Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An dæmones prænoscant futura, ita ut ex eorum revelatione divinatio, prophetia seu prænosticatio fieri queat.

Videtur quod non. Primo, quia si præscirent futura, non tentarent eos a quibus vincendi sunt. — Secundo, ea quæ sunt hominis, nullus scit nisi spiritus hominis. Ergo quum ipsemet homo ignoret quid die aget sequente aut quid volet, videtur quod nec dæmones sciant hoc. — Tertio, futurorum certa præcognitio aut prænuntiatio, signum est divinæ perfectionis ac veræ revelationis, quum in Isaia dicatur : Futura quoque annuntiate, et sciemus quia dii estis vos; et in Jeremia : Quoniam ille est Propheta quem misit Dominus in veritate, cujus verbum evenerit.

In oppositum sunt quæ dicuntur in littera.

Circa hæc scribit Albertus : Angeli, tam bonus quam malus, ex naturali præeminentia sua supra animam sensibilem possunt imprimere in sensus exteriores et in sensum interiorem, qui est imaginatio, species sensibiles et imaginarias, non tantum in homine, sed etiam in brutis. Unde Augustinus nono super Genesim ad litteram dicit, quod omnis anima movetur visis, et quod ad vermiculum qui (ut in Jona legitur) percussit hederam, visus ille quo apparebat vermiculo percutiendam esse hederam, ministerio angeli delatus est, et impressus animæ vermiculi.1 — Et quod sic possint super sensum exteriorem, patet : quia nisi sic esset, non esset triplex visio, scilicet, sensibilis, imaginaria, intellectualis. De angelo quoque malo testatur Apostolus, quod transfigurat se in angelum lucis.2 Atque in tali transfiguratione, sub specie sensibili decipit tam per visum quam per auditum : quemadmodum legitur apparuisse beatissimis Antonio et Martino. Sic et angeli boni sensibiliter sæpe apparuerunt, et de multis instruxerunt per auditum et visum, ut Abraham, Lot, Tobiam.3 — Quod vero sic possint super sensum interiorem, constat ex his verbis Gregorii super Job :4 Nisi aliquando somnia ex ministerio revelationis angelorum orirentur, Joseph præferendum se fratribus suis fore somnio non videret.5 Quod item hoc possit angelus malus, patet : quoniam multis illudit in somno per tentamenta et pollutiones imaginationesque turpes.

Aliqui tamen dicunt, quod per talem angelorum impressionem nihil fit in sensu tam exteriori quam interiori, nisi quod etiam per operationem fieret naturalem : per quam sensibiles species sensui imprimuntur exteriori, præsente materia seu objecto; interiori vero sensui qui est imaginatio, imprimuntur etiam non præsente materia. — Sed falsum est quod in apparitionibus istis nil aliud fiat nisi quod operatione fit naturali : quamvis enim non fiant aliæ species secundum formam, tamen alia fit abstractio specierum atque impressio in sensum et imaginationem, et eminentiori virtute, et ad aliud designandum, quam in operatione naturali.

Verum tunc quæritur, utrum possit esse illusio ab angelo bono in tali sensibili aut imaginaria visione. Videtur quod sic. Angelus namque ex sua natura bonus, in visione proprii boni potuit falli. Lucifer namque deceptus fuit in hoc, quod judicavit quod peccatum suum, quod Deus ex ordine suæ justitiæ potuit vindicare, propter suam bonitatem non taliter vindicaret ut vindicavit. — Dicendum, quod si angelus dicatur bonus bonitate naturæ tantum, posset fallacia fieri. Vix tamen contingit, quia natura intellectualis angeli, qui deiformis est intellectus, naturaliter inclinatur ad verum, non ad deceptionem. Si autem angelus dicatur bonus bonitate gratiæ confirmatæ, non potest per eum deceptio fieri. Unde in libro de Spiritu et anima, qui Augustino adscribitur, dicitur: Humanum spiritum aliquando spiritus bonus, aliquando malus assumit; nec facile potest discerni a quo spiritu assumatur, nisi quia bonus instruit, malus fallit.

Insuper Augustinus duodecimo super Genesim ad litteram dicit: Angeli boni multis modis facili quadam ac præpotenti unione cum animabus nostris, visa sua faciunt esse nostra, visionemque suam ineffabili quodam modo in spiritu nostro informant. Circa quod quæri potest de illo ineffabili modo. Dicendum, quod angelus tam bonus quam malus, per hoc ipsum quod secundum excellentiam suæ naturæ elevatus est super animam sensibilem, potestatem habet imprimendi ei suos conceptus per modum quo omnis natura superior, tam spiritualis quam corporalis, habet potestatem imprimendi in inferiora.

Præterea advertendum, quod secundum Augustinum et Anselmum, triplex est cursus rerum. Primus est naturalis: et ad hunc manifestandum animæ sensibili non est necessaria impressio angeli. Secundus est cursus voluntarius, quo fiunt res a voluntate procedentes. Quem cursum nequeunt angeli manifestare, quia quæ subsunt voluntati, non valent cognoscere nisi in quantum manifestantur in corporalibus signis: quamvis ex perspicacitate intelligentiæ talia signa subtilius celeriusque percipiant quam homines, dum apparere incipiunt in corpore, vel in sanguine, aut spiritu interiori naturali, aut vitali, aut animali; et quæ in corporalibus istis percipiunt, ea possunt imprimere in animam sensibilem. Tertius est cursus mirabilis, secundum quem in omni natura reservavit sibi Deus quod de unaquaque et in unaquaque natura faciet quod vult, tempore suo, ad ostensionem gloriæ atque potentiæ suæ: et quod de hoc angeli sancti a Deo per revelationem percipiunt, ut frequentius animabus revelant per sensibiles et imaginarias visiones. — Hæc Albertus.

