Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Quid sit peccatum.

Ad hoc Alexander respondet: Quum plures sint definitiones actualis peccati datæ a Sanctis, quasdam tangemus. Dicit equidem Augustinus: Peccatum est conversio indebita voluntatis ad bonum commutabile. In libro autem de Libero arbitrio: Peccatum, inquit, est spreto incommutabili bono, adhærere bono mutabili. In libro vero de Vera religione: Peccatum, ait, est appetere quæ Christus contempsit, vel fugere quæ Christus sustinuit. Et iterum loquitur : Peccatum est concupitum vel dictum vel factum contra legem Dei. Itemque, Peccatum est affectio voluntaria mala. Et denuo, Peccatum est actus incidens ex defectu boni. Porro Ambrosius : Peccatum, asserit, est prævaricatio legis divinæ, et cœlestium inobedientia mandatorum. Anselmus vero definit sic : Peccatum est carentia justitiæ debitæ, ex propria voluntate procedens. Sic namque distinguitur contra originale, quod est carentia debitæ justitiæ aliunde contracta.

Hæ descriptiones possunt distingui secundum comparationes ad causas diversas peccati, vel sui oppositi : peccatum namque in privatione consistit. Definitur autem peccatum actuale penes materiam multipliciter. Est quippe materia in qua, et est materia circa quam, et est materia ex qua. Materia in qua, determinatur quum dicitur : Peccatum est affectio voluntaria mala. Affectio enim voluntaria est id in quo primo fundatur actuale peccatum. Materia vero circa quam, tangitur quum dicitur : Peccatum est dictum vel factum vel concupitum, etc. Circa hæc enim contingit esse peccatum. Porro materia ex qua, tangitur quum dicitur : Peccatum est actus incidens ex defectu boni; quia quum dicitur ex defectu boni, notatur defectus potentiæ, vel scientiæ, aut bonitatis, prout dicimus peccatum aliud esse ex infirmitate, aliud ex ignorantia, etc. Definitur quoque peccatum penes formam suam, puta privationem, quum dicitur : Peccatum est carentia debitæ justitiæ. Adjungitur item causa efficiens quum additur : Ex propria voluntate procedens. Insuper definitur respectu causæ finalis, a qua deficit, quum dicitur : Peccatum est aversio ab incommutabili bono, seu spreto incommutabili, etc. Definitur itidem respectu efficientis a quo retrahit, dum dicitur : Peccatum est prævaricatio legis divinæ. Definitur quoque respectu exemplaris a quo recedit, quum dicitur : Peccatum est appetere ea quæ Christus contempsit. Sicque definiri potest per causas proprias et per defectus causarum ipsius boni. — Amplius, quædam definitiones communes sunt peccato mortali et veniali, ut illa : Peccatum est affectio mala voluntaria; et illa : Peccatum est actus incidens ex defectu boni. Quædam vero sunt propriæ actuali mortali, ut illa : Peccatum est prævaricatio legis divinæ; et hæc : Peccatum est concupitum aut dictum vel factum contra legem Dei. — Hæc Alexander. B Contra definitiones has objicit et solvit : quod longum est prosequi, et ex aliorum dictis patebit.

At vero Bonaventura : De peccato, inquit, est loqui dupliciter, puta : formaliter et materialiter. Et quia formaliter est privatio, materialiter vero actus substratus, idcirco aliquando definitur per privationem, aliquando per positionem. Quædam enim sunt definitiones formales, quædam materiales; et utroque modo multipliciter definitur. Si enim consideremus peccatum ut dicit privationem, hoc potest esse tripliciter : primo, in quantum simpliciter dicit recessum a bono; secundo, ut dicit recessum a rectitudine naturæ; tertio, ut dicit recessum ab omnis boni complemento et perfectione. Primo modo sumitur definitio triplex ab Augustino. Prima, ex libro de Civitate Dei : Peccatum est absentia boni ubi debet esse. Secunda, ex libro de Vera religione : Peccatum non est appetitus naturarum malarum, sed desertio meliorum bonorum. Tertia, ex libro de Namtura boni : Peccatum est corruptio modi et speciei ac ordinis. — Secundo modo, videlicet prout peccatum dicit recessum a rectitudine naturæ, sunt etiam tres definitiones. Una est Damasceni, dicentis : Peccatum est aversio ab eo quod est secundum naturam, in id quod est præter naturam. Alia Anselmi : Peccatum est carentia debitæ justitiæ. Tertia Augustini : Peccatum est defectus aliquis a luce veritatis, naturam non perimens, sed obscurans. — Tertio, prout peccatum dicit recessum ab omnis boni complemento, invenitur triplex definitio. Prima Augustini: Peccatum est aversio ab incommutabili bono. Secunda: Peccatum est carere incommutabilibus bonis, quibus fruendum est. Tertia: Peccatum est intelligibilis tenebra.

