Quæstio 2
Nunc restat inquirere, An anima rationalis uniatur suo corpori immediate, id est absque intermedianate alia anima, ita quod in homine nulla sit alia forma substantialis, quam anima rationalis.
Videtur quod non immediate suo corpori uniatur, quum inter ipsam et corpus sit tam grandis distantia, atque (ut divinus Dionysius docet) a distanti in distans non itur nisi per medium.1
Circa hæc multa sciscitatur Albertus. Primo, an anima rationalis corpori exstet unibilis. Et respondet :2 Sicut ait Gregorius Nyssenus in libro suo de Homine, capitulo tertio, difficultas quæstionis istius Platinem compulit dicere, quod homo non est compositus ex anima et corpore, sed est anima corpore utens. Et ratio sua fuit : Quæcumque uniuntur in unum quod neutrum unitorum est, distant a formis quibus unumquodque unum est in se ipso : quia si non distarent a formis illis per unionem, non unirentur, sed manerent distincta; quod autem aliqua duo distincta remaneant et conjungantur in unum, illa duo non stant simul. Si ergo conjungitur anima corpori, jam incipit a sua distare natura ipsa unione. Sed hoc est falsum, quia sic simul confunderentur, et neutrum remaneret quod erat. Præterea anima rationalis est hypostasis et hoc aliquid; similiter corpus organicum : ergo ex eis non potest constitui unum.
Et respondendum, quod absque dubio anima rationalis et quæcumque alia anima, tam ex ordine creationis quam ex ordine suæ naturæ, unibilis est corpori ad unum animatum constituendum; et operationes vitæ quæ sibi essentiales sunt et naturales, exercere non valet nisi in corpore et per corpus, præter intellectuales solas quas exercet per se : quia secundum illas est separata. — Porro Plato erravit putando quod nulla duo diversa unirentur in unum nisi per modum mixti vel confusi, ubi utrumque unibilium alterat aliud. Quod non est verum, nisi in corporibus qualitates activas ac passivas habentibus; in his vero quæ conjunguntur sibi ad communicandum in una actione aut passione, non est unio talis, sed utrumque manet distinctum. Sicque junguntur intellectus et appetitus, anima quoque et corpus, et ita non distant, videlicet ordine communicationis in operibus vitæ et passionibus: imo in proportione congrua et immediata se habent, nisi quod anima est sicut principans, et corpus sicut subjectum. — Denique nec corpus nec anima est perfecta hypostasis, sed homo constitutus ex eis. Corpus enim, secundum Philosophum secundo de Anima, est tanquam materia, et hæc non est hypostasis, sed perfectibile imperfectum; anima autem, ut dicitur ibi, est sicut forma, quæ etiam non exsistit hypostasis, sed perfectio perfectibilis, id est actus materiæ quæ per ipsam perficitur. Hinc Gregorius ait Nyssenus, quod continens quod per se continens est, semper est incorporeum; contentum vero quod indiget continentia ne dissolvatur, semper corporeum est; continens autem et contentum, conjuncta sunt, et unum constituunt. Anima autem continet corpus: cujus signum est, secundum Philosophum in fine primi de Anima, quoniam anima egrediente, corpus exspirat, marcescit, dissolvitur.