In cujus verbis videtur obscurum quod ait: Lucifer deceptus fuit in hoc, quod judicavit quod Deus peccatum suum non vindicaret, etc.6 Nempe ut habitum est, talis deceptio, error seu culpa non potuit esse in ejus intellectu ante suæ voluntatis subversionem. — Rursus, solutio illa Alberti immediate sequens verba jam tacta, sonat ac si essent angeli aliqui boni naturali bonitate dumtaxat, utpote nec in caritate et gratia, nec in peccato:7 quod non est ponendum, quamvis juxta præhabita aliqui opinentur quod in solis naturalibus fuerunt creati.

Præterea, ad quæstionem hanc, utrum angeli boni et mali possint super intellectum humanum, respondet Albertus: In hac quæstione valde diversificati sunt doctores ante nos. Philippus enim cancellarius Parisiensis dixit, quod solus Deus potest super voluntatem in homine, informando convertendoque eam ad quodcumque voluerit. Quod confirmavit auctoritate Fulgentii, protestantis: Solus Deus operatur in cordibus hominum ad inclinandas voluntates eorum ad quidquid voluerit. — Dixit quoque, quod angelus bonus potest super sensum exteriorem et super sensum interiorem, qui est sensus communis, et imaginativa et phantasia et æstimativa atque memorativa (dicit etenim Avicenna sexto Naturalium, quod quinque sunt sensus interiores, qui jam nominati sunt, sicut sunt quinque exteriores); item, quod potest etiam super intellectum, præsertim possibilem. Et Philippi ratio fuit, quia secundum Augustinum, triplex visio, puta, corporalis, imaginaria, intellectualis, ministerio perficitur angelorum. — Insuper dixit, quod angelus malus potest super sensum exteriorem et interiorem, obnubilando illusionesque faciendo in sensibilibus ac phantasmatibus; sed immediate super intellectum non potest, eo quod intellectus verorum est et luminis spiritualis receptivus, diabolus vero pater mendacii est, et aversus a lumine.8 Mediate vero potest procurare deceptionem in intellectu et ratione per conversionem intellectus ad inferiora, turbando scilicet phantasmata: quibus turbatis, intellectus nequit ab eis accipere clarum lumen veritatis, et fallitur. — Porro, quod angeli sancti possint super intellectum, probavit per illud Hieronymi: Angeli hominibus auxilium tribuunt, ministrantes eis salutem, et annuntiantes eis largissima dona.

Quod vero angeli mali non possint super intellectum et voluntatem, probavit per illud Genesis: Sub te erit appetitus ejus.9 Dixit namque, quod potentiæ istæ, intellectus atque voluntas, sunt liberæ. — Hæc vero opinio est rationabilis valde, et dictis Sanctorum concordans, ideoque tenenda. Hæc Albertus.

Quocirca sciendum, quod iste Philippus fuit Alberto contemporaneus, et forsan consocius. Doctores demum eis antiquiores, ut Antisiodorensis in Summa sua, et alii quidam, eamdem positionem disseruerunt: quam et sequitur Thomas.

At vero libro de IV Coæquævis scribit Albertus: Dæmones non possunt nisi super sensum et phantasiam; boni autem angeli possunt super intellectum, et non super voluntatem. Dæmones vero super intellectum directe et immediate non possunt: quoniam quamvis secundum naturam altioris sint intellectus quam homines, tamen quia ex peccato aversi sunt a lumine primo, intellectum habent obscuratum. Unde propter distantiam a lumine summo, amiserunt vim agendi super intellectum humanum. Supra voluntatem vero hominis nulla secundarum intelligentiarum habet potestatem: quia voluntas secundum perfectionem sui non est subjectum veri, sed boni gratiæ, quod infundi non potest nisi a Deo. Attamen dæmones quum adhuc habeant cognitionem vespertinam, quæ est rerum creatarum in se ipsis, quæ habent cognosci per sensibiles species et imagines quæ imprimuntur in organo phantasiæ; ideo dæmones possunt in istas vires, sic disponendo sensibiles species et imagines phantasiæ, ut moveant ad illicita quæ persuadere intendunt. Hæc Albertus. — Verumtamen quidam affirmant in dæmonibus non esse cognitionem vespertinam; sed ista dissensio videtur in quid nominis stare.

Præterea quæri potest, an dæmones valeant super appetitum sensitivum, qui in concupiscibilem irascibilemque dividitur. Et videtur quod imo, quum sint vires sensitivæ organicæ, et ita videntur eas posse multipliciter immutare: præsertim quum asserat Augustinus, quod sanguinibus se immiscent concitando et inflammando ad libidinem, et bulliendo ad iram, atque gravando ad somnolentiam, acediam et torporem. Unde elicitur, quod dispositive agant ad passiones appetitus sensitivi, quamvis culpam nequeant extorquere.

Quocirca pensandum quod scribit Albertus, respondendo ad quæstionem hanc, utrum angeli boni vel mali sint immissores cogitationum bonarum sive malarum, aut incentores dumtaxat. Ad hoc, inquit, Philippus cancellarius Parisiensis respondet: Immittere dicitur multis modis. Interdum quippe refertur ad propriam suggestionem. Quandoque refertur ad opus hanc sequens, in quod ex suggestione accepta quis procedit. Et ita interdum in malo accipitur: sicut in Psalmo, Immissions per angelos malos;10 et alibi, Quum diabolus jam misisset in cor Judæ ut traderet eum.11 Quandoque accipitur in bono,

Ps. xxxiii, 8. juxta illud: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum. Aliquando vero refertur ad ipsas species intelligibiles quæ per suggestionem inducuntur in intellectum: quæ quum per abstractionem fieri non queant in angelo, quia sensitivas non habet potentias, per quas fit abstractio, si tales formas immitteret angelus, quum immittere nequeat nisi quod habet, oporteret quod faceret eas in intellectu humano, utpote per creationem producendo: quod non potest, quum Deo proprium sit creare. Hinc Sancti fatentur, quod nec boni nec mali angeli sunt immissores hoc modo cogitationum, sed incentores earum sunt, disponendo aut movendo ad inspectiones intelligibilium specierum quas vel Deus creando immittit, vel intellectus a sensibilibus abstrahit.

