Quæstio 4
A Mplius quæritur hic De formatione corporis hominis primi, a quo et ex quibus formatum sit.
Dicitur autem in Genesi :1 Formavit Deus hominem de limo terræ. Unde apparet quod a Deo immediate sit corpus illud formatum, et ex limo terræ materialiter sumptum.
Contra primum arguitur : Omne agens producit simile sibi. Propter quod effectus vocatur participata suæ causæ similitudo. Hinc in Elementatione sua theologica, theoremate vicesimo octavo, Proclus effatur : Omne producens, similia ad se ipsum ante dissimilia substituit. Sequente quoque theoremate ibi testatur : Omnis processus per similitudinem secundorum ad prima efficitur. Quum ergo Deus gloriosus et adorandus, sit incomparabiliter simplicissimus spiritus, et corpus humanum inter omnia corpora magis compositum, videtur non esse immediate a Deo formatum. — Secundo, inter primum et ultimum est distantia maxima; sed a distanti in distans non itur neque pertingitur nisi per medium, ut divinus Dionysius loquitur: ergo ultimum et ultime factum inter creata, non est immediate a Deo. — Tertio, effectus contingens, corporeus et infirmus, non videtur immediate a supersimplificissimo omnipotentique Deo productus;2 corpus autem humanum ex sua natura est res prorsus contingens, corporalis, infirma.
Insuper probatur, quod non sit formatum ex limo terræ, quia ex quatuor elementis formatum ac mixtum est, ut constat ex dictis. — Secundo, corpus humanum fertur ad cœliformem æqualitatem potissime esse redactum: ergo aliquid de natura cœlestis corporis ei admixtum est. — Tertio, anima hominis per intellectualem suam portionem convenit cum natura cœlestis motoris: ergo et corpus humanum cum cœlesti corpore convenit in natura quintæ essentiæ: eadem quippe est habitudo mobilium ac motorum. — Quarto, in semine triplex est calor, utpote elementaris seu igneus, et cœlestis, atque vitalis: et ita in humano corpore est quid cœlestis naturæ. Nec aliter videntur elementa inter se tam contraria, ad tantam comproportionem et æqualitatem posse conciliari.
In oppositum horum est præallegata Scriptura, et item quod corpus cœleste incorruptibile est et incommiscibile elementis.
Circa materiam hanc Alexander multa sciscitatur: primo, an corpus Adæ in statu innocentiæ sit factum a Deo; secundo, an fieri seu formari poterat ab angelo; tertio, an a natura cœlesti.
Ad primum respondet, quod corpus primum hominis conditum et formatum fuit a Deo, non ab angelo, neque ab alia creatura. Unde Augustinus super Genesim ad litteram protestatur: Formare seu ædificare costam in mulierem, usque in tantum non potuit nisi Deus, ut nec illud quidem carnis supplementum in corpore viri, quod loco costæ in ipso successit, ab angelis esse crediderim, sicut nec hominem ipsum de pulvere terræ. Duplex quoque est causa ob quam decuit corpus immediate formari a Deo. Prima, quoniam Adam etiam secundum corpus est aliquo modo Dei imago. Nam sicut Deus simpliciter causa est et principium omnium rerum, sic Adam secundum corpus suum fuit principium omnium sui generis corporum. Secundo, quum Deus sit Alpha et Omega, principium et finis3 universorum, voluit ut homo secundum utramque sui partem a nullo alio sortiretur esse, quatenus se totum sciret Deo adstrictum, a quo etiam secundum corpus tanta bona suscepit.
Ad secundum respondet, quod angeli non potuerunt per ministerium suum educere seu formare corpus humanum, nec ad hoc fuit eorum potentia ordinata. — Si autem objiciatur quod non solum angeli boni, sed etiam angeli mali possunt formare atque assumere corpora in effigie humana: dicendum, quod corpora illa non sunt vere, sed similitudinarie corpora naturalia et humana; imo sunt artificialia corpora. Opera autem naturæ angeli facere nequeunt, nisi applicando activa et passiva, in quibus etiam effectum accelerare valent et expedire. Nec aliqua causa naturalis inferior poterat corpus Adæ formare, et intus ac foris congruenter organizare. — Hæc Alexander. Ad quæ ex aliis doctoribus plenius patebit responsio.
