Skip to the text

Quæstio 2

Præterea quæritur, De operibus quintæ et sextæ dierum. Quinta etenim Gen. 1, 20-24. die producti sunt pisces et aves ex aqua.

Contra quod arguitur primo sic : Aqua est elementum non vivum, ergo non potuit animalia viva producere, quum nihil agat ultra propriæ speciei ac naturæ gradum et dignitatem. — Secundo, omnia animalia mixta constant ex quatuor elementis : ergo inconvenienter dicuntur aliqua facta ex aqua. Si autem respondeatur, quod dicuntur facta ex aqua tanquam ex elemento prædominante, objicitur quoniam unicuique mixto debetur et convenit locus secundum elementum in ipso prædominans, ut dicitur primo Cœli. Sed locus avium est vel aer vel terra; nam volant in aere, et quiescunt in terra : ergo terra aut aer est eis prædominans elementum. — Tertio, vita animalium consistit in calido naturali et humido radicali : ergo ignis prædominatur in eis.

In oppositum est Scripturæ auctoritas.

Ad hæc Thomas respondet : Elementum prædominari in corpore intelligi potest dupliciter : vel secundum suum genus, vel quantum ad id quod est proprium illi corpori in genere illo. Dum enim alicui generi deputatur complexio aliqua, hoc non est secundum indivisibilem gradum, sed secundum latitudinem quamdam, ita quod est invenire terminos aliquos ultra quos non salvatur generis illius complexio : imo inter terminos illos est diversitas multiplex, secundum quod acceditur ad unum vel alterum. Verbi gratia, complexio debita corpori humano est complexio temperatissima; attamen multi sunt gradus temperamenti, secundum quos quidam dicuntur melancholici, quidam cholerici, etc., propter propinquitatem ad terminos complexionis speciei humanæ vel in calore aut frigore, ita tamen quod est aliquis gradus caloris vel frigoris quem non transcendit humana complexio.

Dico igitur, quod loquendo de elemento prædominante in corpore animalis quantum ad complexionem consequentem ipsum genus, oportet quod elementa inferiora et grossiora secundum quantitatem excedant elementa subtiliora, quæ tamen excedunt virtute in mixtis secundum calidum et humidum, in quibus vita consistit: quæ sunt qualitates principales ignis et aeris. Nempe quum corpora animalium debeant esse aliis temperatiora, quatenus a contrariis magis remota, et per æqualitatem complexionis assimilata naturæ corporis cœlestis, sortiantur perfectionem similiorem virtuti quæ movet cœlos: oportet elementa inferiora, quæ sunt minus activa, eo quod habeant plus de materia et minus de forma, secundum quantitatem excedere, ut virtutis defectum suppleat quantitatis excessus. Verumtamen complexio in qua salvatur animalis natura, multas habet diversitates; atque secundum quod accedit ad unum extremum vel alterum, dicitur in eo dominari hoc aut illud elementum.

Ignis demum secundum virtutem dominatur in corpore sensitivo, eo quod calor instrumentum sit animæ; non tamen potest esse quod ignis dominetur secundum quantitatem materiæ, quia ignis quum maxime sit activus, alia consumeret elementa. Itaque in corporibus animalium terra prædominatur simpliciter quantum ad quantitatem: quoniam aqua continuat partes, ita ut non communionem*, sed mixtionem efficiant. Porro animalia præ ceteris habentia plus de aqua, dicuntur constare* communionem ex aqua, pensata eorum propria complexione per comparationem ad complexionem communi generi debitam. Et secundum hoc pisces dicuntur producti ex aqua, quoad id quod in aqua est grossius; aves vero, quantum ad id quod in aqua subtilius est. — Auctoritas vero Philosophi ex primo de Cœlo adducta, de loco intelligitur naturali, qui est terminus motus, et in quo naturaliter corpus quiescit: sicque locus avium non est aer, quoniam non in aere, sed in terra quiescunt; aer vero est locus earum quantum ad motum animalem, cujus principium non est gravitas et levitas. — Hæc Thomas in Scripto. Ex quibus ad objecta patet solutio, primo excepto, ad quod dicendum quod aqua et terra dicuntur principia productiva materialiter, non efficienter.