Quocirca quærendum est, quibus modis et qualiter fiat ista incensio. Dicendum, quod multi modi inveniuntur a Sanctis super hoc assignati, quibus boni angeli intellectus illuminant et affectus accendunt, utpote: aliquando per motionem impedimenti, scilicet arcendo malos angelos, ne impedimenta procurare possint. Nempe ut in libro LXXXIII Quæstionum disseruit Augustinus, quandoque malignus spiritus obstruit meatus intelligentiæ per quos radius lucis æternæ pandere solet lumen rationis. — Aliquando patefaciendo meatus veritatis ad intellectum, quatenus lumen æternæ veritatis venire ad intellectum libere valeat. Dicitur namque in libro de Differentia spiritus et animæ, quod ad cellulam quæ dicitur logistica seu rationalis, in qua operatur vis intellectiva in spiritu animali, sunt duo meatus: unus ab anteriori, deferens a sensu communi et a vi imaginativa formas ad cellulam logisticam; alter a posteriori, ad eamdem cellulam ducens formas a vi memorativa. Quæ duæ viæ interdum obstruuntur dupliciter: quandoque videlicet nigredine ac spissitudine spiritus animalis, obnubilationeque ejus; quandoque vero quadam caruncula quæ ibi est, obstruente meatum. Cujus signum est, ut dicitur ibi, quod dum homo est in cogitatione subtili et magna, agonizat (id est laborat) flectendo caput ante et retro et ad dextram atque sinistram: per quod natura intendit removere obstaculum, quatenus intelligibiles formæ valeant lucide ac libere ad intellectum transire.12 Quumque juxta præhabita, angeli tam boni quam mali in phantasmatibus operentur in somno atque vigilia, ordinando, illuminando, seu obnubilando; sic operatio bonorum angelorum confert ad intellectus illuminationem. — Aliquando etiam species intelligibiles (sicut dicit Augustinus in libro duodecimo super Genesim ad litteram), unitione mirabili et mixtione sui ad animam, ipsi intellectui per lumen divinum ingerendo. De quo conveniens datur exemplum. Dum enim duo specula directe sibi invicem opponuntur, species exsistentes in uno, resultant in alio. Sic angelo conjuncto intellectui hominis, species quas habet in lumine divino, cui conjunctus est, resultant in hominis intellectu actione luminis divini, cujus virtute species illæ sunt apud hominem: quas quum intellectus limpide intuetur, affectus inflammatur, et caritatis calore incandescit. — Dæmones vero non sunt incentores, nisi phantasmata disponendo ac perturbando. — Hæc Albertus.

Circa hæc scribit Thomas: Futurorum quædam sunt in suis causis determinata; quædam vero non habent causas determinatas, ut quæ ad utrumlibet sunt. Quilibet autem effectus potest in sua causa cognosci, secundum quod determinatur in ea. Si enim determinetur in ea ut ex qua necessario oriatur, certitudinaliter cognoscetur: ut quæ circa motum cœli contingunt, sicut ortus et occasus, eclipses et conjunctiones luminarium: quæ omnia multo clarius dæmones sciunt per species causarum sibi innatas, quam per artem astrologus. Si vero determinentur in suis causis ut ex quibus frequenter nascantur, cum potestate tamen deficiendi in parte minori propter impedimentum ex parte agentis aut actionem recipientis; eorum præcognitio non certitudinalis sed conjecturalis potest haberi: quemadmodum astrologus prædictit quædam futura quæ consequuntur in terris ex motibus cœli, quæ tamen possunt impediri ex inferiorum defectu causarum. Et ista præcognitio tanto plus certitudini appropinquat, quanto plures causæ ad eumdem effectum concurrentes noscuntur, et quanto virtus seu efficacia causæ plenius scitur. Hinc dæmones in talium præcognitione sunt valde subtiles. — Porro quæ causas determinatas non habent, ut quæ ad utrumlibet sunt, aut in parte minori eveniunt, non queunt in suis cognosci causis, sed in se ipsis dumtaxat, quando præsentia sunt: ideo eorum præcognitio soli convenit Deo, cui ab æterno præsentia sunt, et quibus ipse voluerit revelare. Hinc talium futurorum præcognitionem nec homines nec dæmones possunt habere, nisi supernorum revelatione spirituum.

Ea demum quæ dæmones præcognoscunt, revelare homini possunt, non objiciendo se animæ ut speculum, in quo cernuntur quæ relucent in speculo, ut aliqui dicunt: quoniam anima humana in statu viæ non videt separata a materia, nisi in quantum ex phantasmatibus in illorum pertingit notitiam. Nec species quæ sunt in intellectu angelico, proportionatæ sunt intellectui humano, quum multo simpliciores et universaliores consistant. Unde sicut species quæ sunt in intellectu non potest capere imaginatio, nec sensus species imaginationis; ita nec intellectus humanus, secundum statum viæ, species quæ sunt in intellectu angelico. Sed angelus bonus vel malus talia potest homini aliter revelare, videlicet per applicationem luminis sui ad phantasmata, sicut applicatur lumen intellectus agentis phantasmatibus ut ex eis intentiones quædam in intellectu possibili eliciantur; et quanto lumen fuerit fortius atque perfectius, tanto plures et certiores cognitiones elicientur. Sicque ex phantasmatibus illustratis angelico lumine, resultat aliquorum cognitio in intellectu possibili hominis, ad quam elicendam illustratio intellectus agentis humani non sufficit, quia debilius est lumen ipsius.

Ex prædictis habetur, quod divinatio est non quorumcumque futurorum prænuntiatio, sed eorum quæ causas determinatas non habent, quæ scire est proprium Deo. Hinc ab usurpatione actus Dei vocantur divini qui futuris prænuntiandis intenti sunt. — Hæc Thomas in Scripto.

