Quæstio 1
Modo quæritur primo, De fine constitutionis cœlestium corporum: et specialiter utrum orbes cœlestes influant inferioribus istis, et quos effectus producant in eis; potissime vero an luminaria cœli, id est stellæ atque planetæ, sint causæ inferiorum, etiam inclinationum et morum, interiorumque actuum humanorum.
Et ecce hæc quæstio multa includit, quæ per partes sunt prosequenda. Et primo, quid et qualiter orbes seu cœli influant mixtis ac elementis.1 Superius vero ostensum est, quod nec ultima nec aliqua intelligentia, nec anima nobilis, nec aliquis orbis cœlestis creavit aut distinxit elementa, ut quidam putaverunt philosophi, præsertim Avicenna et Algazel, asserentes ultimam intelligentiam præsidentem sphæræ activorum et passivorum, produxisse, imo creasse elementa.
A Arguitur autem, quod cœli non influant inferioribus istis. Primo, quia ex opinione dicentium quod corpora cœlestia habent in inferiora ista influxum, secuti sunt multi errores, imo hæreticæ pravitates, ut quod omnia proveniant necessitate, etiam actus humani, prout Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus, volumine quoque de Universo, declarat: ergo vitanda est talis positio tanquam fomentum errorum. Denique ut vitetur, Damascenus ait libro secundo, capitulo septimo: Græci per astrorum istorum et solis ac lunæ ortum et occasum atque concursum, aiunt omnia dispensari quæ circa nos sunt; nos autem dicimus, quoniam signa fiunt ex ipsis sicitatis et humiditatis et frigiditatis et caliditatis. Itemque: Nos (inquit) dicimus, quoniam non sunt causa alicujus eorum quæ fiunt, nec generationis, nec corruptionis; signa vero sunt imbrium transmutationisque aeris. Videtur etiam Damascenus hæc specialiter protulisse contra Aristotelem asserentem: Oportet hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, ut tota ipsius virtus inde gubernetur. — Præterea, signum distinguitur contra causam; sed in littera, imo in Genesi, scriptum est, Sint in signa: ergo corpora illa cœlestia ac luminaria sunt signa, non causæ, inferiorum. — Insuper, quum certus et invariabilis pureque naturalis sit cœlestium corporum ordo, motus, cursus, vigor, influxus, si ipsa sunt causæ inferiorum, omnia in inferioribus necessario accidunt, quemadmodum Tullius dixit. Nam et effectum oporteret causæ suæ proportionari. — Amplius, causa nobilior est suo effectu; sed inferiora, præsertim creatura humana, cœlestibus corporibus exstant præstantiora, potissime si illa dicantur inanimata: quod juxta præhabita magis consonum videtur dictis
Sanctorum. Viva namque non viventibus constat esse nobiliora. — Adhuc, in Deuteronomio habetur, quod sol et luna ac cœlestia corpora in ministerium cunctis gentibus sunt creata.23 Jeremias quoque :
Jer. x, 2, 3. A signis (inquit) cœli nolite metuere, quoniam leges populorum (puta gentilium signa illa timentium) vanæ sunt. Ex quibus insinuari videtur, quod causalitatem non habent in inferioribus istis, nisi prout in Genesi legitur : Ut sint (inquit) in signa et tempora et annos, et illuminent terram.
Gen. 1, 14, 15. In contrarium est auctoritas S. Dionysii, quarto capitulo de Divinis nominibus protestantis : Radius solis generationi visibilium corporum confert, ea ad vitam movet, auget, nutrit ac perficit. Augustinus quoque libro de Civitate Dei fatetur : Non absurde credi potest afflatus quosdam sidereos ad solas corporum differentias valere. Idem probari multipliciter potest argumentis Ptolemæi in Almagesti et alibi, et ipsius Albumasar in Introductorio majori, Albategni, Alfragani, et aliorum, imo et christianorum philosophorum.
Circa hæc loquitur Alexander : Responderi potest vel juxta opinionem dicentium sidera habere proprium motum, quam recitat Augustinus; vel, si fixa sunt in orbe suo, ut ait Philosophus, distinguendum est inter fixa. Est etenim quoddam fixum, oriens ex illo cui infixum est; est et aliud fixum, quod factum est in illo cui infigitur et quod ornat. Primo modo herbæ et arbores infixæ sunt terræ; secundo modo sidera infixa sunt cœlo et ornant illud. Primus vero actus lucis notatur, quum dicitur : Luceant super terram. Reflectitur enim radius lucis ex resistentia terræ corporisve terrestris. Et quamvis luceant super aquam et aerem, non tamen Scriptura hoc exprimit : quoniam virtus in suo ultimo determinatur, et in illo alia dantur intelligi. Porro sol dicitur præesse diei in lumine quo causat diem, et luna nocti : non quod luceat semper in nocte, sed quia dominatio seu duratio in die et nocte penes duo luminaria ista quoad effectus præsertim pensatur; attamen ipsa nox ex solis recessu causatur. — Contra id vero quod fertur in Genesi, Dividant inter diem et noctem, objicitur : quia luminaria4 ista sunt facta quarta die, et ita fuit distinctio inter diem et noctem ante productionem istorum. Ad quod Augustinus in libro contra Manichæum respondet : Sic dictum est, Dividant inter diem et noctem, ac si dicatur : Sic inter se dividant diem et noctem, ut dies adscribatur soli, nox lunæ atque sideribus ceteris : quæ duo jam erant divisa, sed nondum patebat quid per diem, quid per noctem appareret hominibus.
Insuper, quamvis sol planetæque ceteri dicantur posita in signa, sunt tamen et alia signa in cœlo, ut sunt duodecim signa zodiaci, qui signifer appellatur. Et præter illa, secundum philosophos, sunt signa quæ vergunt ad austrum, et signa quæ vergunt ad aquilonem. Ideo advertendum, quod omnia signa quæ sunt in cœlo, aut sunt signa principalia quæ sunt in zodiaco, vel vergentia ad austrum, vel ad aquilonem; et omnia determinantur per stellas, et vocantur imagines ex plurium stellarum conjunctione. Dicuntur autem signa, quoniam aliquam præbent significationem circa inferiora. Similiter quinque planetæ aliquam habent significationem secundum differentiam sui motus seu adspectus super hæc inferiora. Principaliter vero sol et luna sunt in signa. Ideo alia habet translatio : Fiant sidera in firmamento cœli; ut per hæc intelligantur hæc omnia. In nostra vero translatione habetur : Fiant luminaria. Quod etiam est commune, quamvis magis specificet de sole et luna. Sunt etiam in signa, non quia de necessitate producunt semper quidquid in inferioribus operantur, sed quia frequenter atque in pluribus. Sicque concordantur Damascenus et quod dicunt philosophi : quoniam Damascenus loquitur de causa simpliciter, philosophi vero de causa propinqua. Actuum vero rationalis animæ non sunt causa directa, nec certa signa. Verumtamen quum luminaria faciant immutationem in aere aliisque corporibus, per hoc etiam faciunt alterationem in corporibus nostris. Anima autem inclinatur ad sequendum sui corporis inclinationem, et ex hoc sequuntur in homine dispositiones quarum causa est anima, quam tamen non est necesse sequi impressiones in corpore factas, imo per liberum arbitrium est domina sui actus.
Sciendum est item circa illud, Sint in dies et tempora, quod jam præcesserant dies et tempora quædam, sed non erant luminaria quæ ita manifeste discernerent dies priores, ut nunc.5 Tempora vero possunt dici, ver, æstas, autumnus et hiems: quæ per motum solis discernuntur, nec prius ita discernebantur. Similiter solstitium æstivale et hiemale, æquinoctiumque vernale et autumnale. De annis etiam constat, quod annus solaris et annus lunaris terminantur secundum motum solis et lunæ. Sed objicitur, quia si luna condita fuit cum sole, cur annus lunaris non continet tot dies quot annus solaris, qui continet dies trecentos sexaginta quinque cum quadrante? Unde computantur in anno bisextili trecenti sexaginta sex. Porro annus lunaris continet dies trecentos quinquaginta quatuor. Dicendum, quod sol factus fuit in quarto die mundi; luna vero condita fuit perfecta seu plena, quemadmodum ait Damascenus: decuit enim eam plenam in lumine fieri. Et secundum Augustinum perfecta est condita, utpote a perfectissimo Conditore producta. Quumque luna facta sit plena, sol vero quarto die, oportuit ut anticiparetur cum sole undecim diebus, ut sic esset quasi quartadecima, et velut in oppositione solis; et inde procedente tempore accidit quod annus lunaris excedebatur ab anno solari, ut adstruit Damascenus. — Deinde quod sequitur: Et stellas, exponitur tam de fixis quam de erraticis stellis, quas dicitur posuisse in firmamento cœli, prout firmamentum includit orbes planetarum inferiores.6 — Hæc Alexander.