Præterea in prima parte Summæ, quæstione septuagesima prima et secunda: Operi (inquit) distinctionis correspondet per ordinem opus ornatus. Hinc sicut inter tres dies deputatas distinctioni, media, quæ est secunda, deputatur distinctioni medii corporis, scilicet aquæ; ita inter tres dies ornatui deputatas, media, quæ est quinta, deputatur ornatui ejusdem elementi per productionem avium pisciumque ex aqua. Sexta autem die, quæ est tertia dies ornatus, correspondens tertiæ diei distinctionis, decorata est terra per materialem productionem jumentorum ex ea. Per jumenta autem et pecora intelliguntur bruta domestica; per bestias, animalia sæva, ut ursi, leones; per reptilia vero designantur animalia non habentia pedes quibus eleventur a terra, vel habentia tam breves quod modice elevantur, sicut lacertæ et formicæ. Alia inter hæc se habent medio modo, quæ per quadrupedia designantur. Vel, quadrupedia præmisit quasi genus, et alia subjunxit ut species: sunt enim quædam quadrupedia reptilia, ut lacertæ.

In descriptione quoque productionis plantarum, nulla mentio fit de vita, quia imperfectissimam vitam habent, sed de generatione dumtaxat, quia secundum hanc tantum in ipsis est vita. Porro inter animalia, communiter perfectiora sunt terrestria avibus et piscibus, propter majorem distinctionem membrorum: ideo animalia terrestria vocat animam viventem, sed pisces nominat reptile animæ viventis. Quumque inter animalia ista perfectissimus gradus vitæ exsistat in homine, ideo vitam hominis non dicit Moyses produci a terra aut aqua, sed a Deo. — Quamvis etiam quædam animalia videntur hominibus inutilia, quia eorum commoditates ignorant, non tamen superflua sunt, quum ordo rerum et universitatis integritas compleatur ex ipsis, multasque vires habent et utilitates quæ latent nos. Quemadmodum ergo fatuus esset, qui artificis ingrediens officinam, ea instrumenta reputaret superflua quorum causam, usum et utilitatem nesciret: ita stultissimi sunt qui creaturas quasdam judicant inaniter factas, aut a principio malas plasmatas, quia earum utilitates, vires et proprietates ignorant, prout super Genesim libro primo Augustinus contra Manichæos conscripsit. — Hæc Thomas in Summa.

Præterea Petrus circa hæc quærit tria. Primum est, an animæ brutorum sint productæ ex nihilo; secundum, an corpora ipsorum constent ex quatuor elementis; tertium, quæ elementa in eorum prædominentur corporibus. Primum horum reservo ad quæstionem infra diligenter discutiendam, videlicet an rationes seminales seu inchoationes formarum in materia sint ponendæ.1 Alia duo condependent. Ad quorum primum respondet: Anima sensitiva est forma et motor corporis sui: forma, secundum essentiam suam; motor, secundum potentias. In quantum forma, quum sit nobilis valde forma, requirit materiam per multas formas dispositam et temperatam. Unde præexigit formam potentiæ vegetativæ, formam complexionis, formamque mixtionis. Porro in quantum motor, quum per diversas moveat vires, requirit organorum diversitatem. Complexio vero contemperata et organorum diversitas, non potest in uno solo consistere elemento, sed in compositione quatuor elementorum convenienter proportionata. Idcirco oportuit omne corpus animalis esse ex quatuor elementis compositum. Terra quippe præexigitur, quia oportuit corpus solidum esse. Aqua autem quum sit multum subtilior terra, penetrat eam usque ad minima ejus, et facit in ea continuationem ac partium cohæsionem. Aer vero quum sit utroque illo elemento subtilior, penetrat ea usque ad minima utriusque, facitque utriusque extensionem et rarefactionem. Sed et ignis tanquam subtilior illis, penetrat omnia illa usque ad minima eorumdem, et alterationem facit elementorum: sicque generatur ex ipsis corpus mixtum. — Si autem objiciatur quoniam elementa naturaliter sunt in locis diversis, ergo si ita miscentur, hoc erit per violentiam, non per naturam: dicendum, quod quamvis actu sint in locis diversis, attamen in potentia simul sunt, ita quod unumquodque eorum est in potentia ad alia tria. Vel respondendum, quod quamvis secundum se tota, distincta sint locis, tamen secundum aliquas sui partes, conjuncta sunt. Siquidem in terra sunt alia tria. Nam terra, aqua et aer alicubi se contingunt; ignis quoque generatur in terra mediantibus cœlestibus radiis.