Cujus responsio procedit secundum imaginationem ipsius, qua frequentissime scribit intelligentem in hoc statu oportere speculari phantasmata. In qua opinione aliter sentio, propter motiva alibi partim tacta, et plenius infra tangenda.13 Et videtur mirabile cur dicat species in intellectu angelico exsistentes, non esse intellectui proportionatas humano, nec recipi posse in eo propter earum simplicitatem et universalitatem, quum tamen affirmet lumen intellectuale angelicæ mentis posse immediate phantasmatibus applicari, sicque eis proportionari: quum ipse intellectus possibilis sit simplex, immaterialis et inorganica virtus, phantasma vero quid corporale exsistat; et per consequens, species intelligibilis angelici intellectus incomparabiliter proportionatior sit intellectui hominis, quam lumen illud angelicæ mentis phantasmati. Rursus, intellectus angelicus immediate illuminabilis est ab intellectu divino et increato, qui tamen incomparabiliter plus transcendit omnem intellectum angelicum in simplicitate et universalitate repræsentativa (quippe qui per divinam essentiam unam et indistinctam universa cognoscit) quam angelicus intellectus humanum: cur ergo intellectus humanus non est capax immediate illuminationis angelicæ absque reflexione ad phantasmata?

Insuper, de dæmonum divinatione scribit sanctus Doctor in Summa contra gentiles, libro tertio, capitulo centesimo quinquagesimo quarto: Quemadmodum maligni spiritus veritatem fidei corrumpere molientes, abutuntur operatione miraculorum, ut errorem inducant, argumentumque fidei ex miraculosis operibus sumptum debilitent, non tamen vere miracula faciendo, sed ea quæ hominibus miraculosa apparent; sic quoque abutuntur prænuntiatione prophetica, non utique veraciter prophetando, sed aliqua secundum ordinem causarum homini occultarum prænuntiando, ut futura in se ipsis præcognoscere videantur. Et quamvis ex causis naturalibus tales effectus proveniant, dæmones tamen subtilitate sui intellectus magis cognoscere possunt quam homines, quia cognoscunt quando et qualiter naturalium effectus causarum valeant impediri: ideo in prænuntiando futura, mirabiliores ac veraciores apparent quam homines quantumcumque scientes. Denique inter causas naturales, supremæ et a nostra cognitione magis remotæ sunt vires cœlestium corporum, quas constat dæmonibus secundum proprietatem suæ naturæ cognitas esse. Quumque cuncta corpora inferiora secundum vires et motus cœlestium corporum disponantur, possunt hi spiritus multo plus quam quicumque astrologus, prænuntiare ventos et tempestates, hujuscemodique effectus, ut pestes. Et quamvis cœlestia corpora super intellecctivam animæ partem directe non queant imprimere, verumtamen quoniam plurimi impetus passionum inclinationesque corporales sequuntur (quibus soli sapientes ac virtuosi resistunt, qui pauci sunt), in quas passiones et inclinationes efficaciam habent cœlestia corpora; hinc et de actibus hominum multa prædicere possunt, quamvis interdum et ipsi in prænuntiando deficiant, propter arbitrii libertatem aut divinæ providentiæ dispositionem. — Ea vero quæ præcognoscunt, prænuntiant quidem, non mentem illuminando, sicut in revelatione divina: non enim intendunt mentem ad veritatis cognitionem provehere, sed potius a veritate avertere. Prænuntiant autem quandoque quidem imaginationis immutatione, vel in dormiendo, ut quum per somnia aliquorum futurorum monstrant indicia, sive etiam in vigilando, ut in arrepticiis atque phreneticis patet, qui futura quædam prænuntiant; aliquando vero per exteriora indicia, ut per motus garritusque avium, et per apparentia in extis animalium, ac in quorumdam descriptione punctorum, et in consimilibus, quæ fieri sorte quadam videntur; quandoque vero visibiliter apparendo, sensibiliterque loquendo. — Hæc ibi. Ubi et de his diffusius scribit Thomas etiam in capitulis aliis pluribus, sed et in secunda secundæ, ut infra tangetur.

Præterea Udalricus in Summa sua, quarto libro: Divinatio (inquit) per dæmones, fit per præfatum scientiæ eorum acumen, ut Origenes et Augustinus testantur. Propterea dæmon vocatur spiritus divinationis, juxta illud Levitici:14 Vir sive mulier in quibus pythonicus seu divinationis spiritus fuerit. Hinc asserit Origenes: Divinatio dicitur, quoniam gentium natio credidit esse divinum omne quod per qualemcumque spiritum profertur. Quod intelligendum est de futuris quæ nulla possunt humana præsciri peritia: sive præexsistant in naturalibus causis, quarum collectio scitur sufficiens a dæmonibus ex perspicacitate eorum, sed a nobis sciri non valet nisi pars hujus scientiæ, per quam nihil certum de illo effectu præcognoscere possumus; sive in nulla causa præexsistant nisi in Deo, ut sunt mirabilia divinæ potentiæ: ideo talium præscientia solius est Dei. Ideo probans se solum esse Deum, ait per Isaiam: Annuntiate quæ ventura sunt, et sciemus quia dii estis.15 Dæmones ergo talia non sciunt, nisi ex revelatione angelorum aut Prophetarum. Videntur autem hominibus prophetare, quum naturales quosdam prædicunt effectus quorum causæ eis sunt notæ, hominibus vero incognitæ.