Aliæ definitiones peccati sunt materiales, et concernunt actum substratum, et variantur secundum triplicem considerationem peccati. Aut enim refertur ad Deum, quem offendit; aut ad virtutem, quam excludit; aut ad bonum ut nunc, quod similat seu prætendit. Si primo modo, sic definitur tripliciter. Primo, ab Augustino in libro contra Manichæos dicente: Peccatum est in præceptis veritatis vel in ipsa veritate errare. Secundo, ab Ambrosio in libro de Paradiso: Peccatum est prævaricatio legis divinæ, etc. Tertio, ab Augustino: Peccatum est dictum vel factum, etc. — Secundo definitur per comparationem ad virtutem, quam excludit, et sic rursus tripliciter definitur. Primo sic: Peccatum est dispositio animæ contrarie se habens ad virtutem. Secundo, ab Augustino in libro de Duabus animabus: Peccatum est affectus assequendi vel retinendi quod justitia vetat; ubi justitia generaliter sumitur, prout omnem virtutem complectitur. Tertio, ab Augustino: Peccatum est appetere quæ Christus contempsit. — Tertio definitur per comparationem ad bonum, quod prætendit, sicque denuo tripliciter definitur. Primo, ab Augustino libro de Civitate Dei: Peccatum est male uti bono. Secundo, in libro de Trinitate: Peccatum est uti fruendis et frui utendis. Tertio sic: Peccatum est, spreto incommutabili bono, etc. Alia quoque est definitio circumloquens peccatum secundum suum materiale atque formale, videlicet: Peccatum est actus incidens ex defectu boni. Et illa: Peccatum est meritum pœnæ æternæ. — Hæc Bonaventura.

Insuper circa hæc quærit hic Doctor, utrum peccatum sit ipsa corruptio. Respondet: Peccatum est corruptio consistens circa voluntatem et actum ejus, quum sit obliquatio a rectitudine justitiæ. Voluntas autem in actu suo est instrumentum se ipsum movens. Hinc dum voluntas movetur ad aliquid libere, si moveatur aut afficiatur inordinate, inordinatio illa respicit voluntatem tam moventem quam motam: quia voluntas dum inordinate afficitur, inordinate movet et inordinate movetur. Quumque culpa, prout consideratur in actu, non aliud sit quam motus voluntatis inordinatus, ad quem actio passioque concurrunt, non tantum est corruptio activa, sed item passiva. Nam et inordinatio qua anima se deordinat, et inordinatio qua deordinatur, utraque est culpa, differens comparatione, attamen essentialiter una. Et quoniam quales sunt actus, tales sunt habitus, maxime dum habitus generantur ex actibus, ut est in genere malorum habituum: hinc deformitas vel privatio in voluntate relicta, habet in se aliquid correspondens actioni, et aliquid correspondens passioni. Voluntas quippe dum peccat actualiter, efficitur inhabilis, in quantum habet rationem moventis, atque in quantum habet rationem moti. Sicque culpa considerata ut in habitu, etiam prout remanet post actum peccati, est corruptio seu privatio correspondens actioni, et est corruptio seu privatio correspondens passioni. Et sic eadem culpa est corruptio seu privatio boni, non solum active, sed passive etiam dicta, secundum veritatem loquendo. Sed appropriate loquendo, corruptio illa active accepta, tenet magis rationem culpæ; passive vero accepta, tenet rationem pœnæ. Nam dicta active, rationem voluntarii habet; in quantum autem passive accipitur, rationem involuntarii tenet. Nec ista sunt incompatibilia circa eadem actionem et motum: quia videmus, quod eadem actio corporalis delectat et lædit, et ex consequenti contristat: quemadmodum scabiosus scalpendo carnem suam dilaniat, et dilaniando delectatur ac læditur, unumque placet, et aliud displicet. Similiter in eadem actione spirituali unum est aversio ab incommutabili bono, et ad commutabile bonum conversio; et conversio placet, aversio displicet. Sic eadem culpa dici potest active et passive. — Si autem objiciatur, quod omnis pœna laudabilis est et justa; dicendum, quod est pœna inficta, et acta, et contracta. Omnis ergo pœna inficta a Deo, est justa; non omnis pœna acta seu contracta, nisi prout sumitur sub ratione pœnæ. Privatio autem boni passiva, sive deformatio animæ, non est pœna inficta, sed acta: quoniam anima pœnam istam in se facit, dum peccat. Hæc Bonaventura.

