Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An anima primi hominis vere sit creata.

Videtur quod non, quia secundum Philosophum libro de Animalibus, solus intellectus est ab extra; sed anima rationalis non intellectum dumtaxat, imo comprehendit in se vegetativum et sensitivum: ergo quantum ad hoc, est de materiæ potentialitate educta. — Secundo, homo vere generatur: ergo aliqua forma substantialis est terminus hujusmodi generationis, quum materia prima ingenerabilis incorruptibilisque consistat, et non alia forma quam anima rationalis, nisi (quod absit) plures formæ substantiales putentur in homine esse.

Circa hunc passum diversi diversas ac plures, movent quæstiones.

Pagena est, An anima sit de divina essentia. Quocirca Thomas, Bonaventura ac alii recitant antiquorum opiniones adeo rudes et fatuas, ut prorsus indignæ sint recitari. Jam quoque a philosophis atque theologis plenissime est probatum et demonstrative ostensum, quod supergloriosissimus Deus sit purus actus, bonitas pura, incommutabile, incircumscriptibile, penitusque perfectum ens, universis et singulis prorsus in infinitum sublimior, felicior, atque in omni perfectione, felicitate et gloria dignior. Ideo superstultissimum et ineffabiliter rudissimum ac imperitissimum est, putare aliquid factum esse aut fieri posse de substantia Dei: quoniam sequeretur Dei substantiam esse mutatam, aut rem factam Deo esse consubstantialem.

Secunda quæstio est, Utrum anima rationalis sit ex aliqua materia constituta sive composita. Cujus quæstionis solutio elucescit ex dictis tam in isto libro secundo de simplicitate et immaterialitate angelorum seu intelligentiarum ac etiam animarum, quam in libro primo de rebus eisdem.12

Tertia quæstio est, An animæ rationales creatæ sint simul et extra corpus, an sigillatim et in corporibus. Et circa hoc aliqui quærunt, an in cunctis hominibus sit anima una intellectiva, vel saltem unus numero intellectus. Et de his aliqua sunt dicenda. Specialiter quoque ponendum est unum motivum, quo Thomas probat animam non esse in sua natura materialem. Nempe quum anima sit corporis forma, oportet ut vel tota sua essentia sit forma corporis, vel pars suæ essentiæ. Si tota sua essentia est corporis forma, impossibile est quod materia sit pars suæ essentiæ: quod enim in se est pura potentia, non potest esse forma aut actus alicujus. Porro si secundum partem substantiæ suæ forma est corporis, secundum quam partem ipsa est in actu, et non secundum aliam quæ est materia sua, sequuntur inconvenientia duo: unum, quod unus et idem numero actus est diversarum forma materiarum, videlicet materiæ spiritualis et corporalis; aliud, quod in potentiis non unius generis, est unus actus perficiens: materia namque corporalis et spiritualis non possunt esse unius rationis. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper de hoc, An sit idem numero intellectivum principium, seu ipse intellectus aut anima rationalis in universis hominibus, scribit: Secundum philosophos triplex distinguitur intellectus, videlicet intellectus possibilis, intellectus agens, et intellectus in habitu. Intellectus possibilis est, qui est in potentia ad recipiendum intelligibiles formas. Intellectus agens, qui intelligibilia in potentia facit intelligibilia actu, quemadmodum lumen facit colores actu visibiles. Intellectus in habitu seu formalis vocatur ab eis, quando intellectus possibilis jam perfectus est specie intelligibili, ut valeat operari: nulla quippe virtus passiva habet operationem, nisi perfecta specie sui objecti, sicut visus non videt antequam coloris recipiat speciem. Denique in hoc pene omnes concordant philosophi post Aristotelem, quod intellectus agens et possibilis differunt secundum substantiam; et quod intellectus agens sit quædam substantia separata, intelligentiarumque ultima, ita se habens ad intellectum possibilem quo intelligimus, sicut intelligentiæ superiores ad animas orbium. Sed hoc secundum fidem sustineri non potest. Si enim, ut probat Anselmus, reparationem hominis Deus per angelum fieri noluit, ne paritas hominis et angeli in gloria tolleretur, dum angelus homini fieret causa salutis; similiter si poneretur anima nostra secundum naturallem operationem dependere ab intelligentia quadam seu angelo, non posset rationabiliter sustineri quod anima futura sit angelis æqualis in gloria: quoniam ultima uniuscujusque perfectio est in complemento seu completivo suæ operationis: idcirco prætacti philosophi dicunt ultimam hominis felicitatem esse unionem cum intelligentia illa agente. Ideo quidam doctores catholici præfatam opinionem corrigentes et partim sequentes, posuerunt ipsum Deum esse intellectum agentem, quia per applicationem nostram ad ipsum anima nostra beata est: quod confirmant per illud Joannis: Erat lux vera quæ illuminat, etc.3