Hinc tali fallacia schola Stoicorum delusa, dixit omnem divinationem fieri per deos, ita quod per divinationem probatur quod dii sint, juxta illud in secundo libro de Natura deorum: Prædictiones rerum futurarum declarant hominibus deos esse qui hæc revelant. Quumque per apparitiones dæmonum didicissent divinationes per dæmones fieri (siquidem ut in libro de Deo Socratis dicitur, Pythagorici mirantur si quis negaret unquam vidisse se dæmonem), dixerunt dæmones esse deos. Ideo Plato, qui in libro suo Symposion dicit cuncta denuntiata et magorum mirabilia omnesque præsagiorum species, fieri per dæmones sub primo omnium deorum parente, dominatore atque auctore, posuit genera tria deorum, videlicet: summos deos non solum loci dispositione, sed naturæ etiam dignitate, qui sunt invisibiles, quos solo intellectu contemplamur, ut Juno, Vesta, Minerva, et hujusmodi; et medios deos, quos perhibuit dæmones esse, quia secundum eum compositi sunt ex natura intellectuali atque aerio corpore; et infimos deos, qui sunt omnino corporales, ut sunt dii cœlestes quos videmus, videlicet, sol, luna et stellæ. — Unde patet, quod per hoc dæmones traxerunt ad idololatriam homines: quoniam Plato dicit singulos singulis esse hominibus deputatos, et quod si aliquis dæmonum ab eo cui deputatus est, rite cognoscatur atque colatur, fit ei prospector in rebus dubiis et incertis, apparendo ei per somnia aut per signa aut aliter, et in periculis præmunitor. Ideo in libro de Deo Socratis, dicitur ipse Socrates tam perfectus in sapientia exstitisse, quia ut dicit Homerus, officia divinationis ac sapientiæ non sunt divisa. Sic autem divinationi intendere, idolololatriæ species est, ac divina lege prohibitum. Unde Hieronymus in originali super Malachiam*:16 Divinatio, inquit, nunquam in bono accipitur. Quod verum est de divinatione proprie dicta: aliter esset contrarium illud Proverbiorum, Divinatio in labiis regis.17*

Peripatetici vero non posuerunt dæmones; et utentes nomine divinationis secundum id cui nomen imponitur, non secundum id a quo nomen imponitur, dixerunt divinationem non esse scientiam divina inspiratione concessam, sed tantum naturalem effectum. Etenim divinationem esse probat Aristoteles secundo de Somno et vigilia, quia quod ab omnibus experimentaliter est compertum, est verum et aliquid: sed quod somnia præostendant futura, quilibet sæpe experitur, et hoc vocamus divinationem. Porro, quod ista divinatio non sit immissio Dei, probatur ibi per hoc, quod immissiones Dei maxime fiunt illis qui sunt ei propinquiores, et qui habent in se regimen suæ vitæ, ad quod habendum fiunt hujusmodi immissiones. Nullum vero animal habet in se regimen suæ vitæ, nisi homo; et inter homines, Deo simillimus ac amantissimus est sapiens, ut dicitur decimo Ethicorum: idcirco est propinquissimus Deo. Sicque hujusmodi immissiones non fierent aliis animalibus ab homine; inter homines quoque magis fierent sapientibus quam morionibus et melancholicis: nos vero videmus totum oppositum. — Itaque isti philosophi non loquuntur de divinatione quæ fit maleficio dæmonum, nec de prophetia quæ fit revelatione supernorum spirituum, quia de his sciri nil potest per rationem naturalem; sed tantum loquuntur de naturali præostensione futurorum, sicut ex cantu galli cognoscimus horam noctis: sicque vera dicunt, neque illicitum est conjecturare taliter de futuris, nisi quis crederet Dei potentiam ac providentiam his causis naturalibus alligatam, quasi non possit aliter fieri quam in naturalibus ostenditur causis.18 Quocontra legitur: signis cœli nolite metuere; et in Isaia: Ego Dominus irrita faciens signa divinorum.19

Si autem quæratur, qualiter futura contingentia, etiam quæ subsunt libero arbitrio, naturali scientia cognoscantur, respondent philosophi isti, quod omne quod fit in inferioribus istis, præexsistit in motore cœlesti tanquam in naturali artifice, et explicatur per cœlum et ejus motum, tanquam tonitruo. Aer quoque magis quietus est de nocte circa dormientem, et inquietudines objectorum tunc cessant, et animus tunc liberior est ad percipiendos hujusmodi motus in se factos. Somnia demum in brutis sunt tantum materialiter, scilicet prout somnium est perceptio speciei imaginabilis, absque hoc quod ex ipso ut ex signo veniatur in signatum. Formaliter vero, in quantum est signum eventus futuri, solius est hominis: quoniam ordinare species imaginationis ad prænosticationem futuri, non est imaginationis nisi in quantum conjuncta est rationi. Hinc ait Averroes, quod solus homo proprie somniat, visionesque alias videt; bruta autem tantum habent cortices somniorum. — Hæc Udalricus. Imprimitur ergo hæc species etiam corporibus animalium, partique animæ sensitivæ quæ conjuncta est corpori. Ideo elementa secundum ipsam componuntur; animalia quoque secundum hujusmodi formas aguntur in motibus atque garritibus suis. Sicque per hujusmodi cognoscimus effectum futurum certius quam hoc cognoscatur per signa cœli: quia per illa tantum scitur effectum naturæ universalis esse receptum in natura particulari, sine quo effectus cœli frustraretur. Ideo Ptolemæus in Centilogio vocat hæc secundas stellas. Nec tamen ex his adhuc certitudinaliter præscitur iste effectus: tum quia hujusmodi motus et operationes animalium sæpe fiunt ex aliis causis quam ex impressione naturæ universalis; tum quia per multas indispositiones naturales effectus poterit impediri, præsertim in his quæ libero subsunt arbitrio, quod resistere potest ac prævalere inclinationi ex motu cœlesti causatæ. Propter quod asserit Ptolemæus: Sapiens dominabitur astris.