Insuper ad hoc, an anima conjungatur corpori immediate, respondet Albertus: Duplex est medium. Unum in se alterans uniensque extrema, sicut est medium in mixto et complexionato. Nec tali medio uniuntur corpus et anima: nam quamvis corpus a suis sit qualitatibus alterabile, anima tamen a suis proprietatibus nullatenus alteratur. Aliud est medium congruentiæ, faciens extrema congruere sibi ad invicem. Taleque medium necesse est esse duplex: unum quod facit congruere unum extremum, aliud quod facit congruere alterum. Et tale medium, ut fertur in libro de Spiritu et anima, ex parte carnis est sensualitas: non illa quæ est pars animæ sensibilis, sed illa quæ est sensibilitas quam anima influit corpori organico, quatenus tanquam instrumentum susceptibile sit sensibilium specierum sine materia, ea tamen præsente. Hancque asserit ignem esse: quia quod laxat organa ad sensibilium receptionem, calor est naturalis, qui ignis habet proprietatem. Similiter quum dicit, quod medium ex parte animæ est phantasticus spiritus, qui congruit sensibilitati, non est intelligendum de spiritu qui est spiritualis substantia et anima vel pars ejus, sed de spiritu qui defert sensibiles formas ab organis sensuum: quem probat Avicenna esse corporeum, quia in omnibus organis potentiarum animæ sensitivæ interioribus et exterioribus nihil recipitur nisi sub corporali figura, nec in somno, neque in vigilia. Nil quippe recipiunt potentiæ animæ sensitivæ nisi sensibile, aut cum sensibili: sensibile, ut sensus exteriores; cum sensibili, ut æstimativa, quæ apprehendit conveniens et nocivum: sicut ovis videns lupum, apprehendit ut inimicum et nocivum, ac fugit; videns canem, æstimat amicum et ad ipsum accedit. Hic quoque spiritus in libro de Spiritu et anima appellatur vigor igneus, et proprietatem ignis sortitur, ut Aristoteles loquitur: quoniam congregat homogenea et disgregat heterogenea, quod igni est proprium. Hic laxat et penetrat organa ac media sensuum, et defert in ea et ab eis in animam formas sensibili. Sicque sumendo medium quod facit sibi extrema congruere, anima corpori unitur per medium, non aliter. — Anima insuper, quantum ad suam essentiam, est tota in corpore suo toto, quum ipsa sit indivisibilis, et tota in qualibet corporis parte, ut Aristoteles, Augustinus, Gregoriusque Nyssenus testantur; nihilo minus secundum partes suas potentiales, est in determinatis partibus corporis, in quibus operationes suas exercet. Nec plures sunt animæ substantialesve formæ in homine, sed anima rationalis inferiores virtualiter continet. — Hæc Albertus.
Insuper Thomas in prima parte, quæstione septuagesima sexta: Plato, inquit, posuit diversas esse animas in corpore uno, etiam organis seu subjectis distinctas, quibus diversa vitæ opera adscribebat, dicens vim nutritivam esse in hepate, concupiscitivam in corde, cognoscitivam in cerebro.3 Quod Aristoteles reprobat libro de Anima, quantum ad illas animæ partes seu vires quæ corporeis organis in suis utuntur operibus, ex hoc quod in animalibus quæ decisa vivunt, in qualibet parte inveniuntur diversæ operationes animæ, sicut sentire atque appetere : quod non esset, si diversa principia operationum animæ tanquam per essentiam diversæ, essent diversis corporis partibus distributa. Sed de intellectu sub dubio videtur relinquere, utrum sit separatus ab aliis animæ partibus ratione tantum, an etiam loco.
Porro opinio Platonis posset utique sustineri, si anima uniretur corpori solum ut motor (non ut forma), ut posuit Plato. Nullum namque inconveniens sequi videtur, si idem mobile a motoribus moveatur diversis, præsertim secundum operationes diversas. Si vero ponamus animam corpori uniri ut formam, impossibile est plures animas per essentiam differentes, in uno corpore esse. Primo, quoniam animal non esset simpliciter unum, quum res habeat esse per formam, et ab eodem res habet quod sit ens et quod sit una. Hinc quæ denominantur a formis diversis, non sunt unum simpliciter, ut homo albus. Secundo hoc patet ex modo prædicationis. Quæ enim a diversis formis sumuntur, prædicantur de invicem : vel per accidens, dum formæ non sunt ad invicem ordinatæ; si autem formæ sunt ad invicem ordinatæ, erit prædicatio per se, in secundo modo dicendi per se : quia subjectum ponitur in definitione prædicati, sicut superficies præambula est ad colorem. Si ergo dicatur quod corpus superficiatum est coloratum, erit secundus modus prædicationis per se. Unde si alia forma sit a qua dicitur animal, et a qua dicitur homo, sequitur quod unum istorum non possit prædicari de altero nisi per accidens, si duæ hæ formæ non habent ad invicem ordinem, vel quod ibi sit prædicatio in secundo modo dicendi per se, si una animarum ad aliam consistat præambula. Utrumque autem horum manifeste est falsum, quoniam animal per se prædicatur de homine, non per accidens; homo vero non ponitur in definitione animalis, sed econverso. Oportet ergo eamdem esse formam per quam res est homo et animal : alioqui homo non esset vere id quod est animal. Tertio patet hoc, quoniam una operatio animæ quum fuerit intensa, impedit aliam : quod non esset, nisi principium actionum esset per se unum.