De intellectu quoque possibili fuit magna diversitas inter philosophos Aristotelem sequentes. Quidam enim dixerunt intellectum possibilem in diversis hominibus esse diversum, aliqui vero eumdem in omnibus. Eorum autem qui posuerunt esse diversum in diversis, sunt tres opiniones. Una, quod intellectus possibilis non sit nisi præparatio in natura humana ad recipiendum impressionem intellectus agentis, et hanc esse virtutem corporalem consequentem complexionem humanam: quæ fuit opinio Alexandri. Sed ipsa Aristoteli quoque repugnat, secundum quem intellectus possibilis receptivus est specierum intelligibilium, quarum præparatio illa nequaquam est receptiva: quum enim sit corporalis, non nisi corporaliter recipit, non spiritualiter et abstracte. Præterea sequeretur, quod intellectus possibilis non esset vis cognoscitiva: quoniam nulla vis, intellectus in habitu est æternus et unus ex elementorum commixtione causata, cognoscitiva consistit; alias elementa agerent ultra speciem suam. — Alii ergo dixerunt, quod intellectus possibilis nil aliud est quam vis imaginativa, secundum quod nata est ut in ea sint formæ quæ fuerunt intellectæ in actu: et hæc opinio fuit Avempote. Quæ falsa est, quia secundum Philosophum tertio de Anima, phantasmata quæ sunt in imaginativa, se habent ad intellectum sicut colores ad visum. Hinc oportet ut phantasmata moveant intellectum possibilem, quemadmodum color visum. Unde aptitudo quæ est in intellectu possibili ad intelligendum, est similis aptitudini quæ est in patiente in potentia, ut actualiter patiatur; aptitudo vero quæ est in imaginativa, est sicut aptitudo agentis in potentia, ut sit agens in actu. Impossibile autem est idem esse movens et motum, agens et patiens. Ergo impossibile est quod virtus imaginativa sit intellectus possibilis. Imo ex hoc sequeretur quod intellectus possibilis esset virtus organica. C Denique, secundum istas opiniones, intellectus possibilis cum homine corrumperetur; quumque in hominibus non sit distinctio seu differentia intellectus nisi ipsius intellectus possibilis, quoniam agens est unus, sequitur quod illud quod remanet de intellectu ex hominibus universis post mortem, esset unum numero, intellectus videlicet agens: quod est valde hæreticum, quoniam tolleretur retributio meritorum post mortem. — Idcirco est tertia opinio Avicennæ, dicentis intellectum possibilem in diversis esse diversum, atque in essentia animæ rationalis fundatum, nec generari neque corrumpi cum corpore, sed cum eo incipere. Sicque quantum ad intellectum possibilem, consonat fidei; sed circa intellectum agentem errat cum aliis.

At vero eorum qui ponunt intellectum possibilem esse unum in cunctis hominibus, est duplex opinio. Una Themistii et Theophrasti, ut Commentator eis imponit tertio de Anima. Dixerunt enim, quod etiam intellectus in habitu est æternus et unus in omnibus, et est quasi compositus ex intellectu agente atque possibili, ita quod intellectus agens est quasi forma illius, et per continuationem intellectus possibilis continuatur etiam in nobis intellectus agens: sicque intellectus agens est de substantia intellectus speculativi, qui etiam nuncupatur intellectus in habitu per quem intelligimus. Et hujus signum inducunt, quoniam actio intellectus quæ in nostra est potestate, pertinet ad intellectum in habitu. Quum ergo a phantasmatibus abstrahere species sit in nostra potestate, oportet quod intellectus agens sit ut forma intellectus in habitu. Ad hanc demum positionem inducti sunt, quia ex demonstratione Aristotelis dicunt haberi quod intellectus possibilis sit unus in omnibus, quum non sit hoc aliquid nec virtus in corpore, ideoque æternus. Intellectum quoque agentem dicunt æternum, et quod impossibile sit effectum esse corruptibilem, si agens et recipiens sit æternum. Hinc posuerunt, quod species intellectæ æternæ sint, et ideo non contingit quod intellectus quandoque intelligat, et quandoque non intelligat, per hoc quod fiant in eo novæ intelligibiles species, sed ex conjunctione intellectus agentis cum possibili, secundum quod in nobis continuatur per suam impressionem.