Qui etiam quærit hic, an luminaria moveantur proprio motu, an motu tantummodo sui orbis: quod perscrutationi astrologorum relinquit. Et addit quod aliqui ad salvandum diversitatem motuum cœlestium, opinabantur quod animata exstiterint, ita quod moverentur diversis motibus ab animabus instar animalium mundanorum, quum corpora illa cœlestia, quantum est ex sua natura et figura, non plus moverentur ab oriente in occidentem, quam econverso, nisi esset inclinatio motoris quo sic aut aliter moverentur. Quocirca sequitur Damascenum, dicendo quod inanimati insensibilesque consistant. continentur quæ Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, scribit de opere quartæ diei. deos vocabant, quæ et animata dixerunt; ipsamque animam corpus esse putabant, ut fertur primo de Anima. Unde cœlestia corpora senserunt primam habere influentiam in inferiora ex se, non aliunde: ex quo errore idololatria est secuta. Verum ista opinio non solum per Scripturas, sed et per philosophos reprobatur, qui quasdam esse intellectuales substantias convicerunt. — Alia est opinio quorumdam philosophorum, dicentium corpora cœlestia aliunde suscepisse esse ac virtutem agendi, attamen esse inferiorum a Deo procedere mediantibus illis corporibus. Nam et materiam elementorum dicit Avicenna a substantia cœli causari, et hoc ut ostendat cuncta a Deo secundum ordinem processisse, videlicet animas mediantibus intelligentiis, corporalia mediantibus spiritualibus, corruptibilia mediantibus incorruptibilibus. Quod erroneum est atque contrarium fidei, quæ ponit solum Deum materiæ rerum omnium creatorem. — Aliorum opinio est, quod nullum omnino effectum in inferioribus corporibus habent: quod est penitus contra sensum, et contra auctoritates Sanctorum.
Idcirco dicendum, quod (ut ait Avicenna) duplex est agens, puta divinum et naturale. Agens divinum, scilicet Deus, est agens per se simplici emanatione. Agens naturale transmutat materiam. Sicque cœlestia corpora causæ sunt generationum et corruptionum, in quantum motus eorum est causa omnium inferiorum mutationum. Sed quum motus omnis sit actus moventis et moti, oportet in motu manere virtutem moventis, virtutemque mobilis: hinc ex mobili, quod est corpus, habet virtutem movendi corpora inferiora ad dispositiones corporales; et ex virtute motoris, qui est substantia spiritualis, quæcumque sit illa, habet virtutem ad formas substantiales. Manet autem virtus spiritualis motoris in motu cœli, sicut virtus moventis in instrumento: sicque formæ naturales descendunt a formis quæ sine materia sunt, ut testatur Boetius libro de Trinitate, et Commentator decimo Metaphysicæ, quemadmodum formæ artificatorum ab artifice.
Verum si objiciatur, quod omnia cœlestia corpora habent lumen, ergo omnia calefacere, non infrigidare haberent: dicendum, quod lux quantum est de se, semper est effectiva caloris, etiam lux lunæ. Propter quod libro de Animalibus ait Philosophus, quod noctes plenilunii sunt calidiores. Sed præter naturam lucis, quæ cunctis cœlestibus corporibus est communis, quælibet stella determinatam habet virtutem, consequentem speciem ejus, ex qua lux ejus et motus infrigidat seu humectat, sicut et præter communem motum diurnum quilibet orbis habet proprium motum. — Præterea si quæratur, qualiter virtus et influentia superiorum cœlorum ad inferiora ista pertingat, quum medios orbes non immutet (quum enim movens et motum, quemadmodum agens et passum, oporteat aliquo modo esse simul, non potest ab uno extremo provenire actio in alterum nisi per impressionem factam in medio); dicendum, quod actio cujuslibet agentis situm habentis, prius recipitur in medio quam in termino; non tamen oportet quod recipiatur in utroque eodem modo, sed prout dispositio exigit utriusque. Cujus exemplum ponit Commentator Physicorum octavo, de pisce qui stupefacit manum absque hoc quod stupefaciat rete, quod stupefactionis capax non est, et tamen aliquo modo alteratur a pisce. Sic et virtutes superiorum stellarum ac orbium prius recipiuntur in inferioribus ac mediis orbibus, quam in elementis ac mixtis, quamvis non eosdem effectus habeant utrobique. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione centesima decima quinta:7 Quum omnis (inquit) multitudo ab unitate procedat; quod autem immobile est, uno modo se habet; quod vero movetur, multiformiter: considerandum est in tota natura, quod omnis motus ab immobili est procedens. Hinc quanto aliqua sunt immobiliora, tanto plus causæ sunt mobiliorum. Porro inter corporalia corpora, cœlestia sunt magis immobilia, quoniam non nisi motu locali moventur. Ideo motus corporum inferiorum, qui multiformes variique consistunt, reducuntur in cœlestis corporis motum tanquam in causam.
Si vero objiciatur, quod in inferioribus inveniuntur agens et patiens, ut calidum et frigidum, et ignis ac stuppa, quæ ad alterationem sufficiunt: non ergo ultra requiritur influentia cœli. Dicendum, quod principia activa in inferioribus corporibus non inveniuntur nisi qualitates activæ elementorum, quæ se habent ut materiales dispositiones ad formas substantiales corporum naturalium; materia autem non sufficit ad agendum: idcirco oportet super hujusmodi dispositiones materiales ponere activum principium. Unde Platonici posuerunt species separatas, secundum quarum participationem inferiora corpora formas sortirentur substantiales: quæ positio non est vera, quum species illæ essent omnino immobiles. Idcirco, secundum Philosophum secundo de Generatione et corruptione, oportet ponere principium activum mobile, quod per sui absentiam atque præsentiam causa sit generationis et corruptionis ac varietatis corporum inferiorum. Hujusmodi autem sunt corpora cœlestia. Hinc quidquid in inferioribus movet ad formam seu speciem, agit hoc ut instrumentum corporis cœlestis, ut secundo dicitur Physicorum, quod homo generat hominem et sol. — Hæc Thomas in Summa.
Præterea in Summa contra gentiles, libro tertio, capitulo octogesimo secundo: Quemadmodum, ait, in substantiis intellectualibus est superius atque inferius, ita in corporalibus. Hinc sicut substantiæ intellectuales inferiores a superioribus gubernantur, quatenus divinæ dispositio providentiæ proportionabiliter descendat et pertingat usque ad infima; sic corpora inferiora per superiora reguntur. Iterum, quanto corpus est loco superius, tanto existit formalius, ut patet in elementis, in quibus ignis elementaris formalior perhibetur. Corpora vero cœlestia, sunt loco suprema, ergo corporibus inferioribus formaliora. Et quanto formaliora esse probantur, tanto sunt magis activa et aliorum motiva, quum formæ sit agere et movere. Agunt ergo et influunt in ista inferiora. Quod etiam constat ex hoc quod sunt universalioris virtutis, spiritualibus quoque substantiis similiores et propinquiores. Et denuo, quia in omni genere primum, est causa eorum quæ sunt post se; quumque motus cœli sit primus, est causa motuum aliorum. Hæc Thomas diffuse prosequitur ibi.
Circa hoc locum habet quæstio ista, Utrum elementa possent aliquid operari, si cœlum non influeret eis.
Videtur quod non, quia in essentialiter subordinatis posterius operari non valet sine primo.