Item quærit, an corpus Adæ fuit compositum ex quatuor elementis. Respondet: Sicut ait Avicebron in libro Fontis vitæ, corpus humanum inter omnia corpora compositissimum est. Nam, ut dicitur ibi, quanto substantia aliqua est a materia magis immunis, tanto plurium operationum est effectiva. Anima ergo intellectiva, quum maxime immunis sit a materia, plurimarum operationum est productiva: ideo pluribus indiget organis atque potentiis, propter quod corpus ejus oportuit esse compositissimum et heterogeneum.
— Verumtamen corpus illud factum specialiter perhibetur de limo terræ. Primo, quia secundum Philosophum, terra in ipso magis abundat. Habet etenim plus de materia, et minus de specie : motus namque sequitur prædominantis elementi naturam. Secundo, quia secundum Augustinum, humus et humor, id est terra et aqua, aptiores sunt ad patiendum, aer et ignis ad agendum. Fieri autem dicit rationem passibilis : idcirco ex terra dicitur homo factus. Tertia ratio est, ut homo magis humiliet se, sciens se ex elemento isto vilissimo factum. Quarto, quoniam cetera tria elementa reperiuntur in terra. Hæc Alexander.
At vero Thomas hic quærit, an in compositione corporis humani sit aliquid de natura cœlesti. Respondet : Aliquid advenire in compositionem alterius contingit dupliciter. Primo, secundum essentiam suam, per modum principii materialis aut formalis : sicque nihil advenit de natura cœlestium corporum in compositionem corporum humanorum, quoniam plura corpora convenire in constitutionem corporis unius, non contingit nisi tripliciter : primo, per simplicem aggregationem, quemadmodum ex lapidibus fit acervus; secundo, per compositionem quæ est in ordine et colligatione partium determinatarum, ut ex saxis et lignis fit domus; tertio, per commixtionem, sicut ex elementis fit mixtum. Sed nullo horum modorum potest aliqua pars corporis cœlestis in compositionem corporis venire humani : quia in primis duobus modis oportet unam partium esse distinctam secundum situm ab alia; non autem reperimus in corpore humano aliquid corporis cœlestis, situ distinctum ab elementis. In tertio autem modo oportet alterationem componentium esse, quum mixtio sit miscibilium alteratorum unio, ut primo de Generatione habetur; natura vero cœlestis corporis inalterabilis esse censetur. Alio modo venit aliquid in compositionem alterius per effectum suæ virtutis : sicque natura cœlestis corporis in compositionem corporis humani descendit, omniumque corporum mixtorum : quia nihil eorum consequitur formam substantialem nisi per corporis cœlestis virtutem, eo quod corpus cœli est primum alterans, cujus virtute omnes alterationes regulantur atque ad fines proprios perducuntur.
Nihilo minus quidam dicunt aliquid de natura corporis cœlestis essentialiter venire in corporis compositionem humani, quasi concilians elementa : quod asserunt esse lucem, quam corpus esse affirmant. — Verum ista opinio falso innititur fundamento, dicendo lucem esse corpus (quod reprobatum est supra), quo remoto, veritatem haberet quodammodo.4 Nec tamen adhuc corpus cœlestis naturæ esset de corporis humani compositione, quia natura cœlestis seu lux non est forma substantialis corporis humani, sed aliquo modo causa ejus, videlicet dispositive. Virtualis demum adventus cœlestium corporum ad conciliationem sufficit elementorum. — Hæc Thomas in Scripto.
In quibus videtur obscurum quod ait, nullum mixtorum formam consequi substantialem nisi per corporis cœlestis virtutem, quum anima rationalis immediate a Deo creetur. Et si ad hoc respondeatur, quod quum non creetur nec infundatur nisi disposito corpori, ad cujus præparationem et organizationem dispositive concurrit ac operatur corpus cœleste, ideo aliquo modo causa est animæ rationalis : objicitur contra hoc, quod omnipotens virtus Dei per se immediate ac repentine disposuit corpus Adæ ad infusionem animæ suæ, cœlesti corpore non cooperante; conformiter objici posset de corpore Christi : et ita in corpore primi hominis nullo modo fuisset aliquid de natura orbis cœlestis.