Præterea duplex est quantitas elementorum, videlicet molis atque virtutis; et juxta hoc, prædominantia duplex est. Itaque elementa passiva, scilicet terra et aqua, prædominantur in animalibus quantitate molis: quæ elementa plus de materia habent. Alia vero duo activa, quæ plus de forma seu specie habent, et de materia minus, utpote ignis et aer, prædominantur secundum quantitatem virtutis. Aliter namque observari non possetportio debita et æqualitas in corpore animalis: quoniam si passiva elementa utroque modo prædominarentur, non essent corpora ipsa idonea ad suscipiendum operationes motusque animæ, sicut nec corpora mineralia. Quod si activa utroque modo prædominarentur, propter nimiam superabundantiam activi agentis et paucitatem passivi resistentis, alia duo elementa corrumperent. — Hæc Petrus.

Idem pro parte Richardus, et addit quod determinatus est gradus ultra quem virtus elementorum activorum non potest excedere virtutem elementorum passivorum salva propotione necessaria in corporibus animalium ad operationes vitæ et sensus, et ad consistentiam corporis bonam; determinatus quoque est gradus ultra quem non potest virtus elementorum passivorum excedere virtutem elementorum activorum, ad hoc quod corpus sit aptum vitam recipere animalem. Præterea aliqui dicunt, quod grave et leve consequuntur raritatem et densitatem, quæ sunt in composito ratione materiæ. Quumque motus naturalis sit in generabilibus corruptibilibusque corporibus per naturam levitatis et gravitatis, affirmant quod corpora mixta moventur secundum exigentiam elementi prædominantis in eis secundum materiam. Sed contra hoc est, quod non semper densius corpus est gravius, quum plumbum sit rarius ferro, et tamen est gravius eo. Iterum, quamvis corpora mixta moveantur ratione materiæ, attamen movent se ratione formæ: ergo prædominatio elementi secundum materiam, non videtur ratio quod mixtum hujusmodi secundum exigentiam elementi illius se moveat. Hinc apparet quod auctoritas Philosophi, primo de Cœlo dicentis, Motus compositorum corporum sunt diversi, verumtamen motio eorum est per motum corporis simplicis vincentis super ipsum, intelligenda sit de victoria quantum ad prædominantiam quantitatis molis, in quantum mixtio in qua est talis prædominatio, disponit ad talem formam mixti completivam, quæ determinatur ad movendum mixtum ad illam partem ad quam elementum ibi prædominans quantum ad molem, moveretur per suam formam. Hæc Richardus.

Qui in ultimo isto dicto videtur a Thoma ac Petro recedere. — Idem quoque Richardus et Petrus allegant Philosophum, in libro de Morte et vita dicentem: Vita consistit in calido difficulter infrigidabili, atque in humido difficulter desiccabili, ita quod vita radicatur in humido aerio, quantum ad prædominantiam, sicut in principio magis passivo; et in calido aerio ac igneo, tanquam in actualiori principio: unde constat, quod ad actiones vitæ animalis plus confert virtus ignis et aeris, quam terræ et aquæ. Hæc Richardus.

Insuper Albertus: Quæritur, inquit, quo modo uno die, utpote quinto, producantur ornamenta aquæ et aeris, quum tamen sint duo elementa: propter quod videtur, quod duobus diebus ornari debebant, quemadmodum cœlum et terra. Dicendum, quod quamvis sint duo elementa, conveniunt tamen in hoc, secundum Platonem, quod sunt media inter sensibilis mundi extrema, quæ sunt cœlum et terra: idcirco distinctos ornatus habent cœlum et terra per dies duos; ad eumdem vero diem pertinet ornatus medii, tam aquæ quam aeris. Alieter quippe, ut ait Plato, oporteret plures esse propotiones extremi ad extremum, quam per media duo: quod esse non valet. Hinc quia duobus mediis illis tanquam uno junguntur illa extrema, ideo uno die ornata sunt.