Insuper, quum anima intellectiva unatur corpori ut forma substantialis, non potest in homine poni alia forma substantialis quam anima :4 quoniam forma substantialis dat esse simpliciter et ponit in specie, forma vero accidentalis dat esse secundum quid; et quidquid advenit enti in actu, est accidentale. — Hæc Thomas in Summa.
Verum in hac re aliter sentit Richardus: Quidam, inquiens, dicunt in homine non esse aliam formam substantialem quam animam intellectivam, nec completam nec incompletam, nec in aliquo composito uno esse formam substantialem nisi unam : dicentes esse cujuslibet substantiæ in indivisibili consistere, et formam substantialem quæ fuit educta de potentia materiæ, in adventu animæ intellectivæ corrumpi; recedenteque anima intellectiva, aliam formam specificam in materiam introduci; nova quoque accidentia prioribus similia, in eadem causari materia.
Sed contra hoc quod dicunt esse cujuslibet substantiæ in indivisibili consistere, sunt omnia argumenta dicentium elementa manere in mixto secundum formas suas substantiales. Experimentaliter etiam constat eamdem plantam in una sui parte mori, in alia vivere, et tamen partes ejus manent continuæ : quod non esset, nisi aliqua forma substantialis maneret utrique communis parti. Aut ergo in planta sunt formæ plures substantiales, vel forma ejus recipit magis et minus. Sed quocumque horum dato, sequitur falsum esse quod esse plantæ in indivisibili sit consistens.
Præterea, contra hoc quod dicunt, formam eductam de potentia materiæ in adventu intellectivæ seu animæ rationalis corrumpi, arguitur: Non corrumpitur a se ipsa, imo unumquodque suæ corruptioni pro posse resistit; nec ab essentia materiæ primæ, quum illa perficiatur per eam; nec ab essentia animæ intellectivæ, quum una alteri non contrarietur; nec a Deo creante animam rationalem corrumpitur, quum illa corruptio naturalis non esset (Deus autem in productione naturalium effectuum non agit supernaturaliter aut miraculose); neque a causa naturali quæ eam eduxit, quoniam causa naturaliter suum conservat effectum. — Præterea, si in adventu animæ intellectivæ corrumpitur quidquid ante in materia fuit productum, ergo forma præcedens frustra fuit producta. Unde videtur, quod facta prima corruptione in semine, rationalis animamox crearetur et induceretur, quia ex tunc esset in materia dispositio requisita ad intellectivæ animæ receptionem, utpote denudatio ab omni alia forma substantiali et accidentali. — Insuper ex illa opinione sequitur unum opinabile, quia si in eodem instanti introducerentur diversis materiis forma hominis formaque asini, materia hominis tam apta esset recipere formam asini ut formam hominis; similiter materia asini tam apta consisteret recipere formam hominis sicut asini formam: quia in illo instanti denudaretur ab omni forma præcedente seu ab omni dispositione ad formam, et nuda essentia materiæ non plus respicit unam formam quam aliam.
Amplius, contra hoc quod dicunt, recedente anima intellectiva, nova accidentia introducuntur in materia prioribus similia, objicitur: illa enim introductio non esset a casu, quum casualia in paucioribus contingant, nec posset hujus introductionis causa assignari determinata. Illa namque non est essentia materiæ primæ, quoniam quantum est de se, non magis determinatur ad accidentia illa quam ad alia; nec essentia animæ intellectivæ, quoniam ordine naturæ ipsa prius a materia separatur atque recedit, quam accidentia illa nova introducuntur. Pari etiam ratione arguitur, quod priora accidentia materiam non determinant ad consimilia accidentia nova: quoniam ordine naturæ priora accidentia prius oportet corrumpi, quam nova induci. Sed impossibile est quod ordine naturæ causa prius corrumpatur, quam ejus effectus producatur. Nec dici potest, quod causa determinans materiam ad accidentia illa nova, sit influentia cœli: quoniam si in eisdem loco et tempore in quibus decapitatur vir magnus et albus, decapitetur parvus et niger, non apparerent accidentia illa in materia parvi et nigri, quæ apparerent in materia magni et albi. Nec dici potest, quod corruptio illa sit ex parte corrumpentis naturalis assimilati corrupto, per hoc quod corrumpendo patitur a corrupto: quia quum maxime patiatur a qualitatibus activis ipsius corrupti, maxime determinaret materiam ad qualitates activas illis consimiles, quæ in corrupto ante suam corruptionem fuerunt. — Denique forma prior fuit forma vitæ; forma sequens est forma cadaveris: ergo forma ista sequens cadaveris non requirit neque determinat nec producit in materia illa accidentia prioribus similia, sed potius dissimilia, sicut et formæ illæ substantiales dissimiles sunt. Nec est determinatio illa per ipsos spiritus qui erant in corpore dum vivebat:5 quia secundum Constabilum in libro de Differentia spiritus et animæ, spiritus dum separatur a corpore, perit. Quumque secundum prænarratam opinionem, in separatione animæ intellectivæ non remanet corporeitas in materia prima, spiritus qui erant in corpore adhuc vivente, pereunt; præsertim quum secundum eumdem Constabilum in libro eom dem, spiritus vitalis exeat in morte. Præterea si illi spiritus remanerent, quum sint naturaliter operantes, nunquam possent determinare materiam ad accidentia violenter introducta, sicut sunt cicatrices; et tamen videmus in corpore mortuo cicatrices consimiles sicut in corpore vivo. Restat ergo, quod recedente anima intellectiva, remanent in corpore aliqua accidentia eadem numero, ut eadem quantitas, eademque figura.