Verum hanc opinionem reprobat etiam Commentator: quoniam sequeretur quod formæ rerum naturalium quæ intelliguntur, essent ab æterno sine materia et extra animam, ex quo species illæ non ponuntur in intellectu possibili tanquam forma ipsius; quoniam forma intellectus possibilis ponitur ab eis intellectus agens. Sequeretur etiam, quum prima perfectio hominis sit secundum intellectum possibilem, et ultima secundum intellectum in habitu, quod homo non differret ab homine neque secundum primam perfectionem, neque secundum ultimam: sicque esset unum esse et una operatio omnium hominum. Ideo ipse tenet aliam viam: quod scilicet tam intellectus agens quam possibilis, sit æternus ac unus in omnibus, species vero intelligibiles non sint æternæ; et quod intellectus agens non se habeat ad possibilem ut forma illius, sed sicut artifex ad materiam; et species intellectæ abstractæ a phantasmatibus, sint sicut forma intellectus possibilis, ex quibus duobus efficitur intellectus in habitu. Atque per hanc positionem evadere niti tur omnia impossibilia quæ contingunt Themistio.

Primo quidem ostendit non esse necessarium, si intellectus agens est æternus et recipiens æternum, videlicet intellectus possibilis, quod formæ sint æternæ, utpote species intelligibiles. Quemadmodum enim species visibilis habet duplex subjectum, unum in quo habet esse spirituale, scilicet visum, et aliud in quo habet esse materiale, ut corpus coloratum; sic species intelligibilis habet duplex subjectum, unum in quo habet esse materiale, puta phantasma, et aliud in quo habet esse immateriale, utpote intellectum possibilem: et secundum hoc esse, etiam species illæ non sunt generabiles nec corruptibiles. Sed ista responsio nulla videtur. Sicut enim non est eadem numero species, quæ est in patriete et quæ est in oculo, ita non est eadem numero species, quæ est in imaginatione, et intellectu.

Secundo conatur ostendere, quod ex hac positione non sequitur quod omnium hominum sit unum esse et operatio una, secundum quam omnes sint æqualiter facientes. Dicit namque, quod quum species intellecta se habeat ad intellectum possibilem quodammodo sicut forma ad materiam, ita quod ex eis efficitur quodammodo unum completum, conjunctio ejus ad nos est per id quod est formale in dicta conjunctione, puta per speciem intellectam, cujus unum subjectum dicit esse phantasma quod est in nobis; aliud intellectum possibilem. Quumque in diversis diversa exstent phantasmata, diversis hominibus conjungitur intellectus possibilis diversa conjunctione. Et ex hoc homines habent diversum esse; unusque scit quod alter ignorat, quia secundum unam speciem intellectam conjungitur uni secundum quam non conjungitur alteri. Ex hac quoque opinione sequitur, quod nulla animarum diversitas manet post mortem. — Verum ista ratio ostenditur multipliciter frivola: quia (ut dictum est) species quæ est forma intellectus possibilis, non est eadem numero in phantasmate et in subjecto, sed est similitudo illius; unde sequitur quod intellectus nullo modo nobis conjungitur, et ideo per ipsum non intelligeremus. Secundo, quia conjunctio intellectus cum specie intellecta, est per operationem intellectus pertinens ad perfectionem secundam. Impossibile ergo est, quod mediante tali conjunctione acquiratur homini perfectio sua prima et esse substantiale. Sicque quum homo ex tali conjunctione sit habens intellectum, ut dicunt, homo non esset homo in specie determinata per hoc quod habet intellectum: quoniam medium istud, videlicet species intellecta, conjungitur utrique extremorum per modum accidentis: quod est contra Philosophum, octavo Metaphysicæ asserentem, quod anima conjungitur corpori nullo mediante, nec etiam mediante scientia, ut dixit Lycophron. Tertio, quia operatio non egreditur ab objecto, sed a potentia: non enim visibile videt, sed visus. Si ergo intellectus non conjungitur nobis nisi per hoc quod species intellecta aliquo modo habet subjectum in nobis, sequitur quod hic hemo non intelligat, sed intellectus separatus intelligat ea quæ ipse imaginatur. Alia multa absurda ex opinione illa sequuntur.