Circa hoc narrat Richardus tres opiniones. Una est, quod cœlo non influente, quamvis elementa operari non possent omnia quæ nunc operantur, aliquid tamen possent operari naturali operatione. Quemadmodum enim a Deo immediate creata sunt et formata, sic immediate ab ipso virtutem activam sortita sunt. Insuper dominus Stephanus episcopus Parisiensis excommunicavit dicentes: Si cœlum staret, ignis stuppam non inflammaret. — Alia opinio est, quod cœlo non influente, elementa desinerent esse, quum Rabbi
Moyses contestetur: Quemadmodum si cor a suo quiesceret motu, homo mox moreretur; ita si cœlum quiesceret, mundus inferior desineret esse. Contra quod objicitur, quod elementa non habent esse a cœlo nec a motu cœlesti; unde nec converterentur in non esse, nisi subtracta eis influentia suæ causæ, videlicet Dei. — Tertia opinio est, quod cœlo non influente, elementa manerent in suo esse, et quamvis non possent producere naturales effectus qui fiunt per motum, possent tamen producere intentionales effectus, sicut est, species visuales seu lumen diffundere, sensusque immutare.
Et ait Richardus: Harum trium opinionum prima et tertia probabiliter possunt teneri, non secunda: quia videtur favere errori dicentium materiam elementorum esse a Deo productam, cœlesti corpore mediante. Insuper, Rabbi Moyses sentire videtur, quod cœlum non influeret rebus nisi per motum: in quo non consentio ei. Fateor tamen quod cœlum habet aliquem modum influendi per motum, quem sine motu non haberet: quoniam ejus influentiæ non sic innovarentur nec alternarentur per comparationem ad partes mundi diversas, nec secundum illum modum proportionarentur ut modo. Hæc Richardus.
At vero de causalitate et influentia cœlestium corporum super inferiora, disseruit: Cœlestia corpora circa inferiora habent naturales quosdam effectus specie differentes, non tamen directe et immediate in liberum arbitrium aut super partem intellectivam. Universitatis etenim exigit ordo, ut per corpora nobiliora et potentiora regantur inferiora. Videmus quoque elementa salvari in suis locis per cœlestis influentiam corporis, in ea proportione qua est elementi hujus aut illius salvativa. Siquidem diversa cœlestium influentiarumportio in locis diversis, est ratio quare sic ordinantur elementa secundum loca, et cur unumquodque conatur esse in proprio loco. Hæc etiam ratio non tantum ostendit quod hic inferius habeant quosdam effectus, sed etiam quod habeant effectus specie differentes. Denique a diversis formis substantialibus emanant distinctæ virtutes, per quas producuntur diversi effectus. Quumque cœlestia corpora differant specie, per influentias substantialium suarum formarum, quas immittunt cum suis radiis luminosis, causant effectus diversos in specie in inferioribus istis. Propter quod Rabbi Moyses dixit: Invenies a sapientibus dictum, non esse aliquam plantam inferius quæ non habeat stellam in cœlo quæ percutit eam, et dicit ei: Cresce. — Hæc Richardus.
Consonat Petrus: Duplex (inquiens) est agens, videlicet principale et instrumentale. Agens principale est Deus respectu omnium entium, tam superiorum quam inferiorum. Agens instrumentale est cœlum respectu effectuum corporalium inferiorum. Itaque in omni genere motus oportet esse aliquod movens non motum, et aliquod movens motum, atque aliquod motum non movens. Hinc in alteratione inferiorum devenire oportet ad aliquod principium alterans, non alteratum, utpote cœlum. Virtus autem agendi hoc, per tria completur, videlicet: per virtutem consequentem totam speciem, ex qua diversi diversarum stellarum effectus nascuntur, et per radium inferius emissum, atque per motum suum. Hæc Petrus.
Amplius circa hæc fatur Albertus: Signum multipliciter sumitur. Primo enim, secundum Augustinum, signum est quod præter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam devenire:8 sicque sacramentum proprie dicitur signum. Secundo dicitur signum causa communis, non proprie innuens aliquem effectum, et non de necessitate illum inducens: sicque luminaria cœli sunt in signa ex situ radiationis in conjunctione vel præventione, aut alia radiatione oppositionis, puta quadrati, trigoni vel sextilis adspectus, signans effectum quem non de necessitate inducit. Hinc in Centilogio loquitur Ptolemæus: Sapiens homo dominabitur astris. Dicitque Hali in commentario: Si stellæ scintillant ad melancholiam atque quartanas, sapiens medicus corpora disponat ad sanguinem, et quartanæ non inducentur. Unde Maschaallah in libro de Sphæra mota: Sapiens (inquit) homo circulum juvat cœlestem, sicut ad fructum juvatur terra aratione et seminatione. Causam quoque quod non possunt esse causæ de necessitate producentes effectum, assignat Ptolemæus in Quadripartito, dicens: Virtutes astrorum ac lumina non deveniunt ad corpora inferiora nisi per aliud atque per accidens: per aliud, quia per media elementa; per accidens, quia non agunt in nos nisi informando qualitates activas et passivas elementorum, quæ sic informatæ corpora ipsa immutant. Ideo non sunt causæ nec signa eorum quæ cadunt sub libero arbitrio hominis, quoniam liberum arbitrium non immutatur virtute cœlesti, neque virtute elementari, de necessitate: imo sicut Aristoteles, Gregorius Nyssenus et Damascenus testantur, liberum arbitrium est de his quæ in nobis sunt, id est in nostra potestate, et quorum nos ipsi causa sumus. Et de his Aristoteles pulcherrimum dat exemplum, loquens de somniis quæ per signum, non per causam, exstant in nobis. Dicit enim, quod sicut consilia magnorum qui multis intendunt, et ob hoc quæ propria sunt singulorum circumspecte intendere nequeunt, sæpe mutantur a privatis hominibus, qui singulorum propria magis valent attendere; sic fit ut signa quæ ex inspectionibus fiunt astrorum, et imprimuntur in somniis, sæpe fallant, eo quod a proximis causis in corpora nostra agentibus mutentur, ex quibus et alterantur ad alias dispositiones. Idcirco frequenter decipiunt talia signa ac somnia, nisi sint visiones sive oracula revelationibus divinis accepta. Hæc Albertus in Summa.
Idem libro de Coæquævis, ubi et addit de causalitate effectibusque stellarum : Quædam stellæ dicuntur siccæ et calidæ, ut sol; quædam siccæ et frigidæ, ut Saturnus; quædam frigidæ et humidæ, sicut luna; quædam calidæ et humidæ, quemadmodum Jupiter. Quod qualiter verum sit, triplex datur responsio libro de Substantia orbis. Prima, quod qualitates istæ æquivoce sunt in stellis et elementis, sicut diaphanum, et quod illæ quæ sunt in elementis, sequuntur actionem et passionem. Verum ista solutio non videtur idonea : quia si calor et frigus æquivoce essent in stellis et elementis, efficerent in inferioribus istis calorem et frigiditatem alterius rationis. Alia est, quod stellæ habent has qualitates solum effective, nec eis afficiuntur. Nec sequitur, si causent eas in inferioribus, quod habeant eas in se : quoniam non oportet quod alterans aliud secundum aliquam qualitatem, disponatur secundum easdem. Id enim quod movet localiter, calefacit; non tamen de necessitate oportet quod sit calidum. Calidum quoque interdum nigrificat, nec oportet quod sit nigrum. Tertia solutio est, quod sicut in motu locali venitur ad unum movens immobile, ita in motu alterationis secundum qualitates primas, necesse est venire ad unum alterans non alterabile secundum qualitates easdem; et tamen qualitates primæ sunt proprietates quas habent elementa a stellis moventibus non alterabilibus secundum has qualitates : quemadmodum motus primus est proprietas primi mobilis, quam habet a primo motore secundum motum illum immobili. — Si autem objiciatur, quia videtur quod omnes sint calidæ, quum omnes sint lucidæ (de proprietate namque luminis est, ex motu reverberationeque radiorum causare calorem); dicendum, quod stellæ movent per radios et per proportionem situs earum quæ causatur ex motu. Et quamvis de ratione luminis sit calorem inducere, tamen quoniam lumen illud non est ejusdem naturæ in omnibus stellis, necportio situs est una in omni tempore motus, idcirco stellæ non faciunt semper in inferioribus idem.
