus determinatis agentibus. Hinc hujus opinionis falsum est fundamentum.

In oppositum est, quod super verba illa Apostoli, Cujus (scilicet Antichristi) adventus erit in signis mendacibus, dicunt expositores, quod Antichristus faciet vera miracula: quæ tamen vocantur mendacia, quia ad deceptionem ordinabuntur. Idem affirmat Beda super Apocalypsim, ubi et legitur, quod bestia (videlicet bestialissimus Antichristus) seducet habitantes in terra propter signa quæ data sunt ei facere;1 itemque, quod sunt spiritus dæmoniorum facientes signa.2 In Exodo quoque leguntur magi Pharaonis eadem signa fecisse quæ Moyses fecit.3

Circa hæc scribit Thomas: Duplex error circa hoc fuit. Unus gentilium, qui credebant dæmones, quorum virtute magi operantur, deos esse, sicque eos per modum creationis posse novos effectus producere. — Alius est Avicennæ, qui dixit materiam inferiorum multo plus obedire conceptioni substantiæ separatæ, quam subdatur actionibus qualitatum contrariarum agentium in natura: quia agentia naturalia solum disponunt ad formam substantialem, quæ secundum Avicennam, a substantia separata creatur. Sicque ad conceptionem substantiæ separatæ dixit in inferioribus quosdam produci effectus, etiam præter ordinem ac cursum naturæ. Posuitque exemplum de anima nostra, ad cujus apprehensionem totum corpus ad varias passiones movetur, videlicet, tristitiæ, concupiscentiæ, seu timoris. Verum huic opinioni contradicitur a philosophis atque theologis. A philosophis quidem: quoniam dicunt corpus cœleste esse intelligentiæ instrumentum; et ita non nisi per motum cœli potest in inferioribus provenire effectus ab intelligentia. A theologis etiam: quoniam formæ corporales non sunt ab influentia dæmonum, sed Dei, qui eas in potentia materiæ posuit, atque educere in actum potest absque omni adminiculo agentis creati; quod vero educuntur in actum secundum cursum naturæ, est ex naturalibus determinatis agentibus. Hinc hujus opinionis falsum est fundamentum.

Idcirco dicendum, quod dæmones sola sua virtute nullam queunt influere formam in materiam, nec substantialem nec accidentalem; nec reducere eam in actum, nisi adminiculo proprii naturalis agentis. Quemadmodum enim artifex non sua, sed ignis virtute, calefacere potest; conformiter dæmones ad certa passiva conjungere possunt determinata activa, ut sequatur effectus ex naturalibus causis, attamen præter solitum cursum naturæ, ex multitudine ac vehementia virtutis activæ rerum aggregatarum habilitateque passivorum. Hinc effectus qui non sunt in potestate alicujus causæ naturalis, producere nequeunt (ut suscitare mortuum, aut aliquid tale) in veritate, sed in præstigiis tantum, ut infra dicetur. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione centesima quartadecima, quærit, an dæmones possint vera miracula facere ad seducendum. Respondet: Proprie loquendo de ratione miraculi, dæmones nequeunt miracula operari, nec aliqua creatura, naturali virtute, sed solus Deus: quia miraculum proprie appellatur, quod fit præter ordinem totius naturæ creatæ; sub quo utique ordine dæmones continentur, et omnis virtus seu potentia creaturæ. Interdum tamen miraculum large vocatur, quod facultatem et considerationem excedit huart. 4. manam : sicque dæmones miracula facere valent, sicut et unus homo interdum facit quod facultatem et cognitionem transcendit alterius, et illum in admirationem deducit.

Quamvis autem opera talia dæmonum ad veram et plenam rationem miraculi non pertingant, sunt tamen quandoque res veræ, non phantasticæ : quemadmodum magi Pharaonis virtute dæmonum, veros produxerunt serpentes ac ranas; et quando ignis de cœlo cadens, sancti Job pecora puerosque consumpsit, turbo quoque domum ejus subvertit, et filios ejus filiasque occidit, hæc fuerunt non phantastica sed realia Satanæ opera, ut vicesimo de Civitate Dei asserit Augustinus.4 Nihilo minus hujusmodi signa diaboli dicuntur mendacia ex parte finis, quoniam ad deceptionem hominum ordinantur a Satana.

Nec fiunt solo imperio dæmonum : non enim materia corporalis obedit angelis bonis aut malis ad nutum, ita quod dæmones valeant sua virtute transmutare materiam de forma in formam; sed semina quædam in elementis latentia possunt adhibere ad talia producenda, ut loquitur Augustinus tertio de Trinitate. Hinc omnes corporalium transmutationes quæ talium seminum adhibitione seu naturalium virtute fieri queunt, operatione dæmonum fieri possunt : ut dum res quædam transmutantur in serpentes vel ranas, quæ et per putrefactionem aliquando generantur. Transmutationes autem corporalium quæ fieri nequeunt virtute naturæ, nequaquam effici possunt secundum rei veritatem dæmonum potestate : ut quod corpus humanum mutetur in corpus et figuram alterius speciei seu bestiæ; sed hoc fit secundum apparentiam tantum. Quod contingere potest dupliciter. Primo ab interiori, secundum quod dæmon potest immutare hominis phantasiam, et etiam sensus corporeos, ita quod aliquid videatur aliter quam est : quod et virtute quarumdam corporalium rerum nonnunquam effici perhibetur. Secundo ab exteriori. Quum etenim dæmon possit ex aere sibi formare atque assumere corpus cujuscumque figuræ aut formæ, eadem virtute ac ratione potest circumponere alteri rei quamcumque figuram et formam corpoream, ut in illius specie videatur, et appareat quod non est. Et hoc est quod octavodecimo de Civitate Dei Augustinus testatur, quia phantasticum hominis, quod etiam in cogitando seu somniando per innumerabilium rerum genera variatur, velut incorporatum in alicujus animalis aut alterius hominis specie sensibus apparet alienis. Quod non est sic intelligendum, quod ipsa vis phantastica hominis aut species ejus, eadem numero incorporata alterius sensibus ostendatur; sed quod dæmon, qui in phantasia unius hominis format aliquam speciem, potest etiam similem speciem sensibus alterius præsentare. — Hæc Thomas in Summa.

Præterea in eadem Summa, quæstione centesima decima, quærit, an angeli boni seu mali possint miracula facere.5 Respondet : Miraculum non dicitur proprie dum aliquid fit præter cursum et ordinem alicujus particularis naturæ; alias qui lapidem projiceret sursum, operaretur miraculum. Sed miraculum proprie nominatur quod fit præter ordinem totius naturæ creatæ. Ideo solus Deus potest miracula facere. Sancti vero dicuntur operari miracula, vel quia ad eorum petitionem fiunt a Deo, vel quia aliquod ministerium exhibent in miraculosis effectibus. Sicque ait Gregorius : Virtutes vocantur illi spiritus per quos signa et mirabilia frequentius fiunt. — Augustinus vero in libro LXXXIII Quæstionum disseruit : Magi agunt miracula per privatos contractus; boni Christiani, per justitiam publicam; mali Christiani, per publicæ justitiæ signa. Unde dum magi virtute seu ope dæmonum operantur miracula (non quidem simpliciter, sed quoad nos), dicuntur hoc facere per privatos contractus : quoniam quælibet virtus creaturæ se habet in universo ut virtus privatæ personæ in civitate. Quumque magus operetur per pactum cum dæmone initum, agit quasi per privatum contractum. Divina vero justitia se habet in universo sicut publica lex in civitate. Hinc boni Christiani per divinam justitiam miracula facientes, asseruntur ea facere per justitiam publicam; mali vero per signa publicæ justitiæ, ut per fidem informem, aut divini nominis invocationem, seu sacramentorum adhibitionem. Hæc idem ibidem.

