Distinctio 9
A. De ordinum distinctione, qui et quot sint.
POST prædicta superest cognoscere, de ordinibus angelorum quid Scriptura P tradat:1 quæ in pluribus locis novem esse ordines angelorum promulgat, scilicet: Angelos, Archangelos, Principatus, Potestates, Virtutes, Dominationes, Thronos, Cherubim, et Seraphim. Et inveniuntur in istis ordinibus tria terna esse, et in singulis tres ordines, ut Trinitatis similitudo in eis insinuetur impressa. Unde Dionysius tres ordines angelorum esse tradit, ternos in singulis ponens.2 Sunt enim tres superiores, tres inferiores, tres medii. Superiores: Seraphim, Cherubim, Throni; medii: Dominationes, Principatus, Potestates; inferiores: Virtutes, Archangeli, Angeli.
B. Quid appelletur ordo, et quæ sit ratio nominis cujusque.
Hic considerandum est, quid appelletur ordo; deinde, utrum ab ipsa creatione fuerit distinctio illorum ordinum.
Ordo angelorum dicitur multitudo cœlestium spirituum qui inter se in aliquo munere gratiæ similantur, sicut et in naturalium datorum munere conveniunt. Ut verbi gratia: Seraphim dicuntur qui præ aliis ardent caritate. Seraphim enim interpretatur ardens vel succendens. Cherubim, qui præ aliis in scientia eminent. Che-
Gregor. in Evang. Homil. xxxiv, n. 10. ministeria rubim enim interpretatur plenitudo scientiæ. Thronus dicitur sedes. Throni autem vocantur, ut B. Gregorius ait, qui tanta Divinitatis gratia replentur, ut in eis sedeat Deus, et per eos judicia decernat atque informet. Dominationes vocantur qui Principatus et Potestates transcendunt. Principatus dicuntur qui sibi subjectis quæ sunt agenda disponunt, eisque ad explenda divina mysteria principantur. Potestates nominantur hi qui hoc ceteris potentius in suo ordine acceperunt, ut virtutes adversæ eis subjectæ, eorum refrenentur potestate, ne homines tantum tentare valeant quantum desiderant. Virtutes vocantur illi per quos signa et miracula frequenter fiunt; Archangeli, qui majora nuntiant; Angeli, qui minora.
C. Quod hæc nomina non propter se, sed propter nos eis data sunt : quæ sumpta sunt a donis gratiæ, quæ non habent singulariter, sed excellenter; et a præcipuis nominantur.
Hugo, de Sacram. lib. I, p. v, c. 32.
Hæc nomina illis non propter se sed propter nos data sunt : qui enim sibi noti sunt contemplatione, nobis innotescunt cognominatione. Et nominantur singuli ordines a donis gratiarum, quæ non singulariter sed excellenter data sunt eis in participatione. In illa enim cœlesti curia ubi plenitudo boni est, licet quædam data sint excellenter, nihil tamen possidetur singulariter. Omnia enim in omnibus sunt, non quidem æqualiter, quia alii aliis sublimius possident quæ tamen omnes habent. Quumque omnia dona gratiarum superiores ordines sublimius et perfectius perceperint, tamen ex præcipuis sortiti sunt vocabula, inferioribus cetera relinquentes ordinibus ad cognominationem : ut Seraphim, qui ordo excellentissimus æstimatur, tam dilectionem quam cognitionem Divinitatis, et cetera virtutum dona, ceteris omnibus sublimius et perfectius percepit; et tamen ab excellentiori dono, id est a caritate, nomen accepit ille superior ordo. Majus enim donum est ipsa caritas quam scientia. Item, majus est scire quam judicare : scientia namque informat judicium. Ideoque secundus ordo a secundo dono, id est cognitione veritatis, appellatus est, scilicet Cherubim. Ita de aliis intelligendum est. Assignatur ergo excellentia ordinum secundum excellentiam donorum. Et tamen, sicut Gregorius ait, illa dona omnibus sunt communia : omnes enim ardent caritate, et scientia pleni sunt; sic et de aliis. Sed superiores aliis excellentius (ut jam dictum est) ipsa acceperunt, a quibus et nominantur. Unde Gregorius : In illa summa civitate quisque ordo ejus rei censetur nomine, quam plenius accepit in munere.