Denique impressiones istæ melius percipiuntur a brutis quam ab hominibus, et inter homines melius a stultis et amentibus seu dormientibus, quam a sapientibus ac vigilantibus: quoniam quanto anima per alias occupationes minus abstrahitur a perceptione impressionum istarum, tanto melius percipit eas. Sapientes vero in vigilia occupantur multis pertinentibus ad regulam vitæ, quibus furiosi et amentes ac dormientes et irrationalia non intendunt: quemadmodum etiam in somnis parvos motus magis sentimus quam majores in vigilia, sicut parvo sono terremur tionem futuri, non est imaginationis nisi in quantum conjuncta est rationi. Hinc ait Averroes, quod solus homo proprie somniat, visionesque alias videt; bruta autem tantum habent cortices somniorum. — Hæc Udalricus. summos esse, Junonem, Vestam et Minervam; medios autem, dæmones ex natura intellectuali et aerio corpore compositos; et infimos, omnino corporales, ut solem, lunam et stellas. Quocirca quærendum, quid per Junonem, Vestam et Minervam intelligatur: quia si homines, utpote feminæ illæ seu animæ earumdem, constat quod illæ non sunt secundum Platonem summi dii; imo secundum Platonem, post superaltissimum Deum summi dii sunt ideæ, quas posuit separatas, deinde intelligentiæ. Insuper orbes cœlestes, sidera et planetas dixit Plato altioris ordinis inter deos, quam dæmones, quos animalia corpore aeria nuncupavit. Nempe in secundo Timæi induxit patrem universorum loquentem ad eos: O dii deorum! quorum pater et opifex ego. Ut etiam Thomas et Albertus testantur, atque ex serie textus ostenditur. Unde et Aristoteles libro de Anima, solem vocat patrem deorum ac virorum. Nec Plato docuit luminaria cœli esse deos omnino corporales, id est non constantes ex natura intellectuali et corpore: imo edocuit ea esse nobilissimis animabus animata. Unde secundum ejus sequaces, animæ illæ cœlorum ac cœlestium corporum, animæ nobiles appellantur: quæ omnia in Elementatione theologica Procli Platonici et partim in libro de Causis continentur. — Præterea, quod in præinductis verbis Udalrici commendatur illa Peripateticorum positio de divinatione, non videtur recte prolatum: primo, quoniam certum est Aristotelem et scholam Peripateticorum errasse in hoc quod non posuerunt dæmones sive diabolos, opinantes angelos seu intelligentias non potuisse peccare, nec quosdam eorum factos diabolos, ut dictum est supra. Deinde erraverunt in hoc quod divinationes, apparitiones, variosque effectus qui secundum veritatem fiunt per dæmones, dixerunt fieri et posse salvari per influentias et virtutes cœlestes ac naturales.20 Quod et Ægidius in tractatu suo contra errores philosophorum apertissime reprobat. Unde et S. Thomas in Summa contra gentiles, libro tertio, capitulo centesimo quinquagesimo quarto, verbis paulo ante ex Summa illa inductis, subjungit: Quamvis ultimum horum (videlicet visibilis apparitio et sensibilis allocutio) manifeste per malignos spiritus fiat, alia tamen quidam conantur reducere in causas naturales, etc. Deinde adjungit: Sed quia hoc modicam habet rationem, magis putandum est talia ex intellectuali quadam substantia fieri, etc.

De his autem non invenio scripsisse Albertum in Summa sua, nec libro de IV Coæquævis; sed super Genesim et Danielem aliqua inde tangit. — Petrus hic Thomæ omnino concordat, nec superaddit.

Porro Richardus narrat hic duas opiniones de præscientia dæmonum circa impressiones meteoricas in aere, scilicet, pluviarum, tempestatum, ventorum. Quarum una dicit, quod non præcognoscunt talia certitudinali scientia, sicut jam ex Thoma et Udalrico probatum est, quoniam causæ eorum possunt impediri. Alia tenet, quod certitudinaliter illa prænoscunt: quia etsi impedimentum eveniat, de necessitate evenit, quoniam evenit per causam naturalem, quæ de necessitate operatur. Unde si natura disposuerit nubem ad pluviam, de necessitate resolvetur in pluviam: nisi superveniat aliqua causa naturalis qua hoc de necessitate impediatur. A causa ergo necessaria eveniunt, quando eveniunt; et a causa necessaria impediuntur, quando impediuntur. Quumque dæmones sciant naturalem virtutem elementorum corporumque cœlestium, motum quoque, cursum et conjunctionem planetarum inter se et cum stellis fixis, videtur quod præfatos effectus certitudinaliter præcognoscant sua naturali scientia.

Harum opinionum motiva et solutiones tangit Richardus, ad nullam declinans. Verum secunda ista opinio videtur omnino erronea, imo erroribus Avicennæ propinqua, qui dixit omnes naturales effectus in inferioribus de necessitate produci, si totus cœlestium causarum ordo similiter sumatur ac consideretur. Quam etiam opinionem Aristoteles sexto Metaphysicæ reprobat. Etenim si naturalium causarum concursus semper esset ex necessitate, omnes naturales effectus de necessitate provenirent: quod Philosophus reprobat ac reputat esse falsum. Opinio quoque hæc videtur incidere in quemdam articulum condemnatum a domino Stephano Parisiensi episcopo ac doctore, qui talis est: Quod nihil fiat a casu, sed omnia de necessitate eveniunt; et quod omnia quæ erunt, necessario erunt, et quæ non erunt, impossibile sit esse; et quod nihil eveniat contingenter, considerando omnes causas: error est, quia concursus causarum est de definitione casualis effectus. Et potest etiam poni tale exemplum: quod aliquod corpus terrestre ignitum, in superiori parte aeris generetur atque deorsum cadat, habet causam virtutem aliquam cœlestem. Similiter, quod in superficie terræ sit aliqua materia combustibilis, potest reduci in aliquod principium cœleste; sed quod bolica illusione nascentia, certum est roignis descendens, huic materiæ occurrat et comburat eam, non habet hujuscemodi causam, nec causam necessariam seu per se, sed causam per accidens.