Alii dicunt, quod in homine non est alia forma quam intellectiva; nihilo minus ea egrediente, manent aliqua accidentia eadem numero quæ inerant prius, propter unitatem materiæ: quia ut loquitur Avicenna primo libro Physicorum, quæ consequuntur ex parte materiæ, aliquando manent post formam, ut vulnerum cicatrices et nigredo Æthiopis post mortem. Pro hac demum opinione est quod ait Commentator libro de Substantia orbis, quod dimensiones interminatæ præcedunt formam substantialem in materia, et sunt coæternæ ipsi materiæ. — Verum his quoque objicitur, quia secundum Philosophum primo Physicorum, materia cum forma est omnium accidentium causa: ergo nullum accidens potest esse in materia, nisi mediante forma aliqua substantiali. Ergo si post separationem animæ remanent accidentia aliqua eadem numero in materia corporis, oportet ibidem manere aliquam formam substantialem incompletam, quæ simul cum anima intellectiva fuit in illa materia.
Hinc mihi videtur dicendum, quod in Adam simul cum anima ejus rationali fuit aliqua forma substantialis incompleta, et ita in quolibet alio homine: quæ forma educitur de potentia materiæ, ex qua et materia constituitur unum compositum incompletum, quod cum aliquibus suis accidentalibus dispositionibus incompletis est materia proxima et immediata ad recipendum animam intellectivam. Nec illud compositum habet plene rationem substantiæ in quantum substantia est, nec corporis in quantum corpus est, sed tantummodo incomplete atque per quamdam reductionem. Hæc opinio sic probatur: Per actum generantis educitur aliqua forma de potentia materiæ, nec corrumpitur in adventu intellectivæ, sicut probatum est: ergo in homine est forma ita educta ad animæ rationalis susceptionem dispositiva. Item nisi sic esset, non manerent in corpore aliqua accidentia eadem numero post animæ separationem: cujus oppositum est ostensum. Præterea aliter filius carnalis non haberet esse genitum a patre: materia namque ingenita est, anima vero creatur. — Hæc Richardus, qui de ista materia scribit diffuse, et pro hac sua opinione varia inducit motiva partim philosophica, partim theologica, quæ et infra tangentur.
At vero eidem favens opinioni Henricus duodecimo Quodlibeto:6 Si ex conditione (inquit) naturæ humanæ est, quod forma corporeitatis quoquomodo sit media ad hoc ut anima humana uniatur materiæ ad hominis constitutionem, firmiter teneo (sicut et alias sæpius declaravi) quod sicut anima humana non posset esse forma corporis asini (in quo clarum est corpus esse corpus ab aliqua forma educta de potentia materiæ), sic impossibile est solam animam esse formam materiæ in homine. Nempe si homo Christus Jesus (sicut et alii) esset corpus a substantia animæ rationalis, et transsubstantiatio panis fieret in corpus Christi, necessario fieret in substantiam animæ rationalis. Non enim dici posset, quod fieret transsubstantiatio in animam, secundum quod dat esse corporeitatis, sic quod tamen non fieret in animam rationalem: quoniam non dat esse corporeitatis nisi per suam substantiam, nec separantur esse corporeitatis quod dat anima, et esse sensualitatis ac intellectualitatis, quæ similiter anima præstat, nisi secundum rationem; neque in id quod est accidens substantiæ, sed solum in id quod vera est substantia rei naturalis, fit transsubstantiatio illa. Hinc quicumque concedit quod est impossibile fieri transsubstantiationem in substantiam animæ rationalis, et simul quod sola anima rationalis sit forma hominis, contradictionem in suis implicat verbis. — Hæc Henricus. Qui argumentationem istam prolixe prosequitur, quæ tamen pro magna parte ad quartum pertinet librum.