Secundo quæritur, quomodo de uno materiali principio producta sunt ornamenta illa duorum elementorum, quum ornamentum cujuslibet elementi videatur debere pro principio materiali habere suum proprium elementum. Respondendum, secundum Augustinum in libro contra Manichæos, quod ideo non est dictum, Producant aquæ reptilia, et aer volatilia, sed utrumque ex aquis productum narratur, quoniam quidquid est aquarum sive labiliter undosum, sive vaporabiliter tenuatum, totum tamen naturæ humidæ deputatur. Et intendit asserere quod in libro de Sensu et sensato dicit Philosophus, quod scilicet aer est elementum humidi quasi spiritualis, quod non est incorporabile in generatione animalium et nutritione eorum; aqua

Summ. th. 2ª part. q. 60.

Summ. th. 2ª part. q. 60.

Summ. th. 2ª part. q. 60. vero est elementum humidi corporalis, incorporabilis in generatione atque nutritione, et quod faciliter induit formam aeris per evaporationem et exhalationem. Unde juxta terram aer mixtus est humido aqueo, per quod aliquantulum inspissatus, potest esse locus in quo aves moventur sustentando alas earum, et per spirationem attrahi potest ad spirandi refrigerium; in altiori autem est ita subtilis, quod nec vapore humido ad rorandum, nec vapore sicco terreo ad ventandum miscetur : ideo habitatio animalium esse non potest.

Tertio quæritur, quæ sit differentia inter reptile, volatile, natatile. Respondetur, quod reptile dicitur, quod in suo motu processivo toto se corpore rapit, nec nititur specialibus membris ad motum illum, sicut sunt ala, pes, pinnula. Pedibus quippe nituntur gressibilia, alis volatilia, pinnulis tanquam remis natatilia. Porro reptilia sunt, quæ vel motu et virtute costarum se rapiunt, ut serpentes; vel motu annulorum, ut annulosa et vermes; vel contractione corporis in medium annulum qui loco est cordis, et remissione corporis ejusdem de illo, et tractu oris : emittunt etenim illa anteriorem corporis partem, et tunc figunt os, totumque corpus tunc trahunt ad os; ut faciunt lumbrici terræ.

Amplius, sunt animalia quædam quæ generant in terra, et nutriuntur in aqua, ut septimo de Animalibus ait Philosophus de delphino, qui et partus suos usque duodecimum diem sæpe ducit a littore maris ad mare, ut assuescant ad illud. Talia ergo animalia ad ornatum illius pertinent elementi in quo plus moventur proprio motu. Ardea nempe et anser cum avibus ad aerem deputantur. Motus namque eorum volatus est, fitque in aere. Delphinus autem et crocodilus, ac consimilia, spectant ad aquam, quoniam motus eorum natatio est. Ursus vero marinus et canis, castor et lutra, quamvis interdum venentur in aqua, quia pedibus nituntur et gradiuntur ac ambulant, ad ornatum pertinent terræ.2

Quarto quæritur, quare dicat Scriptura,

A Producat terra, quum virtus productiva non sit in terra, sed in cœlo, secundum astronomos : in tantum ut Albumasar in Introductorio dicat, quod Virgo seu Virginis signum, in cujus prima facie oritur constellatio quædam ad similitudinem virginis puerum in gremio habentis, tantæ virtutis est, ut fecunditatem quibusdam virginibus afferat sine commixtione virili; datque exemplum, quod tamen omnino hæreticum est, quod beata Virgo ita concepit Dominum Jesum, quem gens Christianorum adorat. Insuper Damascenus dicit libro secundo, quod cujuslibet speciei animalis perfecti primæ duæ hypostases, masculus et femina, primo a Deo immediate creatæ sunt, in quibus propter distinctos sexus sementiva est vis propagandi. Ergo debuit dici : Ego producam in terra. Et respondendum, quod dum dicitur Deum dixisse, Producat terra, etc., non designatur nisi quod terra sit materiale principium rerum hujusmodi.3 Quod vero dixit Albumasar, error est pessimus, et vituperandi sunt qui hoc quasi pro testimonio introducunt quod philosophi nobis de partu Virginis attestantur. In conceptu etenim Salvatoris operatus nemo est nisi Spiritus Sanctus. Auctoritas quoque Damasceni est vera, sed prætactæ expositioni non obviat. — Hæc Albertus in Summa. Qui et in fine libri de IV Coæquævis, scripsit de his quæ in præinductis virtualiter continentur.

