Distinctio 15
A. De opere quintæ diei, quando creavit Deus ex aquis volatilia et natatilia.
Gen. 1, 20. DIXIT etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram, etc. Opus quintæ diei est formatio piscium et avium, quibus duo elementa ornantur: et de eadem materia, id est de aquis, pisces et aves creavit, volatilia levans in aera, et natatilia remittens gurgiti.
B. De opere sextæ diei, quando creata sunt animalia et reptilia terræ.
Ibid. 24. Sequitur: Dixit Deus, Producat terra animam viventem, jumenta et reptilia et bestias terræ, secundum species suas, etc. Sextæ diei opus describitur, quum terra suis animalibus ornari dicitur.
C. Utrum post peccatum venenosa animalia noxia facta fuerint, an propter peccatum nocere cœperint, prius facta innoxia.
Aug. de Genesi ad litt. lib. III, n. 24. Quæri solet de venenosis et perniciosis animantibus, utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint, an potius creata innoxia, peccatoribus nocere cœperint. Sane dici potest, quod creata nihil homini nocuissent, si non peccasset: puniendorum namque vitiorum et terrendorum, vel probandæ vel perficiendæ virtutis causa nocere cœperunt. Fuerunt ergo creata innoxia, sed propter peccatum facta sunt noxia.
D. Utrum minuta animalia tunc creata fuerint.
Ibid. n. 22. De quibusdam etiam minutis animantibus quæstio est, utrum in primis conditionibus creata sint, an ex rebus corruptis postea orta sint. Pleraque enim de humidorum corporum vitiis, vel exhalationibus terræ, sive de cadaveribus gignuntur; quædam etiam de corruptione lignorum et herbarum et fructuum: et Deus auctor
Ibid. n. 23. omnium est. Potest autem dici, quod ea quæ de corporibus animalium, maxime mortuorum, nascuntur, cum animalibus creata non fuerint nisi potentialiter et materialiter; ea vero quæ ex terra vel ex aquis nascuntur, vel ex eis quæ terra germinante orta sunt, tunc creata fuisse, non incongrue dici potest.
E. Quare post omnia factus est homo.
Omnibus autem creatis atque dispositis, novissime factus est homo, tanquam dominus et possessor, qui et omnibus præferendus erat. Unde sequitur: Vidit Deus quod esset bonum, et ait, Faciamus hominem ad imaginem, etc. Sed antequam de hominis creatione tractemus, quod supra breviter tetigimus, plenius versantes, clarius faciamus. In hac enim rerum distinctione catholici tractatores dissentire (ut supra diximus) inveniuntur, aliis dicentibus res creatas atque distinctas secundum species suas per intervalla sex dierum. Quorum sententiæ quia littera Genesis magis inservire videtur, atque catholica Ecclesia magis approbat, ideo hactenus studiose docuimus, quomodo ex illa communi materia, prius informiter facta, postea corporalium rerum genera per sex dierum volumina distinctim sint formata. Aliis autem videtur, quod non per intervalla temporum facta sint, sed simul ita formata ad esse prodierint. Quod Augustinus super Genesim, pluribus modis nititur ostendere, dicens elementa quatuor ita formata sicut modo apparent, ab initio exstitisse, et cœlum sideribus ornatum fuisse; quædam vero non formaliter, sed materialiter tunc facta fuisse, quæ post per temporis accessum formaliter distincta sunt, ut herbæ, arbores et forte animalia. Omnia ergo in ipso temporis initio facta esse dicunt, sed quædam formaliter et secundum species quas habere cernimus, ut majores mundi partes, quædam vero materialiter tantum. Sed, ut dicunt, Moyses loquens rudi ac carnali populo, locutionis modum temperavit, de Deo loquens a simili hominis, qui per moras temporum opera sua perficit, quum ipse simul sua opera fecerit. Unde Augustinus: Ideo, inquit, Moyses divisim refert Deum illa opera fecisse, quia non potuit simul ab homine dici quod a Deo simul potuit fieri. Item: Potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus operandi temporibus non divisit. Illi qui his auctoritatibus et aliis hujusmodi inhærentes, dicunt quatuor elementa atque cœli luminaria ita formata simul esse et habuisse, illos sex dies quos Scriptura commemorat, sex rerum genera, id est distinctiones, appellant, quæ simul factæ sunt, partim formaliter, partim causaliter.