Hinc remotis illis erroribus, dico cum Avicenna, intellectum possibilem in corpore incipere quidem esse, sed cum corpore non deficere, et in diversis diversum esse, ac multiplicatum secundum divisionem materiæ in diversis individuis, sicut alias formas substantiales. Et superaddo, intellectum quoque agentem in diversis esse diversum. Nequaquam enim videtur probabile quod in anima rationali non sit utrum intellectivum principium uniatur corpori ut forma substantialis. Secunda, an multiplicetur multiplicatione corporum. principium potestativum intrinsecum, quo naturalem valeat operationem explere. Nec dico intellectum agentem et possibilem eamdem esse potentiam diversimode nominatam secundum operationes diversas : quia quæcumque operationes in contraria reducuntur principia, impossibile est eas reducere in eamdem potentiam. Sed quo modo queant in eadem radicari substantia animæ, difficile est videre. Non enim apparet quod eidem possit convenire substantiæ esse in potentia respectu omnium formarum intelligibilium, quod est intellectus possibilis, et esse in actu respectu earum, quod est intellectus agentis : alias, non posset formas facere intelligibiles actu. Verumtamen non est inconveniens aliqua duo esse, quorum utrumque secundum diversa est in potentia respectu alterius : sicut ignis est in potentia frigidus, quod actu convenit aquæ; et aqua est in potentia calida, quod actualiter convenit igni : ideo agunt et patiuntur ad invicem. Conformiter habet se sensibile ad animam intellectivam. Sensibile namque est in potentia intelligibile, et actu naturam habens determinatam. In anima vero est actu lumen intellectuale; sed determinatio cognitionis respectu hujus vel illius naturæ, est ibi in potentia, sicut pupilla est in potentia respectu hujus et illius coloris. Ideo anima virtutem habens per quam facit species esse intelligibiles actu, quæ virtus est intellectus agens, habet etiam virtutem per quam est in potentia ut efficiatur in actu determinatæ cognitionis a specie rei sensibilis facta actualiter intelligibili; et hæc virtus est intellectus possibilis. Harum autem duarum virtutum actiones sequitur omne intelligere nostrum, tam principiorum quam conclusionum. Unde apparet falsum quod aliqui dicunt, habitum principiorum esse intellectum agentem. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima parte, quæstione septuagesima sexta, movet de hac re duas quæstiones condependentes. Prima est, utrum intellectivum principium uniatur corpori ut forma substantialis. Secunda, an multiplicetur multiplicatione corporum.

Ad primum respondet, quod imo. Illud art. 1. enim quo aliquid primo et per se operatur, est forma ejus, cui operatio illa adscribitur : sicut quo primo corpus sanatur, est sanitas, et quo primo scit anima, est scientia; propter quod sanitas forma est corporis, scientia animæ : quia nil agit nisi secundum quod est in actu; unde quo aliquid est actu, eo agit. Manifestum est autem quod primum quo vivit corpus, est anima. Quumque vita manifestetur secundum diversas operationes in gradibus diversis viventium, id quo primo operamur unumquodque horum operum vitæ, est anima. Anima namque est quo primo nutrimur, sentimus, localiterque movemur ac intelligimus. Hoc ergo principium quo primo intelligimus, sive intellectus dicatur, sive anima intellectiva, est corporis forma. Et hæc est Aristotelis demonstratio secundo de Anima.