Insuper in Summa contra gentiles, libro tertio, multa super his scribit:6 Fuit, inquiens, positio Avicennæ, quod substantiis separatis multo magis obedit materia ad productionem effectus, quam contrariis agentibus in natura. Sicque asseruit ad apprehensionem intelligentiæ fieri pluviam, sanitatem, absque actione alicujus corporalis agentis. — Verumtamen attendendum, quod dum angeli boni aut mali adhibent naturalia aliqua ad determinatos effectus, utuntur illis ut instrumentis. Instrumentum autem ex principali agenti aliquam sortitur virtutem activam supra propriam vim: sicut serra inducit formam lecti ex motu artificis, quam per se non posset inducere. Conformiter ex naturalibus causis provenire queunt altiores effectus, in quantum sunt spiritualium instrumenta substantiarum, quam secundum cursum provenirent communem. Quamvis ergo tales effectus simpliciter miracula non exsistant, quia ex naturalibus proveniunt causis, mirabiles tamen nobis redduntur dupliciter. Primo, quia per spirituales substantias applicantur causæ illæ ad proprios effectus modo nobis insolito : nam et ingeniosorum artificum opera illis facilia, mirabilia sunt his qui modum operationis eorum non capiunt. Secundo, ex hoc quod causæ illæ sic applicatæ, aliquid sortiuntur virtutis ad producendum, ex hoc quod sunt spiritualium substantiarum instrumenta.

Præterea quidam opera illa mirabilia quæ magicis artibus fiunt, adscripserunt non spiritualibus substantiis, sed cœlestium virtuti corporum.7 Nam et magi certos stellarum situs considerant, herbarum quoque et aliarum rerum corporalium quædam adhibent auxilia, quasi ad præparationem materiæ ad suscipiendum influxum et effectum cœlestium corporum. — Verum ista opinio expresse contrariatur his quæ manifeste realiterque apparent. In operationibus quippe magorum sunt multa quæ sunt propria rationalis naturæ opera: quoniam dantur responsa de furtis, et aliis hujusmodi; et apparent in vigilia aliqui colloquentes, ac de variis rebus ratiocinantes; et revelantur secreta. Ex quibus item probatur, quod substantiæ illæ quarum ope fiunt hujusmodi opera, sint vitiosæ: quia ad multa scelera præstant consilia atque auxilia, idololatriamque persuadent. De his multa conscribit ibi supra dictus Thomas.

In secunda quoque secundæ, quæstione nonagesima quinta, de his aliqua introduccit; et specialiter de speciebus divinationnis compendiose tractat ibidem, puta: de divinatione quæ fit per dæmones, de divinatione quæ fit per astra, de divinatione quæ fit per somnia, de divinatione quæ fit per auguria et observationes consimiles, et de divinatione quæ fit per sortes. Et qualiter omnes species istæ cum genere suo, quod est divinatio, contrariantur cultui Dei, et superstitionis sunt species, quære ibidem.

Circa hæc quærit Petrus, an dæmones possint aliquas species rerum producere. Respondet: Quidam effectus sunt quorum formæ ultimæ sunt artificiales, ut domus, scamnum. Hos dæmon producere potest artificiosius quam homo. Quidam effectus sunt quorum ultimæ formæ sunt naturales. Et horum quidam producuntur ex semine: in quos dæmon non potest, quia in generatione commixtioni elementorum additur aliqua virtus influens ab anima generantis, quam dæmon non potest influere. Quidam ex putrefactione, ut vermes et quidam serpentes. Et in his contingit aliquod agens dupliciter operari, videlicet: adminiculando, sicut operatur agricola in productione segetum; et complendo, sicut sol operatur et natura in generatione inferiorum. Primo modo potest operari diabolus, non secundo. Potest namque colligere semina, et activa passivis contemperare: quo facto, sequitur introductio formæ per operationem naturæ. — Hæc Petrus, qui in ceteris consonat Thomæ. Richardus similiter.

Bonaventura vero adjicit: Maligni spiritus possunt formas artificiales inducere per virtutem propriam, et formas naturales per virtutem alienam: quoniam operantur per modum artis, non naturæ. Unde sicut natura non producit formam artificialem, sic nec ars formam naturalem. Et si quæratur ratio hujus, dico quod est limitatio potentiæ agentis ad talem seu talem effectum, secundum dispositionem Dei et primariam ordinationem causarum. — Rursus, si quæras quare sic Deus disposuit, dico quod ordo sapientiæ hoc requirit. Quum enim triplex sit agens, videlicet, Deus, natura, et intelligentia; ista sunt agentia ordinata, ita quod primum præsupponitur a secundo, et secundum a tertio. Deus namque operatur ex nihilo. Natura vero non operatur ex nihilo, sed ex ente in potentia. Ars autem præsupponit operationem naturæ, et operatur super ens completum: non enim facit lapides, sed domum ex lapidibus. Hinc sicut natura non potest anticipare operationem Dei, quæ est de nihilo producere; sic nec ars operationem naturæ. Si quæras, quare non est econverso, ita ut ars præcedat naturam; dicendum, quod operatio naturalis per naturam, prior est in eodem quam operatio artis. Est etiam alia ratio: quoniam agens per naturam producit sibi simile secundum veritatem, agens vero per artem producit simile solum secundum exemplar. Quoniam ergo in productione rei seu formæ naturalis, agens aliquid impertitur passo, et nihil impertitur aliquid alteri nisi id respectu cujus est in actu secundum veritatem; ideo formas illas de potentia in actum deducere nequit nisi quod agit per modum naturæ. In artificialibus vero nihil impertitur agens passo, sed aufert vel mutat, ut patet in forma compositionis aut figura incisionis. Hinc agens per artem non potest virtute propria formas naturales producere, nisi ille solus qui est actus plenus atque perfectus respectu omnium tam in cognoscendo quam operando, videlicet Deus.

Præterea, si quæratur, an magi Pharaonis cooperatione dæmonum produxerint veros serpentes ac ranas: videtur quod non, quoniam Strabus ait, quod diabolicis figmentis illudebant intuentium oculis. Glossa quoque Augustini dicit in Exodo super illud, Devoravit virga Moysis virgas eorum: Virga Moysis absorbuit virgas, non dracones. Hoc namque absorbere potuit quod erant, non quod non erant. Ergo virgæ magorum non fuerunt vere in dracones seu serpentes conversæ. Natura etiam non videtur in tam imperceptibili seu brevissimo tempore, solida ligna, ut erant virgæ magorum, posse in dracones veraciter transmutare. — In contrarium est textus Exodi ubi plane historialiterque refertur, quod magi projecerunt virgas suas, quæ vertebantur in serpentes. Hoc etiam tertio de Trinitate Augustinus sentire expresse videtur, describendo ibidem qualiter id fiebat. Unde et Glossa ex verbis Augustini super Exodum ait: Dæmones mira celeritate discurrentes per mundum, colligunt et adducunt semina rerum; sicque novas rerum species producunt.

Dicendum, quod revera Glossæ videntur sibi obviare ibidem: hoc tamen plus sonant, quod virgæ magorum versæ fuerunt in veros serpentes. Quumque virga Moysis dicitur devorasse virgas magorum, dracones nominantur virgæ a præexsistente materia, sicut et virga Moysis, quæ vere conversa exstitit in draconem. Quumque objicitur, quod natura non potest tam subito operari: respondendum est, quod verum est, loquendo de hac natura per se; sed taliter potest esse adjuta et confortata convenientibus rebus ac viribus, ut quasi

Exod. vii, 12.

Ibidem. repente prorumpat in opus, ut patet de generatione ranarum, quas de quibusdam foliis celeriter nasci contingit.