Circa hæc quæri potest, quare sint plutres stellæ quam quatuor, quum tamen accipiantur qualitates stellarum secundum complexiones qualitatum elementorum. Et respondendum, quod stellæ movent elementa ad generationes et corruptiones rerum; et sicut est multiplex generatio, ita necesse est multiplicem esse motum. Hinc multa sunt moventia quæ sunt stellæ, et multipliciter movent secundum conjunctiones et præventiones aliosque respectus stellarum in se et in imaginibus ac spatiis cœli, ut dicit Albumasar libro Judiciorum.
Amplius super his ait in Summa : Ptolemæus in Quadripartito atque Albumasar in Introductorio suo testantur, quod fixarum sphæra stellarum habet movere terram et contenta in ea, propter inducendam multitudinem figurarum generabilium et corruptibilium quæ sunt in terra. Sphæra vero Saturni, propter frigidum et siccum quæ dominantur in Saturno (secundum sensum præhabitum), quorum utrumque parit potentiam retentivam, habet in omni generabili et corruptibili movere ad consistentiam et retentionem speciei ac figuræ. Sphæra autem Jovis, propter calidum et humidum quod dominatur in eo sicut in signo, ex ordine divinæ sapientiæ omnia disponentis habet movere calidum et humidum : quæ sunt principia generationis in omni complexionato. Porro sphæra Martis, propter calidum et siccum quæ sunt in ea sicut in signo, habet movere calidum ustivum, quod consumptivum est superfluorum impedientium generationem. Sed sphæra solis, propter lumen quod
Summ. th. 2ª part. q. 53.
Cf. p. 53 B.
Averroes. abundat in eo, accedens movet ad generationem, et recedens movet ad corruptionem. Sphæra vero Veneris, propter frigidum et humidum temperatæ, quod est in ea sicut in signo, habet movere humidum complexionale, quod est quasi semen generationis et augmenti in inferioribus. Sphæra demum Mercurii, propter multiplices ejus motus valde difformes, habet movere humidum fluxibile, præsertim aerium, ad diversas figuras et formas. Hoc enim necessarium est propter spiritus discurrentes in generatis inferioribus, advehentes ad diversas operationes, potentias et virtutes: quia (ut asserunt Galenus et Avicenna) spiritus vehiculum est virtutis. At vero sphæra lunæ, quum sit infima, movet humidum elementare aqueum ad hoc quod moveatur ad mixtionem generabilium et continuationem terrenorum. Itaque quælibet inferiorum sphærarum movet ad unum in speciali, et ad hoc unum sortitur stellam sive planetam a providentia Dei, atque ad illud complendum adjuvant virtutes omnium superiorum sphærarum, quoniam regulariter verum est in omni natura, quod sicut superiora virtutibus suis informant inferiora, sic inferiora restringunt ad unum atque determinant superiora.
Præterea si quæratur, an sphæræ cœlestes se invicem immediate contingant: dicendum, quod ad hoc nil potest verius responderi quam quod etiam responderunt philosophi, utpote, quod sphæræ cœlestes non se contingunt, sed una multum super aliam exaltatur, et in medio earum est corpus spirituale sicut aer, in quo omnes moventur. Et hoc est rarum ac spissum, non raritate et inspissatione unius rationis cum raritate et inspissatione elementorum: quoniam illa quæ est in elementis, ex actione et passione primarum efficitur qualitatum, idcirco non convenit nisi transmutabili et corruptibili corpori; illa vero quæ in cœlesti est corpore, consistit in solo situ positioneque partium propinquiori seu distantiori, sicut expresse videmus (ut loquitur Avicenna) quod corpus solis magis conculcatum seu compressum est in substantia et lumine, quam alia pars orbis: ideo sphæræ per tale medium motæ, non dividunt ipsum divisione corruptionis, sed divisione situs et positionis, propter quod nullam inducunt corruptionem. — Hæc Albertus in Summa.
De hoc etiam scribit libro de Coæquævis: Anavalpetras dixit, quod sphæræ contingunt se. Averroes autem opinatus est, quod a luna superius totum est unum continuum. Ceteri dicunt, quod sphæræ non contingunt se, et quod corpus ejusdem naturæ est inter eas, divisibile quidem a sphæris, non tamen transmutabile in aliam formam. De hoc dictum est supra. p. 63 B et s.
Denique jam inductis Bonaventura concordat, affirmans luminaria diversos habere effectus et influentias varias in inferioribus, secundum quod ipsa inter se specifice distinguuntur, et juxta specierum suarum diversitatem diversas sortita sunt virtutes causales. Unde quum luna ex indita sibi virtute cum adjutorio luminis adspectum habeat super humorem: hinc per influentiam suam humidum auget, atque ad ejus præsentiam excrescunt et quasi æstuant ac effluunt maria; ad absentiam vero ipsius in sinum suum revertuntur ac refluunt. Hæc Bonaventura.
Durandus quoque: Aliqui (inquit) dicunt, quod quamvis cœlum non sit vivens, quoniam tamen movetur a substantia vivente, id est intelligentia, potest virtute illius aliquod vivens producere. Sed hoc non videtur, quia vel hoc esset per motum, aut per aliquam virtutem ab intelligentia cœlo influxam. Non per motum, quoniam motus localis non potest esse ratio aliquid operandi; nec per virtutem cœlo influxam, quia vel esset immediate influxa ab intelligentia, vel mediate: non immediate, quia intelligentia non agit immediate per formam; nec motu mediante, quia per motum localem, qualis est motus cœli, nihil acquiritur. Hinc dicendum, quod sicut in semine quod non est vivens, est virtus generativa rei viventis, eo quod semen decisum sit a vivente; ita in cœlo quamvis non vivente, est virtus generativa respectu viventium: quia productum est a Deo tanquam semen quoddam omnium generabilium et corruptibilium, sicque agit virtute Dei ad productionem viventium, quemadmodum semen equi in virtute equi generantis ad producendum similem equum. Hæc Durandus.
Cujus dicta videntur inepta, et primo contra dictum illud commune philosophorum atque theologorum: Cœlum agit in inferiora lumine, motu, influentia. Secundo, quum cœlum sit instrumentum intelligentiæ, aliquam utique vim sortitur ab ea tanquam a suo motore. Nec tamen negandum est quin et virtute a Deo impressa agat. Attamen cœlum valde improprie dicitur semen inferiorum, quum semen sit proprie principium rei intrinsecum et causa particularis univoca; cœlum vero est principium inferiorum extrinsecum et item æquivocum. Rursus, quod per motum localem nil acquiratur, est contra sensum, rationem et auctoritatem, quum videamus et experiamur motum localem essecalefactivum productivumque ignis qui ex chalybe et ferro motu concussionis producitur.
At vero Scotus: Stellæ, ait, habent actionem in inferiora, tam in elementa quam in mixta animata et non animata. In elementa dupliciter, utpote quoad generationem, et quoad alterationem. Accedente namque sole et aliis stellis calidis ad centrum zenith alicujus regionis, elementa superiora (ut ignis et aer) augentur, et inferiora (ut aqua et terra) minuuntur ac convertuntur in superiora; et econverso, recedente sole et accedentibus stellis frigidis (ut Saturno atque Mercurio), accidit et augetur generatio aquæ et terræ. Itaque, sicut accedente sole ad zenith unius regionis, per accessum ejus plus generatur ibi de igne, et minuitur de aqua; sic per recessum ejus ab alia regione, tantum generatur in illa de frigidis elementis: sicque servatur ibi æqualitas quoad totum.
