Quæstio 7
Postremo Scotus hic quærit, Utrum aliquid aliud a voluntate causet effective actum volendi in voluntate.
Quocirca primo recitat et reprobat opinionem unius doctoris, puta Goffredi, dicentis quod imo, præsertim phantasma, et addit: Alia est opinio cujusdam antiquioris doctoris, scilicet Henrici, eamdem conclusionem tenentis, ex alio tamen motivo, et partim alium modum ponentis, utpote, quod voluntas movetur ab alio, et aliud illud dicit esse objectum cognitum seu intellectionem: nam appetitus sensitivus effective movetur ab objecto sensibili, ergo et intellectivus ab intelligibili. Si dicas contra hoc: quod non est non potest esse causa alicujus entis; sed objectum intelligibile potest esse non ens in se simpliciter: ergo non potest esse causa volitionis. Respondent, quod objectum ut cognitum causat, hoc est dicere, quod intellectus per suam intellectionem causat volitionem. Intellectio autem non est nihil. — Hæc Scotus, qui allatas opiniones diffuse refutat.
Verumtamen verius reputatur, quod ipsa vis volitiva immediate producit intra se volitionem, sicut intellectiva vis intellectionem, concurrente concausalitate objemere voluntatem, nec solum esse causam cti et speciei. Deo quoque omnipotenti potentiæ et habitus, sed etiam actionis, proprium est immediate in ipsam impriprout hoc clarius supra est deductum.
Cf. p. 99 C et s. et t. XXI, p. 410 D et s.
Chapter 190 of 271