Si denuo quæras, quomodo ab invicem discernantur hæc signa seu miracula Dei et Sanctorum vera, et signa magorum; dicendum, quod etsi conveniant in materia, differunt tamen ex parte principalis agentis, et ex parte ministri, atque ex parte finis, et ex parte facti. Ex parte principalis agentis: quia in veris et proprie sumptis miraculis, operatur omnipotentia infinita Creatoris, et etiam supra naturam; in miraculis dæmonum seu magorum, operatur virtus naturæ multipliciter per alias naturas adjuta. Ex parte quoque ministri: quoniam vera miracula per publicam fiunt justitiam, id est, per fidem catholicam, qua vivitur juste, seu etiam per opera et merita ejus; magorum vero miracula, per privatos contractus, ut per incantationes et quædam arcana. Hujus signum est quod ibi sunt opera tenebrarum: quia ut ait Salvator, qui male agit, odit lucem.8 Item ex parte finis: quia miracula Dei ordinantur ad fidei roborationem, Ecclesiæ utilitatem, et ad gloriam Dei; magorum vero miracula, ad deceptionem ac gloriam vanam. Et rursus ex parte facti: dæmones namque faciunt inutilia, vana ac vilia, ut canes cantare, statuasque moveri; miracula vero divina sunt valde necessaria et utilia. Unde dæmones serpentes et ranas præcipue faciunt, quia hæc operatione naturæ faciliter producuntur. — Itaque sic Deus dæmonum potentiam atque astutiam temperat, ut eorum miracula et malos queant decipere juxta eorum demerita, et a bonis valeant deprehendi; et ut fides simul cum miraculis habeat locum. Nempe si solus Deus ac ejus ministri facerent miracula, quis non credidisset compulsus miraculis? Nunc vero dum et boni ac mali faciunt ea, hi qui divinitus illustrantur ut inter ea queant discernere, per vera miracula adjuvantur, et per dæmonum miracula probantur et exercentur. — Hæc Bonaventura.

Qui etiam quærit hic, an introductio omnis formæ substantialis sit a datore formarum, an aliquod agens particulare possit aliquam inducere. Respondet: De eductione formæ in esse triplex fuit opinio. Una Anaxagoræ, qui posuit latitationem formarum. Quod dupliciter potest intelligi. Primo, quod posuit formas in materia actualiter exsistere, sed non apparere extrinsecus, instar picturæ panno opertæ: et hic modus impossibilis est omnino, quia contraria simul inessent eidem. Secundo, quod essentiæ formarum sint in materia in potentia non solum latentes, sed in potentia entes, ut materia habeat in se seminales formarum omnium rationes a primaria conditione inditas sibi, et per actionem agentis educerentur in actum: quod concordat philosophiæ ac Scripturis. Verum iste non fuit intellectus prætactæ opinionis, sed primus, ut dicunt expositores. Dixit namque quod agens particulare nil agat ad formæ productionem, sed tantum detegat eam.

Alia fuit opinio philosophorum magis modernorum, dicentium quod omnes formæ sunt a Creatore. Quæ etiam opinio dupliciter potest intelligi. Primo, quod Deus sit principaliter agens et causans in omnium productione formarum ac rerum: et positio ista est vera. Vel ita, quod Deus sit tota causa efficiens, et agens particulare nil agat nisi adaptando materiam, ut sicut Deus producit animas rationales, ita et alias formas. Istud vero stare non valet, quoniam agens particulare aut inducit aliquid, aut nihil: et si nihil, ergo nil agit; si vero aliquid inducit, ergo aliquam efficit dispositionem: sed qua ratione potest in unam, potest et in aliam. Ergo positio ista irrationabilis est.

Tertia positio est, quod formæ naturales pene omnes, ad minus corporales, ut formæ elementorum et mixtorum, sunt in potentia materiæ, atque per actionem particularis agentis educuntur in actum: et hanc videtur tenere Philosophus, tenentque eam communiter doctores in philosophia et theologia. Attamen habet duas vias. Aliqui quippe dicunt, quod sunt in materia ut in potentia receptiva, et quodammodo activa et cooperativa, quia materia habet possibilitatem ad recipiendum, et etiam inclinationem ad cooperandum; et in agente est hujusmodi forma producenda ut in principio effectivo et originali, quoniam omnis forma per naturam suæ speciei recipit virtutem multiplicandi se: unde inductio formæ est ab agente formam suam multiplicante. Et ponunt exemplum in candela, quæ multas accendit. Ab uno quoque objecto relucent multæ imagines in pluribus speculis. Atque hujusmodi formæ non habent (ut dicunt) ex quo sint materialiter, sed ex quo originaliter. Ideo non dicuntur creari, neque ex nihilo fieri: quod enim creatur, nihil est; talis vero forma ante eductionem suam aliquo modo est, tum ratione agentis, tum ratione materiæ.

Alia via est, quod formæ sunt in potentia materiæ non solum ut in qua et a qua aliquo modo, sed etiam ex qua: et hoc non sic, quod materiæ essentia sit ex qua forma producitur; sed quod in ipsa materia aliquid est concreatum ex quo agens dum agit in ipsum, educit formam, non ita ex illo tanquam ex aliquo quod sit tanquam pars aliqua formæ producendæ, sed quia illud potest esse forma, et fit forma, sicut globus rosæ fit rosa. Et ista positio tenet, quod in materia sint veritates omnium formarum producendarum naturaliter: ita quod quum producitur naturaliter forma, nulla quidditas, nulla essentia de novo inducitur, sed datur ei nova dispositio, ut quod erat in potentia fiat in actu. Differunt enim actus et potentia, non quod dicant quidditates diversas, sed dispositiones ejusdem diversas: non tamen sunt dispositiones accidentales, sed substantiales. Nec mirum hoc esse in potentia agentis creati, ut quod est uno modo, faciat esse alio modo. — Hæc positio inter ceteras videtur esse intelligibilior, et veritati vicinior. Quam credo tenendam, non solum quoniam eam suadet ratio, sed etiam quia confirmat auctoritas Augustini super Genesim, quam Magister allegat, quod quæ producuntur a natura, secundum rationes seminales producuntur. Quid vero sint rationes seminales, infra patebit. Sicque secundum positionem istam dicendum, quod agens particulare educit formas et inducit, ac res naturales producit. Et si quæras, an ex aliquo vel ex nihilo: dicendum, quod secundum tertiam positionem, tenendo pramam viam illius positionis, formæ producuntur ex aliquo, sed non ex aliquo materialiter vel constitutive, sed ex aliquo originaliter; vel tenendo viam secundam ejusdem positionis, formæ fiunt ex aliquo, non quod ly ex dicat partem, sed substantialitatem, sicut rosa ex globo, quoniam globus fit rosa. Sicque materia solum se habet per modum receptivi; sed seminatum in ea seu inditum ei, se habet quodammodo per modum activi, et quodammodo per modum passivi: quoniam cooperatur agenti, et nihilo minus variatur ab una dispositione in aliam. Hæc est ergo summa positionis istius, quod agens creatum nullam quidditatem, nec substantialem nec accidentalem, producit omnino, sed entem sub una dispositione facit esse sub alia. — Hæc Bonaventura.

Cujus hoc ultimum verbum videtur prorsus obscurum, quum lux producat radium, calor calorem, objecta similitudines suas, et substantia operationem. Verum de hac quæstione infra plenius disseneretur: tangit namque difficultatem in philosophia præcipuam, puta de inchoatione formarum. — Hæcque positio, quam Bonaventura magis hic approbat, videtur esse opinio Alberti, Udalrici, et aliorum quorumdam. Thomas vero, Ægidius, et alii multi, tenent contrarium. Quibus in hoc magis reor consentiendum, propter motiva suo loco ponenda: imo opinio illa, prout eam recitat Bonaventura, ponens exemplum de globo rosæ, et formam eductam formæ inchoatæ seu educendæ consubstantialem affirmans, si vere resolvatur ac clare, invenietur parum aut nihil ab Anaxagoræ opinione differre, ut etiam protestatur et probat Henricus, sicut infra pandetur.

Insuper Alexander circa hæc plura quærit et scribit diffuse. Cujus dicta sententialiter pro maxima parte sunt introducta. Concedit quippe juxta sensum præhabitum, quod opera dæmonum et magorum non sint proprie dicenda miracula, ita quod Deo omnipotenti proprium est operari propria potestate miracula proprie sumpta.

