Quæstio 4
Quæritur consequenter, An Creator septimo die sua opera consummavit, et ab eisdem producendis quievit, ipsumque diem septimum sanctificavit, quia in ipso quievit.
In hac quæstione tria tanguntur. Primum est, an Deus die septimo sua opera consummavit; secundum, an ex tunc ab operatione ad extra cessavit: et duo hæc condependent. Tertium est, de septimi diei sanctificatione.
Quoad duo prima, arguitur quod non. Primo, quoniam alia habet translatio, quod die sexto complevit vel consummavit opera sua. — Secundo, quoniam Christus ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. — Tertio, quoniam Deus indesinenter conservat, gubernat et administrat creata: imo quidquid agunt causæ creatæ secundæ, principalius agit causa prima et increata, juxta illud in libro de Causis: Causa prima plus influit quam quæcumque causa secunda. — Quarto, Deus operando non movetur: ergo cessando ab opere non quiescit. Opposita quippe habent fieri circa idem. — Quinto, quod non operatur per motum, habet actionem in suo effectu non tantum quamdiu fit, sed quamdiu durat effectus in esse, ut Avicenna testatur. Deus autem non agit per motum, imo stabilis atque immobilis perseverans dat cuncta moveri, et solo imperio mundum creavit: ergo incessanter producit esse mundi, quemadmodum fons rivum ex fonte manantem. — Sexto, solus Deus justificat, donaque gratiæ impertitur, et munera gloriæ elargitur; et rationales animas innumerabiles creat quotidie, juxta illud: Qui finxit sigillatim corda eorum. — Septimo, Philosophus septimodecimo de Animalibus loquitur, quod quotidie apparent novæ quædam animalium species in his quæ ex putrefactioneignuntur: ergo nec a novis rerum condendis speciebus Deus septimo die quievit.
Ultra videtur, quod septimum diem non sanctificavit. Primo, quoniam omni die vacandum est Deo, non septimo die tantum. — Rursus, sanctificatio consistit in actu exercitioque virtutum, non in otio et quiete: ergo diebus quibus operatus est
Deus, potius convenit sanctificatio quam diei quietis.
Ad hæc respondet Albertus: Senarius, qui perfectus est numerus, est causa congruentiæ, non necessitatis, quod in ipso fecit et complevit Deus opera sua. Dei enim perfecta sunt opera. Dicitur quoque Deus quievisse, id est cessasse, a suis operibus quæ patravit. Quies namque, ut quinto dicitur Physicorum, privatio motus est: motus vero divinus, qui est in Deo solummodo effective, atque in creatura formaliter, opere peracto cessavit. Requievit igitur Deus, opere consummato secundum genera et species. Nihilo minus usque modo operatur, propagando successive ex illis generibus administrationem et gubernationem totius mundi. Nec dicitur requievisse quasi laboraverit in creando; sed quoniam quæ de Deo dicuntur, per effectum intelliguntur, hinc et requies illa per effectum accipitur, quia videlicet creaturam angelicam et humanam fecit requiescere in se ipso, tanquam in ultimo omnium fine.
Porro sanctificatio diei septimi et benedictio ejus non fuerunt aliquid operis a quo Deus cessavit. Etenim cessavit ab opere creationis et distinctionis atque ornatus, quæ pertinebant ad mundi constitutionem, ex quibus est postea propagatio facta, ad mundi permanentiam gubernationemque pertinens. Sed benedictio ad operis spectat consummationem, a qua nunquam feriandum est aut cessandum. Hoc est quod loquitur Augustinus super illud Genesis, Complevitque Deus die septimo opus suum: quia ipsum opus benedixit et sanctificavit. Opus quippe nonnullum est benedictio et sanctificatio. Aliquid enim operis fecit Salomon quum templum dedicavit. — Modus demum sanctificationis illius non fuit nisi quod Deus indicavit rationali creaturæ, quod nulla cordis quies et sanctificatio esset in his quæ fecit ad mundi administrationem, sed in ipso Deo dumtaxat, quo solo fruendum est. Inqui-
Summ. th. 2ª part. q. 67.
Deut. xxxii, 4.
Gen. u, 2.
Joann. v, 17.
Ps. xxxii, 15.
Ibidem.
III Reg. viii, 1 et seq. etum enim est cor nostrum, donec ad operibus sex dierum exstiterit, ut patebit. ipsum perveniat. Et hoc notatur in ipso modo loquendi, quum dicitur:1 Requievit ab omni opere suo, id est, aversus seu cessans ab opere quievit in se ipso, indicans homini nihil esse finem desideriorum nisi ipsum. Ideo septima dies mane habet, non finem seu vesperam. Illustratio enim qua illustratur rationalis creatura a Deo quo fruitur, vita beata est, quæ nunquam habebit finem, nec unquam tendet ad occasum. — Hæc Albertus.
