Skip to the text

Distinctio 21

A. De invidia diaboli, qua ad hominem tentandum accessit.

VIDENS igitur diabolus, hominem per obedientiæ humilitatem posse ascendere unde ipse per superbiam corruerat, invidit ei; et qui prius per superbiam diabolus fuerat, id est deorsum lapsus, zelo invidiæ factus est Satan, id est adversarius.1 Unde et mulierem tentavit, in qua minus quam in viro rationem vigere novit. Ejus enim malitia, ad tentandum virtutem timida, humanam naturam in ea parte ubi debilior videbatur, aggressa est, ut si forte illic aliquatenus prævaleret, postmodum fiducialius ad alteram, quæ robustior fuit, pulsandam vel potius subvertendam accederet.2 Primum ergo solitariam feminam exploravit, ut in ea primum omnem suæ tentationis vim experiretur.

B. Quare in aliena forma venit.

Sed quia illi per violentiam nocere non poterat, ad fraudem se convertit, ut dolo hominem supplantaret, quem virtute superare nequiret.3 Ne autem fraus illius nimis manifestaretur, in sua specie non venit, ne aperte cognosceretur et ita repelleretur. Iterum, ne nimis occulta foret fraus ejus, quæ caveri non posset, et homo simul videretur injuriam pati, si taliter circumveniri permitteret eum Deus, ut præcavere non posset, in aliena quidem forma venire permissus est diabolus, sed in tali, in qua ejus malitia facile posset deprehendi. Ut ergo in propria forma non veniret, voluntate sua propria factum est; ut autem in forma suæ malitiæ congruenti veniret, divinitus factum est. Venit ergo ad hominem in serpente, qui forte, si permitteretur, in columbæ specie venire maluisset. Sed non erat dignum ut spiritus malignus illam formam homini odiosam faceret, in qua Spiritus Sanctus appariturus erat. Non ergo nisi per serpentem tentare permissus fuit diabolus, ut per illud quod foris erat, astutiam tentantis animadvertere femina quiret.4 Diabolus enim per serpentem tentabat, in quo loquebatur. Ideoque serpens dictus est esse callidior cunctis animantibus terræ, quia ut ait Augustinus, mali angeli, licet superbia dejecti, natura tamen sunt excellentiores omnibus bestiis propter eminentiam rationis, quamvis serpens non rationali anima, sed spiritu diabolico possit sapientissimus dici. Non est ergo mirum, si diabolus spiritu suo implens serpentem, sicut vates implebat, sapientissimum reddiderat omnium bestiarum; quem tamen ad tentandum non elegit diabolus, sed per quod animal permissus fuit, tentavit. Unde Augustinus super Genesim: Non est putandum quod diabolus serpentem, per quem tentaret, elegerit; sed quum decipere cuperet, non potuit nisi per quod animal posse permissus est. Nocendi enim voluntas inest cuique a se, sed potestas a Deo. Sic autem loquebatur diabolus per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos loquitur. Serpente enim velut organo est usus, movens naturam ejus ad exprimendos sonos verborum, et signa quibus suam monstraret voluntatem. Serpens ergo nec verba intelligebat, nec rationalis est factus; callidissimus tamen est dictus propter astutiam diaboli. Locutus est autem sicut asina Balaam; sed hoc diabolicum, illud angelicum fuit: boni enim et mali angeli similiter operantur. — Hic quæri solet, quare mulier non horruit serpentem. Quia quum noverit creatum esse, ipsum etiam officium loquendi a Deo accepisse putavit.

Gen. III, 1. Aug. de Genesi ad litt. lib. XI, n. 4.

Ibid. n. 5.

Ibid. n. 35.

Ibid. n. 36, 37. Num. XXII, 28.

C. De modo tentationis.

Tentatio autem hoc modo facta est. Stans coram femina hostis superbus, non audet in verba persuasionis exire, metuens deprehendi; sed sub interrogatione eam aggreditur, ut ex responsione colligeret qualiter in malitia procedere posset. Cur, inquit, præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? Cui respondit mulier: De fructu lignorum quæ sunt in paradiso, vescimur; de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus, ne forte moriamur. In quo verbo dedit locum tentanti, quum dixit: Ne forte moriamur. Unde mox diabolus dixit ad mulierem: Nequaquam moriemini; scit enim Deus quod in quacumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Attende ordinem ac progressum humanæ perditionis. Primo Deus dixerat: Quacumque die comederitis ex eo, morte moriemini. Deinde mulier dixit: Ne forte moriamur. Novissime serpens dixit: Nequaquam moriemini. Deus affirmavit, mulier quasi ambigendo illud dixit, diabolus negavit.5 Quæ ergo dubitavit, ab affirmante recessit et neganti appropinquavit.

Hugo, de Sacram. lib. I, p. VII, c. 4.

Gen. III, 1 et seq.

D. De versutia diaboli, qui ut facilius persuaderet, malum removit, et bonum in pollicito duplicavit.

Qui ad suam persuasionem pleniter suffulciendam, id est, ut malum quod intendebat libere persuaderet, et malum quod mulier timuit, negando removit, et

Hugo, op. cit. c. 6. promissionem addidit, et ut ejus persuasio citius reciperetur, promissionem duplicavit. Unam nempe comestionem suadens, duo in præmio proposuit, similitudinem Dei scientiamque boni et mali spondens. Ubi tribus modis hominem tentavit, scilicet: gula, in persuasione cibi, quum dixit, In quacumque die comederitis; inani gloria, in promissione deitatis, quum dixit, Eritis sicut dii; avaritia, in promissione scientiæ, quum dixit, Scientes bonum et malum. Gula est immoderata cibi aviditas; vana gloria, amor propriæ excellentiæ; avaritia, immoderata habendi cupiditas, quæ non est tantum pecuniæ, sed etiam altitudinis et scientiæ, quum supra modum sublimitas ambitur.