Hugo, de Sacram lib. 1, p. 1, c. 25. Gen. 1, 25, 26.1
Aug. de Genesi ad litt. lib. v, c. 4, 5.
Ibid. lib. 1, n. 29.
F. Quomodo intelligendum sit Deum requievisse ab omni opere suo.
Jam de septimæ diei requie aliquid nos eloqui oportet. Scriptum est, quia complevit Deus die septimo opus suum, et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. Requievisse dicitur Deus die septimo, non quasi operando lassus; sed ab universo opere requievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur. Unde in Apocalypsi dicitur:2 Non habebant requiem, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus; id est, dicere non cessabant. Requievisse ergo Deus dicitur, quia cessavit a faciendis generibus creaturæ: quia ultra nova non condidit. Usque nunc tamen, ut Veritas in Evangelio ait, operatur Pater cum Filio, scilicet
Beda, Hexadem. lib. 1. Gen. 11, 2.
Aug. de Genesi ad litt. lib. 11, n. 22, 23. administrationem eorumdem generum quæ tunc instituta sunt. Creatoris enim virtus, causa subsistendi est omni creaturæ. Quod ergo dicitur, Pater meus usque modo operatur, et ego operor:3 illud universæ creaturæ continuam administrationem ostendit. Die ergo septimo requievit, ut novam creaturam ulterius non faceret cujus materia vel similitudo non præcesserit; sed usque nunc operatur, ut quod condidit, continere et gubernare non cesset.
G. Qualiter accipiendum sit quod dicitur Deus complesse opus suum septimo die, quum tunc requieverit ab omni opere suo.
Beda, Hexaem. lib. 1.
Sed quæritur, quomodo septimo die dicatur Deus complesse opus suum, quum ab omni opere illo die requieverit, nec aliquod genus novum rerum fecerit. Alia translatio habet: Consummavit Deus die sexto opera sua: quæ nihil quæstionis affert, quia manifesta sunt quæ in eo facta sunt; et omnium consummatio eo die perfecta est, sicut Scriptura ostendit, quum ait: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.4 Omnia quidem naturaliter bona erant, nihilque in sui natura vitii habentia. Et sunt bona quæ condidit Deus, etiam singula. Simul vero universa valde
Aug. Enchirid. c. 10.
Ibid. c. 11. bona: quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo, in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis. Sexto
Beda, op. cit. lib. 1. ergo die facta est omnium operum consummatio. — Ideo præmissa oritur quæstio, quomodo dicatur Deus die septimo opus suum complesse: quod Hebraica veritas habet; in quo tamen nihil novum creasse dicitur. Nisi forte dicatur die septimo complevisse opus suum, quia ipsum benedixit et sanctificavit, sicut subjicit Scriptura: Benedixit diei septimo, et sanctificavit illum. Opus enim est benedictio et sanctificatio, sicut Salomon aliquid operis fecit quum templum dedicavit.5
III Reg. viii.
H. Quæ sit benedictio et sanctificatio septimæ diei.
Beda, ibid.
Illum autem diem et benedixisse et sanctificasse dicitur, quia mystica præ ceteris benedictione et sanctificatione eum donavit.6 Unde in lege dicitur: Memento sanctificare diem sabbati. Et inde est quod numerando dies, usque ad septimum procedimus; et dicimus septem esse dies, quorum repetitione omne tempus agitur: non quin alius sit ab illis dies octavus et nonus, et sic de ceteris; sed quia in sex diebus rerum genera distincta sunt, et in septimo, licet non fuerit novum genus rerum institutum, fuit tamen in eo quasi quidam novus status sanctificationis operum et requietionis opificis. Potest etiam sic exponi illud: Complevit Deus die septimo opus suum, id est, completum et consummatum vidit.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUINTÆDECIMÆ
DESCRIPTIS operibus creationis et distinctionis, nunc describitur opus ornatus: et primo ornatus cœli, quarto die peractus; deinde ornatus aeris et aquæ, quinto die completus; consequenter exprimitur ornatus terræ, sexto die effectus. Movet quoque circa hæc quæstiones, et quædam obscura exponit, videlicet: quare post omnia factus est homo; quomodo intelligendum sit Deum requievisse ab omni opere suo; quomodo etiam dicitur Deus complevisse opus suum sexto seu septimo die; et qualiter utrumque verificetur, utpote, quod sexto die, et item quod septimo die, opus suum complevit seu consummavit; quid etiam sit benedictio aut sanctificatio septimæ diei.
Footnotes
Chapter 136 of 271