Hinc in fine libri de Coæquævis: Quiescere, inquit, est ab opere cessare duobus modis, puta ex parte operis, et ex parte efficientis. Ex parte operis, quoniam postea novum nil fecit [Deus], cujus principia naturalia secundum formam vel materiam aut similitudinem in sex diebus non præcesserint. Ex parte quoque efficientis, quia in sex diebus naturam in suis principiis Deus per se ipsum instituit. Postea vero non per se solus, sed cum natura res naturales propagavit. — At vero sabbatum sanctificare, est sanctam Dei quietem demonstrare, ut scilicet homo libros legens discat in Deo per contemplationem et amorem quiescere, nec opera Dei pro Deo diligere, instar eorum qui creaturis fruuntur. Hæc idem ibidem.
Hinc Thomas disseruit: Sicut Magister in littera ait, in hoc nostra translatio discordat ab ea qua utitur Augustinus, quia in nostra translatione consummatio adscribitur diei septimæ, in alia sextæ. Utraque autem est vera, sive intelligatur septimus dies sequi sex alios successione temporis, ut alii Sancti volunt; sive secundum Augustinum, ponantur septem dies unus rebus septempliciter præsentatus, puta cognitio angelica. Loquendo enim secundum Augustinum, distinguenda est duplex rei perfectio. Una totalitatis, quam habet res ex hoc quod ex omnibus partibus suis essentialibus integrata est: et talis perfectio mundi competit sextæ diei, quia post primos sex dies nulla creatura mundo est addita, quæ non aliquo modo in
Alia perfectio rei est, quam habet ex fine, quæ est perfectio ultima: talisque perfectio mundi competit diei septimo, in quo Deus ab operibus omnibus requievit in se ipso sicut in fine.
Verum alios Sanctos sequendo, rursus distinguitur perfectio duplex. Una est perfectio prima, quam habet res secundum esse suum: hæcque perfectio mundi completa fuit sexto die, quoniam nulla pars mundi postmodum addita est quæ in primis sex diebus non aliquo modo præcesserit. Alia est perfectio secunda, quæ est operatio rei, ut fertur secundo de Anima: et talis perfectio mundi fuit septimo die, quia ex tunc cessante operatione qua Deus naturam instituit, incepit operatio propagationis toto in universo, secundum quod ex naturis jam conditis aliæ producuntur; quam operationem Deus in rebus omnibus usque nunc facit. Hinc innotescit qualiter senarius convenit operibus primæ institutionis. Senarius quippe numerus ratione partium suarum perfectus est, quia ex omnibus suis partibus aliquotis aggregatis consurgit: idcirco perfectio senarii congruit illi mundi perfectioni quæ consistit in totalitate partium quantum ad esse primum. Et sicut partes aliquotæ senarii ordinate atque continue sibi succedunt sine alterius numeri interpositione, videlicet unum, duo, tria; sic in productione partium universi ordo servatus est, ut post productionem primæ partis statim narretur productio partis secundæ, sicque deinceps usque ad sextam.
Ex præinductis patet solutio ad tria prima. — Ad quartum dicendum, quod Deo non adscribitur quies opposita motui aut labori, sicut expositum est; nec Deus dicitur cessare ab operatione, nisi ratione effectus sequentis. Deus quippe non agit aliqua operatione media intrinseca vel extrinseca quæ non sit sua essentia: quoniam suum velle est suum facere, et suum velle est suum esse. Nec tamen ab æterna operatione sequitur effectus nisi secundum determinationem suæ liberrimæ voluntatis: hinc dicitur incipere operari, vel ab operatione cessare, ex parte effectus. — Ad quintum, quod sicut irradiatio solis semper et indesinenter est causa illuminationis, et lucem producit in aere quamdiu aer manet illuminatus; sic Deus semper influit rebus esse: non aliud et aliud, sed unum et idem. Nec tamen res dicuntur semper fieri aut causari sive institui apud nos, sed tunc quando primo sortitæ sunt esse. Ideo dicitur quod Deus cessat creare et facere mundum. — Ad sextum, quod Deus nil agit in creatura quod in operibus sex dierum non præcesserit, diversimode tamen. Quædam namque fuerunt in operibus sex dierum ut in principiis materialibus et activis, et secundum similitudinem speciei, ut ea quæ generantur ex sibi similibus in natura; quædam vero sicut in principiis activis materialibus, sed non secundum similitudinem speciei, ut animalia ex putrefactione genita; quædam sicut ex principiis disponentibus, non activis, et secundum similitudinem speciei, ut anima rationalis; quædam ut in potentia obedientiali dumtaxat, ut quæ miraculose et supernaturaliter fiunt. — Ad septimum, quod illæ novæ species producuntur ex virtute cœlesti, quæ tenet locum virtutis formativæ in animalibus ex putrefactione genitis et ex putrescente materia: ideo species illæ fuerunt productæ in operibus sex dierum in suis principiis, scilicet in materia, et in rationibus seminalibus, quemadmodum alia quæ per operationem producuntur naturæ. (Ad alia respondebitur infra.) — Hæc Thomas.
