Skip to the text

Quæstio 3

Insuper quæritur, Utrum trium elementorum ornatus sufficienter ac ordinate describatur.

Videtur quod non, quia homo est dignissimum animalium saltem mixtorum, ergo ante animalia alia debuit fieri. — Secundo, ornatus correspondere debet rei ornatæ; sed inter elementa ornata præeminet aer : ergo homo debuit dici ornatus seu ornamentum aeris, et non terræ. — Tertio, irrationalia animalia magis conveniunt invicem, quam rationale et irrationalia : ergo animalia irrationalia gradientia super terram, et natantia in aquis, et volantia in aere, potius debuerunt simul formari, quam homo et cetera bruta terræ. — Quarto, nullus videtur ordo servatus inter productionem ornatuum trium elementorum : quia nec ordo dignitatis, nec successionis aut generationis.

Circa hæc Antisiodorensis in Summa sua, libro scribit secundo: Homo et animalia terræ ex eodem elemento, puta ex terra, sunt facta, atque ad terræ ornatum producta sunt. Hanc autem convenientiam non est invenire in animalibus solum gressibilibus et natatilibus ac volatilibus. Vel si placet recurrere ad generalem illam Augustini solutionem, quod tantum in scenario, id est numero sex dierum, fecit Deus opera sua, volens operum suorum perfectionem ostendere: ideo hominem et animantia terræ uno constituit die, nolens senarium dierum numerum excedere. Ideo quoque hoc egit, quatenus homo cernens se factum eodem tempore et ex eodem elemento cum bestiis terræ, fragilitatem suæ conditionis pensaret, et se magis humiliaret.

Si vero quis dubitet cur in operibus quintæ diei benedictio est adjuncta, non in operibus ceterorum dierum, dic quod benedictio Dei facta uno die, intelligenda est facta ceteris diebus.

Quæritur demum, cur de animalibus dicitur quod facta sunt secundum genus suum, nec de homine dictum est. Respondendum, quod genus dicit ibi multitudinem atque collectionem individuorum sub specie, vel specierum sub genere, et ponit vim generativam, secundum quod ipsa est subventiva speciei, ne pereat, per propagationem individuorum suorum: sic vero non est factus homo secundum genus, quum unus solus primo plasmatus sit, qui et si in primo statu mansisset, corruptioni subditus non fuisset.

Quæritur etiam de ordine sex dierum, utrum sit artificialiter attendendus secundum operum dignitatem, an naturaliter secundum rerum essentias ac naturas. Quidam arbitrantur ordinem in operibus assignandum, vel secundum rationem principii sive causæ, vel secundum rationem loci aut fundamenti. Cœlum namque empyreum locus est angelorum; terra vero, causa et principium, ac locus et fundamentum est his quæ sunt facta ex ea. Alii ordinant secundum majorem et minorem participationem ipsius esse, ita quod terra in principio facta est, in qua omnia erant confusa commixtaque elementa, ita quod separari possent ab invicem.

Postremo quæritur, cur elementum ignis non est ornatum. Si dicatur quod nihil in eo vivere posset, falsum est hoc: quoniam salamandra vivit in igne et ex igne. Ideo dic, quod causa hujus est, quia si essent ibi animalia aliqua, in nullo servirent hominibus, nec etiam ibi possent gigni et educari. Nec salamandra ex igne illo elementari tam puro et simplici gignitur et nutritur. Quod autem quatuor animalia, scilicet talpa, chamæleon, halec, salamandra, constare dicuntur ex igne, intelligendum est secundum superabundantiam atque dominium. — Hæc Antisiodorensis.

Idem Alexander, qui et alias plures hic movet quæstiones ex Augustino super Genesim, videlicet de productione minutissimarum bestiarum et nocivarum: de quibus pertranseo, quoniam satis communia sunt et competenter præhabita. Nempe in Cf. p. 107 B. universis et singulis multiplex valde et magna invenitur utilitas, et quædam condita sunt ad terrorem, quædam ad exercitationem, quædam ad informationem, quædam ad solatium, quædam ad usum. Salubriter enim docemur timere infernalia illa tormenta, ferocitatesque dæmonum, si quarumdam bestiarum horribilitatem et crudelitatem rite pensemus, et ex visibilibus ad invisibilia informamur.