Præterea ad quæstionem hanc, utrum opera magorum Pharaonis fiebant secundum veritatem, an secundum phantasiam ac præstigialiter tantum, respondet quod secundum veritatem, quemadmodum Augustinus probat et tenet, præsertim quoniam virga Aaron virgas magorum (id est serpens serpentes) legitur devorasse.9 Circa hoc quærit Alexander, an dracones magorum redierunt in virgas. Nec audet hoc definire, potissime quum nullo modo hoc naturalis habeat ordo, quod dracones vertantur in ligna, sicut quod ligna in dracones. Sed mirum videtur quare hoc sciscitetur aut ita respondeat, quum dicat colubrum Moysis vere, non phantastice, dracones illos vorasse. — Quod autem non fuit ibi phantastica illusio, probat: quia in tota Exodo de tali illusione nil legitur.

Imo Exodi octavo, ubi magi narrantur defecisse in non valendo producere scinifes, sunt locuti:10 Digitus Dei est hic.11 Quod et ante dixissent, si in faciendo defecissent.

Amplius, respondendo ad istud, an opera illa magorum fuerint miracula, hanc ponit distinctionem: Miracula possunt dici vel quantum ad rem factam, vel quantum ad modum faciendi solum. Miraculum quantum ad rem factam, et non solum quantum ad modum faciendi, vocatur, quando suscipiens nullum habet ordinem naturalem ad suscipiendum effectum: ut dum natus cæcus fit videns, seu virgo manens virgo parit. Miraculum autem quantum ad modum faciendi tantum dicitur, dum id quod mutatur in alterum, habet naturalem ordinem ad hoc, sed non quod fiat tam cito: ut dum ex aqua fit vinum, et ex virga serpens. Porro istud cito intelligi potest dupliciter. Primo, de instanti; et quando sic fit, vere est miraculum, et soli convenit Deo. Secundo, de tempore brevissimo et quasi imperceptibili; et sic non est proprie miraculum, sed quoddam mirabile. Et quia discernere non valemus quando talia fiant in instanti aut in tempore brevi, utimur nomine miraculi ad utrumque. — Est autem triplex modus producendi serpentes, videlicet: ex putrefactione pure naturaliter; secundo per accelerationem, sicut fecerunt magi; tertio in instanti, sicque divina omnipotentique virtute Moyses fecit. Angeli demum boni et mali præparare possunt materiam, non inducere formam substantialem. — Hæc Alexander.

Qui iterum quærit, qualiter fiant illusiones atque præstigia in operibus magicis. Respondet: Quædam illusiones fiunt absque cooperatione dæmonum, sola agitatione hominum ostendentium et occultantium aliqua, ut in transjectionibus. Interdum quoque sine virtute dæmonum, virtute quorumdam corporum mineralium: quæ qui habent, possunt per virtutem illis corporibus inditam, rem monstrare non sicuti est; nec tunc est falsitas ex parte visi quin aliquid sit quod videtur, non tamen est sicut apparet. Tertio fit illusio talis per dæmones, qui ex ordine suæ naturæ habent potestatem super quædam inferiora, quam circa illa exercent quantum Deus permittit; tuncque apparet res non sicuti est: et quamvis sit ista illusio quoad modum videndi, subjacet tamen veritas ex parte rei visæ, ut de mineralibus dictum est; sed hic fit virtute dæmoniaca quod ibi virtute naturali indita corpori illi. — Adhuc tamen illusio ista non appellatur præstigium: quod proprie est illusio dæmonis non habens causam ex parte mutationis rei, sed cognoscentis dumtaxat, qui illuditur quantum ad organum, aut quantum ad potentiam.

Ad intelligendum demum qualiter fiat hæc illusio, sciendum quod sensibile dicitur dupliciter, scilicet per se et per accidens; per se quoque dupliciter, utpote proprium et commune. Dicimus ergo, quod in proprio sensibili non decipitur visus bene dispositus: nam quod album est, semper judicat album. Sed in sensibili communi et in sensibili per accidens, falli potest intus et extra, et organum ipsum, et hoc per virtutem dæmonis aliquid ibi agentis; non quod mutet tunicas humoresve oculi: variis quippe modis potest formas formare ac visui præsentare, qui velit nolit, objectas apprehendit exsistente organo in debito statu, ita quod visus apprehendit species quas offert diabolus. Nec dicendum, quod diabolus uniat eas visui: imo naturaliter ex quo oblatæ sunt sensui debito modo, sensus unit se illis et judicat de eisdem. Ulterius vero fallitur videndo sensibile per accidens, quum propter formam quæ solebat esse hujus rei, judicat esse hanc rem ubi videt talem formam; atque secundum diversas oblationes aut secundum diversas mutationes formæ oblatæ, judicat semper alia et alia, sicque deluditur. Unde Augustinus in libro de Spiritu et anima (et idem tangit libro de Civitate Dei): Quædam mulierculæ conversæ post Satanam, illusionibus phantasmatibusque seductæ, credunt et fatentur se nocturnis horis cum Diana et Herodiade atque innumerabili mulierum multitudine equitare, et earum jussionibus obtemperare. Satanas namque, qui se in angelum lucis transfigurat, quum mentem talis mulierculæ ceperit, et eam sibi per infidelitatem subjugaverit, illico per diversarum species feminarum mentem quam captivam tenet in somno deludens, modo tristia, modo læta, modo cognitas, modo incognitas personas ostendens, per devia quæque ducit: et tamen solus hoc patitur

II Cor. xi, 14. spiritus infidelis. Istud tamen in somno fit per imaginativæ illusionem, et proportionaliter fieri potest illusio in sensu corporeo.

Postremo quærit, quid intelligatur per publicam justitiam, quum in auctoritate præhabita asserit Augustinus, quod Sancti operantur miracula per justitiam publicam. Et tandem determinat, hoc posse exponi de increata justitia, qua Deus gloriosus et infinitus agit miracula pro utilitate communi aut vera, loco et tempore opportuno, secundum exigentiam justæ piæve causæ, non per quoscumque, sed per præordinatos a se ad talia peragenda. Hinc ait: Divina potestas publica et universalis vocatur publica justitia, quoniam publice omnia regit; et dum quis in ea confidit, virtute influentiæ ejus fiunt miracula. Quod contingit dupliciter. Primo sic, quod influit et super invocantem et super factum pro quo invocatur: sicque boni Christiani faciunt miracula. Influit enim Dominus non solum super factum miraculosum, sed etiam super bonum Christianum quantum ad fidem formatam, et quantum ad id quod cum fide formata requiritur ad hoc ut bonus Christianus faciat miracula. Dum vero per malos facit miraculum, influit super factum, non super invocantem: et tunc dicuntur fieri miracula per signa publicæ justitiæ. — Hæc Alexander. Qualiter autem Thomas et Bonaventura hæc verba exponant, patuit supra.

At vero Parisiensis tertia parte libri de Universo: De præstigiis, inquit, id est operibus ludificatoriis, quibus dæmones videntur facere quædam quæ non videntur eis possibilia esse, non immerito quæritur, utrum fiant, et qualiter. Nec dubium quin fecerint ranas et serpentes, ut Moyses scripsit.12 Sed quum nec animas illorum creare nec corpora valebant formare, constat eos ministrasse magis Ægyptiis vel semina hujusmodi animalium, vel materias ex quibus facillime generantur. p. 421 D'.