Qui de requietione Dei in septimo die subjungit: Quies proprie opponitur motui. Et quoniam motus in operationibus nostris causat laborem, secundum Philosophum, hinc quies labori quoque opponitur. Atque ex his significationibus duabus quietis, transumptæ sunt aliæ duæ. Nam quia operationibus nostris motus adjungitur, venit in usum ut omnis operatio motus dicatur, quamvis improprie; sicque omnis cessatio ab operatione dicitur quies: et hæc significatio a prima transumitur. Sed quoniam nil laborat nisi ex hoc quod a perfectione propriæ distat naturæ, ut patet in motibus violentis, hinc res in illo quiescere perhibetur in quo sufficientiam invenit. Sicque voluntas quiescit in ultimo fine; et hæc quietis significatio transumitur a secunda. Itaque quies convenit Deo non quoad primam aut secundam significationem, sed quantum ad tertiam et ad quartam: verumtamen non sic quasi ab operatione deficiat, quum sua operatio sit sua essentia; sed ratione effectus hoc dicitur, quoniam operatione æterna hoc facit ut aliquis effectus temporaliter sit. — Quies quoque voluntatis divinæ in fine accipi potest dupliciter. Primo absolute, secundum quod in se ipso sufficientiam invenit: sicque quies Dei æterna est. Secundo per relationem ad creaturam, secundum quod creatura complacet Deo: nec sic quasi Deus ea indigeat; sed illam ad se ordinans, in se ipso sufficientiam habet. Hæc idem.
De sanctificatione demum et benedictione septimæ diei subjungit: Diei septimæ duo attribuuntur, videlicet consummatio operum, et quies opificis. Quantum ad primum, debetur diei septimæ benedictio: quia secundum Gregorium, benedictio Dei est collatio donorum ipsius, et multiplicatio eorumdem. Multiplicatio autem creaturarum præsupponit duplicem rerum perfectionem. Unam, qua universum perfectum est, ex omnibus suis essentialibus partibus constans; unde Philosophus quarto Meteororum loquitur: Unumquodque perfectum est, quando potest alterum facere tale quale ipsum est. Aliam, qua universum perfectum est ex ordine suo ad finem: quoniam multiplicatio creaturarum per generationem tendit ad hoc ut divinum esse pro posse participent atque perpetuent in posteris, ut secundo de Generatione asseritur. Omnis quoque creaturæ operatio naturalis ad finem aliquem ordinatur: hinc benedictio septimæ diei debetur, in qua post primam universi perfectionem, quæ sexto die completa est, ipsum universum perfectum est in ordine ad proprium finem.
Porro quoad secundum, quod est quies Dei, debetur septimæ diei sanctificatio. In Scripturis etenim dicitur aliquid sanctificari, quia divino cultui deputatur seu consecratur. Sicque dies septimus est sanctificatus, quia actibus cultus divini est deputatus, ut in eo fideles specialiter essent Deo intenti, quatenus sicut Deus a rebus conditis in se ipso quievit: sic nos non in operibus, sed in summo ipso opifice finaliter quiescamus. Quæ utique quies Christianis non ad tempus, sed perpetua indicitur, quibus dicitur: Sine intermissione orate.2 Ideo temporalis observatio ista in evangelica lege cessavit, seu potius observatio diei dominicæ ei successit. Denique quies ista in Deo, per actus contemplativos et internos non impeditur, imo in eis consistit; sed exteriori inquietudini servilium actuum et vituperabilium otiositatum contrariatur. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus virtualiter continentur quæ de his scribit in prima parte Summæ, quæstione septuagesima quarta, ubi et addit quod Deus septimo die opus suum complendo etiam aliquid fecit, ea quæ facta erant administrando, et ad suas operationes movendo, imo et conservando.3 — In his etiam satis continentur non solum quæ Petrus et Richardus, sed item quæ Alexander et Antisiodorensis super his scribunt.
Insuper Henricus Quodlibeto septimo quærit, an Deus aliquid rebus influit, et respondet:4 Influere dupliciter dicitur, proprie et improprie. Improprie dicitur res ipsas producere: quod magis proprie diceretur effluere. Proprie autem influere, est in res ipsas jam exsistentes beneficia sua causare, suaque dona rebus communicare. Et utroque modo Deus influit rebus. Primo modo, dando eis esse immediate per creationem, vel mediante naturali agente per generationem seu aliam productionem, quibus tamen prius dedit esse in suis primis principiis ex quibus generantur, producendo illa in esse per creationem; de quo dicitur octavadecima propositione libri de Causis: Res omnes entia sunt propter ens primum. Secundo modo influit in omnes, eas conservando, juxta illud libri de Causis: Omnes virtutes quibus non est finis, sunt pendentes per infinitum primum, quod est virtus virtutum; virtutes quoque et bonitates influendo ad dirigendum in bene esse, prout ait vicesima propositione libri ejusdem: Causa prima regit res omnes. Ubi dicit commentator: Et influit super eas virtutem vitæ et bonitatis secundum modum receptibilitatis et possibilitatem earum. Hæc Henricus.
Footnotes
Chapter 140 of 271