Secundo stellæ habent actionem in elementa, quoad loci mutationem: superior namque pars aeris circulariter fertur ad motum cœli, quum videamus impressiones ignitas ibi generatas circulariter transferri; et multo magis sphæra ignis propinquior cœlo, ad motum cœli circulariter movetur. Sic et luna causat in mari motum fluxus et refluxus. Unde astrologi experimentaliter probant, quod luna habet dominium super humida, sicut sol super sicca. Super quamcumque enim regionem elevatur luna, ascendit in directum aqua maris tanquam versus causam suam, ita quod aqua maris illo in loco qui directe supponitur centro lunæ, est altior quam in quocumque alio loco. — Qualiter demum fiat illa elevatio effective, diversimode assignatur. Primo, quod luna habet attractivam vim aquæ naturalem, quemadmodum magnes attrahit ferrum. Secundo, quod fit propter diversitatem angulorum quos faciunt radii lunæ super aquas in principio ortus lunæ, atque in medio cœli exsistentis. Poniturque exemplum de pulmento in olla super ignem, et de vapore resoluto a cibo faciente animal dormire. Primæ opinionis fuit Albumasar, secundo libro majoris Introductorii in astronomiam. Verum sequendo opinionem utrisque communem, puta quod tumor iste semper est in directo lunæ ubicumque, sequitur quod tumor ille totam circuit terram in tanto tempore, in quanto tempore luna circuit suum orbem per motum firmamenti. — Sed cur bis fluit mare in die et refluit? Albumasar ubi supra, dicit quod luna in quartis cœli habet effectum consimilem in quartis terræ oppositis, ita quod sicut in orientali quarta inter orientem atque meridiem, quum luna est in ascendendo super hemisphærium, tunc causat fluxum in hac quarta; et descendente luna a puncto meridiei ad occidentem, continue incipit mare decrescere in illa quarta in qua prius crevit, et fluit in alia quarta occidentali; descendenteque luna ab occidente sub terram usque ad angulum mediæ noctis, fluit mare in quarta orientali super terram illi quartæ oppositam in qua est tunc luna : et ita jam bis in illa die fit fluxus in illa quarta, et sic de aliis.
De hac materia scribit Scotus diffuse, prosequendo qualiter cœlestia corpora agunt et imprimunt in mixta imperfecta (ut sunt impressiones quæ generantur in aere, prout hoc in libro Meteororum plenius edocetur), in cetera quoque prætacta, imo et in homines quantum ad partem corpoream, non tamen quoad partem intellectivam necessitando, sed inclinando indirecte, ut tactum est.
Insuper, prima parte libri de Universo, disputans Guillelmus adversus eos qui circa effectus planetarum ac siderum erraverunt : Circa effectus, inquit, planetarum atque stellarum fixarum aliqui erraverunt erroribus impiis ac blasphemis, dicendo quosdam eorum esse malevolos et infortunatos, ac causas vitiorum sæculi hujus, videlicet homicidiorum, furtorum, fraudium, contentionum, bellorum, et consimilium. Sicque specialiter diffamaverunt Saturnum et Martem : quod redundat in Creatoris injuriam, a quo naturam, esse, ac virtutem sortiti sunt. Unde sequeretur ipsum esse malevolum, qui scienter ac sponte tales creaverit illos. Quod si dixerint mala hujusmodi non provenire a Saturno et Marte per se nec naturali intentione, nec voluntaria, constat eos malos non esse. Quod enim per accidens est, non directe denominat, nec naturales aufert proprietates : ideo Mars et Saturnus non exstant malevoli; sicut nec lux solis dicenda est mala ob hoc quod alicui visui est nociva, nec ignis est malus quia interdum comburit templum Dei aut hominem sanctum. Unde qui attribuunt Saturno vim adjuvandi intellectum humanum, nequaquam debent Saturno adscribere corruptiones, abusiones, fraudes, versutias inclinationesque pravas, mendacia atque perjuria intellectus; sed magis hæc omnia fieri in intellectu ex ineptitudine et inhabilitate susceptibilis, utpote potentiæ intellectivæ, seu incapacitate ipsius : quæ ineptitudo inest ei ex parte materiæ seu corporis, sicut in tibia claudicante vitium claudicationis est ex indispositione materiæ, non ex progressiva et motiva virtute.
Juxta exempla hæc, ponendum esset astronomis, si veræ essent eorum opiniones, ut quum Saturnus, secundum eos, adspiciat virtutem animæ intellectivam, tamen ex parte corporis impeditur hujusmodi operatio Saturni, et retorquetur in aliud seu in contrarium. Nempe, quum secundum eos, Saturnus intendat dirigere et illuminare virtutem intellectivam humanam ad intelligendum recta, utilia, salubria, etiam interdum usque ad prophetiæ splendorem, impeditur tamen hæc intentio operatioque Saturni ex corporis dispositione;9 et quum ex illuminatione Saturni (juxta eorum opinionem) deberet intellectus esse studio sus circa scientias salutares, efficitur circa alias curiosus, intenditque fraudibus, ac interdum melancholicus redditur, quemadmodum in visu corporeo multiplex consistit deceptio, non ex ipsa vi naturali visiva, sed ex organi qualitate accidentibusque diversis. Conformiter dicendum eis esset de Jove, qui quum secundum eos, intendat et influat super animas hominum fidem seu fidelitatem, clementiam, justitiam, benignitatem, modestiam, mansuetudinem, tamen a parte materiæ seu corporis impeditur hæc operatio ejus, ita quod animus hominis fit remissus, male flexibilis, dissolutus, aut certe crudelis ac durus. Sic et de Marte dicere habent, qui quum secundum eos, intendat magnificentiam conferre hominibus, justamque indignationem contra vana, fœda et vilia, nihilo minus ex parte corporis inclinatio hujusmodi bona ex influentia Martis (ut dicunt) impressa, in qualitates et actiones vergit contrarias : velut si quis intendens ab igne recipere calefactionem, suscipiat ustionem. De Venere quoque sic dicere habent, quæ quum juxta eos, intendat vim generativam præstare aut adjuvare, tamen materiæ dispositio quandoque extendit eam in detestandam luxuriam intolerabilemque ac prostitutam libidinem. Mercurius item, quum secundum eos, intendat juvare atque dirigere virtutem interpretativam in homine, eloquentiamque conferre, dispositio tamen materiæ facit ut non eloquentia, sed loquacitas et histrionica garrulitas recipiantur. Pariformiter de sole habent sentire, qui quum secundum eos, eminentiam, dignitatem et vim aliorum regitivam contribuat, ex ineptitudine tamen corporis recipiuntur superbia, ambitio et violenta oppressio aliorum. Postremo, de luna est eis consimiliter sentiendum, quod bona sit, et ex sua natura bene intendat animabus humanis, quamvis ex præfata radice contingat oppositum. Sicque evidenter stat bonitas absque infamatione malitiæ in septem planetis. Nec loquor hic nisi de virtutibus naturalibus acquisitis, et vitiis eis oppositis. — Hæc Guillelmus, qui præallegato loco et in libro de Fide et legibus, de his multa inducit, quorum aliqua infra tangentur.
Nunc plenius perscrutandum, an cœlestia corpora efficientiam habeant in liberum arbitrium superioresque animæ vires.
Ad quod Thomas respondet: Quum propria operatio rei sequatur ejus naturam, illud tantum potest esse causa operationis rei, quod aliquo modo est causa suæ naturæ. Idcirco quum actus ex libertate arbitrii procedentes, ex hoc quod voluntarii sunt atque in nostra potestate, proprie nominentur actus humani, non possunt in aliquam causam directe reduci quæ ipsius animæ causa non sit. Ideo secundum diversas positiones de causa et productione animæ rationalis, consecutæ sunt variæ opiniones de causalitate actuum humanorum.
Quidam namque philosophi sensum et intellectum idem esse dixerunt, in tantum quod sicut ex transmutatione corporis transmutatur sensus, ita et intellectus, prout de Democrito refert Philosophus. Quumque omnes virtutes corporales ex corpore dependentes, reducantur in virtutes cœlestium corporum tanquam in causas, sequebatur quod corpora cœlestia directe causalitatem haberent super animas rationales, et per consequens super operationes earum. Hinc ponebant, quod qualis unusquisque est secundum dispositionem quam ex nativitate consequitur ex impressione cœlestium corporum, talis ei finis appareat bonus, sicque diversificentur hominum electiones, uno hoc, alio aliud eligente. — Verum ista opinio a philosophis satis est reprobata, qui probaverunt intellectum non esse potentiam organicam, electiones quoque in nostra consistere potestate: alias homo nec pœnam nec gloriam mereretur. Unde et Sancti errorem istum tanquam hæreticum damnaverunt.