Porro si quis dixerit animam intellectivam non esse corporis formam, oportet ut assignet modum quo actus intelligendi conveniat homini isti. Experitur etenim unusquisque se esse vere intelligentem atque scientem. Actio autem attribuitur alicui tripliciter, secundum Philosophum quinto Physicorum. Nam dicitur quis movere seu agere vel secundum se totum, sicut medicus sanat; vel secundum partem, sicut homo videt; aut per accidens, sicut album ædificat, quoniam ædificatori accidit esse album. Quum autem dicimus Socratem intelligere, manifestum est quod intelligere attribuitur ei non per accidens, sed per se, in quantum est homo : quod essentialiter prædicatur de ipso. Aut ergo Socrates intelligit secundum se totum, ut Plato asseruit, dicens hominem esse animam intellectivam; aut ita, quod intellectus seu anima intellectiva sit aliqua pars hominis hujus. Sed primum horum stare non valet, quoniam idem homo est qui percipit se intelligere et sentire; sentire vero non est sine corpore: idcirco oportet corpus esse hominis partem. Intellectus ergo quo Socrates intelligit, est aliqua pars Socratis, ita quod intellectus aliquo modo unitur corpori Socratis. Hanc vero unionem Commentator, tertio de Anima, dicit fieri per speciem intelligibilem, quæ habet duplex subjectum, videlicet intellectum possibilem et phantasma; sicque per speciem intelligibilem continuatur atque conjungitur intellectus possibilis corpori hujus sive illius. Verum hæc unio non sufficit ad hoc quod actio intellectus sit actio Socratis. Nempe secundum Philosophum tertio de Anima, ita se habent phantasmata ad intellectum sicut colores ad visum. Quemadmodum ergo species colorum sunt in visu, ita species phantasmatum in intellectu possibili. Sed ex hoc quod colores sunt in pariete, quorum similitudines sunt in visu, actio visus non attribuitur parieti: non enim paries videt, sed videtur. Ex hoc ergo quod species phantasmatum sunt in intellectu possibili, non sequitur quod Socrates, in quo sunt phantasmata, intelligat, sed quod ipse seu ejus phantasmata intelligantur.

Insuper, quod intellectivum principium seu vis intellectiva possibilis multiplicetur multiplicatione corporum humanorum, ostenditur.4 Si enim juxta Platonis sententiam, homo sit tantum intellectus, Petrus et Joannes essent unus homo, nec distinguentur nisi per id quod est extra essentiam utriusque. Similiter, si juxta doctrinam Aristotelis, intellectus ponatur pars seu potentia animæ, quæ est hominis forma. Impossibile quippe est plurium numero diversorum esse unam numero formam, sicut impossibile est quod sit unum esse eorum. — Hæc et multa consimilia introducit Thomas ibidem.

Ex quibus evidentissime claret error, imo insania atque fatuitas Averrois, in hoc quod dixit eumdem numero intellectum esse in cunctis hominibus. Quum etenim actus intelligendi sit actus immanens, id est, essentialiter manens in eo a quo elicitive formaliterque egreditur, et quem denominat: apertissime constat, si in homine non sit formaliter et item intrinsece intellectivum principium (utpote anima vere intellectiva seu potentia intellectiva immaterialis et inorganica, a qua actio intellectiva qua immaterialia et abstracta universaliter et abstracte intelliguntur, immanenter egrediatur ac profluat), quod homo nequaquam vere intelligat immaterialia, abstracta et separata universaliter sine materia et conditionibus ac appendiciis ejus: cujus contrarium experimur in nobis. Ideo opinio illa Averrois fuit ficticium et error stultissimus. Et sicut super tertium de Anima scribit Ægidius, ipse Averroes adhuc vivens, non potuit opinionem suam defendere, sed sic aut simili modo dicere in publicis disputationibus consuevit: Viri fratres, hanc positionem tanquam probabilem, non demonstrabilem pono. — Præterea, omnibus consideratis, clarissimum est quod Averroes ex aliis suis erroribus, imo perfidiis quas relinquere noluit, incidit, excogitavit et finxit istum errorem. Fuit enim primo de lege Mahometi, quam tandem propter multa vana et frivola ibi contenta reliquit. Fides quoque Christianorum propter multa incomprehensibilia et supernaturalia in ea inclusa, sibi displicuit; similiter lex Moysis. Unde lege naturali voluit esse contentus. Hinc incidit multos prorsus enormes intolerabilesque errores, ut subverteret fundamenta sacratissimæ legis ac fidei christianæ. Negavit enim providentiam Dei, futurum judicium, pœnas inferni, immortalitatemque animæ.