Præterea Bonaventura circa hæc scribit diffuse, cujus scripta pro maxima parte sententialiter exstant præhabita : Corpora, inquiens, animalium habent sine dubio in se naturam quatuor elementorum : primo, ut idonea sint ad sensum; secundo, ut idonea sint ad motum; tertio, ut apta sint ad multiplicem operationem; quarto, ut habeant in se complexionis dignitatem. Perfecta vero mixtio non est, nisi quousque concurrant quatuor elementa. Aqua quippe quum sit subtilior terra in decupla proportione, penetrat partes terræ; sed non perfecte, quia aliquam habet grossitiem,

Aer autem, qui est subtilior terra in centupla proporzione, adhuc intimius se profundat. Sed ignis, qui est rarior atque subtilior in millesima proporzione, subtilitate sua penetrat usque ad intima, sicque fit usque ad intima alteratio plena mixtioque perfecta, quoniam miscibilia perfecte sunt alterata.

Denique non est putandum quod Deus in exordio mundi, corpora animalium componendo, fecit elementa ex diversis sphæris concurrere. Hoc namque non oportebat, quoniam terra et aqua non sunt pura elementa; in uno quoque, sunt cetera in potentia, et ex eo fieri queunt alia, si adsit virtus alterans et activa, sine mutatione locali et violentatione. Hinc dum fit commixtio elementorum, natura non facit ignem aeremve descendere, sed ignem aut aerem qui in terra est, vel per actionem alicujus generatur agentis, facit convenire ad animalis constitutionem: quod fit per naturam, non per violentiam. Quum enim natura, secundum Philosophum, semper desideret quod melius est, materia quæ sub forma est elementari, appetit esse sub forma mixti; et quæ est sub forma mixtionis, cupit esse sub forma complexionis: ideo quum ex diversis elementis fit mixtio, appetitus naturæ completur, violentia non infertur. — Hæc Bonaventura.

Verumtamen Averroes et alii quidam, dicunt in productione mixtorum elementa superiora, simpliciora ac magis activa descendere, talemque motum aiunt esse naturalem per respectum ad naturam universalem, non quoad naturam particularem.

Insuper scribit Bonaventura: Corpus mixtum idoneum non esset ad sensum, nisi prædominaretur in eo terra, quum tactus sit sensuum primus, in quo terram prædominari oportet quantum ad molem. Similiter ad hoc quod idoneum sit ad sensum, oportet in eo prædominari ignem quoad suam virtutem, puta calorem: calor enim et spiritus sunt instrumenta sensitivæ virtutis. Propter quod super Genesim libro tertio loquitur Augustinus: Tactus terreno elemento plus congruit; siquidem per totum corpus animantis, quod maxime est ex terra, tacta sentiuntur. Anima enim cui sentiendi vis est, quum corporea non sit, per corpus subtilius vigorem agitat sentiendi: inchoat quippe motum in omnibus sensibus per ignis subtilitatem. Unde constat, quod ad hoc quod corpus sit aptum ad sentiendum, necesse sit elementorum activorum et passivorum esse prædominium mutuum. Quemadmodum enim artifex aliquis miscendo terram cum aqua efficit lutum, et ex illo constituit statuam; ita dum aqueus liquor terræ miscetur, fit humor: qui dum per naturam coagulatur, fit corpus organicum. Dupliciter quoque potest intelligi ista commixtio, quia aut ita quod aquæ præexsistenti fluxibili commisceatur terra, aut econtra.

