Quæstio 3
Tertio quæritur, An omne peccatum consistat in actu, etiam peccatum omissionis, ita quod in omni omissione sit actio seu commissio quædam.
Videtur quod non. Primo, quia peccatum omissionis per hoc distinguitur a peccato commissionis: quia in omissionis peccato non agitur quod est agendum, sed in peccato commissionis agitur quod non est agendum. — Secundo, Augustinus testatur: Duobus modis peccatur, seu duabus de causis peccamus. Primo, dum nondum videmus quid facere debeamus; secundo, dum videmus quid facere debeamus, nec facimus. Sed primum horum videtur esse peccatum omissionis, et in ipso nulla est actio, sed solum non videre seu noscere, et non facere. — Tertio, in Levitico distinguuntur ab invicem delictum et peccatum:1 quia delictum dicitur quasi derelictum, id est desertio boni agendi; peccatum vero est perpetratio mali. Et ita in delicto, quod est peccatum omissionis, nulla est actio.
In oppositum est, quod in omni peccato, præsertim mortali, dicitur esse a summo bono aversio, et ad bona caduca conversio, quæ conversio actus quidam exsistit. — Rursus, pœna sensus (ut fertur) debetur peccato ratione libidinosæ conversionis ad creata, seu inordinatæ delectationis in illis; delectatio autem sine actu consistere nequit, sicque in omni peccato etiam omissionis est aliquis actus.
Circa hæc multa disserit Alexander. Et primo interrogat, an omissio sit actuale peccatum. Et respondet: Peccatum dicitur actuale, quia ex actu propriæ voluntatis procedit. Quum enim tenetur quis aliquid facere, potens etiam illud facere, si illud non facit, peccatum dicitur actuale; simili modo, quum tenetur velle, et non vult, quia in voluntate est nolle sicut et velle, est actuale peccatum. Non ergo ab hoc exteriori actu nominatur actuale peccatum, sed ab actu interiori. Et ita quamvis in omissione sit remotio actus exterioris, nihilo minus est in ea interioris actus positio. Itaque omissio atque commissio penes alium et alium actum determinantur. Velle enim non facere quod tenetur facere, et velle facere quod tenetur non facere, actus sunt disparati. Sicque omissio est actuale peccatum aliud a commissione, et in ipso est actus interior. Hæc Alexander.
Qui insuper sciscitatur, an omissio sit peccatum separatum a transgressione, an sese concomitentur. Respondet: Divisio peccati quam ponit Augustinus, dicendo, Duobus modis peccamus, aut non videndo quid agere tenemur, aut non agendo quod agendum conspicimus, tendit ad hoc ut ostendatur differentia inter defectum ex parte cognitivæ potentiæ, et ex parte operativæ. Propterea proprie loquendo, separat peccatum omissionis a peccato ignorantiæ. Peccatum namque ignorantiæ est, dum non videmus quid facere debemus; peccatum omissionis, quum non facimus quod faciendum videmus. Posset tamen large accipi membrum illud, ut non facere communiter accipiatur, et debitum similiter; atque secundum hoc, sub membro illo continerentur omissio proprie dicta et transgressio. Qui enim transgreditur, non facit quod fieri debet. — Denique, dum quis tenetur non fornicari, et fornicatur : transgreditur et simul omittit, quia tenetur tentationi resistere, nec resistit : ergo eodem actu peccat peccato transgressionis et omissionis, sicque unum aliud concomitatur. Ad quod dicendum, quod omissio sumitur proprie, et communiter. Si proprie, distinguitur a transgressione; si communiter, sic ad transgressionem sequitur omissio non ut genus, sed ut concomitans. Hæc idem.
Qui denuo quærit, quando contingat omissio. Verbi gratia, de eo qui dormit quando tenetur ire ad Matutinas? Non enim omittit dum surgit, neque dum dormit, quia a dormiente nulla fit culpa. Dicendum, quod tunc quis omittit quando se applicat ad actum illicitum incompossibilem actui ad quem tenetur : ut si iste qui tenetur ire ad Matutinas, inebriet se seu infructuoso intersit colloquio, propter quod non surgit, tunc omittit. Si vero applicat se actui bono ad quem tenetur, et ex illo fessus obdormit, non omittit. Si autem fuerit actus indifferens, tamen quia impeditivus est ejus ad quod tenetur, omittit. Sed dato quod obligatus surgere non surgat, non tamen ex aliqua causa præcedenti quæ sit in ipso, sed tantum quoniam ligata est vis sensitiva in ipso, numquid dormiendo omittit? Dicendum quod non : subintelligendum est enim quod tenetur surgere, quum audierit signum. Si vero non surgit ex causa quæ fuit in ipso, tunc omittit dum perpetrat causam. Hæc idem.