E. De duplici tentationis specie.

Porro sciendum est esse duas species tentationis, interiorem scilicet et exteriorem. Exterior tentatio est, quando nobis extrinsecus malum visibiliter suggeritur verbo vel signo aliquo, ut ille cui fit, ad consensum peccati declinet;6 et talis tentatio tantum fit ab adversario. Interior vero tentatio est, quando invisibiliter malum nobis extrinsecus suggeritur. Et hæc tentatio aliquando fit ab hoste, aliquando a carne. Nam et diabolus invisibiliter mala suggerit; et ex carnis corruptione suboritur motus illicitus et titillatio prava. Ideoque tentatio quæ ex carne est, non fit sine peccato; quæ autem est ab hoste, nisi ei consentiatur, non habet peccatum, sed est materia exercendæ virtutis. Tentatio autem carnis interior difficilius vincitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur.

F. Quare homo per alium surgere potuit, et non diabolus.

Homo ergo, qui sola exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori impulsu fuerat prostratus.7 Et tamen quia aliquam, licet modicam, cadendi occasionem habuit, idcirco per Dei gratiam juvari potuit ad veniam: ut qui per alium ceciderat, per alium erigeretur. Qui ergo incitatorem habuit ad malum, non injuste reparatorem habuit ad bonum. Diabolus vero, quia sine alicujus tentatione peccavit, per alium, ut surgeret, juvari non debuit nec per se potuit: et ideo irremediabile peccatum ejus exstitit. Peccatum vero hominis, sicut per alium habuit initium, ita per alium non incongrue habuit remedium.

G. Quare homo, non angelus, sit redemptus.

Præterea angelica natura, quoniam non tota perierat, sed ex parte perstiterat, non est redempta; humana vero tota perierat, et ideo ne penitus repente perderetur, ex parte est redempta, ut inde ruina suppleretur angelica. Unde Augustinus in Enchiridio: Placuit universitatis creatori et moderatori, ut quoniam non tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, ea quæ perierat, in perpetua perditione remaneret;8 quæ autem cum Deo, illa deserente, perstiterat, de sua certissime cognita semper felicitate gauderet. At vero creatura rationalis, quæ in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis tota perierat, ex parte poterat reparari, unde angelicæ societati suppleretur quod ruina illa minuerat. Hoc enim promissum est Sanctis, quod erunt æquales angelis Dei.

H. Quod non soli viro præceptum fuit datum.

Illud etiam notandum est, quod non soli viro præceptum videtur esse datum, quum ipsa mulier testetur sibi etiam esse mandatum, dicens:910 Præcepit nobis Deus, etc. Supra tamen legitur ante factam mulierem Deum dixisse viro: De ligno scientiæ boni et mali ne comedas. Non dixit: Ne comedatis. Forte quia facturus erat mulierem de viro, sic præcepit, ut per virum ad mulierem perveniret mandatum: quia mulier, quæ subjecta viro fuit, non nisi mediante viro divinum debuit accipere præceptum. Unde Apostolus: Si quid discere mulieres voluerint, domi viros suos interrogent. Si quæritur: quomodo loqui potuerunt, vel loquentem intelligere, qui non didicerant inter loquentes crescendo, vel magisterio?11 dicimus, quia Deus eos tales fecerat qui possent loqui, et discere ab aliis, si essent.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ PRIMÆ

DISTINCTIONE præhabita tractatum est de multiplicatione et profectu hominum in paradiso, si primi parentes non peccassent. Hic agitur de ipsorum expulsione a loco illo tam amœno. Et primo ostendit Magister, ex qua radice et motione diabolus ad tentandum accessit; quo etiam ordine impugnavit ipsos parentes, utpote primo mulierem, et virum per illam. Deinde declarat cur in specie serpentis adiit mulierem, et cur illa non horruit bestiam illam se alloquentem. Consequenter inducit formam, colorem et modum diabolicæ persuasionis, qua feminam circumvenit. Deinceps ponit tentationis duplicem speciem: ex quibus infert cur hominem lapsum magis quam angelum perditum Deus recuperavit. Ultimo pandit qualiter præceptum a Deo traditum Adæ, innotuit Evæ.

A

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 4. ↩

  2. Id. de Sacram. lib. I, p. VII, c. 3. ↩

  3. Ibid. c. 2. ↩

  4. Id. Summa Sent. tract. III, c. 4. ↩

  5. Ibid. II, 17. ↩

  6. Hugo, de Sacram. lib. t, p. vii, c. 9. ↩

  7. Ibidem. ↩

  8. Aug. Enchirid. c. 29. ↩

  9. Hugo, de Sacram. lib. I, p. III, c. 5. Gen. III, 3. Ibid. II, 17. ↩

  10. Matth. xxii, 30. ↩

  11. I Cor. XIV, 35. Aug. de Genesi ad litt. lib. VIII, n. 35. ↩

Chapter 161 of 271