Præterea Thomas: Peccatum, ait, est malum quod in operatione consistit. Hinc ad rationem peccati duo concurrunt, utpote ipse actus, et ejus defectus ex quo ratio incidit mali. Et ille defectus, est defectus rectitudinis in actu per quam actus in finem dirigitur. Finis vero rationalis creaturæ ultimus, quem considerat theologus, est beatitudo æterna, ad quem finem lex divina nos dirigit veluti instruens, et justitia sicut virtus in finem illum inclinans. Hinc peccatum tripliciter hoc loco describitur. In prima enim descriptione tangitur substantia actus in ordine ad instrumenta quibus exercetur, quum dicitur: Factum vel dictum seu concupitum; tangitur quoque privatio illius dirigentis quod dirigit instruendo, quum dicitur: Contra legem Dei. In secunda descriptione tangitur substantia actus ex parte objecti, quum dicitur: Voluntas retinendi aut consequendi; et privatio illius dirigentis per modum habitus inclinantis in finem, quum additur: Quod justitia vetat. In tertia tangitur formale peccati, quum dicitur: Peccatum est prævaricatio legis divinæ; et deordinatio a fine, dum subditur: Et cœlestium inobedientia mandatorum. Porro obedientia aliquando sumitur ut specialis est virtus, ut quando ratio faciendi aliquid est auctoritas præsidentis ac præcipientis; et huic opponitur inobedientia, quæ est speciale peccatum. Aliquando obedientia sumitur ut omnem virtutem concomitans: cujuslibet namque virtutis actus cadit sub præcepto aliquo legis, sicque quicumque aliquem actum facit virtutis, obedit. Huic autem obedientiæ opponitur inobedientia quæ omne peccatum mortale consequitur; et ita in prætacta definitione peccati accipitur. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima secundæ, quæstione septuagesima prima, articulo sexto: Peccatum, inquit, nil aliud est quam actus humanus malus. Quod autem aliquis actus sit humanus, habet ex hoc quod est voluntarius: sive sit voluntarius sicut a voluntate elicitus, sicut velle et amare; sive ut a voluntate imperatus, ut loqui et exterius operari. Quod vero actus humanus sit malus, habet ex hoc quod caret debita commensuratione. Omnis autem commensuratio cujuscumque rei sumitur per respectum ad aliquam regulam: a qua si divertat, fit incommensurata. Denique, regula voluntatis humanæ est duplex: una homogenea et propinqua, utpote ratio ipsa; alia vero prima et summa, videlicet lex æterna. Hinc Augustinus in definitione peccati posuit duo: unum pertinens ad substantiam actus humani, quod est quasi materiale in peccato, quum ait: Dictum vel factum aut concupitum; aliud pertinens ad rationem mali, quod est quasi formale in peccato, quum subdit: Contra legem Dei. — Verum objici potest, quia non omne peccatum consistit in actu, ut peccatum omissionis: ergo non omne peccatum est dictum vel factum vel concupitum, etc. Dicendum, quod affirmatio et negatio, secundum Philosophum, reducuntur ad idem genus, quemadmodum in divinis genitum et ingenitum ad relationem, secundum Augustinum quinto de Trinitate: ideo pro eodem sumendum est dictum et non dictum, factum et non factum, etc. Hæc Thomas in Summa.