Id. Summa Sent. tract. II, c. 5.
Gregor. op. cit. n. 14.
Ibidem.
D. Quæstio ex verbis Gregorii orta.
Sed oritur hic quæstio talis : Si quisque ordo ab illo dono nominatur quod plenius possidet, tunc Cherubim in scientia præeminet omnibus, quia a scientia nominatur. Sed qui magis diligit, plus cognoscit : tantum enim, ut tradit auctoritas, cognoscit ibi quisque, quantum diligit. Itaque Seraphim non solum in caritate, sed etiam in scientia præeminent. Ideoque auctoritas illa sic videtur intelligenda, ut comparatio non referatur ad omnes ordines, sed ad quosdam, scilicet inferiores. Ille enim ordo non plenius Seraphim accepit scientiam in munere, sed plenius aliis ordinibus qui sunt inferiores. Nec nominatur quisque ordo ab omni re quam plenius aliis accepit, sed ab aliqua rerum quas accepit. Vel potest comparatio referri non ad ipsos ordines, sed ad alia dona; nec ad omnia alia dona, sed ad quædam. Sicut enim homines quum plura habeant dona, quædam aliis excellentius possident; ita forte et angeli quibusdam muneribus magis pollent, et aliis quibusdam minus.
E. Utrum ordines ab initio creationis ita distincti fuerint.
Jam nunc inquirere restat, utrum et isti ordines a creationis initio ita fuerint distincti. Quod ita fuerint distincti a primordio suæ conditionis, videtur testimonio auctoritatis insinuari, quæ tradit, de singulis ordinibus aliquos cecidisse. De ordine namque superiori Lucifer ille fuit, quo nullus dignior conditus fuit. Apostolus etiam principatus et potestates tenebrarum nominat, ostendens de ordinibus illis cecidisse, qui quum in malis ministerium exerceant, non tamen penitus nominibus ordinum suorum privati sunt. Sed non videtur illud posse stare. Non enim tunc caritate ardebant, nec sapientia pollebant, neque in eis Deus sedebat: si enim hoc habuissent, non cecidissent. Non ergo tunc erant Cherubim vel Seraphim vel Throni.
Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 5.
Ezech. xxviii, 12 et seq. Ephes. VI, 12.
Ad quod dicimus, quia ante casum quorumdam non erant isti ordines, quia nondum habebant dona in quorum participationibus conveniunt; sed quibusdam cadentibus, aliis apposita sunt, eisque qui ceciderunt collata fuissent eadem dona, si perstitissent. Ideoque Scriptura dicit, de singulis ordinibus aliquos cecidisse: non quia fuissent in ordinibus et postea corruerint; sed quia si perstitissent, eorum aliqui in singulis fuissent ordinibus: qui et in naturæ tenuitate et in formæ perspicacitate differentes gradus habebant, sicut illi qui perstiterunt. Alii enim (ut prædiximus) superiores, alii inferiores conditi sunt: superiores, qui natura magis subtiles, et sapientia magis perspicaces; inferiores, qui natura minus subtiles, et intelligentia minus perspicaces facti sunt. Has autem invisibiles differentias invisibilium solus ille ponderare potuit, qui omnia in numero et mensura et pondere disposuit3, id est in se ipso, qui est mensura omni rei modum præfigens, et numerus omni rei speciem præbens, et pondus omnem rem ad stabilitatem trahens, id est, terminans et formans et ordinans omnia.
Hugo, op. cit.
Aug. de Genesi ad litt. lib. IV, n. 7.
F. Utrum omnes angeli ejusdem ordinis sint æquales.
Præterea considerari oportet, utrum omnes angeli ejusdem ordinis æquales sint. Ita esse quibusdam placuit. Sed non est hoc probabile, nec assertione dignum, quia Lucifer, qui fuit de collegio superiorum, ipsis etiam dignior exstitit qui aliis excellentiores creati fuerant. Ex quo percipitur, quod si perstitisset, in ordine
Hugo, op. cit. superiori fuisset, et aliis ejusdem ordinis dignior exstitisset. Sicut enim unus est ordo Apostolorum, et alter martyrum, et tamen in Apostolis alii aliis sunt digniores, similiter et in martyribus alii aliis sunt superiores; ita et in ordinibus angelorum recte creditur esse.