Præterea huic positioni et dictis ex Thoma et Udalrico concordat Bonaventuræ responsio. Et addit: Quia cognitio creaturæ dependet ex re; dum res incerta est in se et in sua causa, non potest creatura certitudinaliter illam prænoscere nisi per revelationem: ideo præcognitio talium est vel Dei vel a Deo. Et quoniam superbissimi dæmones maxime desiderant sibi impendi divinum honorem, maxime student ostentare se illa præscire. Verumtamen eventum futurum aliquo modo præsentiunt, et frequenter vera prædicunt: et hoc quadrupliciter, secundum Augustinum secundo super Genesim ad litteram. Primo, acrimonia sui sensus atque ingenii: ut dum diligenter considerant ad quid inclinetur nostra affectio, vel quæ sint inducentia aut retrahentia. Secundo, multa experientia temporum: quia ex talibus sæpius vidit dæmon accidere talia. Tertio, dolosa cautela: ut quando proponit aliquid facere, et prædicit tale quid eventurum. Quarto, aliena doctrina: ut dum justo Dei judicio permittitur ab angelis discere. Itaque dæmones quamvis possint futura contingentia probabiliter præsentire, non possunt tamen certitudinaliter præscire aut prænuntiare. — De somniis vero sciendum, quod quinque de causis fiunt, videlicet, ex dispositione corporis, ex sollicitudine mentis, ex illusione diabolica, ex revelatione angelica, ex visitatione divina. Prima duo somnia sunt præsagia futurorum quæ causam habent in nobis: nam quæ contingunt ex dispositione corporis, signa sunt infirmitatis; quæ autem accidunt ex sollicitudine mentis, sunt signa eorum ad quæ facienda vel desideranda inclinatur affectio nostra. Aliorum vero non sunt signa de se: imo si applicentur ad alia, potius præbent occasionem errandi quam præsciendi. Somnia demum ex diaboris esse nullius. Sed somnia quæ ab angelis bonis sunt aut a Deo, sunt vera signa in nobis rerum illarum ad quas præsignandas aut ostendendas exhibentur. Idcirco ex hoc non habetur quod præcognitio contingentium futurorum aliter habeatur quam a Deo, nisi per aliquam conjecturam. Hæc Bonaventura. Quibus Alexander concordat.

Durandus quoque consonat præinductis, nisi quod concordare videtur secundæ opinioni ex Richardo jam recitatæ de præcognitione dæmonum circa cognitionem naturalium quorumdam effectuum, quorum causæ possunt aliquando impediri.

Antisiodorensis etiam quarto suæ Summæ libro consentit præhabitis. Et qualiter dæmones sint immissores cogitationum malarum, angeli vero bonarum, explanans: Revera, inquit, diabolus immissor est cogitationum. Primo, per hoc quod imagines rerum sensibilium delectantium imprimit instrumento seu organo imaginationis; quoniam data est ei potestas immiscendi se spiritui sensibili, et immutandi ipsum quandoque, sicut permittitur, imaginibus delectabilium rerum: sicque immittit cogitationes rerum hujusmodi, quemadmodum aliquis ponens ante me speculum aliquod, immittit mihi visum rei in speculo relucentis. Scit namque diabolus, quod delectabile apprehensum movet: ideo immittit apprehensionem rei delectabilis, ut moveat ad appetitionem inordinatam. Sicque potest immittere cogitationem mali. Non tamen potest immittere cogitationem malam quæ sit peccatum: quæ est mala voluntas, secundum quod dicitur, Peccavi cogitatione. Ideo bene dicit Beda, quod non est immissor cogitationum malarum, id est malarum voluntatum, quia eas proprie non immittit nisi per operationem virium nostrarum. Nec enim apprehensio delectabilis malam parit volitionem tanquam necessaria causa, sed tanquam occasio aut causa voluntaria. — Alio modo immittit diabolus cogitationem mali, scilicet per modum consulentis, quemadmodum angelus bonus immittit cogitationem boni: et talis immissio appellatur suggestio. Qua autem lingua utitur angelus bonus aut malus consulendo homini aut admonendo, semotum est a sensibus nostris. Hoc ultimo modo potest diabolus tentare hominem de invisibilibus, sicut dum aliquem inducit ad errorem in fide. Hæc Antisiodorensis.

Postremo Parisiensis tertia parte libri de Universo: Divinatio, ait, imitatio quædam est Deitatis, juxta propriam nominationis hujus intentionem, quamvis usu certissimo sola malignorum spirituum revelatio divinatio nominetur, quia nec angelos, nec Prophetas dicimus divinare. Vulgariter vero divini vocantur, qui ex revelatione malignorum spirituum secreta loquuntur. Est igitur divinatio, prout dixi, Divinitatis quædam imitatio. Et intellexerunt hoc antiqui de Divinitate, id est Deitate, qua deos seu divinos vocabant nonnullos. Inde appellabant et dæmones, id est scientes, ex præeminentia scientiæ quam eos habere putabant, qua occulta præteritorum, præsentium ac futurorum eos nosse credebant. Hinc æstimabant eos esse deos atque colendos; et ad cultum eorum multi prolapsi sunt, et usque præsens labuntur, aviditate sciendi ab eis occulta. Ariolos quoque, fanaticos et arrepticios, dixerunt divinos; similiter illos qui aliqua adhibent instrumenta quatenus in eis inspiciantur occulta: sicut sunt, speculum, unguis puerilis, ovum, manubrium eburneum, gladius elimatus; quibus omnibus apponitur unctio ex oleo, ut eorum augeatur luciditas. Addunt item deceptores et malefici quædam sortismata seu adjurationes, et observantias temporum ac horarum, quasi virtute rerum illarum apparitio fiat seu visio in præfatis lucidis instrumentis. Præterea certum est, quod in illis instrumentis non sunt res nec rerum similitudines quæ quæruntur ac inspici ibi videntur: alioqui ab omnibus ibi præ exorcismata (Vide Cangium). sentibus inspicerentur. Claruit autem jam multis experimentis, quod dum septem aut decem pueri ac puellæ ad hujusmodi visiones applicantur, vix unus eorum videt id cujus revelatio quæritur, ut furtum aut latronem. Hæc Guillelmus.

