Quæstio 6
SExto quæritur, An liceat dæmonum consilio aut auxilio uti in divinationibus et magicis factis.
Videtur quod sic: quoniam ipsemet Deus multa bona ac justa per dæmones exercet, et ex malis elicit multa magnaque bona. Ergo ministri Dei possunt Deum suum in hoc imitari. — Secundo, Paulus Corinthium incestuosum tradidit Satanæ I Cor. v, 5. in interitum carnis.
In contrarium est, quod in lege divina per Moysen data, prohibita sunt ista sub Lev. xx, 6. pœna mortis.
Ad hoc Bonaventura respondet: Hujusmodi artes et divinationes nequeunt esse sine peccato, nec licet a diabolo consilium, auxilium ministeriumve requirere, nisi fortassis Deus subjiceret dæmones justo judicio alicui homini sancto, prout de aliquibus viris sanctis audivi narrari. Voluntario autem commercio non licet: imo ideo, ut dicit Augustinus secundo super Genesim ad litteram, homini christiano quilibet impie divinantium, maxime vera dicentes, cavendi sunt. Hæc Bonaventura.
Concordat Thomas per omnia, dicens: Ea quæ sunt supra facultatem hominis ac naturæ, a solo Deo sunt requirenda. Ideo sicut graviter peccant qui ea quæ Dei sunt, creaturæ impendunt per idololatriæ cultum; sic graviter peccant qui ea quæ a Deo sunt expetenda, auxilio dæmonum obtinere nituntur, ut vaticinatio de futuris, cognitio de occultis. Ideo dicitur in Isaia: Numquid non populus a Deo suo requiret?1 Similiter habet se in aliis operibus magicis, in quibus complementum operis ex virtute dæmonis exspectatur. In quibus omnibus est apostasia a fide propter pactum cum dæmone initum, vel verbo tenus, si interveniat invocatio; aut facto aliquo, etiam si sacrificia desint. — Porro, quod Apostolus et quidam Sancti leguntur aliqua egisse per dæmones, non fuit ex pacto cum illis, sed ut exercentes in eos divinam virtutem. Hæc Thomas in Scripto. — Idem in secunda secundæ, quæstione nonagesima quinta.
In Summa quoque contra gentiles, libro tertio, capitulo centesimo sexto, multipliciter probat, vitiosos esse spiritus quorum virtute magica opera exercentur, quum ad multa scelera præstent subsidia, et delectentur mendaciis. Nam invocans eos, interdum impossibilia comminatur, videlicet, quod nisi ille quem invocat, statim adveniat, ipse invocans comminuet cœlos, terram evertet, sidera tollet, prout refert Porphyrius ad Anebontem. Hæc Thomas.
Quocirca sciendum, quod Thomas hoc sumpsit ex Augustino in libro de Civitate Dei, ubi recitat Augustinus quemadmodum Porphyrius scripserit Anebonti præsuli gentili Ægyptiorum: quem et Porphyrius false instruxit, asserendo in illa epistola quoddam esse stolidissimum dæmonum genus, qui talibus comminationibus terrerentur, et ex timore hujusmodi advenirent. Quod secundum Augustinum, nequaquam credendum est. Non enim potest in dæmonibus tanta esse stoliditas aut ignorantia, ut putent hominem fragilem ac mortalem posse comminuere cœlos, quum sint de numero substantiarum separatarum, et multa subtilissima operentur, ac juxta præhabita, triplicis scientiæ acumine vigeant.2 Unde constat et ipsum Porphyrium magum, dæmonibus familiarem, ab ipsis dæmonibus in multis esse deceptum, ut Augustinus libro de Civitate Dei testatur. Guillelmus quoque ac alii concorditer id fatentur.
At vero Petrus: Ministerio (inquit) diabolii contingit uti dupliciter. Primo, ut obsequio servi, licita aliqua ei jubendo virtute divina omnibus præsidente: quod licet, ut patet de Paulo. Secundo, tanquam obsequio amici aut familiaris, ipsum rogando aut advocando:3 quod prohibetur. Sic etiam licitum est uti virtute desuper data verbis sacris, et herbis ac gemmis, ad usum divinitus institutum. Verbis autem magorum et characteribus Deus nullam vim dedit. Imo diabolus artem hanc adinvenit ac tradidit, qua se fingit compelli, quum pareat sponte, quanquam minores dæmones a majoribus valeant cogi forsitan metu tormenti. Hæc Petrus. — Idem quoque sentit Richardus.
Præterea Udalricus in Summa sua, libro quarto, conscribit: Si quæratur, an liceat uti magicis artibus ad præscientiam futurorum, vel ad utilitatem aliquam consequendam, credo distinguendum. Aut enim consistunt in invocationibus dæmonum per verba aut sacrificia, seu per utraque: et ita non licet. Aut consistunt in vana hominum adinventione, ut sunt sortilegia, etc.: et sic rursus illicitum est. Vel consistunt in consideratione fatalis efficientiæ seu cœlestis influentiæ; et ita licet eis intendere moderate, in quantum ex causis et influentiis pure naturalibus aliquid potest nosci aut præcognosci: nisi quis arte hac abutatur, aut eis plus innitatur atque confidat quam providentiæ Dei; et hoc etiam in medicina, quæ licita est, vituperatur, quemadmodum secundo Paralipomenon refertur de Asa rege, quod nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, II Par. XVI, 12. Hæc Udalricus.
Postremo Guillelmus in libro de Fide et legibus, atque in ultima parte de Unverseo, clare multipliciterque ostendit malitiositatem spirituum qui magicis artibus efficaciam largiuntur, et quod eis assentire et communicare sacrilegum sit, superstitiosum et prorsus damnabile. Et in his omnes concordant doctores catholici.
Solutio ad objecta habetur ex dictis.
Footnotes
Chapter 94 of 271