G. Quomodo dicat Scriptura, decimum ordinem ex hominibus compleri, quum non sint nisi novem ordines.
Cf. Luc. xv, 8-10.
Gregor. in Evang. Homil. xxxiv, n. 11.4
Notandum etiam, quod decimus ordo legitur de hominibus restaurandus. Sed quum non sint nisi novem ordines, nec plures fuissent etiam si illi qui ceciderunt perstitissent, moventur lectores, quomodo Scriptura dicat, decimum ordinem compleri ex hominibus. Gregorius namque ait homines assumendos in ordine angelorum: quorum alii assumuntur in ordine superiorum, qui scilicet magis ardent caritate; alii in ordine inferiorum, qui scilicet minus perfecti sunt. Ex quo apparet, non esse de hominibus formandum decimum ordinem, tanquam novem sint angelorum, et decimus hominum, sed homines pro qualitate meritorum statuendos in ordinibus angelorum. Quod ergo legitur decimus ordo complendus de hominibus, ex tali sensu dictum fore accipi potest, quia de hominibus restaurabitur quod in angelis lapsum est, de quibus tot corruerunt unde posset fieri decimus ordo. Propter quod Apostolus dicit restaurari omnia in Christo, quæ in cœlis et quæ in terris sunt: quia per Christum redemptum est genus humanum, de quo fit reparatio ruinæ angelicæ. Tamen non minus salvaretur homo, si angelus non cecidisset.
H. Quod homines assumantur juxta numerum stantium, non lapsorum.
Gregor. op. cit.
Deut. xxxii, 8, juxta LXX.
Non enim juxta numerum eorum qui ceciderunt, sed eorum qui permanserunt, homines ad beatitudinem admittuntur. Unde Gregorius: Superna illa civitas ex angelis et hominibus constat; ad quam credimus tantos humani generis ascendere, quantos illic contigit angelos remansisse, sicut scriptum est in cantico Deuteronomii: Statuit terminos populorum juxta numerum angelorum Dei.
I. Quidam dicunt, secundum numerum lapsorum angelorum homines reparandos.
Aug. Enchirid. c. 29. quibusdam tamen putatur, quod homines reparentur juxta numerum angelorum qui ceciderunt, ut illa cœlestis civitas nec suorum civium numero privetur, nec majori copia regnet. Quod Augustinus in Enchiridio sentire videtur, non asserens de hominibus plus salvari quam corruit de angelis, sed non minus, ita dicens: Superna Jerusalem, mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum aut immundorum dæmonum novimus, in quorum locum succedentes filii catholicæ matris, quæ sterilis apparebat in terris, in ea, pace de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus, sive qui est, sive qui fuit, sive qui futurus est, in contemplatione ejus artificis est, qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt. — Ecce aperte dicit, non minus de hominibus salvari quam corruit de angelis, sed plus non asserit. Is. l IV, 1. Rom. IV, 17.
SUMMA
DISTINCTIONIS NONÆ
HIC tractat Magister specialiter de angelis sanctis, quantum ad numerum ordinum et hierarchiarum : primo ostendens quid dicatur hic ordo; secundo, quod novem sunt ordines angelorum ; tertio, qualiter inter se distinguantur; quarto, cur nomina ista eis imposita sint. Deinde circa hæc movet tres quæstiones. Unam ex verbis Augustini, ut patet in textu. Secunda est, an ordines ab initio suæ creationis ita distincti fuerint. Tertia, an omnes angeli ejusdem sint ordinis. Consequenter declarat, quo sensu dicatur esse ordo decimus angelorum. Postremo determinat quod homines post hanc vitam ad angelorum ordines assumuntur. Quocirca inquirit, an assumentur juxta numerum stantium angelorum, an lapsorum.
Footnotes
Chapter 100 of 271