Ut autem clarius intelligatur qualiter fiant opera magica, ponam exempli gratia aliqua : primo de nummis aureis atque argenteis, qui revertuntur ad dantem, quoties dantur seu exponuntur pro aliis rebus. De quibus constat, quod propria virtute non redeunt, nec magi nec dæmones eis præstare gressibilem queunt virtutem : ideo non nisi malignorum potestate spiritum revertuntur, si tamen verum est quod revertantur. Facile quippe est malignis spiritibus facere apparere similitudines aureorum et argenteorum nummorum, ubi veritas rerum hujusmodi nulla consistit : ideo non est necesse ut veri nummi sint qui reverti dicuntur. Nam et uni Sanctorum, puta magno Antonio, apparere fecerunt in deserto vas grande argenteum. Et si dæmones apparere creduntur in speciebus hominum, cur apparere non valeant in speciebus nummorum sive vasorum per transfigurationes quas ipsi noverunt ? Nec multum refert an de se ipsis transfigurationes hujusmodi faciant, an de materiis aliis.

Denique in speciebus serpentium et speciosarum mulierum interdum apparuisse leguntur. Et merito quæritur, an realiter fuerint tales formæ, et in quo veluti in subjecto, qualiter etiam malignissimis spiritibus patuit tantus ad sanctissimos viros accessus. Verum ad hoc a sapientissimis Christianorum responsum est, non hoc esse nimis mirandum, quum et sæpius flagellaverint Sanctos in corpore, et ipsummet Salvatorem tentator adierit atque assumpserit secum ad loca diversa. Denique, qualiter viros sanctos quotidie tentant cogitationibus et imaginationibus, si non est eis accessus ad animas eorumdem, et si non est eis facultas pingendi cogitata hujusmodi in imaginatione, et forte etiam in vi intellectiva illorum, præsertim si fuerit tentatio cogitationis blasphemiæ de rebus spiritualibus atque sublimibus, ut de essentia Creatoris, et de consimilibus, quæ non cadunt nisi in intellectum? Quapropter facile est malignis spiritibus in potentiis animarum nostrarum pingere cogitata quæcumque voluerint, quoties ipsis permittitur; et illa non tantum ut cogitata sed etiam ut visa imprimere, quemadmodum in somnis ac somniis. Et hoc diligenter adverte, quum sit declaratio ludificationum istarum. Interdum quoque cogitata in vigilia eousque in se rapiunt animas nostras, ut appareat nobis quod ea non solum cogitemus, sed potius videamus. — Hinc potest patere de incantatoribus qui videntur equos suos ladcerare frustatim, quoniam forma equi vel integri vel detruncati, est in animabus spectantium per procurationem et depictionem (ut dixi) malignorum spirituum. Nec est in eis ut cogitatum et signum, sed magis ut visum et res : et hoc est ex fortitudine impressionis, cui addere et auferre malignis spiritibus exstat possibile. Hinc sicut cogitationes ipsas ingerunt inspicientibus gesta seu figmenta magorum, sic ipsas cogitationes visiones efficiunt; et quæ erant signa, videri faciunt non ut signa, sed ut res. Quod ergo magus equum suum frustatim detruncare seu hominem devorare videtur, hoc modo est et per hanc viam, quantum est de naturali virtute malignorum spirituum. Verumtamen non improbabile est alias vias eis esse possibiles, qui multarum rerum virtutes occultas atque mirificas non ignorant.

Insuper perscrutandum, qualiter spiritus isti, qui nec colla nec humeros habent, homines quosdam et grandia saxa deportent; et qualiter jaciant lapides, qui manus ad jaciendum non habent. Homines tamen ictibus illis raro aut nunquam lædunt : quo constat virtutem eorum divinitus esse restrictam, quoniam jacere permittuntur, et lædere prohibentur.13 Estque mirabile qualiter usque in homines jactent saxa absque hominum læsione. Sed causa in hoc est restrictio, quia conatus eorum moderatur divina bonitas. — Porro hæc possibilia esse scire potes istis exemplis. Adamas namque seu magnes sola sua virtute absque impulsu dat motum ferro contra suæ ponderositatis naturam: quid igitur mirum si spiritualis substantia tanta virtute prædita, sine impulsu et attactu corporali præstare possit motum corpori gravi, imo corporibus multis? Amplius, dum lapis projicitur vel sagitta emittitur, quid dat motum illis, nisi violentia impulsionis? Quæ duo operatur ibidem: naturalem enim ponderositatem rerum ita motarum, a naturali sua actione quæ est descendere, suspendit, et motum illum largitur. Quumque impulsio illa incomparabiliter minoris exsistat virtutis quam substantia spiritualis, quid mirum si talis substantia suspendere possit sua præsentia corpus, saxum, sagittam a sua ponderositate, et dare eis motum similem, vel violentam levitatem? Aliqui enim opinantur ea moveri violenta levitate per impulsionem causata. Rursus, si anima humana, quæ est spiritualis substantia, dat corpori suo gravi sursum moveri, quanto magis spiritualis substantia abstracta potest corpus sic ferre solo imperio?

Præterea, si quæratur de equo quem ad vectandum malefici se facere credunt de canna, per nefandos characteres et scripturas, quas in ea scribunt ac pingunt: dico, quod malignis spiritibus impossibile est de canna verum facere equum; nec cannam malefici eligunt ad talem ludificationem agendam tanquam canna sit aptior ut transformetur in equum, sed forsitan propter superficiei suæ planitiem aptior est ut in ea exsecrabiles illæ fiant scripturæ. Congruit etiam canna dæmonibus, quum sit lignum apparens, non verum, sed vacuum intus, non habens de ligni soliditate et veritate nisi quod in ea apparet extrinsecus: per quod etiam insinuatur quam formidandum et periculosum sit uti equo hujusmodi propter fragilitatem cannæ et periculositatem fracturæ ipsius cannæ, quæ ipsos etiam incumbentes sibi multipliciter vulnerat. Hoc autem totum fit illusione phantasticæ visionis. Nec mirum si permittitur dæmonibus ita ludificare maleficos, quum ipsi malefici se ipsos tradiderint manibus dæmonum per sacrificia sanguinis, quo et canna diabolicis characteribus litterisque inscribitur, de qua equum sic formare insanissime opinantur. — De columbis quoque et leporibus ac porcis, quos aliquando venales exhibuisse ac vendidisse narrantur malefici, idem est sentiendum quod de equo præfato phantastico: nam et subito evanescunt, nec ulla relinquunt vestigia exsistentiæ suæ.

Nec arbitror aliud sentiendum de ludificationibus famosis apud partes occidentales, præsertim apud Britanniam: quarum una est hæc. Interdum videtur sibi aliquis esse in palatio magnifico atque pulcherrimo, ac speciosissimam ibi videre mulierem in regio apparatu, splendidissimis etiam epulis interesse, deinde tota nocte per venerea commisceri et delectari cum illa. Evanescentibus vero figmentis phantasticis, deprehendit se fuisse tota nocte in sordidissimo luto et inter ossa crurium vaccæ unius, equumque suum alligatum ad arborem tota nocte illa nil comedisse. Recolo demum me potuisse videre hominem cui acciderat ista illusio, sed ex negligentia atque acedia mea non vidisse. Facile autem malignis spiritibus est, homines de quibus hoc permittitur, soporare, eosque somnialibus delectamentis tota nocte illudere, eis quoque soporatis, equos eorum arboribus alligare, et corpora eorum ubi voluerint collocare, quum nihil horum sentiant soporati. Nihilo minus raptis per illusoriam visionem similes illusiones fieri possunt, quum ad hujusmodi visa suspensi, alia nec videant, nec attendant, interdum autem nec sentiant.

