Quæstio 3
Modo quæritur consequenter, Ubi et quando creata sit anima Adæ ac animæ ceterorum.
Ad quod Bonaventura respondet : Quamvisregularius doctor Augustinus dubitasse videatur quando anima Adæ fuerit condita, quia utraque pars videtur de hoc probabiliter posse defendi; pro probabiliori tamen ac veriori tenendum est, quod producta fuit in corpore, non ante corporis formationem. Quamvis enim videatur satis rationabiliter posse dici, quod Deus produxerit animam ante corporis sui formationem, ut ostenderet eam non dependere a corpore, ac sine corpore posse subsistere, conformitatem quoque habere cum angelis, atque ad illorum beatitudinem ordinari ; multo tamen rationabilius est ut dicatur in corpore facta : tum quia unitur corpori ut naturalis perfectio, cui naturaliter appetit copulari, in tantum ut pœna sit ei esse sine illo; tum quia conjungitur corpori ut motor mobili, sine quo mereri nequit aut demereri. Hinc in Genesi legitur Deus primo corpus Adæ formasse, deinde eidem vitæ spiraculum inspirasse.1 Hæc Bonaventura.
Ex quibus elicitur, quod et ceterorum animæ in suis corporibus sint creatæ, non simul, sed sigillatim, juxta illud Psalmi : Qui finxit sigillatim corda eorum.2 Unde de hoc plenius scribit hic Doctor, dicendo quod de hoc fuit triplex opinio. Una quorumdam philosophorum, dicentium quod animæ rationales simul sint conditæ, et in stellis comparibus collocatæ : quam multum approbat Macrobius super Somnium Scipionis. Sed vere positio ista magis est somnium, quam dictum authenticum. Alia fuit opinio hæreticorum Manichæorum, qui dixerunt animas simul creatas in cœlo, et ibi ad suggestionem dei tenebrarum peccasse, atque ob hoc in corpora tanquam in carceres esse demersas. Tertia est Catholicorum positio, quod animæ infundendo creantur, et creando infunduntur. Si enim animæ ante corpora simul creatæ fuerunt, aut habuerunt usum rationis, aut non. Si non, quid impedivit? Quod quum assignari non valeat, sequitur quod usum habuerint rationis : ergo meruerunt vel demeruerunt. Quorum utrumque est contra illud Apostoli : Antequam boni aut mali quidquam egissent, etc.3 Hæc idem.
Thomas quoque : Quidam, inquit, philosophi dixerunt animas extra corpora esse creatas, quia dixerunt animas uniri corporibus ut nautam navi, et hominem vestimento. Quod Aristoteles reprobans, docet animam habere ad corpus suum, cui dat esse substantiale specificum, tam essentialem habitudinem, ut aliud corpus informare atque perficere nequeat. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in Summa, quæstione nonagesima, refert : Augustinus septimo super Genesim dicit, quod anima Adæ ante corpus cum angelis est creata :4 quoniam opinatur quod corpus Adæ in operibus sex dierum non fuit productum in actu, sed solum secundum rationes causales ; quod non potest de anima dici, quoniam nec ex aliqua materia corporali aut spirituali præexistente fuit facta, nec ex aliqua potuit virtute creata produci. Hinc apparet, quod ipsamet in operibus sex dierum sit creata cum angelis, et postea propria voluntate sit inclinata ad corpus administrandum. Sed hoc locutus est Augustinus non asserendo. Imo quum anima sit naturaliter pars hominis, tenendum est quod in corpore sit creata. Deus namque res primo instituit sicut earum naturis conveniebat. Hæc Thomas.
Præterea de omnibus his quæsitis Alexander scribit egregie, et pene omnium aliorum nunc allegatorum dicta continentur in ipso: imo in his quasi omnes Catholici concordant.
Richardus demum inter cetera quærit, utrum anima rationalis fuit ipsius Adæ specifica forma. Et patet ex dictis, quod imo. Sed et cujuslibet hominis specifica forma est anima sua. Objicit tamen Richardus, quoniam Avicenna sexto Naturalium ait de anima rationali: Ipsa verissime est ego, aut ipsa est ego regens hoc corpus. Ad quod respondet, quod verbum illud Avicennæ est falsum, et contra illud in Symbolo: Anima rationalis et caro unus est homo.
Præterea de hoc, an omnes animæ rationales fuerunt simul creatæ, effatur: Animæ hominum non sunt simul creatæ. Cujus rationem quidam assignant, quia non potuissent fieri animæ numero multæ ante corporum multiplicationem, quoniam animæ individuantur per corpora. Et hoc sumptum videtur ex Avicenna sexto Naturalium. Verum hæc ratio nulla est: quia si Deo placuisset, potuisset omnes animas simul creasse antequam aliquod corpus formaretur, et quælibet earum fuisset se ipsa formaliter numero una, sicut et modo, quamvis a Deo hanc unitatem sumpsisset. — Hæc Richardus.