Contra prætactum quoque ejus errorem de unitate intellectus possibilis in cunctis hominibus, fecit Ægidius specialem tractatum pulchrum et planum; Thomas etiam magis difficilem et profundum. Insuper in Summa contra gentiles, libro secundo, per diversa capitula tractat subtiliter, fundamentaliter ac diffuse de ista materia, utpote quomodo intellectualis essentia seu anima intellectiva possit corcap. 68, etc. pori uniri ut substantialis informans et que subjecto. Ergo in ipsa natura animæ intrinseca forma. Anima enim rationalis inferiorum naturalium formarum perfectiones et gradus includit in se, ita quod ipsa etiam est vegetativa, sensitiva, et secundum locum motiva. Nihilo minus quantum ad vires suas intellectuales supremas, est separata a corpore, id est, eidem non immersa nec obligata, sed inorganicas immaterialesque vires habens, et actiones incorporeas ac divinas. Hæc ibi copiose probantur.

His concordant scripta Petri, Richardi et Hannibalis, ac sententialiter comprehenduntur in istis.

At vero de hac re scribit Albertus multum prolixe. Dixerunt (inquit) Arabes quidam, sicut Averroes, quod unus numero intellectus sit in omnibus animabus humanis, et in cunctis hominibus.5 Qui error in tantum invaluit, quod multos habuit defensores, et est valde periculosus : contra quem disputavi in curia.

Ponit quoque Albertus triginta rationes pro hac opinione vanissima, quarum licet quædam videantur Alberto subtiles et fortes, nulla tamen earum, quantum capere queo, ullius vigoris est.6 Ponit item Albertus triginta sex rationes magis idoneas contra insaniam illam, quarum potissima est, quam etiam in commentario suo super librum de Causis inducit : Homo, dicens, speciem sortitur a perfectione hac essenti et quidditativa, quæ est esse rationale, per quam potest [procedere] in actus et exercitia rationis, ex cognitione materialium et sensibilium rerum ad divinorum et immaterialium ac abstractissimorum contemplationem proficiendo, et multa prorsus incorporalia atque subtilia intuendo absque reflexione ad formas sensibiles appendiciasque materiæ. Hujusmodi autem actio seu contemplatio quum sit actio pura, divina, et circa universalia universaliter versans, nullatenus potest subjective consistere in aliqua potentia organica, neque in organo corporali : imo necessario inhæret ac inest immateriali indivisibiliest talis potentia et tale subjectum. Quumque potentia nullatenus esse queat præstantior, immaterialior, sublimior aut divinior essentia a qua fluit insolubiliter, sequitur quod ipsa essentia animæ sit pura, simplex, immaterialis, ex se derivans, effluens et producens immateriales, divinas et inorganicas vires et actiones, quæ competunt homini ex specifica differentia sua, atque ex essentiali sua perfectione intrinseca : alioqui constitueretur in specie non ex propria, quidditativa et intrinseca perfectione; quod nulli competit rei, neque in cœlo, neque in terra.

Præterea, nulla vis organica est reflexiva super proprium actum, nec rediens ad se reditione completa : quod Proclus in Elementatione sua theologica, et auctor libri de Causis, subtilissime probant. Nempe quod reflectitur atque convertitur plene ad se et super se ipsum, secundum quodlibet sui conjungitur sibi, nec potest in ipso situalis distantia reperiri. Omne quoque organicum et materiale est in infinitum divisibile, nec potest hoc actu compleri ac pertransiri. Experimur autem in nobis, quod intellectus noster reflectitur ac redit ad se reditione completa, discutiendo, cognoscendo et intuendo se ipsum et proprios actus, intentiones ac studia.

Amplius, ex errore illo pestifero sequitur, quod anima humana mortalis sit instar animarum brutalium : ergo nulla post hanc vitam est merces seu retributio meritorum ac demeritorum. Quod divinæ justitiæ ineffabiliter derogat, præsertim quum videamus justos et virtuosos ac contemplativos frequenter plus opprimi in vita præsenti, quam impios, imo interdum occidi a pessimis ac tyrannis : quod multis quoque philosophis legitur contigisse. Quumque, etiam teste Philosopho, homo contemplativus, theoricus et heroicus, sit amantissimus Deo, consequens erit quod justissimus Deus, summe liberalis, bonus et amorosus, nullum penitus condignum exhibeat præmium suis carissimis: quod lis est dispositionis, non tota, sed intellectus, totam enim forte impossibile est. Hoc est dicere quod causæ moventes præcedunt generatum; forma autem est simul cum eo: quia non prius habet esse homo sanus, quam sanitas ejus. Sed si aliqua forma remanet sine eo cujus est forma, de hoc quærendum est hic in metaphysica. — Disputationem autem Alberti, brevitati studens, dimitto, præsertim quum error ille tam pessimus jam omnibus innotescat, et copiosissime a doctoribus catholici sit destructus.