Porro in prima parte Summæ, quæstione nonagesima prima, sanctus Doctor diffusius scribit de his.5 Etenim ad id, utrum hominis primi corpus sit factum de limo terræ, respondens : Quum (inquit) Deus perfectus sit in suis operibus, perfectionem contulit rebus secundum modum earum, juxta illud: Dei perfecta sunt opera.6 Deus autem perfectus exstat simpliciter, eo quod omnia præhabeat in se non per modum compositionis, sed simplicissime. Ista autem perfectio derivatur ad angelos, secundum quod omnia a Deo creata, in ipsorum cognitione exsistunt. Ad hominem vero inferiori modo derivatur. Non enim in naturali sua cognitione habet omnium naturalium rerum scientiam; sed est quodammodo ex omnibus rebus compositus: quia de genere spiritualium substantiarum habet animam rationalem; de similitudine cœlestium corporum elongationem habet a contrariis per maximam æqualitatem complexionis; elementa vero secundum substantiam: ita quod superiora elementa, aer et ignis, prædominantur in eo secundum virtutem, quia vita consistit in calido quod est ignis, et humido quod est aeris; inferiora vero elementa, ut aqua et terra, abundant in eo secundum substantiam, aliter enim non valeret esse in eo mixtionis æqualitas, nisi inferiora elementa, quæ sunt minoris virtutis, abundarent secundum quantitatem. Ideo corpus hominis fertur de limo terræ formatum, quoniam limus est terra aquæ permixta. Hinc homo dicitur minor mundus, quoniam cuncta creata in ipso quodammodo continentur. — Denique falsum est quod aliqui dicunt, aliquid de quinta essentia ad compositionem corporis humani materialiter advenire, ponentes animam corpori mediante quadam luce uniri. Primo etenim falsum est quod dicunt, lucem esse corpus. Secundo impossibile est aliquid quintæ essentiæ a cœlesti corpore dividi aut elementis misceri, propter impassibilitatem corporis cœlestis.
Secundo quærit Thomas ibidem, utrum corpus humanum ipsius Adæ fuit immediate a Deo productum.7 Respondet: Prima corporis humani formatio non potuit esse per aliquam virtutem creatam, sed immediate a Deo. Posuerunt autem quidam, formas quæ sunt in corporali materia, a formis immaterialibus derivari: quam opinionem septimo Metaphysicæ Philosophus improbat per hoc quod formæ non competit secundum se fieri, sed composito. Quumque oporteat agens esse simile facto, non convenit quod forma pura quæ est sine materia, producat formam quæ est in materia, quæ non fit nisi per hoc quod compositum fit. Et ideo oportet quod forma quæ est in materia, sit causa formæ quæ est in materia, secundum quod compositum a composito generatur. Porro Deus quamvis immaterialis, solus tamen materiam potest creando producere: idcirco ipsius solius est formam in materia producere sine adminiculo præcedentis formæ materialis. Hinc angeli nequeunt corpora transmutare ad aliquam formam, nisi adhibitis quibusdam seminibus, prout tertio de Trinitate loquitur Augustinus. Quoniam ergo corpus humanum nunquam ante fuit formatum, cujus virtute corpus Adæ per viam generationis formaretur, non poterat nisi a Deo formari. Potuit tamen fieri quod aliquod ministerium angeli exhibuerint Deo in illius corporis formatione, quemadmodum exhibebunt in ultima resurrectione, pulveres colligendo.
Sed objici potest, quia nihil fit ex materia corporali, nisi per aliquam materiæ transmutationem, ad quam requiritur motus cœlestis. — Rursus Augustinus super Genesim ait, quod homo factus est secundum corpus in operibus sex dierum secundum rationes causales quas Deus corporali inseruit creaturæ, postmodum vero factus est actu. Quod autem sic in materia præexsistit, per causas potest naturales produci.
Et respondendum, quod motus cœli est causa transmutationum naturalium, non supernaturalium. — Ad secundum, quod secundum rationes causales aliquid in creatura præexsistit dupliciter: primo, secundum potentiam activam atque passivam, ita ut non solum ex materia præexsistenti fieri possit, sed etiam ut aliqua præexistens creatura hoc facere valeat; secundo, quantum ad potentiam tantum passivam, ut scilicet ex materia præexistenti fieri possit a Deo: sicque secundum Augustinum, corpus humanum præexstitit in operibus sex dierum secundum rationes causales. — Hoc quoque sciendum, quod animalia perfecta quæ generantur ex semine, nequeunt generari sola cœlestis corporis potestate, ut Avicenna confinxit: imo exigitur etiam virtus particularis agentis, ut probat Philosophus. Requiritur etiam locus temperatus ad talium generationem. B Unde secundum Albumasar, in locis excessive calidis aut frigidis homines non gignuntur. — Hæc Thomas.