Præterea Bonaventura: In productione D (inquit) sensibilium duplex attenditur ordo: unus secundum distinctionem diei a die, alius secundum ordinem eorum quæ eodem die producta sunt. Primus ordo attenditur secundum exigentiam finis atque materiæ. Et quia volatilia atque natatilia ex aqua producta sunt, prout aqua communis est ad humorem atque vaporem, suntque ad ornatum naturæ perspicuæ; ideo Scriptura asserit ea facta uno die. Quumque gressibilia, non solum rationalia, sed et irrationalia, ad ornamentum pertineant terræ, et ex eadem materia, utpote terra, sint facta; ideo alio die a prædicto formata sunt, ita quod sicut uno die ornata est natura cœlestis, videlicet die quarto, sic uno die, scilicet quinto, ornata sit natura elementaris perspicua, et alio, utpote sexto die, terra. — Secundus ordo attenditur penes excellentiam perfectionis naturæ. Prius enim producitur imperfectum, deinde perfectum : quia hic ordo est, ut a minus completo perveniatur ad magis completum. Hinc Scriptura prius dicit esse producta natatilia, quæ sunt minus perfecta, quam volatilia. Similiter sexto die prius producta sunt irrationalia quam homo. Triplex quoque ponitur ratio cur postremo productus sit homo. Prima est, propter multitudinem partium ejus. Nam corpus hominis inter corpora mixta est completissimum, idcirco et compositum ex membris, nervis, venis, viribus, qualitatibus proportionibusque diversis. Et quanto compositius est, tanto posterius : idcirco post cetera est productum. Secundo, propter animæ corporisque distantiam : quum enim distet anima a corpore, non solum sicut forma a materia, sed etiam sicut spirituale a corporali, et sicut perpetuum a corruptibili; ideo magna distantia temporis debuit intervenire inter productionem hominis quantum ad materiale principium et conjunctionem partium ejus, quatenus per distantiam temporis intelligeretur distantia principiorum constituentium ipsum. Tertio, propter totius compositi perfectionem. Nempe quum homo sua dignitate et complemento finis sit corporalium omnium, ideo fuit post omnia producendus. Nam finis est ultimum in exsecutione, et finit, complet ac perficit media. — Hæc Bonaventura. Qui etiam quærit hic, utrum omnia sensibilia facta sint propter hominem. Ad quod circa principium hujus secundi responsum est.1

At vero Thomas : Animalia, ait, non dicuntur ornamenta elementorum nisi secundum quod comparantur ad elementa, ut locatum ad locum. Comparatio autem corporis ad locum suum est secundum motum et quietem suam in loco. Motus vero animalis est duplex : unus consequens naturam corporis ejus secundum virtutem elementi prædominantis in ipso; alius sequitur apprehensionem et appetitum : qui est motus proprius animalis in quantum est animal. Ideo animal ad illius pertinet elementi ornatum, in quo motum obtinet animalem, non ad quod movetur motu consequente naturam corporis sui : quoniam non consequitur animal in quantum est animal, sed prout ex gravibus levibusque componitur. Quamvis igitur aves volando movent corpora sua contra eorum naturam (propter quod motus ille est cum labore et pœna, ut secundo Cœli habetur), attamen ad aeris spectant ornatum; sed naturaliter quiescunt in terra, quiete qua earum labori succurritur. Hæc Thomas in Scripto.

In his doctores concordant.

Guillelmus quoque secunda parte libri de Universo : Multi (inquiens) admirantur, quod latissima illa regio ignis elementaris habitatoribus atque ornatibus caret, quum elementa inferiora, imo et terra, fæx elementorum, illis abundet. — Deinde tangit tres rationes istius. Prima est, quia habitatio debetur et convenit animali ratione elementi in ipso prædominantis quantum ad molem materiæ, sicut præhabitum est :2 sic autem in nullo elementum est ignis prædominans. Secunda est, quod animalia quærunt esse in loco quo possint nutriri et conservari : ignis vero pure elementaris, nec nutritivus est, neque animantium conservativus. Tertio, quod animalia appetunt locum in quo suas operationes valent exercere : quas in igne exercere non queunt. — Asserit item hic doctor, quod nec salamandra, nec aliud animal ex solo puroque igne potest constare aut enutriri.

Footnotes

  1. tom. XXI, p. 106 A. ↩

  2. Cf. p. 105 C', 106 A'. ↩

Chapter 139 of 271