Alii intellectum a sensu distinguentes, in hoc quod ad corpus non dependet, nec actum suum corporali organo explet, dixerunt nullam corporalem virtutem habere causalitatem super intellectum humanum, sed ipsum omnino ab extrinseco esse, ideoque electionem humanam ex cœlestibus non dependere corporibus nisi per accidens, in quantum videlicet ex dispositione corporis quam impressio cœlestis relinquit, aliquo modo inclinatur anima ad sequendum corporales affectiones, per modum quo passiones corporales rationem inclinant et quandoque deducunt. Verumtamen, quoniam posuerunt animas mediantibus intelligentiis a Deo creari, dixerunt motores orbium causare motus affectionesque voluntatis humanæ. Unde Avicenna in fine Metaphysicæ suæ affirmat, quod varietas operum voluntatis reducitur ut in causam in conceptiones uniformes motorum cœlestium. Nec tamen posuerunt tolli libertatem arbitrii, quum impressio recipiatur secundum modum recipientis. — Sed hæc quoque opinio est contra fidem, quæ testatur animas rationales a solo Deo immediate creari.
Idcirco nec corpus cœleste, nec anima ejus, neque intelligentia, sed Deus omnipotens est directe et per se causa electionis humanæ. Nihilo minus exteriores liberi arbitrii actus causalitati corporum subjiciuntur cœlestium, secundum quod in corporali exsecutione consistunt, non secundum quod a voluntate aut libero arbitrio imperantur, quum motus inferiorum reducantur in motus superiorum tanquam in causas.
Postremo, si objiciatur quod ex consideratione complexionum medici multa prædicunt de actibus et moribus hominum (quod fieri non valeret, nisi homines etiam quantum ad partem intellectivam sequerentur corporalem suam dispositionem); dicendum, quod plurimi sequuntur animæ passiones et corporis dispositiones, non tamen ex necessitate: ideo talia possunt præsciri non certitudinaliter, sed conjecturaliter tantum. Attamen secundum Augustinum secundo super Genesim, non est tutum talibus prænuntiationibus multum intendere, quum plerumque astrologi vera annuntient non tam ex signis cœlestibus, quam ex dæmonum occultis instinctibus. — Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima parte Summæ, quæstione centesima decima quinta: Corpora (inquit) cœlestia, in corpora quidem directe imprimunt et per se; in vires autem animæ quæ sunt perfectiones organorum, non directe, sed per accidens imprimunt: quoniam vires illæ a suis actibus impediuntur ex indispositione corporalium organorum, quæ superiorum corporum influentiis directe subjiciuntur. Intellectus etiam et voluntas, per accidens et indirecte cœlestes impressiones aliquo modo suscipiunt, in quantum aliquid ab inferioribus atque organicis viribus sumunt in actibus: diversimode tamen, quoniam intellectus de necessitate accipit ab inferioribus viribus apprehensivis; unde turbata imaginativa vel cogitativa aut memorativa, necessario turbatur actio intellectus. Voluntas autem non ex necessitate sequitur inclinationem sensitivi appetitus. Hinc impressio cœlestium corporum minus pertingit ad voluntatem, quæ est proxima causa actuum humanorum, quam ad intellectum. Hæc Thomas in Summa.
Qui ad ista probanda multas ac fortes inserit rationes in Summa contra gentiles, libro tertio.10 Primo, quoniam ordo divinæ providentiæ habet, ut inferiora ac corporalia per spiritualia ac digniora regantur: sed intellectus noster et voluntas sunt spirituales potentiæ, atque cunctis corporibus digniores. Item, nil agit ultra speciem suam: ergo nec corporalia et mobilia imprimere queunt directe in spiritualia ac immobilia, quales sunt intellectus et voluntas. Rursus, quæ naturaliter et necessario fiunt, hæc ut in pluribus accidunt, quum natura sit determinata ad unum, nec deficit nisi ut in paucioribus, secundum Philosophum; electiones vero hominum pro majori et maxima parte sunt deviantes. Falsum est ergo quod dixit Homerus: Talis est intellectus in diis hominibusque terrenis, qualem in dies inducit pater deorum atque virorum, id est sol, vel potius Jupiter, quem summum esse Deum dicebant, intelligentes per ipsum totum cœlum, secundum Augustinum libro de Civitate Dei. Hæc ibi. — Concordat Petrus.
Item Richardus. Qui loquitur de cometa: Dicunt aliqui, quod cometa nec est stella cœli, neque naturaliter generatur, sed jussione divina, nec naturalem habet significationem. Alii vero, viam philosophicam magis sequentes, dicunt quod cometa sit impressio sicca et calida, generata in superiori aeris parte prope ignem ex vapore sicco et calido;11 et globus vaporis illius adunatus, apparet corpus stellæ; partes vero ipsius vaporis discontinuatæ circa globum, in longinquum protensæ, in suis extremitatibus globo conjunctæ, sunt quasi coma ipsius. Et secundum hanc positionem, cometa signat et causat non per se, sed per accidens, mortalitatem provenientem ex infirmitatibus calidis et siccis. Vehemens quippe distemperataque siccitas consueta est prævenire et concomitari generationem cometæ. Et quia ut plurimum divites calidis nutriuntur, ideo tempore illo multi divites moriuntur, inter quos mors regum ac principum exstat notabilis. Hæc Richardus.
Amplius, Bonaventura præclare hic scribit, sed sensus quasi totus præhabitus est. Etenim quærit, utrum ex impressionibus luminarium causetur in hominibus diversitas morum. Respondet: Mores hominum eventusque futurorum a sideribus et planetis causari, dupliciter potest intelligi. Primo, quod inde causentur necessario et sufficienter; secundo, quod dispositive et contingenter. Primo modo repugnat fidei, rationi et experientiæ; et culpam hominum refundit in Deum, datque peccandi licentiam. Derogat quoque divinæ justitiæ punienti hominum culpas, quum eas vitare non valeant, sicut de hoc scribit Damascenus libro secundo, capitulo septimo. Hinc contra istum errorem disputat S. Gregorius in homilia de Epiphania. De his multa pulchra conscribit Bonaventura: de quibus, quum sententialiter sint inducta, pertranseo.
Durandus quoque: Aliquid (inquit) habere causalitatem super actum seu motum alterius, intelligi potest dupliciter, puta causando aut impediendo. Causando, intelligi potest tripliciter: primo, quoniam dat naturam ad quam sequitur actus seu motus, quemadmodum gravia et levia dicuntur moveri a generante; secundo, in naturam subjectam imprimendo, ut qui lapidem projicit sursum: et horum utrumque est causa per se. Tertio aliquid est causa motus gravium per accidens, ut qui removet prohibens motum illorum. Impediendo etiam, aliquid est causa alterius dupliciter: primo directe, sicut contrarium prædominans, ut aqua frigida impedit ignem a calefactione; secundo indirecte, subtrahendo objectum, ut qui retrahit lignum ex igne. Quumque cœlum non sit causa rationalis naturæ, constat quod non habeat causalitatem super actus intellectus aut voluntatis primo modo; neque secundo modo: quoniam bonum et malum quod inest nobis ab extrinseco, non habet rationem meriti sive demeriti, sed potius pœnæ aut præmii. Unde secundum Augustinum primo de Libero arbitrio, est malum quod patimur, et est malum quod facimus. Primum est malum pœnæ; secundum est malum culpæ. Amplius, corpus cœleste non potest directe impedire actum liberi arbitrii, quoniam nihil per se impedit actum alterius, nisi ponendo actum suum circa idem subjectum cum actu alterius: quia contraria compatiuntur se in diversis, atque impediunt se tantum respectu ejusdem. Cœlum autem nullam potest habere impressionem in liberum arbitrium, sicut ostensum est: ergo non potest directe impedire aut prohibere actum ipsius; potest tamen hoc indirecte, agendo in partem sensitivam, sicut præhabitum est.12 Hæc Durandus.