Insuper tertio Quodlibeto, solvendo hanc quæstionem, utrum homo generet hominem, ait:7 Secundum Philosophum quinto Physicorum, per se termini generationis et corruptionis distinguuntur penes esse et non esse; ideo illi convenit proprie generari et corrumpi, cui convenit esse, puta composito, et non parti in suo toto et quasi per accidens. Toti namque composito acquiritur esse per naturalis agentis ac particularis generantis operationem, quum tamen essentia materiæ ingenerabilis incorruptibilisque dicatur. Sic ergo alicui composito acquiritur esse per agens aliquod, quamvis ipsum agens non possit super essentiam componentium secundum se, ipsam producendo in esse quoad amborum substantiam, sed solum quantum ad esse actuale quod habent in composito. Hinc sicut homo corrumpitur per agens naturale, sic generatur per agens tale, non tamen omnino tam proprie ut animalia cetera: quoniam homo generans non ita extrahit animam intellectivam de potentia materiæ, sicut in ceteris animal gignens. Nec solum sic homo generat hominem, sed oportet quod aliquam formam educat de potentia materiæ: aliter nullum esse faceret aut causaret in generato, nec aliquod esse ei præstaret. Hæc Henricus.
Inter has opiniones reor cum Thoma, Alberto, Ægidio, Petro multisque aliis, quod in homine seu quocumque composito non est nisi una forma substantialis, sicut probatum est. Verumtamen, sicut ait Albertus, inter animam et materiam est medium congruentiæ.8 Nec puto in ipsa animæ rationalis infusione præcedentes dispositiones accidentales, figurationem, organizationem, qualificationem, complexionem, corrumpi aut desinere esse, sed easdem numero permanere: alioqui frustra præcessissent. Et si destruuntur, quid in ipsa infusione animæ rationalis seu immediate post ipsam producit in materia præfatas accidentales dispositiones, lineamenta, complexionem et organa? Non enim agens naturale potest illa in instanti producere, cui competit successive operari per motum. Si vero dicantur illa naturaliter concomitari et produci ab anima rationali infusa, ergo et sine præparamentis tot mediis poterant produci ab anima seu concomitari eadem. — Postremo, dicere quod in homine seu jumento defuncto non maneant aliqua accidentia eadem numero, puta figura, cicatrix, color ac alia quædam, videtur omnino contra sensum et experientiam ac rationem. Nec agens naturale posset talia in defuncto in instanti producere. Et quamvis hoc posset, non tamen id ageret: quoniam forma substantialis in defuncto succedens, talia accidentalia non requirit in materia sua, nec ei deservirent in aliquo, quum per talia non operetur: ideo frustra ibi de novo producerentur. Hinc dimensiones interminatas sentio coæternas seu magis coævas materiæ, quæ nunquam nec tempore nec instanti nudatur ab omni quantitate. Quumque objicitur, quod accidentia non migrant de subjecto in subjectum; quod item compositio prima est ante secundam: respondeo, quod materia nunquam stat nuda a forma substantiali, et quod forma altior superveniens ac prioribus formis succedens, ipsas virtualiter ac potestative includit in se, estque ipsarum vicem, locum et actum supplens, ita quod subjectum æquivalenter est idem: imo et materia, ratione cujus insunt accidentia illa, eadem manet.
Quum vero per mortem anima rationalis recedit, seu anima rationalis esse desistit, forma substantialis rientis præparatio manet sufficiens ad ejus eductionem. Hæc non nisi breviter tango, præbens legenti occasionem perscrutationis majoris. — Porro quod argutum est, a quo forma præcedens corrumpatur, facilliter solvi videtur, dicendo quod subtractio conservationis suæ causæ ad ejus corruptionem sufficiens est :9 quæ conservatio tunc ei subtrahitur, dum completo ministerio suo, advenit forma ultimate intenta : qua infusa, superflua esset inexsistentia ipsius formæ prioris.
Footnotes
Chapter 145 of 271