Rursus, quædam dicuntur facta ex aqua: non quod plus habeant de aqua quantum ad substantiam, quam de terra, quum omne corpus animantis ad sui constitutionem atque substantiam recipiat plus de terra, eo quod ipsa aliis soliditatem stabilitatemque præbeat; sed ideo aliqua dicuntur facta ex aqua, quia in eis potius quam in aliis natura aquea dominatur. Quod dico, non quantum ad prædominium qualitatis activæ sive passivæ, sed quantum ad aliquam conformitatem naturæ, per quam illa quæ ex aquis producta sunt, magis delectantur esse in aqua. Quumque humor aqueus duplex sit, unus in ratione humoris fluctuantis, alter in ratione vaporis exhalantis; ideo aqua secundum rationem humoris est principium natatilium, et secundum rationem vaporis principium volatilium. — Hæc Bonaventura.

In cujus verbis videtur obscurum quod ait, quædam ex aquis producta describi propter conformitatem naturæ, qua magis delectantur esse in aquis. Quod quamvis de piscibus pro maxima parte eorum verum sit, de avibus tamen pro maxima parte instantiam patitur, quum plurimæ aves potissime delectentur volare in aere, aut in terra quiescere ac nutriri.

At vero Alexander circa hæc loquitur copiose, et inter cetera sciscitatur : Quum aqua et aer habeant suum ornatum, cur non etiam ignis? Rursus, quum duæ sint aeris regiones, cur superior non habet ornatum sicut inferior? Dicendum, quod nomine aquæ intelligitur aer, qui in sua extremitate humiditatem habet aquosam, unde aliquando rorat. Hinc Augustinus libro contra Manichæos disseruit : Sciant omnes quos hæc movent, hunc aerem nebulosum et humidum, in quo aves volant, a doctissimis hominibus, qui hæc diligenter inquirunt, deputari solere cum aquis. Concrescit enim et pinguis efficitur exhalationibus et quasi vaporibus maris et terræ, ac de ipso humore pinguescit quodammodo, ut ipsos avium possit portare volatus. Idcirco per noctes serenas etiam rorat, cujus roris guttæ mane in herbis inveniuntur. Nempe mons Macedoniæ qui Olympus vocatur, tantæ altitudinis esse fertur, ut in ejus cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes se colligant, quia excedit altitudine sua totum hunc aerem humidum in quo volitant aves. Idcirco nec aves ibi volare dicuntur. Quod ab eis fertur expertum qui per singulos annos solebant (nescio quorum sacrificiorum causa) memorati montis cacumen ascendere, notasque aliquas in pulvere scribere litteras, quas integras anno alio invenerunt : quod fieri non valeret, si ventum aut pluviam locus ille pateretur. Denique aer qui ibi erat, eos non inspirabat qui erant ibidem, nec poterant ibi durare nisi spongias humectas naribus applicarent, unde crassorem et spissiorem spiritum ducerent. Hi quoque indicaverunt se nullam avem aliquando ibi vidisse. — Præterea, si quæratur cur communis illa avium pisciumque origo, magis nomine aquæ quam aeris exprimatur; dicendum, quod aqua magis est ordinata ad animantium generationem quam aer, quamvis in aere multæ fiant impressiones propter ascensum aquarum.

Ad aliud respondendum, quod quamvis ignis pertineat ad mediam naturam inter cœlum et terram, non tamen sortitur ornatum secundum aliquam sui partem, nec superiorem, nec inferiorem : quia ob nimiam ejus subtilitatem non possent ibi habitare, vivere aut nutriri animalia aliqua : multo utique minus id possent, quam in superiori aeris parte aut in arce Olympi. Rursus, natura ignis est destruere corpus destructibile alienum : idcirco non possent ibi durare corpora aliena. Restat ergo, quod ipsa lux in utroque cœlo est ornatus corporis sui sufficiens, ut sicut cœlum aqueum seu crystallinum nullum habet ornatum corporeum præter suam perspicuitatem luminosam, nec cœlum empyreum præter suam lucem, ita nec corpora ista in suo genere alium habent ornatum quam lucem. — Hæc Alexander.

Cui objici posset, quod secundum Avicennam ignis elementaris in propria sphæra non lucet, nec aqueum cœlum : alioqui nunquam hic fieret nox. Ad quod forsan quis dicet, quod non lucent ad extra, sicut nec empyreum cœlum, ut fertur.

Footnotes

  1. dist. xviii, q. 2. ↩

  2. Summ. th. 2ª part. q. 61. ↩

  3. Ibidem. ↩

Chapter 138 of 271