Insuper Henricus de hac quæstione: Mihi (ait) non videtur mirum quod homines dubitant quid de his duobus, videlicet an intellectus sit idem numero in diversis, et utrum intellectus sit forma et actus corporis, Aristoteles senserit.7 Imo (ut arbitror) ipsemet Aristoteles super his semper in dubio fuit, nec unquam pro certo aut supposito quasi principio habuit, quod intellectus in omnibus unus sit, neque quod in diversis diversus, neque quod esset forma substantialisque actus corporis, neque quod non; sed inter utrumque horum fluctuans, modo pro una, modo pro alia parte apparentia protulit. Secundum quod quidam expositorum ejus, tam Græcorum quam Arabum, exponunt eum in omnibus dictis suis pro una parte, et alii pro alia. Nempe qui dubitans fluctuat, non tanta profert pro una parte, cui forte magis adhæret, quin et alia quædam pro alia parte loquatur. Hinc non ex nudis propositionibus, quæ modo videntur sonare pro una parte, modo pro alia, nec ex dictis expositorum ipsius, sed ex fundamentis ejus (de quibus omnibus constat, quod de ejus intentione fuerunt) inquirendum est quid super his senserit, aut saltem cui parti magis consenserit.

Denique duodecimo Metaphysicæ ait: Causæ moventes sunt, quæ præcedunt. Hæ autem sunt simul: sicut si homo est sanus, sanitas et homo sunt simul. Si autem aliquid remanet in postremo seu posterius, quærendum est de hoc. Si enim anima talis est dispositionis, non tota, sed intellectus, totam enim forte impossibile est. Hoc est dicere quod causæ moventes præcedunt generatum; forma autem est simul cum eo: quia non prius habet esse homo sanus, quam sanitas ejus. Sed si aliqua forma remanet sine eo cujus est forma, de hoc quærendum est hic in metaphysica.

Quocirca notandum, quod dicendo, Si anima talis est, non asserit quod sit talis, neque quod post hominis mortem remaneat, quamvis asserat quod non præcedat, supposito tamen quod sit forma substantialisque actus materiæ. Ex quo evidens est Aristotelem non asserere quod in homine sit forma aliqua quæ manet eo corrupto. Rursus, evidens est ipsum non asserere, intellectum esse formam et actum materiæ. Hinc non est certum nec evidens, an posuerit intellectus plures plurium, vel unicum singulorum. Si namque sensisset quod non esset actus et forma materiæ, necessario dicere habuisset quod sit unicus omnium hominum intellectus, ex illo videlicet fundamento quod indubitanter posuit, sub eadem specie non multiplicari individua nisi per materiam. Econtrario, si sensisset quod intellectus sit actus et forma materiæ, necesse dicere habuisset quod singulorum essent singuli intellectus, ex alio suo fundamento quo posuit formas exsistentes in materia, plurificari plurificatione materiæ. — Præterea, si Aristoteles asseruisset intellectum seu animam intellectivam esse corporis formam, concessisset infinitam animarum talium multitudinem actualiter exsistentem ac separatam, eo quod sensit mundum ab æterno fuisse, nec intellectum corrumpi posse. Non autem concessit multitudinem actu infinitam in permanentibus rebus, sed bene in successivis, ubi nunquam simul est infinita in actu. Unde constat, quod Aristoteles nunquam in naturali philosophia asseruit animam separabilem esse corporis formam. Si enim hoc ibi assertive dixisset, neququam in Metaphysica sua, in qua supponit determinata in naturali philosophia, hoc sub conditione proposuisset. — Præterea efficaces, quibus certitudinaliter respondere nescivit), quin scilicet intellectus esset corporis forma, ideoque plurificaretur secundum corporum numerum. Quod utique ex dictis Aristotelis certitudinaliter potest ostendi, præsertim quoniam experimur in nobis actum intelligendi. Actus autem nulli convenit, nisi a forma cui debetur seu competit ille actus, aut quia ipse agens est forma illa, aut quia forma illa est aliquid ejus. Nam primo modo intelligit angelus seu intelligentia, secundo modo homo : quia si homo intelligeret primo modo, ipse homo non esset nisi intellectus seu anima intellectiva, ut dixerunt Platonici : cujus contrarium docet Aristoteles septimo Metaphysicæ. Et quamvis hæc ratio in se vere sufficiens sit ad probandum quod anima intellectiva sit corporis forma, Aristoteli tamen non fuit sufficiens, propter alia ejus fundamenta quibus magis adhæsit. Nobis vero, qui illa ejus fundamenta falsa esse cognoscimus, ratione fide suffulta, demonstratio certa est, quod intellectiva essentia sit corporis forma, et numero corporum multiplicata, atque corrupto corpore permanens, quamvis simul cum illo incipiat, cui sufficienter præparato de novo infunditur. — Hæc Henricus. Qui de his scribit prolixe.