De hoc ultimo plenius scribit Richardus, dicendo: Quidam ponebant corpus humanum posse generari de terra per influentiam corporis quinti, sicut mus gignitur absque concursu particularis agentis univoci, quamvis convenientius generetur in matrice. Cujus opinionis exstitit Avicenna, ut recitat Commentator super octavum Physicorum. Hi quippe dixerunt, quod corpus humanum ante animæ intellectivæ infusionem, non sit nisi quoddam compositum ex materia et formis quatuor elementorum incompletis, exsistentibus in eadem parte materiæ in aliqua proportione determinata, per quam sufficienter disponitur ad animæ intellectivæ susceptionem. Ad qualemcumque autem elementorum proportionem in materia sufficit influentia corporis quinti. Quum enim per influentiam ejus possit de materia terræ educi forma cujuslibet elementi in variis gradibus, eis apparet quod cuicumque proportioni formarum elementarium correspondeat cœlestis influentia aliqua, tanquam sufficiens causa proportionis illius. Illam quoque influentiam dicunt regnasse quando corpus Adæ formatum fuit, non ubique, sed super locum terræ de qua corpus ejus formatum est. — Verum opinio ista hæretica est, utpote contra illud Genesis: Formavit Deus hominem de limo terræ.8 Est quoque articulus ille excommunicatus, quod homo generari posset ex putrefactione. Est item contra philosophiam. Dicit etenim Commentator, Physicorum octavo, quia si possibile esset quod homo generaretur ex non semine, homo sic genitus diceretur homo æquivoce: quoniam diversificata materia proxima, diversificatur et forma. Hæc Richardus.
Præterea cognoscendum, quod Avicenna dixit generale diluvium naturaliter fieri posse, et post illud species rerum naturaliter renovari modo præfato. Quod est contra Scripturam et philosophiam. Unde Averroes Avicennam irridens, dicit tales opiniones prorsus abjiciendas ab homine volente philosophiæ operam dare.
Insuper quærit Richardus, an qualitates elementares in corpore Adæ fuerunt ad punctalem æqualitatem redactæ. Et respondens: Quidam, inquit, dixerunt quod non, loquendo de æqualitate æquiparantiæ; alias non fuisset in corpore illo mutua actio et passio, et per consequens nec consumptio cibi. Verumtamen quidquid sit de qualitatum æqualitate, falsum videtur quod si qualitates in aliquo corpore essent secundum æqualitatem æquiparantiæ, non possent invicem agere ac pati. Agens namque debilius, quamvis vincatur a fortiori agente, attamen aliquam transmutationem facit in agente prædominante, si agentia illa in materia communicent. Nam omne hujusmodi agens patitur in agendo, ratione alicujus inferioris: ut quum ignis agit in terram, patitur ab eadem, quoniam ignis ex parte suæ materiæ est inferior forma terræ, id est, materia ignis est inferior forma terræ. Hinc ponendo formas duorum elementorum, ut ignis et aquæ, in punctali æqualitate, adhuc ignis ratione suæ materiæ pateretur ab aqua. Itaque qualitates in corpore Adæ fuerunt in maxima æqualitate proportionis per comparationem ad naturales actus animæ ejus, sic quod nobilius complexionari non potuit; non tamen fuerunt in æqualitate æquiparantiæ: imo secundum quosdam, in nullo mixto vivo in tali æquiparantia esse queunt. Nempe quum vita stet per calidum et humidum, cujus signum est quod corpora mortua efficiuntur mox sicca et frigida, oportet in corpore vivo, præsertim humano, plus esse de calido et humido, quam de sicco et frigido: alioqui ineptum esset ad actus vitales. Hæc Richardus.