Circa hanc distinctionem multa scribit Albertus, et multo plura quam circa septem residuas, tractans de septem peccatis capitalibus et eorum speciebus, filiabus, effectibus et motivis. Et ea quæ de definitionibus peccati conscribit, jam satis præhabita sunt.

Scotus quoque : Peccatum, ait, formaliter est privatio boni, quoniam agens inferius tenetur se conformare in agendo agenti superiori : quia si in potestate ejus sit conformare se illi, nec se conformat, non conformari est culpa. Ideo loquendo de peccato sive contra legem divinam sive humanam, aliquid dicitur peccatum, quoniam peccans potuit concordare legi superioris agentis, et discordavit. Iste ergo actus, qui est in potestate discordantis, et per hoc voluntarius exstat, non est formaliter peccatum, quia si iste esset concors regulæ superiori, non esset peccatum : ergo in isto actu præcisa ratio peccati est privatio istius concordiæ, et est corruptio rectitudinis in actu, sicut privatio dicitur formaliter corruptio sui habitus. Hæc Scotus.

Præterea Guillelmus Parisiensis in tractatu suo de Vitiis et virtutibus, parte ultima, de natura, qualitate, vilitate, enormitate et fœditate peccati non solum subtiliter, sed et devotionaliter valde disseruit : In primis, inquiens, scire debes, quod peccata nominantur casus, juxta illud : Septies cadit justus, et resurgit.1 Cadit enim, qui peccat, ex alto gratiæ in vitiorum profundum, et ex sublimitate virtutum in lacum inferni, in fauces ac ventrem diaboli, atque in immunditiæ foveam et cloacam, ubi totus inquinatur, exstinguitur, suffocatur, sicut lampas ardens et lucens in latrinam demersa ; dum ei non restat alius casus, nisi quo in gehennæ profundum casurus est. Secundo, peccata nominantur debita, et hoc non solum mortis æternæ, cui auctores suos obligant et adstringunt, imo etiam sunt usuraria debita. Pro illis enim exactissimus fœnerator diabolus alia peccata semper exigere et extorquere non cessat, dum una iniquitas suo pondere et excessu trahit ad aliam. Sunt quoque debita irreparabilium malorum, non habentium numerum neque mensuram; maxime quædam, ut vitia mulierum turpitudinis publicæ, et eorum qui indignos et malos præficiunt, seu prælatos, principes, judicesve efficiunt. In immensum enim extenditur corruptela quæ ab hujusmodi hominibus derivatur in Ecclesias seu subjectos. Quis ergo damnatorum millium animas Deo restituet, dum animæ ipsæ damnatæ nequeunt reparari aut redimi? Tertio, peccata nominantur inquinationes, ex quibus peccatores in Scripturis immundi semper ac sordidi nuncupantur. Cujus inquinationis fœtor est pravi rumoris infamia. Quantum ergo inquinationis est, cujus fœtor tam longe lateque dispergitur? Quarto, peccata vocantur cruentationes. Unde Isaias : Manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.2 Hinc deprecatus est David : Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ.3 Quinto, vocantur putrefactiones, ex fluxu saniei interioris, juxta illud : Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ.4 Sexto, dicuntur opera tenebrarum, quoniam fiunt in tenebris cordis et ab hominibus obtenebratis, non addvertentibus quid faciant et quam dire se lædant.5 Opera enim dementiæ et furiositatis sunt omnia peccata mortalia : quoniam nemo videns corde, talia faciet. Obtenebrant quoque et excæcant peccantes. Hæc Guillelmus. — Hanc materiam doctor iste diffuse prosequitur, exprimens alia nomina multa quibus peccata propter suos effectus in Scripturis vocantur, utpote fasciculi deprimentes, laquei mortis, rete diaboli, pocula mortis, infernale venenum, et consimilia multa.67

Footnotes

  1. Prov. xxiv, 16. ↩

  2. Is. I, 15. ↩

  3. Ps. I, 16. ↩

  4. Ps. xxxvii, 6. ↩

  5. Rom. xiii, 12. ↩

  6. Ps. XVII, 6. ↩

  7. Is. LVIII, 6. ↩

Chapter 230 of 271