Porro Bonaventura super his breviter scribens : Omne (inquit) peccatum, ut asserit Augustinus, radicem habet amorem malum. Hinc quamvis in peccato omissionis sit privatio alicujus actus principalis, attamen quoniam illa privatio ortum habet ex amore commutabilis boni, ut quod quis non vult ad Matutinas consurgere quia vult in lecto quiescere, ideo peccatum omissionis reducitur ad concupiscentiæ motum, et actum appetitionis videtur includere. Hæc Bonaventura.
At vero de his plenius loquitur Thomas: Omne (inquiens) peccatum oportet aliquo modo in actu consistere, non tamen eodem modo. Quemadmodum enim originale peccatum rationem culpæ sortitur ex hoc quod est voluntarium, non voluntate propria, sed aliena, ita et rationem peccati habet ex eo quod per alterius actum inductum est. Peccata vero actualia in proprio actu illius in quo sunt consistunt : quod planum est in his quæ per commissionem aguntur. Utrum autem in peccato omissionis sit aliquis actus a potentia elicitus, super hoc est duplex opinio. Una, quod in peccato omissionis semper oportet aliquem esse actum, per quem ab exsecutione præcepti quis retardatur, sive interiorem voluntatem, sicut dum quis vult non obedire; sive exteriorem, ut dum quis actum exercet per quem ab impletione impeditur mandati, ut qui nimium vigilat, ita quod debita hora surgere nequit. Sed ista opinio necessaria non videtur. Quum enim voluntas sit libera, nec ad aliquid faciendum seu non faciendum determinetur, potest sic prætermittere aliquid, quod non velit ejus contrarium, nec de ejus contrario cogitet neque de aliquo alio quod sit impeditivum ejus quod facere obligatur. Nempe si aliquid velit, quod quantum est in se, non est impeditivum expletionis præcepti tanquam oppositum, constat, quod ex hoc quod vult illud, non peccat : quoniam illud potest secundum se licitum esse; sed peccat in hoc quod prætermittit illud quod facere debet. Hinc constat, quod actus ille interior sive exterior, se habet per accidens ad omissionis peccatum, sicque in eo omissionis deformitas non fundatur; nec rursus in actu præcepti contrario : nam positum est quod actus ille non sit determinatus, quum voluntas in neutrum oppositorum valeat ferri, sicut etiam Deus nec vult mala fieri, nec vult mala non fieri. Nec dubium quod aliquis strato illi carentiæ: non ergo oportet quod sic se habens, per omissionem peccat, quia juste punitur ex hoc quod præceptum non implet. Unde patet, quod peccatum omissionis in sola negatione debiti actus consistit. Et hæc est opinio alia. Sed quia opposita in idem genus reducuntur, omissionis actus rationem peccati consequitur eo quod voluntaria sit, sicut et actus voluntarius rationem peccati habet. His consonant dicta Philosophi tertio Ethicorum, ubi ostendit, negligentiam sciendi ac faciendi a legibus juste puniri, ex hoc quod sicut non. Si sic, tunc esset actus malus, quia ad bonum actum non sequitur de necessario actus malus: et sic sequeretur quod aut peccatum omissionis formaliter non esset peccatum, aut quod non posset homo peccare peccato omissionis, quin peccaret duobus peccatis: quorum utrumque est falsum. Si non, aut ille actus esset bonus seu malus moraliter. Si malus, sequeretur inconveniens mox prætactum; si bonus, tunc malum culpæ dependeret necessario a bono morali, quod falsum est, quamvis dependeat ab aliquo bono naturæ. Ergo peccatum omissionis non præsupponit necessario, nec includit aliquem actum, tanquam sui occasionem vel causam. — Hæc Richardus. Quæ consonant dictis Thomæ; similiter dicta Alberti, responsio quoque Durandi: quorum positio probabilior esse videtur. Alia autem opinio consonat Alexandro.
Petrus quoque hæc recitat, et qualiter utraque possit defendi opinio, pandit: De peccato (dicens) omissionis duplex est opinio. Una, quod consistit in actu omisso. Alii dicunt, quod in actu commisso incomposibili actui debito, in quo actu peccatum omissionis fundatur materialiter, atque in defectu debiti actus formaliter. Hæc Petrus.