His consonant scripta Thomæ, in prima parte, quæstione nonagesima prima, dicentis:9 Tactus, qui fundamentum est sensuum aliorum, perfectior est in homine quam in aliquo alio animali. Idcirco oportuit hominem temperatissimam habere complexionem inter animalia universa. Præcedit quoque homo animalia cetera quantum ad vires sensitivas interiores, sed quoad aliquos sensus exteriores homo a quibusdam animalibus deficit. Siquidem inter omnia animalia pejorem habet olfactum. Necessarium enim fuit quod homo inter animalia omnia, respectu et comparatione corporis sui haberet cerebrum maximum: tum ut in eo liberius perficerentur operationes sensuum interiorum, quæ necessariæ sunt ad intellectus operationem, tum ut frigiditas cerebri calorem temperaret cordis, quem oportet in homine abundare, ad hoc quod sit erectæ staturæ. Magnitudo autem cerebri ob suam humiditatem est impedimentum olfactus, qui siccitatem requirit. Conformis est ratio quod quædam animalia sunt visus acutioris et subtilioris auditus quam homo, propter impedimentum sensuum horum in homine: quod necesse est in homine consequi ex suæ complexionis æqualitate. Unde et quædam animalia sunt homine velociora; cui excellentiæ velocitatis repugnat æqualitas complexionis.
Postremo, statura recta convenit homini. Primo, quoniam sensus dati sunt homini non solum ad vitæ necessaria procuranda, ut animalibus ceteris, sed etiam ad proficiendum in cognitione intellectuali. Unde quum cetera animalia non delectentur in sensibilibus nisi per relationem ad cibos atque venerea, solus homo delectatur in illis ipsa pulchritudine eorumdem. Quumque sensus in facie præcipue vigeant, alia animalia habent faciem pronam ad terram, quasi ad cibum quærendum et providendum sibi de victu; homo vero vultum habet erectum, ut per sensus, præsertim per visum, qui exstat subtilior et plures ostendit differentias rerum, valeat ex omni parte libere sensibilia, cœlestia et terrena cognoscere, quatenus ex omnibus intelligibilem colligat veritatem. Secundo, ut interiores vires liberius suas exerceant operationes, dum cerebrum, in quo quodammodo perficiuntur, non est depressum, sed super omnes partes corporis elevatum. Tertio, quia si homo pronam haberet staturam, utilitas manuum ad diversa opera exercenda cessaret. Quarto, quoniam si haberet pronam staturam seu manibus uteretur loco pedum anteriorum, oporteret quod caperet cibum ore, sicque haberet os oblongum, et labia dura ac grossa, linguamque duram, ne ab exterioribus læderetur, ut in aliis animalibus patet; talis autem dispositio impediret omnino loquelam. Ista quoque dispositio staturæ humanæ, maxime distat a plantis. Nam homo habet sui superius, utpote caput, versus superius mundi, et inferius sui versus inferius mundi: ideo optime dispositus est secundum dispositionem totius mundi. Porro plantæ habent superius sui versus inferius mundi, quia radices in eis sunt ori proportionales; inferius autem sui habent versus superius mundi. Sed bruta se habent medio modo: superius enim animalis est pars quæ accipit alimentum; inferius autem est pars quæ emittit superfluum. — Hæc Thomas in Summa.
Præinductis consonat Petrus: Duplex est, dicens, æqualitas partium componentium: una ponderis, alia justitiæ. Cujus exemplum est in modico auro et multo plumbo, quia modicum aurum secundum æqualitatem justitiæ æquivalet multo plumbo, non secundum æqualitatem ponderis, quæ est æqualitas æquiparantiæ. Et hæc in humano corpore esse nequivit, quia nec secundum quantitatem solius molis, eo quod nimia esset prædominantia elementorum activorum, quæ plus habent de specie, id est forma seu virtute, in minori materia; nec secundum quantitatem solius virtutis, quia non esset victoria qualitatum activarum super passivas, ergo nec alteratio, nec motus naturalis, nec mixtio; nec secundum quantitatem molis atque virtutis simul, quoniam elementa quæ plus habent de materia, minus habent de specie, et econtra. Æqualitas vero justitiæ est æqualitas proportionis in comparatione unius ad alterum, omniumque ad formam suam; et hæc in corpore Adæ fuit. Ex qua æqualitate fiebat alteratio quædam ad conservationem corporis pertinens, non ad corruptionem ipsius. Hujusmodi quippe æqualitas in triplici gradu seu statu consideratur. Primo, cum impossibilitate ad corruptionem: sic erit in gloria. Secundo, cum necessitate ad corruptionem: sic est in præsenti miseria. Tertio, cum possibilitate ad utrumque: sic fuit in paradiso tempore innocentiæ. — Hæc Petrus. Cujus responsio ex Bonaventura sumpta videtur, et hoc compendiose complectitur quod Bonaventura prolixe prosequitur.