Post hæc prosequar de substantiis apparentibus in similitudine equitantium et bellatorum in prælium currentium, et in similitudine innumerabilium exercituum, interdum vero in paucorum similitudine equitum. Circa quod dico, quod substantiæ illæ non sunt corporeæ: nec enim sunt vulnerabiles, et dum homines conantur eas transfigere, mox experiuntur se frustra hoc attentare. Quod si haberent aea corpora, omnium animalium mortalissima essent propter teneritudinem ac passibilitatem corporum talium. Et ad quid eis arma, quum ab invicem passibilia et læsibilia non sint? Nec contra homines gerunt arma: alioqui jam omne genus hominum prostravissent. Ludus ergo est, utpote hastiludium, si quid inter eas armis agitur aut agi videtur. Equi quoque et arma eorum solum in apparentia sunt, quum similiter invulnerabiles sint. Ideo totum in visione illusoria atque phantastica est et agitur. — Et hic est unus modus apparitionum istarum: videlicet quia ludificationes dæmonum interdum non solum in ista consistunt manerie ut apparent in similitudine hominum mortuorum; sed et apparent terribiles magnitudine, equis et armis; apparent quoque cum facibus et faculis, seu aliis ignibus. Sunt et aliæ ludificationes malignorum spirituum, quas interdum faciunt in nemoribus et locis amœnis ac frondosis arboribus, apparentes in similitudine puellarum ac matronarum ornatu et candore fulgentium, item nonnunquam in stabulis cum luminaribus cereis.

Porro de substantiis quæ apparent in domibus, quas vocant dominas nocturnas, quarum principem nominant dominam Abundiam, eo quod domibus quas frequentat, abundantiam temporalem putatur præstare, sentio quemadmodum de prædictis. Nempe quod comedere videntur ac bibere, illusoria tantum est visio, quum spirituales substantiæ cibis ac potibus non utantur. Deinde nihil consumptionis aut diminutionis apparet in cibis et potibus de quibus sumpsisse videntur, postquam evanuerint. Quapropter in tantum invaluit imperitia hominum, præsertim quarumdam insania vetularum, ut vasa vini et receptacula ciborum discooperta relinquant dum illas credunt ad suas domos esse venturas, quatenus cibos illos ac potus pro beneplacito sine difficultate accipiant. Quod idololatriæ genus est: ob cujus eradicationem præcepit Deus in lege, omnia vasa cooperiri, et vasa operculis carentia reputari immunda.14 — Idem tenendum de malignis spiritibus qui vulgo striges et lamiæ appellantur, apparentque de nocte in domibus in quibus parvuli nutriuntur, eosque de cunabulis raptos laniare aut igne assare videntur. Apparent autem in specie vetularum, quæ nec vere sunt vetulæ, nec vere laniant pueros. Interdum vero permittuntur pueros trucidare in pœnam peccati parentum, qui in tantum afficiuntur ad illos quod Dei sui obliviscantur. — Conformiter sentiendum de exercitibus qui apparent de nocte in similitudine hominum mortuorum, et maxime gladio interfectorum: quorum quidam leguntur aliquando revelasse viventibus, se animas esse defunctorum qui olim in sæculo bellis ac præliis intenderunt, et per quæ peccaverunt, puniri. Nec tamen oportet animas talium in essentiis suis vel personis præsentialiter ibi adesse: imo de eis omnino est judicandum sicut de visis in somno, ita quod similitudines tantum apparent.

De his et quibusdam similibus, multa diffuse scribit hic doctor, specialiter quoque de equitibus nocturnis qui vulgari Gallicano hellequin vocantur: qualiter scilicet infra circulum majorem in terra formatum convenire videntur quatuor reges a quatuor finibus terræ, cum exercitibus suis copiosissimis, equis et armis: quæ omnia dicit illusorie fieri per similitudines rerum, ac evanescere subito, nec ulla in gyro aut alibi remanere vel apparere vestigia equorum aut equitum. De quibus si plenius appetis edoceri, ad volumen illius recursum habeto.

Insuper Udalricus in Summa sua, libro quarto, super his scribit pulcherrime: cujus scripta quantum ad sensum pro majori parte sunt habita. Additque: Multoties dæmones faciunt veros effectus; et hoc dupliciter: primo, ex sua naturali potentia, permissione divina; secundo, supernaturali virtute, Deo per ipsos operante, quemadmodum per homines pravos, qui dicent in die judicii:15 Domine, nonne in nomine tuo virtutes multas fecimus?

In prima operatione veri sunt multi effectus eorum: ut in conversione virgarum magorum in serpentes et aquæ in sanguinem, quamvis Strabus et Rabanus dicant eos non vere illa fecisse. Augustinus vero tertio de Trinitate expresse dicit contrarium. Etenim perspicacitate intelligentiæ suæ semina, id est necessarias dispositiones ad singulas formas, ubicumque dispersæ sint aut latentes, colligunt in natura. Sciunt quoque in quibus locis est virtus fortior, eductiva formæ ad actum, sive illa consistat in contemperantia qualitatum activarum et passivarum, sive in respectu cœli; illucque applicant materiam bene dispositam: quibus convenientibus in natura, fit subito, id est in tempore imperceptibili, intentus effectus. Hinc dæmones facilius vocantur sub uno adspectu quam alio, et sub uno ascendente quam alio, et sub una constellatione quam alia, ut dicitur in libro Imaginum. Unde et in libro de Mansionibus lunæ habetur: Quando descendit luna ad constellationem exsistentem in secunda mansione orientis, habens de signo orientis fere tredecim gradus, fac idola ad morem dominatoris terræ, angelos ad te clama. — Quo patet, quod dæmon non potest nisi in illum effectum in quem potest natura. Nec potest in omnem talem effectum, sed solum in ea quæ ita sunt imperfecta, quod ad eorum productionem sufficit natura universalis, quoniam illa tantum potest uti dæmon: qualia sunt mineralia, quæ sola constant permixtione; et plantæ, quarum sol est pater et terra mater, ut Anaxagoras protulit; quædam quoque animalia facilis generationis, ut ranæ et consimilia quædam: nam et Augustinus fatetur, quod quandoque ad modicam pluviam generantur innumerabiles ranæ parvæ, et de capillis mulierum sub terra aliquantulum positis in convenienti solis adspectu, generantur serpentes; quod item in terra sua quandoque in una nocte inventus est campus plenus bombycibus in momento, et omnes fecerunt sericum. In his ergo ministeriis veræ species producuntur, quamvis alchimistæ species mutare non valeant, ut in Alchimia sua disseruit Avicenna: quia a præfata dæmonum sagacitate, potestate et agilitate deficiunt; nec operantur per qualitates causatas ex respectu et virtute cœli, qua omnis species naturæ causatur, sed per qualitates elementares: idcirco effectus eorum non perficitur in consecutione formæ et speciei illius. — Porro ea in quæ non potest natura, ut est mutatio unius perfecti animalis, præcipue hominis, in figuram aut naturam alterius animalis, nec dæmones nec homines facere vere quunt, quamvis interdum ex dæmonum illusione appareat aliter, quemadmodum octavodecimo de Civitate Dei Augustinus: Quum essemus, inquit, in Italia, de quadam audivimus regione, ubi stabulariæ mulieres imbutæ artibus malis, unctiones viautoribus dare solebant, quibus in jumenta illico vertebantur, ac deferebant quæcumque necessaria, ac completis operibus, rursus redibant ad se. Quod autem illa non fiant in veritate, hinc demonstratur, quod hi quos dæmon ita ludificare non potest, vident illa sub priori figura: sicut in Vitaspatrum narratur de sanctissimo abbate Macario, quod feminam sibi adductam quæ aliis videbatur conversa in equam, vidit sub figura humana. Conformiter, ut fertur in Itinerario S. Clementis, quum Simon magus transformasset faciem Faustiniani in suam, beatissimus princeps Apostolorum Petrus vidit in Faustiniano propriam ejus formam seu physionomiam. Nec credo dæmones posse producere res perfectas quæ non causantur ex natura universali nisi ipsa operetur in natura particulari, ut sunt animalia quæ non generantur nisi per coitum: nisi forsan aliquid habeat veritatis quod de incubis dicitur.