B

C

D

Hinc videtur magis ad hoc declinasse, quod principium intellectivum non sit actus formaque corporis, nec plurificetur secundum corporum plurificationem, sed magis sit unus in omnibus intellectus. Nec tamen suis in tantum credidit fundamentis, ut id quod sequebatur ex eis, expresse voluerit asserere; sed ne de facili reprehendi posset, sub dubio id reliquit (quoniam ad oppositum alias rationes habuit

Quocirca mihi videtur, quod sicut expositores Aristotelis Græci et Arabes, ita et expositores ejus Latini atque catholici verba Aristotelis diversimode sumunt, exponunt, intelligunt : imo aliqui horum dicunt Aristotelem absolute sensisse, quod anima hominis sit mortalis. Quod et Guillelelmus Parisiensis in libro de Universo Aristotelem sensisse frequenter insinuat, dicens quod secundum Aristotelem, corruptis hominibus non remanet nisi unum commune intellectivum principium, id est, intelligentia separata. Alii asserunt Aristotelem sensisse contrarium, utpote intellectivum principium esse hominis formam, et incorruptibile esse, ac plurificari secundum individua hominum. Et hoc Albertus, Ægidius et alii quidam, potissime sanctus Doctor, affirmant. Alii demum fatentur Aristotelem in difficultate hac fluctuasse, ut probat Henricus, et horum quidam sentiunt ut Henricus præfatus. Aliis vero apparet, quod non plus ad unam quam ad aliam declinaverit partem. Verum quoniam pars illa, ad quam, secundum Henricum, magis divertit, est in veritate tam aperte irrationabilis et absurda, quod ejus oppositum cadit sub demonstratione (ut Henricus quoque fatetur, et Albertus, Thomas, Ægidius ac alii plurimi contestantur), reor quod Aristoteles magis consensit in hoc, quod intellectus possibilis sit vere potentia animæ, ipsaque anima rationalis intellectiva sit hominis forma ac immortalis. Nam et hoc Aristoteles in quibusdam aliis suis dictis, videlicet in libro de Secretis secretorum, in libro quoque de Vita et morte, seu Morte et pomo, atque in quibusdam suis epistolis sensisse conspicitur. — Postremo, quamvis Guillelmus in libro suo de Universo, ita ut tactum est scripsit, alibi tamen, et si bene recordor, in libro suo de Divina rhetorica, id est de oratione, refert Aristotelem protulisse et exorasse : Nunc te inveni, o causa causarum ; fac me tibi acceptum. At vero fundamentum illud de mundi æternitate, Aristoteles scivit ac fassus est non esse demonstrativum, sed topicum, quum in Topicis dicat problema de mundi æternitate esse pro utraque parte probabile.

Bonaventura quoque aliis verbis recitat præinducta, et quasdam antiquorum imperitas refert opiniones ; qualiter etiam Averroes tres intellectus distinxit in anima, utpote efficientem, recipientem et passivum. Verum de hujuscemodi vanis frivolisque erroribus satis dictum videtur, quos et Guillelmus plenarie improbat.

Footnotes

  1. Cf. t. XIX, p. 277 et s. ↩

  2. Cf. t. XXI, p. 185 et s. ↩

  3. Joann. 1, 9. ↩

  4. art. 2. ↩

  5. Summ. th. 2ª part. q. 77. ↩

  6. Ibidem. ↩

  7. Quodlib. ix, q. 14. ↩

Chapter 144 of 271