Quibus concordans Durandus: Quidam, inquit, affirmant quod impossibile est animam ante corpus produci, quoniam impossibile est terminum generationis generationem præcedere; anima autem est terminus generationis. Item, quoniam formæ non multiplicantur secundum numerum nisi ex parte materiæ. Sed ista positio necessitatem non habet, nec prima ratio tenet. Nam eo modo quo terminus generationis ad quem, non valet generationem præcedere, sic terminus a quo corruptionis nequit post corruptionem manere. Quemadmodum enim terminus ad quem acquiritur, sic terminus a quo abjicitur. Sed sicut anima est terminus ad quem in generatione, ita est terminus a quo in corruptione. Ergo si non potest præexsistere generationi, pari ratione non potest post corruptionem exsistere. Considerandum est ergo, quod aliquid potest dupliciter esse terminus generationis. Uno modo, quia per generationem acquirit esse, et esse in hoc, puta in materia, quæ est generationis subjectum; talisque terminus generationi præexsistere nequit, nec post corruptionem manere. Et tales sunt omnes formæ naturales, anima rationali inferiores. Alio modo aliquid terminat generationem, non quia absolute per generationem acquirit esse, sed quia acquirit esse in hoc; et talis terminus potest post corruptionem manere, generationi quoque præexsistere: ut anima humana, quæ acquirit esse per creationem, sed esse in materia acquirit aliquo modo per generationem, saltem dispositive. Ratio item secunda non cogit, quia probatum est supra, nil prohibere substantias separatas et etiam formas materiæ unibiles numeraliter sine materia multiplicari.5 Hæc Durandus.
Et ambo isti doctores in his contradicunt scriptis B. Thomæ, cujus tamen positio in doctrina Aristotelis et Avicennæ evidenter satis fundatur.
Unde Guillelmus Parisiensis libro de Universo alibique fatetur, quod secundum Aristotelem non est multiplicatio individuorum sub eadem specie specialissima, nisi per materiam: propter quod nec in substantiis separatis nec in cœlestibus corporibus sunt plura individua sub specie una, quum et cœlestia corpora ex tota sua constent materia.
Insuper libro de Universo Guillelmus longam et efficacem disputationem inducit contra Pythagoram et Platonem, dicentes animas simul productas ad incorporationem descendere: in qua si impie vixerint, quandoque transcorporari quousque expiatæ et purgatæ rursus ascendant ad compares stellas, id est animarum numero pares. Hi enim philosophi, ut probat Guillelmus, naturam rationalium animarum ignoraverunt : quæ non solum sunt intellectualis, sed etiam sensitivæ ac vegetativæ naturæ, ita quod naturale est eis uniri corporibus ac ea perficere; ideoque innaturale ac violentum eis consistit extra corpora produci ac detineri. Porro si in stellis comparibus sunt locatæ, scientia fuit eis connata : ergo sciverunt vitam illam multo nobiliorem atque feliciorem esse, quam immergi corporibus, et vitæ hujus subdi miseriis. Non ergo descenderunt in corpora sponte, nec sine earum demeritis inde in ea detrusæ sunt : cujus tamen oppositum dixerunt philosophi præfati. Quod si fateantur eas propter sua demerita corporibus tanquam carceribus alligatas, videntur sentire de animabus quod theologi dicunt de angelis malis. — Irrationabile quoque videtur asserere nullam animam in corpore exsistentem quantumlibet proficientem, puram, contemplativam, abstractam et elevatam, posse reminisci se fuisse in compari stella ac siderea mansione, quum tamen in veritate ex fide ac certissima relatione, imo et experientia multiformi noscamus multorum animas Christifidelium fuisse abstractas a corpore, sive per raptum, sive per mortem, sive per imaginariam subductionem aut alinationem propheticam, qui tamen resuscitati a morte, aut ad se ipsos reducti, reminiscebantur eorum quæ in tali separatione seu raptu vel abstractione contemplati fuerunt. — Præterea adhuc mirabilius irrationabiliusque censetur, fari quod animæ miserias vitæ præsentis semel, imo frequenter ac pluribus annis expertæ, exeuntes de corpore, ac redeuntes ad sidera, prorsus obliviscerentur omnium horum malorum culpabilium atque pœnalium, in tantum quod post aliquanta temporum intervalla rursus delectarentur corporibus, et afficerentur ad unionem contuberniumque cum eis in his tantis miseriis : unde esset in eis ignorantia maxima, et multo major quam in animabus conjunctis, nec esset in illis ulla vera felicitas, de cujus ratione sunt æterna securitas ac secura æternitas.
Hanc disputationem prosequitur Guillelmus prolixe. Hinc quoque, ut in libro de Civitate Dei recitat Augustinus, Porphyrius Platonicus in hac re a Platone recessit, et ejus opinionem in re ista, secundum Augustinum, non parum correxit, dicens animas virtuosas a corporibus separatas nequaquam de cetero facere lapsum ad corpora, nec affici eis, sed fugere ea. Verum istud prosequi magis spectat ad quartum. — Patet itaque ex prædictis, quod omnis rationalis anima creatur immediate a Deo. Quumque solus intellectus dicitur esse ab extra, per intellectum intelligitur intellectualis essentia, non sola ejus potentia.
Footnotes
Chapter 146 of 271