At vero in secunda operatione, credo eos esse ministros Dei in operibus supernaturalibus, quia Psalmista enumeratis plagis A Ægypti, quæ fuerunt supernaturalia opera Dei, subjungit: Misit in eos iram indignationis suæ, indignationem et iram et tribulationem, immissiones per angelos malos.16

Permittit autem Deus dæmones operari in tentatione justorum et in his quæ sunt virtutis ipsorum dæmoniorum. Cujus permissionis causam super librum Numerorum Origenes assignat, dicendo: Ex quo Deus concessit diabolo potestatem tentandi per magicam artem, non aufert ei usum ejusdem, sicut nec universaliter potestatem tentandi, aliter verificaretur quod dixit diabolus quasi improperans Christo, Venisti ante tempus torquere nos, id est ante tempus quo non erit locus pugnandi.17 Atque ut ibi asserit Origenes, in tantum Deus detulit huic arti, quod potius aliquando voluit vocationem dæmonum præveniendo impedire, quam vocatos a suo effectu arcere, ut patet in libro Numerorum, vicesimo secundo capitulo usque capitulum vicesimum quintum. Qui effectus est maledictio tantum atque corruptio. Unde asserit Origenes: Quamvis virtus mali aliquid facere potest, tamen restituere in integrum non potest. Quamvis ergo benedictio divina qua Deus protestatus est populum suum esse benedictum, annihilare poterat maledictionem dæmonum de potentia absoluta, non tamen de potentia ordinata, ratione jam dicta. Ideo beneficium præservationis illius commendat populo suo, per Michæam dicens: Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Mich. VI, 5. contra te Balac. — Hæc Udalricus.

Cf. t. VII, p. 557 D' et s.; t. I, p. 571 A et s.

Qui in his verbis aperte fatetur, plagas illas supernaturales miraculosas illatas Ægyptiis, esse irrogatas eisdem Deo jubente et exsequentibus dæmonibus. Quod etiam Lyra defendit et alii quidam, præsertim propter auctoritatem Psalmistæ præallegatam. Mihi autem omnino videtur oppositum, sicut et supra librum Sapientiæ exposui ac probavi, plenius vero Exodi duodecimo.

Quocirca sciendum, quod quamvis Augustinus opinatus sit percussionem primogenitorum Ægypti factam ab angelo malo, de aliis tamen plagis disputative inquirit, nec audet determinare quod ab angelis malis illatæ sint. Denique in tota illa historia Exodi scribitur Deus fecisse mirabilia illa, et interdum Moyses per invocationem veri Dei, et mediante virga Dei: quæ idcirco virga Dei vocatur, quia in ea et per eam Moyses fecit signa illa virtute divina, sicut in Exodo fertur.18 Malefici autem Pharaonis operabantur virtute dæmoniorum. Nec verisimile est, quod dæmones pugnaverunt contra se invicem pro defensione Israeliticæ plebis et pro Dei honore; nec rite sonat, quod tam Moysis quam magorum opera mira fiebant exsecutione malignorum spirituum; nec dæmones hoc egissent nisi compulsi. Denique in libro Sapientiæ legitur: Dum medium silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, etc.19 Quod ad litteram exponitur de spiritu cujus exsecutione percussa sunt primogenita Ægyptiorum; nec aliquo modo de angelo malo hoc potest exponi. Sed et Glossa exponit hoc ibi de angelo bono. Imo Exodi duodecimo apertissime recitatur, quod Dominus media nocte pertransivit et ingressus est domus Ægyptiorum, atque percussit primogenita ibi:20 quod exponitur de angelo bono qui in persona Dei ex divino imperio fecit hoc. Nam legitur ibi, quod Dominus jussit angelo facere illud.21 Nec dæmon vocatur Dominus in illa scriptura. Nec obviat illud

Psalmistæ: Immissiones per angelos malos.22 Hoc quippe convenienter exponitur de horrendis inquietissimis ac molestissimis somniis quæ patiebantur Ægyptii ex dæmonum ingestione, de pravissimis quoque cogitationibus quas ex suggestione dæmonum conceperunt Ægyptii contra Deum ejusque populum. — Itaque sicut Deus percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia hominum per angelum sanctum, ita et primogenita Ægyptiorum.

IV Reg. XIX, 35.

Præterea, quod ait Udalricus, Deum omnipotentem non potuisse de sua potentia ordinata annihilare maledictionem dæmonum, videtur incertum, ne dicam errorneum. Maledictio etenim dæmonum non fuit nisi imprecatio vel prænuntiatio seu practicatio mali, quod Deus per gratiam suam poterat facillime impedire. Nec benedictio ipsius Balaam ex se efficaciam habuit, quamvis Balac adulatorie aut errorne ei dixit: Novi quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris.23 Denique ipse Balaam, et per eum diabolus, maledixit filiis Israel, sicut in Numeris ait: Revertens ad populum meum, dabo consilium quid populus tuus populo huic faciat.24 Imo et alio modo, saltem proposito et affectu, maledixit eis, quamvis aperte scriptum non sit, quum in Deuteronomio Moyses dicat: Noluit Dominus Deus tuus audire vocem Balaam, sed convertit maledictionem ejus in benedictionem.25 Rursus, Deus quotidie arcet dæmonum potestatem variis modis, ut dictum est. Nec ex dæmonum aut ipsius Balaam maledictione liberum arbitrium filiorum Israel necessitabatur ad malum: imo adjutorio gratiæ resistere quivit ac prævalere. At vero, quod ipso Balaam eunte ut quæreret augurium et consuleret dæmonem, angelus bonus ei occurrit, non fuit quia Deus per suam ordinatam potentiam non potuisset prævalere maledictionibus dæmonis, sed ob alias causas, videlicet quia per Balaam, quamvis iniquum, voluit magna prænuntiare secreta, et omnipotentiam ac providentiam suam ostendere, etc.

Albertus demum concordat præhabitis, et virgas magorum Pharaonis dicit vere fuisse in dracones conversas, et quod magi vere produxerunt ranas juxta modum præhabitum. Qualiter autem deludant sensus humanos, etiam tangit, prout in sequenti distinctione narrabitur.

Ex quibus videtur, quod opinio illa stare non valet quæ ait, quod virgæ magorum non fuerunt in dracones conversæ, sed a dæmonibus celerrime imperceptibiliterque subtractæ, atque ab eisdem dæmonibus dracones fuisse suppositos, quia tam subito non quivit fieri magica arte virgarum mutatio in dracones, ut illa dixit opinio, quam super Exodum sequitur Lyra. Cujus contrarium probavi ibidem; et ut patet ex dictis, Albertus, Thomas, Petrus, Richardus, Bonaventura, Alexander, Guillelmus, Udalricus, concorditer tenent oppositum, estque contra Augustini dometrinam.

Præterea, quatenus dicta de ludificatione dæmonum clarius intelligantur, advertenda sunt verba Richardi, dicentis: Dæmones dum permittuntur, possunt sensus ludificare humanos. A sensibus namque particularibus exterioribus sunt viæ ad sensum communem, cujus organum est in prima parte primæ medietatis cerebri, per quosdam nervos concurrentes ibidem tanquam in radice particularium sensuum; atque ab illo est via usque ad imaginativam, cujus organum est in posteriori parte primæ medietatis cerebri, in quo in absentia sensibilium rerum conservantur similitudines rerum apprehensarum a quocumque sensu particulari. Et ab ipso sensu communi est via usque ad ventriculum qui est inter primam medietatem et postremam cerebri, ubi est organum virtutis cogitativæ et æstimativæ: quæ secundum quosdam, sunt una potentia, differens secundum respectus, et similiter organum unum. A præfato autem ventriculo ulterius est via ad ventriculum qui est in posteriori parte cerebri, ubi est organum potentiæ memorativæ. In prædictis quoque organis et viis inter ipsa, sunt quædam corpora subtilia, clara quasi vapores, quæ Constabilus in libro de Spiritu et anima nominat spiritus. Nec sunt organis ac viis prædictis continua, sed contigua; et deferunt influentias potentiarum animæ similitudinesque sensibilium, ita quod nisi adfuerit impedimentum, similitudines quæ

Cf. t. I, p. 529 D' et s.

Costa ben Luca.