Porro circa compositionem corporis Adæ scribit Bonaventura: Corpus Adæ fuit de natura elementari, exigente hoc congruentia ordinis quem in cunctis suis operibus conservat sapientia Creatoris. Exigebat namque hoc ordo hominis in se, ad creaturam inferiorem, ad creaturam æqualem, et ad omnium Creatorem. Nempe quum homo creatus fuerit ut aptus multa cognoscere duplici cognitione, datum est ei corpus, diversa organa diversasque vires habens: et quoniam fuit conditus in libertate vertibili liberi arbitrii, qua potuit mereri ac demereri, datum est corpus mortale. Idem requirebat ordo hominis ad inferiora, quæ facta erant ut homini deservirent ad necessaria vitæ et ad profectum scientiæ: ideo factus est homo ex natura elementorum, non cœlestium corporum. Ordo quoque ad parem, puta ad angelum: quemadmodum enim facta fuit creatura rationalis, incorporalis, immortalis in cœlo, sic decuit fieri creaturam rationalem, corporalem, mortalem in terra, ut ista ad illius consociationem progrederetur, et Creator omnipotens ab utraque collaudaretur. Ordo item ad Deum, ut homo suæ conditionis et compositionis fragilitatem ac vilitatem considerans, suo se magis subjiceret conditori, et illuc per humilitatem jugiter ascendere niteretur, unde per arrogantiam dejectus dæmon agnoscitur.
Insuper quidam dixerunt, quod natura cœlestis venit in compositionem humani corporis ut elementum: quia dixerunt cœlum esse naturæ ignis;10 quod improbatum est supra. Alii dicunt, quod natura cœlestis in compositionem humani corporis venit non ut elementum, sed ut medium ligamentum elementa colligans atque concilians, ut requirit dignitas conditionis humanæ. Sed contra hoc est, quod corpora cœlestia incorruptibilis sunt naturæ, neque a suis locis queunt secari sive descendere. Ceteri dicunt, quod venit per influentiam et virtutem: quod juxta præhabita verificatur. — Quod vero Philosophus ait, in semine hominis cœlestem esse calorem, intelligendum est: non quod in cœlestibus corporibus calor sit, sed quia ab ipsis causatur in inferioribus secundum aptam proportionem, qua valet ad vitæ conservationem. — Hæc Bonaventura.
Denique scripta Alberti concordant præhabitis. Qui etiam quærit hic, an anima rationalis sit immortalis.11 Respondet: Peripatetici, qui dicebant animam a corpore separabilem esse ac post mortem manere, decem signa immortalitatis hujus inducebant, quæ omnia sexto de Naturalibus colligit Avicenna. Primum est, quod omnis virtus organica organo destructo destruitur; intellectus vero non debilitatur neque destruitur organo quovis destructo aut debilitato per infirmitatem aut senectutem: ergo natura intellectualis non est organica virtus, sed separata et incorruptibilis. Secundum est, quod nulla organicarum virtutum apprehendit se ac proprium instrumentum seu organum; intellectualis autem natura apprehendit se ipsam, quia convertit se supra se, quod facere nequit organica virtus: ergo intellectualis natura est libera et separata. Tertium est, quod nulla virtus organica qualitatem organo suo perfecte assimilatam apprehendit:calefactus namque non apprehendit sibi simile calidum; hecticus quoque calorem suum non sentit quamvis sit magnus, eo quod habitualiter conversus est ad similitudinem habitus naturalis. Sed intellectus melius apprehendit perfecte sibi assimilatum quam aliud. Ergo non est virtus organica, sed separata et in se exsistens. Quartum est, quod nulla virtus organica agit seu operatur se ipsa, sed instrumento, utpote spiritu seu calore. Intellectus autem se ipso agit et apprehendit, in semetipso habens agens incorruptibile et separatum, nec immixtum alicui corpori, et habens in se quod agit; et quod agit est intellectus speculativus, qui est separatus et incorruptibilis. Ergo intellectus non est virtus dependens a corpore. Quintum est, quod ab Aristotele sumitur, quoniam omnis virtus organica si multum intendatur ad unum, minus sentit ac percipit aliud, ut patet in visu, qui ex intuitu luminis magni minus conspicit aliud. Intellectus vero ex subtili intellectione unius ac altioris, melius intelligit et clarius videt minora: ergo est virtus separata, nil commune habens cum corpore. Sextum est, quod actiones virtutum