Porro Richardus: Peccatum, ait, consistere in actu, tripliciter potest intelligi. Primo, quod sit aliquis actus formaliter. Secundo, quod sit aliquis actus materialiter. Tertio, quod de necessitate præsupponat aut includat aliquem actum tanquam sui causam vel occasionem. Primo modo nullum peccatum, nec omissionis nec commissionis, consistit in aliquo actu: quia (ut patuit) nullum peccatum quantum ad suum formale, est actus, sed alicujus privatio boni, seu aversio a bono altissimo.2 Secundo modo, quamvis peccatum commissionis semper consistat in aliquo actu, non tamen peccatum omissionis, alioqui non distinguerentur. Præterea, peccatum omissionis est carentia actus debiti, quam non oportet consistere in aliquo actu subnon. Si sic, tunc esset actus malus, quia ad bonum actum non sequitur de necessario actus malus: et sic sequeretur quod aut peccatum omissionis formaliter non esset peccatum, aut quod non posset homo peccare peccato omissionis, quin peccaret duobus peccatis: quorum utrumque est falsum. Si non, aut ille actus esset bonus seu malus moraliter. Si malus, sequeretur inconveniens mox prætactum; si bonus, tunc malum culpæ dependeret necessario a bono morali, quod falsum est, quamvis dependeat ab aliquo bono naturæ. Ergo peccatum omissionis non præsupponit necessario, nec includit aliquem actum, tanquam sui occasionem vel causam. — Hæc Richardus. Quæ consonant dictis Thomæ; similiter dicta Alberti, responsio quoque Durandi: quorum positio probabilior esse videtur. Alia autem opinio consonat Alexandro.
Verum Henricus Quodlibeto duodecimo, super his loquitur:3 In pura negatione absque omni positivo non consistit ratio peccati, quia peccatum non habet rationem negationis, sed potius privationis modi, speciei et ordinis. Privatio autem necessario requirit subjectum, secundum Philosophum quarto et nono Metaphysicæ. In hoc nempe privatio differt a negatione, quod requirit et præsupponit subjectum, non ipsa negatio: sicque peccatum omissionis necessario requirit aliquod positivum. Unde qui omnino nil cogitat, nihilque vult aut agit, seu forte non habet liberi arbitrii usum pro illa hora et tempore, nil omnino potest peccare, nisi ex ordine ad actum aliquem positivum, in quo sicut in radice peccavit atque demeruit. Quod si in tali tempore aut hora aliquid faceret non faciendum, vel omitteret faciendum, ei imputaretur: quemadmodum suffragia vivorum prosunt defunctis pro quanto meruerunt adhuc viventes ut talia eis possent prodesse. Nec tamen dico, quod ratio peccati omissionis est in actu positivo, nisi sicuti in radice, sed solummodo in actus negatione seu omissione. Et ab illa radice traxit omissio actus quod rationem habet peccati, in qua radice est causa illius omissionis: quemadmodum peccatum homicidii in ebrietate commissum, prout in subjecto consistit formaliter in actu occidendi, ut in radice autem in actu potationis quo se inebriavit. Quumque radix non sit causa actus vitiosi, nisi et ipsa in se sit vitiosa, necesse est quod si sit peccatum in omissione quoad actum omissum, etiam sit peccatum in commissione quoad actum exercitum, ut secundum hoc nunquam possit esse unum peccatum omissionis sine alio commissionis. Hinc si aliquis nullo exercito actu delinqueret, aut ille non esset omnino causa et radix omissionis, aut illa omissio non esset omittenti imputanda in culpam, sed excusaretur per involuntarium ex ignorantia invincibili.
Verumtamen advertendum, quod actus ille positivus in quo sicut in radice est causa omissionis, potest esse actus volendi terminatus ad negationem seu omissionem ejus ad quod quis tenetur, quamvis non sine alio termino: puta dum quis omittit honorare parentes quia vult hunc actum omittere, sive quia non vult honorare parentes quoniam vult servare pecuniam qua eos honoraret. Talis quippe ex eo quod vult hoc, committit; et ex eo quod non facit hoc quod terminat negative actum volendi, omittit. Vel actus ille qui est radix omissionis, est actus principaliter exercitus aut imperatus a voluntate: ut studium per quod intellectus detinetur circa unum intentus, ita ut non possit se convertere ad cogitandum de faciendo id ad quod quis tenetur et quando tenetur. Qui actus studendi licet sit licitus in se, et pro aliquo tempore, ita quod in ipso non esset omissio aliqua, committit tamen voluntas in eo quod intellectum tenet in tali attentione, propter circumstantiam temporis in quo deberet esse attentus ad faciendum id ad quod tenetur: quia tenetur dimittere pro tunc actum secundum se licitum ad quem non tenetur. Ideo simul cum isto actu positivo incidit in alio peccatum omissionis. Nempe in hoc quod voluntas vult intellectum tam intentum studio esse, quod se non valet convertere ad considerandum quid aliud sit agendum, vult interpretative omittere faciendum. — Hæc Henricus.
Footnotes
Chapter 232 of 271