Summ. th. 2ª part. q. 30. conservantur in organo imaginationis, possunt multiplicari ad organum æstimativæ per rectum incessum, vel ad organum sensus communis per regressum, mediantibus istis spiritibus, sicut per quædam diaphana corpora.

Itaque diabolus potest facere ut visibile quod non est præsens exterius, appareat præsens, vel similitudines visibilium quæ sunt in organo imaginationis faciendo se multiplicare mediantibus subtilibus illis vaporibus usque ad sensum communem; vel tam fortiter movendo spiritum similitudine informatum in organo imaginationis, ut ita fortiter recolligatur intentio animæ super speciem ibi exsistentem, ut appareat sibi quod immutetur a re sensata; vel faciendo in aere talem dispositionem quæ reflectat imaginem ad modum speculi, quæ tamen aeris dispositio visum latebit: sicque contingere poterit ut res quæ est retro nos a remotis, ante nostros oculos præsens videatur.

Potest item facere ut res quæ præsens est, lateat visum, operando extra corpus nostrum et intra. Extra, quia ut asserit Damascenus libro secundo, visus videt secundum lineas rectas, quæ a visibili procedentes, tendunt in conum, atque constituunt angulum in loco judicii virtutis visivæ. Propter quod idem visibile non videtur per easdem lineas a duobus hominibus juxta se positis, nec a duobus oculis ejusdem hominis. Diabolus autem potest aliquam in medio facere dispositionem latentem visum, impedientemque transitum linearum a visibili diffusarum. Quumque talem facit dispositionem oppositam lineis venientibus ad oculum unum, et non oppositam lineis venientibus ad oculum alium, videbit idem homo oculo uno quod videre non poterit oculo alio. Simili modo poterit facere quod id quod videtur ab homine uno, non videatur ab homine alio prope adstante; quod item duorum visibilium juxta se positorum homo videat unum, non aliud. — Potest quoque hoc facere operando intra corpus nostrum: quia secundum Philosophum libro de Somno et vigilia, simulacra sub die expelluntur, dum operantur sensus et intelligentia, et exterminantur, quemadmodum juxta magnum ignem minor, atque tristitiæ delectationesque parvæ juxta magnas; dum vero quiescunt, supernatant parva simulacra. Potest autem diabolus facere ut simulacrum quod est in organo imaginationis, similitudinem suam multiplicet per ipsos spiritus, qui sunt corpora diaphana, vel per humorem subtilem qui est in via exsistente inter organum sensus communis et organum imaginationis, usque ad spiritum qui est in organo sensus communis; potestque facere quod spiritus ille tam fortiter moveatur ab illo simulacro, ut virtus animæ ita recolligatur ad sensum communem, quod ipsos motus particularium sensuum non attendat.

Conformiter, facere potest quod visibile appareat alterius esse coloris quam est, procurando interpositionem alicujus vaporis cholerici vel sanguinei aut melanchorici inter oculum et locum judicii: sicque visibile judicabitur esse illius coloris qui consonat illi vapori, quamvis alterius sit coloris. Similitudo enim visibilis quasi permiscet se similitudini coloris corporis diaphani per quod transit, ut dum album videtur per rubeum vitrum. — Multos alios ludificationis modos possemus prosequi ex datis principiis, qui in una quæstionum mearum disputatarum sunt patefacti.

Denique ludificationes prætactas facit diabolus mediante opere naturæ, sive plutres dispositiones speculares nos latentes faciendo in aere, ita ut pro uno homine appareat sensui magnus exercitus; aut circumvolvendo spiritus visibiles, ita ut res quiescens appareat sensui circumvolvi; seu deprimendo nervum venientem ad oculum unum, alio non depresso, ita ut similitudines ab eodem visibili venientes per duo s oculos, non habeant situm eumdem in loco judicii, sed diversum, sicque unum visibile appareat duo. Etenim naturale est, ab uno visibili plures refulgere imagines in pluribus speculis; et similitudini naturale est circumvolvi circumvoluto ipso spiritu deferente, ipsique circumvoluto naturale est repræsentare rem ut circumvolutam; similitudinibus quoque ab eodem visibili ad duos oculos venientibus naturale est accipere situm diversum in loco judicii, depresso nervo veniente ad oculum unum, alio non depresso, et ipsis in loco judicii diversum situm habentibus naturale est repræsentare unum tanquam duo. — Hæc Richardus.

Porro si objiciatur, quod secundum Philosophum, sensus priorum semper est verus, ergo circa proprium sensibile non est deceptio; respondendum, quod verum est per se, utpote nisi fiat corruptio aliqua circa organum. Si enim diabolus congreget vapores humidos circa visibile, ita ut radii venientes a visibili ad visum, frangantur a perpendiculari quum venunt ad medium rarius, sicque majorem constituant angulum in loco judicii, et per hoc visus judicet visibile majus quam sit; non propter hoc falsus est: quoniam judicat secundum exigentiam speciei receptæ in loco judicii, quæ rem tanto repræsentat majorem, ceteris paribus, quanto majorem angulum in judicii loco constituit.

Insuper Durandus: Si (inquit) quæratur, qualiter dæmones possint nobis aliqua revelare, dicendum quod per sonos formatos in aere similes vocibus significativis. Potest nihilo minus dæmon facere quod immutationes sensibilium quæ manent in nobis abeuntibus sensibilibus ipsis, veniant ad organum phantasiæ, sicque fiant apparitiones eorum quæ dæmon vult revelare. Nec præter hos duos modos videtur alius esse possibilis. Hæc Durandus.

Cui objici potest, quod angeli boni et mali possunt nobis aliqua revelare etiam sensibiliter foris in vigilia apparendo atque loquendo in assumptis corporibus, ut sæpe factum est; item exterioribus sensibus species imprimendo, vel procurando quod a sensu communi aut alio sensu interiori influant species ad sensus exteriores, et eos afficiant et informent ac si objecta forinsecus apparerent, prout in sequenti distinctione magis patebit.

Insuper quærit hic, utrum angelus moveat cœlum aut aliud corpus quodcumque per intellectum et voluntatem, an per aliam potentiam aliquam. Henricus autem interrogat, an angelus moveat cœlum per prius et immediatius per intellectum quam per voluntatem.26 — Verum hæ quæstiones infra potius locum habent. Porro paulo ante introducta sunt verba Guillelmi, in quibus affirmat, angelum sola voluntate et intellectu, seu solo conceptu atque imperio, cœlum seu alia quævis movere.27 Alii opinantur oppositum, præsertim quum dicat articulus: Angelus non movet sola voluntate. Sed de isto infra tractabitur. De hac demum materia adhuc aliqua continentur in distinctione sequenti.

Objectionum solutio elucescit ex dictis.

Footnotes

  1. Apoc. XIII, 14. ↩

  2. Apoc. XVI, 14. ↩

  3. Exod. VII, 11, 22; VIII, 7. ↩

  4. Exod. vii, 12; viii, 7. Job i, 16, 19. ↩

  5. art. 4. ↩

  6. cap. 103. ↩

  7. cap. 104. ↩

  8. Joann. III, 20. ↩

  9. Exod. vii, 12. ↩

  10. Exod. viii, 18. ↩

  11. Ibid. 19. ↩

  12. Exod. viii, 7; vii, 12. ↩

  13. Cf. tom. I, p. xxix in medio. ↩

  14. Num. xix, 15. ↩

  15. Matth. vii, 22. ↩

  16. Ps. LXXVII, 49. ↩

  17. Matth. VIII, 29. ↩

  18. Exod. IV, 20. ↩

  19. Sap. XVIII, 14, 15. ↩

  20. Exod. XV, 29. ↩

  21. Ibid. 23. ↩

  22. Ps. LXXVII, 49. ↩

  23. Num. xxii, 6. ↩

  24. Num. xxiv, 14. ↩

  25. Deut. xxiii, 5. ↩

  26. quodlib. XIII, q. 6. ↩

  27. p. 428 D'. ↩

Chapter 93 of 271