Qui consequenter prolixe circa hæc narrat quemadmodum quidam Platonici dixerunt, animabus nostris scientias ac virtutes concreatas, et pueros ac virgines adhuc immaculatos, ex lucidorum instrumentorum illorum intuitu ad interiora sua reflecti, ac intra se in formis sibi connatis cernere quod sciri optatur. Deinde inquirit, quid verius sit, quod Plato dixit, an quod Aristoteles, asserens animam in principio sui esse ut tabulam rasam: et pulchre diffuseque probat in hoc errasse Platonem. — Inter hæc etiam refert, quemadmodum unus magorum antiquorum apud Latinos famosus, illo errore dementatus est, quod credidit animam pueri immaculati violenter necati, habere scientiam omnium præsentium, præteritorum ac futurorum, ideoque puerum talem violenter necasse, ut ab ejus anima acciperet responsa. Quem autem intelligat doctor iste per magum illum, certum non habeo; sed suspicor quod Simonem magum, de quo et S. Thomas in uno scripsit loco, quod ab anima occisi infantuli responsa accepit. Verumtamen Guillelmus hic scribit, quod diabolica suggestione magus ille in tantum errorem tamque crudele facinus est collapsus, et quod diabolus in specie talis animæ apparuit ei.

Consequenter describit, qualiter quidam juxta Aristotelis documenta dicentes scientias animabus non esse innatas, dicant per inspectionem lucidorum instrumentorum apparere ac disci occulta, per viam naturæ, sine cooperatione diaboli, ex irradiatione lucis divinæ sive angelicæ. Videmus, inquiens, hujusmodi illuminationes irradiationesque fieri in furiosis, et in graviter ægrotantibus, ac in excessive timentibus, in somniantibus quoque, et grandem sollicitudinem profunde gerentibus: quia hæc abstrahunt animam ab exterioribus, propriisque corporibus, sicque approximant eam irradiationi lucis supernæ. Conformiter isti dicunt, pueros et virgines per talium lucidorum inspectionem ab exterioribus reverberari ac intus redire, sicque desuper illustrari; perpaucis tamen contingit hoc, qui præ ceteris ex donis naturæ complexionisque qualitate ac elevatione ingenii, ad illuminationem talem magis dispositi sunt. Et quamvis hæc dona disponant ad hæc, attamen multo plus dona gratiæ ac puritas mentis et vitæ: quæ interdum revelationes obtinent non petitas, præsertim in his qui zelo sincero solliciti sunt de gloria et honorificentia Creatoris ac utilitatibus publicis. Unde Gabriel locutus est Danieli:21 Nunc egressus sum ut docerem te, et veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es.

Inveniuntur nihilo minus aliquæ animæ, quibus hujusmodi superveniunt irradiationes ex fortitudine cogitationum in rebus divinalibus, atque ex vehementia devotionis in orationibus suis, et ex ardore sanctorum ac piorum affectuum quibus superjucundissimam prorsusque infinitam Creatoris pulchritudinem concupiscunt. Galenus vero in libro de Melancholia dicit quosdam ex desideriis talibus melancholicum incurrere morbum: qui utique desipientia magna est, et alienatio a rectitudine intellectus discretioneque rationis. Porro laborantes hoc morbo, suscipiunt irradiationes, verum particulatas et detruncatas. Quapropter instar Prophetarum de rebus divinalibus mira loqui incipiunt; sed locutionem illam non diu continuant: imo in verba desipientiæ consuetæ mox recidunt. Fumus namque melancholicus ascendens ad intellectivam vim, confestim intercipiens mentis fulgorem illam offuscat, et a tantæ altitudine claritatis dejicit eam. Quandoque enim ad modicum cessat ascendere, et tunc ad modicum elevantur ad contemplandum et ad loquendum salubria; sed rursus melancholico ascendente vapore, mira subitatione trahuntur deorsum, atque in cogitationes ac verba alienationis ac delirationis præcipitantur. Porro qui puritati ac contemplationi ut decet intenti sunt, familiaritatem ac consortium angelorum adipiscuntur, quemadmodum de magistro suo Socrate testatus est Plato, dicens: Socrates obregularia vitam et castimoniam ab infantia numen habuit comitem, id est spiritum bonum se comitantem ac dirigentem. Tullius item in libro suo de Natura deorum disseruit: Si quis temperate uteretur cibis ac potibus, et immaculatum se custodiret, præsertim a venereis voluptatibus, hic consortio frueretur ac visione deorum. Anima etenim nostra in horizonte est et quasi confinio superiorum ac inferiorum. — Neque hoc lateat, quod inspectionibus lucidorum instrumentorum frequenter admiscent se dæmones, quatenus fallant, aut saltem illo fulgore oculos intuentium lædant. — Hæc Guillelmus. Qui de his multa prosequitur et de generibus operum magicorum ac miris occultissimis virtutibus multarum naturalium rerum, arborum et herbarum, animalium et gemmarum: de quibus infra tangentur nonnulla.

Ad objecta patet ex dictis solutio.

Footnotes

  1. Jonæ IV, 7. ↩

  2. II Cor. XI, 14. ↩

  3. Gen. XVIII, 1 et seq. ↩

  4. Gen. XIX, 1 et seq. ↩

  5. Tob. V, 5 et seq. ↩

  6. p. 295 A. ↩

  7. p. 287 B. ↩

  8. Joann. VIII, 44. ↩

  9. Gen. IV, 7. ↩

  10. Ps. LXXVII, 49. ↩

  11. Joann. XIII, 2. ↩

  12. Costa ben Luca ↩

  13. Cf. t. XVI, p. 489 A et s. ↩

  14. Lev. xx, 27. ↩

  15. Is. xli, 23. ↩

  16. * Michæam ↩

  17. Prov. XVI, 10. ↩

  18. Jer. X, 2. ↩

  19. Is. XLIV, 25. ↩

  20. p. 304 A'. ↩

  21. Dan. IX, 22, 23. ↩

Chapter 92 of 271