Præterea, ut inducta de effectibus planetarum ac siderum plenius intelligantur, aliqua sunt addenda. Nempe de ista materia diffuse disseruit reverendus pater, dominus Petrus de Alliaco, doctor præclarus, Cardinalis, et Cameracensis episcopus, in tractatu suo de Lege et sectis, contra superstitiosos astronomos, in quo ait capitulo primo: Sicut narrat Gallorum doctor eximius Guillelmus Parisiensis libro suo de Fide et legibus, quidam sapientium sæculi hujus diversitates legum attribuunt cœlis et stellis, sicut et alias hominum diversitates et conditiones, dicentes quod lex Hebræorum ortum habuit a Saturno et ejus cœlo; unde et diem Saturni, qui est dies sabbati, celebrem habent, in qua etiam die præsertim vacant legi suæ legendæ atque discendæ. Ob multiplicia quoque infortunia Saturni, videlicet retrogradationes, combustiones, aliasque occasiones, lex illa et regimen ejus ac populus variis cladibus, tribulationibus, multiplicibusque infortuniis, semper exposita fuit et est. Quoniam etiam Saturnus (ut aiunt) dux est prophetiæ ac revelationum, idcirco hæc in lege illa plurimum abundabant. Sunt et alia propria Saturni (ut dicunt) videlicet avaritia, pertinacia, duritia: quibus vitiis gens illa semper noscitur laborasse. Porro legem Sarracenorum attribuunt Veneri, cujus die et hora exstitit promulgata: propter quod diem Veneris habent solennem, et venereis immoderatissime sunt intenti. De lege vero Christianorum, quæ sola est lex veritatis, honestatis ac sanctitatis, effantur quod sit lex solis, et quod regimen ejus regnum sit solis: propterea diem solis, qui est dies dominica, habent festivum; et supremus præsidens in hac lege, scilicet Papa, sedem habet in civitate solis, videlicet Roma, quæ figuram habet Leonis, qui in cœlo domicilium solis est, ipsaque civitas fundata est in Leonis ascensu seu ortu.
At vero quidam dixerunt legem Christianorum esse legem Mercurii, quia Mercurius (secundum astronomos) respectum habet ad deitatem, ad oracula prophetarum, et ad credulitatem atque orationem, maxime dum ei conjungitur Jupiter. Unde et lex Mercurialis præ ceteris difficilior est ad credendum: et hoc, propter motus Mercurii multiplices, ad cognoscendum difficiles, et ob ejus circuitus in epicyclo et eccentrico et æquante, qui sunt difficiliores ac mirabiliores omnibus motibus planetarum, ut patet ex dictis Ptolemæi, et plenius Albategni ac Alfragani. Ideo signat super legem quæ difficiles habet articulos, occultasque veritates: cujusmodi est lex christiana. Insuper dicunt, quod Mercurius est significator scripturæ, et profunditatis scientiæ in libris profundis, et facunditatis; et signat quod christiana lex tam authenticis Scripturis tamque profundis scientiis ac potestate eloquentiæ defendetur, quod stabit semper in robore suo, quousque lex ultima, quæ erit lex lunæ, lex Antichristi, lex corruptionis et instabilitatis, eam ad tempus perturbet. Dicunt item, quod ista est lex prophetæ nascituri, (nunc nati) de virgine, ut dixerunt astrologi. Omnes quippe Chaldæi Ægyptiique astrologi contestantur, quod in prima facie signi Virginis oritur in terra virgo munda, puella immaculata, corpore decora, vultu venusta, habitu modesta, crine prolixa, puerum povens in gremio in terra Hebræa. Sic etenim scribitur in majori Introductorio Albumasar Mauri. His addunt quod si Jupiter conjungitur lunæ, erit ex hoc lex lunæ, quæ ultima erit, quemadmodum circulus lunæ est ultimus, et hæc erit lex corruptionis et fœda, quæ violabit omnes alias leges, et etiam legem christianam ad tempus. Luna namque (ut dicunt) signat necromantiam et mendacium: idcirco lex lunæ erit magica et mendosa; verum non diu durabit, quoniam luna mutatur velociter figuratione et luce sua. Statuetur autem (ut dicunt) ab aliquo magno potente ac impio qui aliis prævalebit. Æstimantque astronomi tam veteres quam moderni, quod hæc erit lex Antichristi, qui ultimo veniens, legem corruptionis inducet, infatuabitque mundum per magicam artem et per sua mendacia.
Præterea, quamvis quædam jam dicta videantur pro laude evangelicæ legis sonare, potius tamen sunt pro eversione ejus, si perspicaciter considerentur. Nam ut in libro de Fide et legibus ait Guillelmus: Vera fides docet stellas et planetas divino cultui subditas esse ac legi divinæ, non econverso. Obedierunt enim sol et luna ipsi Josue, cultori Dei, stando immobiles in cœlo spatio unius diei, et non nisi propter cultum Dei ac ministerium legis divinæ. Ergo cultus Dei, fides et lex, superiores et fortiores sunt sideribus ac planetis, et Dei cultores faciunt illis potentiores. Idem patet ex retrocessione solis ad instantiam Ezechiæ et invocationem Isaiæ. — Insuper, cœli et stellæ seu planetæ aut scienter ac voluntarie hæc operantur, aut naturaliter. Si primo modo, gravissime peccant in Deum, inducendo sectas perditionis et peccata prætacta. Rursus, malitia ista aut est eis innata, aut acquisita: si innata, naturaliter mali sunt, et a creatione malitiam istam sortiti sunt; si acquisi-
Josue x, 13.
IV Reg. xx, 11. ta, ergo ab ingenita bonitate mutati sunt et decepti, eorumque animæ peccaverunt. Si vero pure naturaliter agunt, serviliter operantur et vilius quam creaturæ libertate gaudentes; atque in Creatorem redundat pravitas eorum, quum opus naturæ sit opus primi opificis. — Amplius, si virtutes cœlestium corporum corporales consistunt, imprimere nequeunt in intellectum et voluntatem, sicut est demonstratum. Si vero sunt spirituales, sequitur quod scienter et voluntarie agunt præfatos effectus: cujus oppositum patuit.
Hæc et alia multa argumenta dominus Petrus ex Guillelmo inducit. Nihilo minus fatetur quod planetæ dispositive, non coactorie, agere possunt ad legum et consuetudinum immutationem, atque ad quædam eorum quæ Deus æternaliter fieri præordinavit. Quod etiam consonat dictis catholicorum doctorum præallegatis.
Hinc præfatus Petrus affirmat: Omnes leges et sectæ, quantum ad ea quæ in eis pure naturalia sunt seu naturaliter fiunt, astronomicæ potestati, constellationi seu dispositioni cœlesti subesse aliqualiter possunt, quia secundum Philosophum, orbis iste inferior infra sphæram lunæ, contiguus est et subjectus lationibus superiorum, id est cœlestium corporum, ut tota ejus virtus inde gubernetur. Quod verum est de his quæ naturalia sunt naturaliterque procedunt, non de his quæ pure libere, miraculoseve fiunt. Verbi gratia, Christus a sua nativitate optimæ fuit naturalis complexionis. Non est ergo fidei dissonum, imo rationi est consonum, quod sub bona cœli constellatione fuerit natus, a qua complexionis suæ bonitas naturaliter potuit dependere. Sic et de conceptione ejus in utero Virginis est dicendum, quantum ad naturalem præparationem materiæ ac fomentum. Quemadmodum et in generali diluvio per cataractas cœli, quæ tunc apertæ fuisse leguntur, Guillelmus intelligit partes cœli quæ generativæ sunt pluviarum et inundationis aquarum:13 qualia sunt signa aquatica, Cancer, Piscis, stellæ
A Pleiades et Orion. Itaque figura seu dispositio cœli est quasi liber naturalis, inscriptus manibus Dei, in quo tanquam litteras seu scripturas legibiles fecit luminaria cœli, ut sint (sicut Moyses protestatur) in signa et tempora.14 Ibi ergo repræsentantur futura non quæcumque, sed naturaliter fieri possibilia. Hinc ex hujusmodi signis non potuerunt prognosticare astronomi de lege Christi, aut de supernaturalibus veritatibus fidei. — Si vero objiciatur, quod de hujusmodi multa prædixerunt infideles, ut Hermes Trismegistus de Verbo æterno, et Sibylla de Christo, ut docet Lactantius, et libro de Civitate Dei recitat Augustinus; dico, quod isti seu alii eis consimiles astronomi sive philosophi, non habuerunt hæc per astronomiam vel naturalem scientiam, sed forsitan ex Scripturis quas legerunt, aut per revelationem propheticam, quam nec a Saturno neque a cœlo, ut fabulantur astronomi, sed a solo Deo credimus provenire.