organicarum post sexaginta annos debilitantur atque lassantur; intellectus vero ex tunc confortatur. Septimum est, quia si intellectus esset virtus organica, nihil reciperet nisi sub figura corporis et in instrumento corporeo: quod falsum est, quum nullam talem recipiat formam. Octavum est, quod et magis est proprium, quod intellectus nil recipit nisi separatum et a materia denudatum appendiciisque materiæ. Quia ergo receptum est in recipiente communiter secundum naturam et potestatem recipientis, sequitur ex necessitate, quod intellectus sit a materia denudatus ac separatus. Nonum est, quoniam si intellectus dependeret a corpore, utereturque corpore in operationibus suis, non apprehenderet nisi ea quæ de illius corporis sunt natura, sicut visus et auditus non sentiunt nisi quæ ad sua corporalia spectant objecta. Intellectiva vero potentia apprehendit omnia, quia per intellectum agentem est omnia facere, et per intellectum possibilem est omnia fieri, ut dicitur tertio de Anima. Intellectus ergo est separatus et immortalis. Decimum est, quod intellectus percipit formam infinitam, id est non finitam corporali mensura: universale namque est ubique et semper, et hoc percipit intellectus. Porro nulla virtus corporea accipit infinitum, sed potius limitatum mensuris corporis in quo est. Ergo intellectus est liber et independens a corpore. Ex quibus omnibus sic arguit Avicenna: Quidquid secundum nihil sui dependet a corpore, nec secundum esse, neque secundum agere, manet resoluto corpore: sed talis est anima intellectiva, ergo est immortalis. Hæc Albertus.
Sunt autem rationes istæ notabiles et subtiles. Verumtamen apud eos qui imaginantur hominem non posse intelligere in hac vita nisi intuendo phantasmata, quædam earum parum concluderent, prout hoc alibi sæpe ostensum est.12
Addit quoque Albertus: Quod anima separabilis sit a corpore, ita quod per se separata maneat, et agat secundum intellectum, ponit fides catholica, posueruntque Stoici omnes, ut patet in libro Phædonis, quem in morte composuit Socrates.13 Atque ad hoc probandum talem dat viam Aristoteles primo de Anima: Si est aliquid operum animæ proprium, quod scilicet non habet in communicatione ad corpus, sed secundum se ipsam, erit ipsa anima separabilis; si autem nihil, non erit, id est, si anima non habet hujuscemodi actum, non erit separabilis: quia sic nihil operabitur nisi in corpore. — Amplius, Plato hoc probat sic: Anima essentialem similitudinem habet ad intelligentiam immortalem, ergo et ipsa est immortalis. Hinc Plato in Timæo inducit summum opificem, loquentem ad intelligentias planetis ac orbibus præsidentes: Horum, videlicet inferiorum, sementem ego faciam, vobisque tradam; vestrum autem exsequi par erit, ita ut id quod vobis simile perspexeritis, atque justitiam colere, et veritatem amare, id est, animas rationales, recipiatis ad vos post separationem a corpore. Hinc quum Socrates occidendus esset veneno, et Plato ac alii socii sui flerent, consolabatur eos Socrates, dicens: Nolite flere: animæ namque philosophorum mori non possunt; imo per corporis mortem ibimus ad deos, et ad optimos viros illos. — Hinc Isaac Israelita philosophus in libro Definitionum fatetur, quod animæ peccatrices post mortem deprimentur sub orbe tristi, et erunt ibi in magno igne; animæ vero bene meritæ erunt in psalmodia et laude ac contemplatione cum Deo. Hæc Albertus.
Ex quibus convincitur, quod etiam juxta Aristotelis mentem, probari non valeat animam esse immortalem, si nullam habet in corpore actionem, in qua non indigeat communicatione seu ministerio organicæ potentiæ seu reflexione ad phantasma, quum nulla res valeat esse expers propriæ operationis. Et si dicatur, quod separata habeat alium modum intelligendi, sicut et alium modum essendi: hoc est petitio principii, quia hoc restat probandum, quod possit separari et manere corpore resoluto. — Quod autem Albertus refert Socratem in morte composuisse librum Phædonis, videtur dictum obscure: quoniam Plato librum illum composuit, quamvis et ibi et alibi inducat Socratem sub sua persona disputantem, quia Socratem maxime diligebat, ut in libro de Civitate Dei recitat Augustinus.
Footnotes
Chapter 147 of 271