Verum ad confirmationem propositi, adhuc unam facio rationem, quæ tanquam Achilles est fortior. Nam signemus figuram cœli seu constellationem, quæ secundum Albumasar aliosve astronomos, signavit super lege Christi futura: tunc quæro ab eis, an similis constellatio aliquando præcesserit, an non. Si dicant quod sic, ergo tunc similis propheta ex virgine natus, similis quoque lex atque consimiles fidei veritates præcesserunt: quoniam similem causam similis sequitur effectus, sicut et simile signum simile signatum. Quod consequens nullus concedit fidelium: etenim fides tenet quod hæc lex, sicut et legislatoris nostri Mater, sit incorrupta, nec primam similem visa est, nec habere sequentem. Porro si dicant, quod nunquam similis constellatio præcessit, neque futura sit, nec similis causa in cœlo aut simile signum unde sequi valeat talis eventus seu similis provenire effectus; sequitur quod ipsi aliive auctores astronomiæ non potuerunt habere experientiam astronomiæ prædecessorum suorum, et per consequens nec naturalem scientiam quod hujusmodi constellatio esset aliquo modo signum prognosticans aut causa efficiens hujus legis aut sectæ futuræ: quare nec talem esse eam futuram ex hujusmodi constellatione naturaliter præcognoscere potuerunt. Insuper, si similis constellatio nunquam præcessit neque sequetur, consequens est quod motus seu revolutiones cœlestes improportionabiles incommensurabilesque consistent, ita quod cœlum nunquam revolvitur punctualiter seu præcise ad eumdem statum: cujus oppositum videtur supponere communis astronomorum opinio. — Hæc Petrus præfatus.
In cujus verbis videtur obscurum quod ait, quod ex quo Christus optimæ fuit complexionis, sub bona constellatione sit natus, a qua complexionis suæ bonitas potuit naturaliter dependere; similiter conceptio ejus in Virgine, quantum ad naturalem præparationem materiæ ac fomentum. Contra quæ breviter objici potest, quod sacratissimum corpus Christi omnipotenti virtute Spiritus Sancti ex purissimis sanctissimæ Virginis sanguinibus formatum, organizatum, complexionatum est in instanti: in quo mirabilissimo prorsusque supernaturali opere nulla causa creata cooperata effective censetur, juxta quod asserit Augustinus: In his quæ sunt super naturam, tota ratio operis est potentia facientis.
Amplius, idem Petrus in eodem tractatu inquirit, An motus cœlestium corporum sint invicem commensurabiles et proportionabiles. Ad cujus quæsiti partem utramque multas rationes inducit, quas tamen fatetur solum probabiles esse, non demonstrativas. Innuit quoque quæstionem illam de commensuratione et proportionalitate cœlestium motuum dupliciter posse intelligi: primo, an etiam pariant sensibilem sonum seu audibilem harmoniam; secundo, an solum intelligibilem consonantiam generent. Quod autem audibilem faciant sonum, sic arguit: Proportio irrationabilis seu incommensurata excludit e cœlis non solum arithmeticam, sed etiam subalternatam ei scientiam, utpote musicam. Proportio quippe sic irrationabilis, est ab omni consonantia aliena, magisque apta luctibus horrendis inferni, quam motibus atque concentibus cœli, in quibus dulcissima musica (secundum philosophorum testimonia) ponitur resonare et Dei gloriam enarrare. Unde Pythagoras summam ibi consonantiam se fatebatur audisse, per cujus dulcedinem opifex mundi nexum universæ fabricæ mundanæ creditur moderatam.
Denique Tullius sexto de Republica narrat somnium Scipionis, ubi dicitur quod implebat aures ejus cantus dulcisonus qui pulsu et motu efficitur cœlestium orbium. Quod exponens Macrobius, allegat Platonem, qui dum in libro suo de Republica de sphærarum cœlestium volubilitate loqueretur, ait sphærarum motum numeris musicis exhiberi. Insuper theologi gentilium, puta poetæ, dixerunt esse novem musas cœlestes, videlicet octo sphærarum musicos cantus seu sonos, unamque consonantiam maximam ex illis omnibus resultantem. Rursus, ad hoc propositum allegat Hesiodum Macrobius super Somnium Scipionis, multaque dicit de musica illa cœlesti, concludens quod ideo omnis anima in hac vita musicis capitur sonis, quia in corpus descendens, secum defert memoriam musicæ cujus in cœlo conscia fuit. Præterea Boetius contestatur, quod non frustra a Platone sit dictum, mundi animam musica consonantia esse compactam; quod item dubitari non queat, quin animæ nostræ ac corporis status eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus quibus modulationes astronomicæ copulantur. Adhuc, Boetius musicam posuit trinam, primam vocans mundanam, de qua dicit quod in his perspicienda est quæ in cœlo aut elementorum compagine aut temporum varietate visuntur. Unde subjungit: Non potest ab hac cœlesti vertigine ratus modulationis ordo absistere. At vero Hermes, pater philosophorum: Non immerito, inquit, in hominum cœtum musarum chorus a summa exstat Deitate demissus, ne terrenus mundus videretur incultior si modorum dulcedine caruisset; sed potius ministratis hominum cantilenis, celebraretur laudibus qui solus est omnia, aut pater est omnium, atque cœlestibus laudibus, nec in terra harmoniæ defuisset suavitas. Hæc demum rationalis proportio cœlestem efficiens musicam, in Eloquiis tangitur sacris, quum legitur :15 Quis enarrabit cœlorum rationem, aut concentum cœli dormire quis faciet? Hinc Cassiodorus musicam recommendans : Quid, inquit, præstantius machina cœli, quæ sonora dulcedine modulatur, et naturæ continentiam ubique dispersam virtutis suæ gratia comprehendit?
Verumtamen Plato rationalem cœli motum dixit fieri sine sono. Nec Aristoteli placet, quod orbium motus faciant strepitum aut sonum audibilem. Non ergo intellexerunt philosophi mundi musicam auribus fore sensibilem, sed animo intelligibilem : hocque (secundum Hermetem) a paucissimis, qui pura mente dotati, sortiti sunt cœli suspiciendi universalem curam. Hinc (secundum eumdem) musicam noscere, non est nisi cunctarum rerum ordinem scire. Ordo quippe singularum rerum in unum collatus, concentum quemdam dulcissimum verissimumque conficit. Unde quod hæc musica non sit perceptibilis auribus, Cassiodorus asserit dicens : Harmonia cœli humano nequit explicari sermone, quam animo tantum ratio dedit, sed auribus natura non prodidit. Qualis vero in cœlis sit musica, manifestius pandit, dicens quod lyram Mercurius dicitur invenisse, quam esse inter stellas requirendam putaverunt astrologi, persuadentes cœlestem exsistere musicam, quando lyræ formam comprehenderunt inter sidera collocatam. — Hæc Petrus præfatus.
Verumtamen Pythagoras cum suis sequacibus dixit cœlos suo contactu in motu sensibilem facere melodiam dulcissimam. Et qui vult tenere contrarium, poterit dicere quod in hoc fuit deceptus præsertim quod dixit se illam sensibiliter audivisse; quemadmodum etiam fuit deceptus dicendo animas transcorporari; potissime tamen in eo quod affirmavit se recordari quod ante diu fuit idem in alio corpore, et quod interfuit prælio Trojano, atque in illo ipse exstitit miles Euphorbius nomine, et se fuisse ibidem ab Achille occisum.
Footnotes
Chapter 137 of 271